Obrazy na stronie
PDF
ePub

magnum qui penetravit cœlos Jesum,etc. Sed quilibet pontifex dispensator est alicujus testamenti. In quolibet autem testamento duo consideranda sunt, sc. finis repromissus in illo testamento, et ea, quæ traduntur in illo. Bona autem repromissa in veteri testamento erant bona temporalia. (Is. 1.) Si volueritis et audieritis me, bona terra comedetis. Ille ergo pontifex erat bonorum temporalium. Sed Christus est pontifex bonorum cælestium. (Matt. 5.) Gaudete et exullate, quoniam merces vestra copiosa est in cœlis. Est erge pontifex futurorum bonorum, quia per pontificatum ejus introducimur in bona futura. (Ps. 64.) Replebimur in bonis domus tue. Item in veteri dispensabantur figuralia, sed Christus dispensat spiritualia, quæ per illa figurabantur. (Luc. 11.) Pater vester de cœlis dabit spiritum bonum petentibus se. Sic ergo per bona futura possunt intelligi vel bona cælestia, et hoc respectu novi testamenti. Vel bona spiritualia respectu veteris, quod eorum figura erat. Iste pontifex non est negligens, sed Assistens. Pontifex enim mediator est inter Deum et populum: Christus vero mediator est. (1 Tim. 2.) Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. (Deut. 5.) Ergo medius et sequester fui inter Dominum et vos. Et ideo ipse assistit patri ad interpellandum pro nobis (Supra 7. Rom. 8.) Christus Jesus qui etiam interpellat pro nobis. Item assistens nobis ad auxiliandum. (Ps. 15.) A dextris est mihi ne commovear. (Act. 7.) Ecce video cælos apertos et Jesum stantem a dextris Dei. Sic ergo patet quis intrabat. Secundo ostendit dignitatem interioris tabernaculi, quia dicit: Per amplius, et conditionem, quia et Perfectius, utpote quia est immobile. (Is. 35.) Oculi tui videbunt Jerusalem civitatem

opulentam, tabernaculum quod nequaquam ultra transferri poterit. Hoc autem est tabernaculum cælestis gloriæ. (Ps. 14.) Domine, quis habitabitin tabernaculo tuo? Dicitur autem tabernaculum, quiaest locus peregrinorum.Non enim debetur nobis ex conditione naturæ: sed tantum per gratiam. (Is.32.)Sedebit populus meus in pulchritudine pacis, in tabernaculis fiduciæ, in requieopulenta. Est ergo peramplius propter multitudinem bonorum immensam, quod designatur in auctoritate prædicta. Sedebit, etc. (Bar. 3.)O Israel, quam magna est domus Dei ! Illud autem quod dicitur peramplius dupliciter legitur.Uno modo, quod sit una dictio, quasi valde peramplius, et sic construitur littera. Christus assistens pontifex futurorum bonorum intravit in sancta sanctorum, dico quæ sunt tabernaculum peramplius. Alio modo, quod ly per, sit præpositio, quod magis exprimitur in Græco, et tunc construitur sic: Christus introivit in sancta per tabernaculum amplius, id est, magis amplum et perfectum. Item perfectius, quia ibi cessabit omnis imperfectio. (1 Cor. 13.) Cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Item est alterius conditionis, quia istud factum fuit manu hominis, hoc autem non sed manu Dei. (Exod. 15.) Sanctuarium tuum, Domine, quod fundaverunt manus tuæ, etc. (2 Cor. 5.) Scimus enim, quia si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem habemus ex Deo domum non manufactam sed æternam in cælis. (Infr. 11.) Expectabat enim fundamenta habentem civitatem, cujus artifex est et conditor Deus.

Et ideo dicit: Non manufactum, id est, non hujus creationis, quia non est manufactum, sicut vetus: nec est

hujus creationis, id est, in bonis sensibilibus creatis, sed est in bonis spiritualibus. Vel per tabernaculum potest Christi corpus intelligi, in quo contra diabolum pugnavit. (Ps. 18) In sole posuit tabernaculum suum. Quod est peramplius : quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. (Col. 4.) Item perfectus est, quia vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a patre plenum gratiæ et veritatis. (Joan. 1.) Item non manufactum, quia non ex virili semine. (Dan. 2.) Abscisus est lapis de monte sine manibus. Tertio ostendit quomodo intrabat, quia non sine sanguine, sed ille cum sanguine vitulorum et hircorum, sicut dicitur (Lev. 16.) Christus vero non sic sc. sanguine alieno, ideo dicit: Neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem, quem pro salute nostra immolavit in cruce. (Matth. 26.) Hic est sanguis meus novi testamenti qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Dicit autem plura liter, Vitulorum et hircorum, non quod simul essent plures, sed quia per versos annos pluries intrabat. Christus autem significatur per hircum propter similitudinem carnis peccati. (Rom. 8.) Item per vitulum propter fortitudinem. Et quia utitur duobus testamentis tanquam duobus cornibus. (Abac. 3.) Cornua in manibus ejus. Quarto quando intrabat: quia semel in anno: Christus autem per totum tempus, quod est quasi annus. Introivit semel in sancta, et semel etiam fudit sanguinem suum. (1 Pet. 3.) Christus semel pro peccatis nostris mortuus est. (Rom. 6.) Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel. Item semel intravit, nam ex quo intravit cælestia, semper est ibi. Et ideo dicit quod intravit semel in sancta.Quinto ostendit

di

quare intravit, quia ad offerendum pro populi ignorantia, non pro sua, quia non habebat. Sanguis enim Christi magis quam ille valet ad hoc, quia per ipsum inventa est æterna redemptio : quasi dicat: Per istum sanguinem redempti sumus, et hoc in perpetuum, quia virtus ejus est infinita. (Infra 10.) Una oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos. (Ps. 110.) Redemptionem misit Dominus populo suo. Hoc autem quod dicit: inventa, ad duo potest referri, sc. et ad desiderium Dei, quod habebat de salute nostra. (Job. 23.) Inveni in quo ei propitier. (Ezech. 18.) Nolo mortem peccatoris. Item ad desiderium patrum,quo desiderabant redimi. Nullus autem invenit modum ita congruum sicut Christus. Et ideo signanter dicit: In

venta.

Deinde cum dicit: Si enim sanguis, etc. probat unum quod supposuit, sc. istud ultimum. Æterna redemptione inventa, quasi dicat: Ita dixi, quod per proprium sanguinem fecit æternam redemptionem, in quo apparet ejus maxima efficacia. Quod autem ita sit probo per locum a minori, quia si sanguis brutorum animalium faciebat quod minus est, sanguis Christi poterit facere, quod majus est. Unde circa hoc facit duo. Primo enim ponit antecedens. Secundo consequens, ibi: Quanto magis sanguis Christi? Circa primum sciendum est, quod in veteri lege erat duplex mundatio. Una quæ fiebat in die expiationis, de qua habetur (Lev. 16.) Et de ista jam dictum est. Et ista videbatur directe ordinari ad emundationem a peccato. Alia erat contra irregularitatem legis, de qua dicitur (Num. 16.) Quod præcepit Dominus quod Eleazar acciperet vaccam rufam a Moïse sine macula, ætatis integræ, quæ non

traxisset jugum, et eductam extra castra immolaret in conspectu populi, et tingeret digitum in sanguine ejus et aspergeret septies contra tabernaculum, et quod combureret totam, scilicet carnem, pellem, et etiam fimum ejus cum hyssopo, ligno cedrino et cocco bis tincto, quo facto vir mundus colligebat cineres, et in loco mundo effundebat extra castra. Et de ipsis ponebantur in aqua, qua immundus, qui sc. tetigisset cadaver mortui,aspergebatur die tertio et septimo cum hyssopo, et ita mundabatur, nec aliter poterat mundari. Ista est sententia Apostoli. Itaque quantum ad primum dicit Si enim sanguis hircorum aut aurorum. Quantum vero ad secundum dicit: Et cinis vitulæ aspersus sanctificat inquinatos, non gratiam conferendo, sed Ad emundationem carnis, id est, ab irregularitate, quia carnaliter impediebantur, quasi immundi a cultu divino, nor tamen auferebant peccata. Sed tantum, ut dicit Augustinus, aliquando virtute illius aspersionis mundabantur a lepra corporali. Et ideo dicit: Ad emundationem carnis.

Deinde cum dicit: Quanto magis, etc. ponit consequens, quasi dicat: Si sanguis et cinis hoc possunt, quid poterit sanguis Christi? Certe multo plus. Et ponit Apostolus tria, quæ ostendunt efficaciam sanguinis Christi. Primo quis est ille cujus est sanguis ille, qui sc. est Christus. Ex quo patet quod ejus sanguis mundat. (Matth. 1.) Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Secundo causam quare Christus sanguinem suum fu dit, quia hoc fuit Spiritus Sanctus, cujus motu et instinctu sc. charitate Dei, et proximi, hoc fecit. (Is. 59.) Cum venerit quasi fluvius violentus quem Spiritus Domini cogit spiritus autem mundat. (Is. 4) Si abluerit

Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Hierusalem laverit de medioe jus in spiritu judicii et spiritu ardoris. Et ideo dicit: Per Spiritum Sanctum obtulit semetipsum. (Ephes. 5.) Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Tertio conditionem ejus, quia est immaculatus. (Exod. 12.) Erit agnus absque macula masculus anniculus. (Eccl. 34.) Ab immundo quis mundabitur? Sed nunquid sacerdos immundus potest mundare? Respondeo : dicendum est quod non, si ageres in propria virtute: sed agit virtute sanguinis Christi, qui est sicut causa prima. Et ideo non egisset, nisi fuisset immaculatus. Sciendum tamen quod sanguis illorum animalium mundabat tantum ab exteriori macula, sc. acontactu mortui, sed sanguis Christi mundat interius conscientiam, quod sit per fidem. (Act. 15.) Fide purificans corda eorum, inquantum sc. facit credere quod omnes qui Christo adhærent per sanguinem ejus mundantur. Ergo iste emundat conscientiam. Item ille emundabat a tactu mortui, sed iste ab, operibus mortuis, sc. peccatis, quæ tollunt Deum ab anima, cujus vita est per unionem charitatis. Item ille mundabat ut possent accedere ad figurale ministerium, sed sanguis Christi ad spirituale obsequium Dei. (Ps. 100.) Ambulans in via immaculata hic mihi ministrabat. Et ideo dicit: Ad serviendum Deo. Item Deus est vita. (Joan. 14.) Ego sum vita. Et (Deut. 32.) Vivo ego in æternum. Convenieus ergo est ut serviens ei sit vivens. Ideo dicit: Viventi. Et secundum rectorem vel judicem populi, sic et ministri ejus ut dicitur (Eccl. 10.) Qui ergo vult Deo digne servire bebet esse vivens sicut et ipse. Totam istam figuram dilegenter exponit Gloss. est Augustini de quæstionibus Numer.

LECTIO 4.

Concluditur, quod Christus est mediator novi testamenti, quod suo sanguine confirmavit, ideo excellentius veteri esse infertur.

15. Et ideo novi testamenti mediator

est, ut morte intercedente, in redemp tionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hæreditatis.

16. Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris. 17. Testamentum enim in mortuis confirmatum est: alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est.

18. Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est.

19. Lecto enim omni mandato legis a Moïse universo populo : accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hyssopo, ipsum quoque librum et omnem populum aspersit,

20. Dicens: Hic est sanguistes tamenti, quod mandavit ad vos Deus. 21. Etiam tabernaculum et omnia vasa

ministerii sanguines imiliter aspersit. 22. Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur: et sine sanguinis effusione non fit remissio.

Supra exposuit Apostolus illa, quæ agebantur in veteri testamento, et aperuit illorum mysticam expositionem, hic ex his arguit ad propositum, sc. quod novum testamentum præfertur veteri quia potest quod non poterat vetus. Et circa hoc facit duo. Primo enim proponit conclusionem intentam. Secundo probat quoddam quod supposuerat, ibi: Ubi enim testamentum. Iterum prima in duas. Primo enim concludit ex dictis, quod Christus est mediator. Secundo hoc ostendit, non potuisse vetus testa

mentum, ibi: Quæ erant sub priori. Dicit ergo: Et ideo, quia sc. Christus intravit in sancta, æterna redemptione inventa, id est, perducens ad æterna, quod vetus non poterat facere, unde oportet quod istud testamentum sit aliud ab illo, sicut novum a veteri. (Jer. 13.) Feriam domui Israel et domui Juda, etc. (Apoc. 24.) Ecce nova facio omnia. Ideo hujus novi testamenti mediator est Christus inter Deum et hominem. (1 Tim. 2.) Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus. In omni autem testamento est aliquid quod promittitur et aliquid per quod testamentum confirmatur. Ia novo autem testamento promittuntur cælestia et spiritualia, Item ista promissio per mortem Christi confirmata est. Et ideo Christus mediator est novi testamenti, ut repromissionem æternæ beatitudinis ac hæreditatis æternæ, Recipiant qui vocati sunt. Et dicit vocati, quia hoc munus non est ex operibus, sed ex vocatione Dei. (Rom. 8.) Quos autem prædestinavit, hos et vocavit. (1 Thess. 2.) Contestali sumus ut ambularetis digne Deo, qui vocavit vos in suum regnum et gloriam. Unde dicit: Æternæ hæreditatis, id est, æternæ gloriæ, quæ est hæreditas nostra. (4 Pet. 1.) Regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis, in hæreditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem conservatam in cœlis. (Ps. 126.) Ecce hæreditas Domini. Item, Dominus pars hæreditatis meæ. Istam autem hæreditatem habemus

per mortem Christi. Unde dicit: Ut morte intercedente. (1 Pet. 3.) In hoc vocati estis, ut benedictionem hæreditate possideatis. Hujus mortis effectus est redemptio a prævaricatione peccati. (1 Pet. 1.) Non corruptibilibus auro et argento redempti estis de vestra vana conversatione, sed pretioso sanguine agni immaculati. Sed nunquid in veteri testamento poterat fieri ista redemptio a peccatis ? Et respondet, quod non, quia Illæ prævaricationes erant sub priori testamento, quasi dicat: Quia virtute sacramentorum prioris testamenti removeri non poterant. (Rom. 3.) Causati sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse. Sed contra, quia David et multi alii sancti habuerunt remissionem peccatorum. Respondeo: dicendum est, quod quantum ad istum effectum, qui est introitus cæli, non, quia per mortem Christi aperta est janua vitæ. Nullus enim ante mortem Christi intravit. (Zach. 9.) Tu vero in sanguine testamenti tui eduxisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua. Sed quantum ad maculam, sic ipsi consecuti sunt: sed non virtute sacramentorum veteris legis, sed in fide Christi. Sic ergo novum testamentum est excellentius quam vetus, quia confirmatum est morte Christi per quam remittuntur peccata, et quia exhibet promissio

[blocks in formation]

tet, quod mors testatoris interveniat, et ideo novum testamentum non haberet robur, nisi intervenisset mors Christi. Unde dicitur (Joan. 11.) Expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo. Mors autem testatoris ad duo necessaria est. Primo ut testamentum habeat firmitatem, quia cum sit expressivum ultimæ voluntatis, potest semper mutari ante mortem. Unde dicit, quod Testamentum confirmatum est in mortuis, id est, per mortem. Et isto modo confirmatum est novum testamentum per mortem Christi. (Matth. 26.) Hic est sanguis meus novi testamenti, sc. confirmator et dedicator. Secundo necessaria est mors testatoris ad hoc, ut testamentum valeat et habeat efficaciam. Unde dicit: Alioquin nondum valet, quia nullus potest petere aliquid, nec etiam hæredes hæreditatem ex vi testamenti, nisi post mortem testatoris. Ideo Christus voluit mortem suam pro nobis interponere.

Deinde cum dicit: Unde nec primum. Hoc idem probat per auctoritatem legis divinæ, sc. per illud quod habetur in veteri testamento. Et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit convenientiam inter utrumque testamentum. Secundo ostendit differentiam, ibi Necesse est ergo. Circa primum duo facit, quia primo proponit. Seeundo manifestat, ibi: Lecto enim. Dicit ergo Ita dictum est, quod ad hoc, quod testamentum valeat, necesse est, quod mors testatoris interveniat. Nec hoc debet videri mirum, quia Nec primum testamentum dedicatum, id est, confirmatum est, sine sanguine. Ille autem sanguis figurabat sanguinem Christi. Omnia enim in figura contingebant illis. (1 Cor. 10.)

Deinde cum dicit: Lecto enim, probat propositum, se. quod illud testa

« PoprzedniaDalej »