Obrazy na stronie
PDF
ePub

est sermo ad eum, qui est vivus sermo, verus judex, et pontifex. Ergo habentes pontificem magnum. (Ps. 109.) Tu es sacerdos in æternum, etc. Nec tantum pontifex, sed etiam magnus. (Zach. 3.) Et ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem magnum, stantem coram angelo, etc. Hic autem dicitur magnus, quia non est pontifex tantum bonorum temporalium, sed et futurorum. (Infra 9.) Christus assistens pontifex futurorum bonorum, etc. Duo autem pertinebant ad magnum pontificem. Unum quo ad officium, sc. semel in anno cum sanguine intrare in sancta sanctorum, sicut habetur (Infr. 9. et Lev. 19.)Hoc autem præcipue convenit Christo. Ille enim intrat cum sanguine in sancta figuralia, sed Christus per proprium sanguinem intravit in sancta, id est, sacra cœlestia. Et ideo dicit: Qui penetravit cælos, id est, propria virtute penitus intravit. Secundum est, quod debebat esse ex certa tribu, sc. de stirpe Aaron, sicut dicitur (Exod. 29. et Num. 16 et 17.) Hoc autem competit Christo, qui est nobilioris originis Unde dicitur filius Dei (Matth. 3.) Hic est filius meus dilectus. (Ps. 2.) Filius meus es tu, etc. Quia ergo habemus hunc pontificem, teneamus confessionem, id est, inhæreamus corde, quia ut dicitur (Rom. 10.) Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Hanc autem confessionem requirit a nobis Christus pontifex maximus. (Matth. 10.) Qui me confessus fuerit coram hominibus, etc. Sed dicit: Spei nostra, quod dupliciter potest intelligi. Uno modo, quod confessio prout hic sumitur, sit confessio fidei. Fides autem est principium spei, sicut habetur ex Gloss. (Matth.A.) Abraham autem genuit Isaac, id est, fides genuit spem, non quidem quantum

ad habitum, sed quantum ad ordinem actus. Nullus enim potest sperare, nec debet, nisi quod potest consequi. Quod autem possumus consequi æterna, habemus per fidem. Vel confessionem spei, id est, ejus de quo speramus, sc. videre primam veritatem.

Deinde cum dicit: Non enim habemus pontificem, ne forte credatur, quod non possit aliquid agere præter id, quod exigit ejus justitia, ostendit in ipso etiam esse misericordiam et pietatem, et ista respiciunt miseriam, et hoc præcipue convenit Christo. Unde dicit: Qui non possit compati infirmitatibus nostris. Sciendum est autem, quod ly posse, aliquando importat non nudam potentiam, sed promptitudinem et aptitudinem Christi ad subveniendum, et hoc, quia scit per experientiam miseriam nostram, quam, ut Deus, ab æterno scivit per simplicem notitiam. (Ps. 102,) Misericors est Deus timentibus se, quoniam ipse cognovit figmentum nostrum. Unde subdit: Pro similitudine, sc. nostri, Tentatum. Est au- ́ tem triplex tentatio. Una quæ est a carne, quando sc. caro concupiscit adversus spiritum, ut dicitur (Gal.5.) Et ista non est sine peccato, quia ut dicit Augustinus: Nonnullum peccatum est, cum caro concupiscit adversus spiritum, quia hoc est carnem concupiscere. Sed hoc non fuit in Christo. Et ideo dicit: Absque peccato, id est, absque minimo motu peccati. (1 Pet. 2.) Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Et ideo dicitur agnus Dei. (Joan. 1.) Alia est tentatio ab hoste, et a mundo, et hoc dupliciter. Vel alliciendo per prospera, vel terrendo per adversa. Et his duobus modis fuit tentatus Christus. Fuit enim allectus prosperis. Quicquid enim pertinet ad prosperitatem hujus vitæ, vel pertinet ad concupiscentiam car

nis, vel ad concupiscentiam oculorum, vel ad superbiam vitæ. De primo enim tentavit eum diabolus, quando tentavit eum de gula, quæ est mater luxuriæ. (Matth. 4.) Si filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Item de inani gloria, cum dicit Mitte te deorsum. Item de concupiscentia oculorum dicens: Hæc omnia tibi dabo, etc. (Luc. 4.) Consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus. Item fuit tentatus per adversa et insidias a Pharisæis, quia volebant eum capere in sermone. (Matth. 22.) Item per contumelias. (Matth. 27.) Vah, qui destruis templum Dei, etc. Item per flagella et tormenta. Excepta ergo tentatione, quæ est cum peccato, per omnia similis nobis tentatus est. Dicit autem secundum similitudinem, quod potest dupliciter exponi. Uno modo, quod ly secundum, denotet causam finalem, quasi dicat: Ideo tentatus est, ut daret nobis exemplum, ut secundum similitudinem ejus, tentationem sustineremus et omnia conaremur vincere. ( Pet. 2.) Christus passus est, pro nobis, vobis relinquens exemplum, etc. Vel potest denotare consequentiam, quasi dicat: ideo tentatus est, ut per omnia tam in temporalibus quam in omnibus aliis, nisi in solo peccato, similis esset nobis. Si enim fuisset sine tentationibus, non fuisset eas expertus, et sic non compateretur. Si vero habuisset peccatum, non potuisset nos juvare, sed magis indiguisset adjutorio.

Deinde cum dicit: Adeamus ergo cum fiducia, etc. inducit ad habendam fiduciam de ipso, quasi dicat: Ex quo sic potest compati, Adeamus cum fiducia. (Is. 12.) Ecce Deus salvator meus fiducialiter agam, etc. Adeamus dico ad thronum. Thronus dicitur sedes regis: Christus autem rex est. (Jer.23.) Regnabit rex et sapiens erit, etc. Hic autem thronus duplicem habet statum. Unum justitiæ in futuro. (Ps. 9.) Sedisti super thronum, qui judicas justitiam. Hoc erit in futuro. (Ps. 74. Cum accepero tempus, ego justitias judicabo. Est alius thronus gratiæ, de quo hic. Ideo additur: Gratiæ ejus, sc. in præsenti, quando est tempus miserendi. (Zach. 4.) Exæquabit gratiam gratiæ. Per gratiam autem Christi liberamur ab omni miseria, quia liberamur a peccato, quod facit miseros populos. (Prov. 14.) Et ideo dicit Ut misericordiam consequamur. Item per gratiam Christi juvamur ad bona operanda. Et ideo dicit: Et gratiam inveniamus. (Luc. 1.) Invenisti gratiam apud Dominum. Et hoc, in auxilio opportuno, quo adjuvemur ad bene operandum. (Ps. 20.) Auxilium meum a Domino. Istud autem auxilium est per gratiam. (1 Cor. 15.) Abundantius illis laboravi, non autem ego, sed gratia Dei mecum. Hoc autem oportet esse congruo tempore. Ideo dicit Auxilio opportuno. Omni euim negotio tempus et opportunitas.(Eccl. 8.) Hoc est tempus præsens, quod est tempus miserendi:

CAPUT V.

Pontifex noster, Aaron excellentior est; tamen homo est, et hominibus scit compati, et pro hominibus orare, et hostias offerre.

1. Omnis namque Pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in his, quæ sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis. 2. Qui condolere possit his, qui ignorant et errant, quoniam et ipse circumdatus est infirmitate;

3. Et propterea debet quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis.

4, Nec quisquam sumit sibi honorem : sed qui vocatur a Deo, tanquam Aaron. 5. Sic et Christus non semetipsum clarificavit, ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum. Filius meus es tu, ego hodie genui te.

6. Quemadmodum et in alio loco dicit: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech. 7. Qui in diebus carnis suæ preces supplicationesque ad eum, qui possit illum salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia.

Sicut a principio hujus epistolæ dictum fuit, intentio Apostoli est, ostentendere Christum excellentiorem esse omnibus his ex quibus lex habet auctoritatem, sc. angelis, quorum ministerio data fuit. (Gal. 3.) Ordinata per angelos, etc. Et Moyse, qui fuit le gislator. (Joan. 1.) Lex per Moysen data est. Et sacerdotio et pontificatu Aaron, per quem lex administratur. Expeditis ergo duobus primis, hic prosequitur de tertio, sc. de eminentia sacerdotii Christi ad sacerdotium Aaron. Et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit Christum esse pontificem. Secundo ostendit ipsum esse excellentiorem pontifice veteris legis, in 7 cap. ibi: Hic enim Melchisedech.

Item in prima parte duo facit. Primo ostendit Christum esse pontificem. Secundo præparat aures auditorum ad consequentia, ibi : De quo nobis gran— dis. Adhuc circa primum duo facit. Primo ostendit, quæ requirantur ad pontificem. Secundo ostendit illa convenire Christo, et sic concludit ipsum esse pontificem, ibi: Sic et Christus non semetipsum, etc. Item in prima parte tria facit. Primo describit pontificale officium. Secundo ostendit pietatem quæ pontifici necessaria est, ibi: Qui condolere. Tertio ostendit modum perveniendi ad pontificatum, ibi: Nec quisquam sumit. Circa officium quatuor ponit. Primo gradus altitudinem, ibi: Ex hominibus assumptus. Secundo pontificatus utilitatem, ibi: Pro hominibus. Tertio materiam, ibi: In his quæ ad Deum. Quarto actum, ibi: Ut offerat dona. Istud autem officium convenit homini, non angelo. Et ideo dicit : quod ita dictum est, quod habemus pontificem magnum, et talis est Christus. Namque pro quia Omnis pontifex ex hominibus assumptus, et sic debet etiam esse de numero hominum. Voluit autem Deus, ut homo habeat similem sui, ad quem currat. Unde et ecclesia ordinavit, quod quando utilis invenitur aliquis de collegio, non eligatur extraneus. (Os. 2.) Dabo eis vinitores ex eodem loco. (Deut. 17.) Eum constitues quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum. Non poteris alterius gentis hominem regem facere, qui non sit frater tuus. Dicit autem assumptus, quia debet alios excellere, sicut patet de Saule. (4 Reg. 40.) Et ideo Christus

Joannis ultimo interrogat Petrum quem volebat præficere, si diligeret ipsum plus aliis. Finis et utilitas est, quia Pro hominibus constituitur, id est, pro ipsorum utilitate. Non enim constituitur propter gloriam, non propter cumulandas divitias, nec propter consanguineos ditandos. (2 Cor. 4.) Nos autem servos vestros per Jesum ; et ultim Secundum potestatem, quam Deus dedit mihi in ædificationem, et non in destructionem. Si vero aliquis quærit quod suum est, non est pastor, sed mercenarius. Materia dignitatis est quia pontifex principatur. Nam sicut principatur dux vel rector in civitate, ita iste pontifex, In his quæ ad Deum supple ordinantur. (Ex: 4.) Tu eris ei in his, quæ ad Deum pertinent, etc. (2 Cor. 40.) Arma militiæ nostræ non sunt carnalia, etc. Sicut ergo illa, quæ pertinent ad Dei cultum excedunt tempcralia, ita dignitas pontificalis excedit omnes alias dignitates. Non ergo pontifices debent se implicari negotiis secularibus prætermissis his, quæ sunt ad Deum. (2 Tim. 2.) Nemo militans Deo, etc. Actus pontificis est, Ut offerat dona, id est, voluntarie oblata, non extorta. (Exod. 25.) Ab omni homine, qui offert ultroneus, accipietis.—Et sacrificia pro peccatis, id est, quæ sibi offeruntur pro satisfactione peccatorum. (Lev. 4.) Pro eis rogabit sacerdos, et pro peccatis ejus, et dimittentur ei. In quo designatur, quod omne, quod offertur sive voluntarium et votivum, sive pro satisfactione: debet offerre secundum dispositionem prælati.

Consequenter cum dicit: Qui condolere, ostendit quid requiratur ad usum, sc. pietas. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit, quod ad usum pontificis requiritur misericordia et pietas. Secundo ostendit, quod requiritur misericordiæ motivum, ibi : Quo

:

niam et ipse. Tertio ostendit misericordiæ signum, ibi: Et propterea. Dicit ergo dico, quod debet esse in his, quæ sunt ad Deum, tamen debet esse medius inter hominem et Deum. (Deut. 5.) Ego medius et sequester fui inter Dominum et vos. Sicut ergo per devotionem orationis debet tangere Deum tanquam unum extremum, sic per misericordiam et compassionem debet tangere alterum extremum, sc. hominem. Et ideo dicit: Qui condolere possit. (2 Cor. 11.) Quis infirmatur et ego non infirmor? E contra (Amos. 6.) Nihil patiebantur super contritione Joseph. Duplex est autem defectus. Quidam enim deficiunt ex ignorantia. Et ideo dicit: His qui ignorant. Est autem proprie ignorare, carere scientia eorum, quæ quis debet scire. Quidam vero ex certa scientia. Et quantum ad hoc dicit: Et errant. Motivum pietatis ponit, cum dicit : Quoniam et ipse, etc. Istud motivum est infirmitas. Et illi qui præsunt aliquando infirmantur. (2 Cor. 4.) Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus. Et ratio hujus est, ut ex se aliorum infirmitatibus compatiantur: et ideo Dominus permisit cadere Petrum. (Eccl. 31.) Intellige, quæ sunt proximi tui ex teipso. Et ideo dicit: Quoniam et ipse circumdatus est infirmitate, sc. quantum ad pœnalitates, et culpam. (Ps. 6.) Miserere mei Deus, quoniam infirmus sum. (Sap. 9.) Homo infirmus, et exigui temporis, etc. Et nota quod dicit: Circumdatus. Carnales enim habent infirmitatem peccati in interioribus. Ratio enim et voluntas in ipsis subditæ sunt peccato. Sancti vero habent in exterioribus : quia non sunt subjecti peccato, tamen sunt circumdati fragilitate carnis. (Rom. 7.) Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati: signum autem hu

jus est, quia et in veteri lege, sicut patet (Lev. 9 et 16.) Et etiam modo, sicut patet in canone missæ, cum dicitur Nobis quoque peccatoribus, statutum est, quod sacerdos offerat etiam pro se, quod non fieret nisi esset infirmitate peccatorum, quibus est circumdatus, non oppressus. Si enim sit in mortali peccato, non debet celebrare. Et ideo dicit, propterea debet quemadmodum pro populo etiam pro semetipso offerre pro peccatis.

Consequenter ponit modum perveniendi ad pontificatum, cum dicit: Nec quisquam. Hoc est enim contra naturam, quod aliquid perducat se ad statum altiorem sua natura, sicut aer non facit seipsum ignem, sed fit a superiore. Unde disciplina Dei non habet, quod quisquam sibi sumat honorem favore, pecunia, potentia. (Amos. 6.) In fortitudine enim nostra assumpsimus nobis cornua. (Os. 8.) Ipsi regnaverunt et non ex me. Sed debet vocari a Deo sicut Aaron. (Exod. 28.) Applica ad te Aaron. Et ideo Dominus confirmavit sacerdotium ejus, sicut patet (Num. 17.) per virgam, quæ floruit. Tales ergo debent assumi, qui non se ingerunt. Unde antiquitus signo visibili ostendebantur, sicut patet de beato Nicolao, et multis aliis.

Consequenter cum dicit : Sic et Christus, etc., ostendit quomodo Christus sit pontifex. Et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit, quomodo dicta conveniunt Christo. Secundo ex hoc concludit intentum, ibi: Appellatus est a Deo, etc. Circa primum tria facit. Primo enim ostendit, quod Christus factus est pontifex non a se, sed a Deo. Secundo agit de ipsius officio, ibi: Qui in diebus carnis. Tertio de ipsius misericordia, ibi: Et quidem cum esset. Circa primum duo facit, quia primo ostendit, quod Christus non proT. III.

movit seipsum. Secundo ostendit a quo sit promotus, ibi: Sed qui locutus. Dicit ergo: Christus non semetipsum clarificavit. Circa quod sciendum est, quod non dicit, non fecit seipsum pontificem, sed dicit, non clarificavit, etc. Sunt enim quidam qui se clarificant, ut fiant sicut hypocritæ, qui demonstrant in se aliqua, ut eligantur, vel. præbendas consequantur, nullus tamen facit se pontificem Christus vero non solum non fecit se pontificem, sed nec se clarificavit, Ut pontifex fieret. (Joan.8.) Ego gloriam meam non quæro. Et paulo post sequitur: Est pater meus qui glorificat me. Et hoc est verum, inquantum homo, quia inquantum Deus habet eamdem gloriam cum patre.

Deinde cum dicit: Sed qui locutus, ostendit a quo est promotus. Et primo ostendit, a quo est clarificatus. Secundo quomodo est pontifex designatus, ibi : Et in alio loco. Confirmatus autem est divino judicio: quia sc. Dominus locutus est ad ipsum in psalmo secundo. Filius meus es tu, etc. Et hoc est expositum supra. Item (Matth. 3.) Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui, etc. Cum ergo ostendit eum ab æterno genitum, ostendit gloriam ejus. (Supra 1.) Qui cum sit splendor gloriæ, etc. Pontificatus etiam accipitur a Deo inquantum homo (quemadmodum in alio loco dicit) sc. in (Ps. 109.) Tu es sacerdos, etc. Utitur autem Apostolus auctoritate ps. tanquam magis famosa et majoris auctoritatis, utpote magis frequentata. Dicit autem sacerdos, quia se obtulit Deo patri. (Ephes. 5.) Dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo. Et ne credatur tale esse sacerdotium Christi, sicut fuit in veteri lege, distinguit ipsum quantum ad duo. Primo quautum ad dignitatem, quia In æternum. Illud

23

« PoprzedniaDalej »