Obrazy na stronie
PDF
ePub

sed statim surrexit, ideo gustavit. (Ps. 109.) De torrente in via bibit, etc. Viator festinat. Item gustus est discretivus saporis. Unde qui gustat magis discernit, quam qui bibit, designat quod mortem et dolorem sensit, et sic mors non fuit phantastica, ut dicit Manichæus et Apollinaris, ideo dicit: gustavit. (Thren. 1.) O vos omnes qui transitis per viam, etc. Modus vero ponitur cum dicitur: Gustaret. Simile habetur (Matth. 26.) Pater si possibile est transeat a me calix iste, et hoc propter tres rationes, primo propter mortis amaritudinem exprimendam, cujus experientia est per gustum. (Thren. 1.) O vos omnes qui transitis per viam. (Is. 24.) Amara erit potio bibentibus eam. Secundo quia sicut gustare vel non gustare est in potestate gustantis, sic et passio Christi fuit voluntaria. (Joan. 10.) Potestatem habeo ponendi animam meam. Tertio quia gustare est parum sumere, Christus autem parum perseveravit in morte, secundum illud (Ps. 15.) Non derelinques animam meam in inferno, etc.

Deinde cum dicit: Decebat enim eum, etc., ostendit convenientiam ex utilitate. Deus enim pater est qui fuit causa mortis. Ipse enim est, Per quem omnia, sicut per causam efficientem, et propter quem omnia, sicut per causam finalem. Propter ipsum enim sunt omnia, quia propter bonitatem suam communicandam. Et hæc fuit causa movens ad producendum res, et ita finaliter sunt omnia propter Deum. (Prov. 16.) Universa propter semetipsum operatus est Dominus. Sunt etiam effective per ipsum. (Ps. 145.) Qui fecit cælum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt. Est ergo omnium principium, et finis. (Apoc. 1.) Ego sum a eto, principium et finis. (Rom. 11.) Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt

231

omnia. Decebat ergo ipsum, quia actor est omnium, omnibus providere. (Sap. 6.) Equaliter illi cura est de omnibus. Secundo conveniens fuit ex parte causæ, quæ, ut dictum est, fuit gratia Dei, gratia vero ordinatur ad gloriam. (Rom. 6.) Gratia Dei, vita æterna; Deus autem ab æterno prædestinavit, quos debet adducere in gloriam. Et isti sunt omnes illi, qui sunt participes filiationis filii ejus, quia si filii, et hæredes. (Rom. 8.) Et ideo dicit: Qui multos filios ingloriam adduxerat, quasi dicat:Ipse habet unum filium perfectum naturaliter (Marc. 12.) Adhuc ergo habens filium unum charissimum, etc. Qui est naturaliter splendor gloriæ. (Supra 1.) Alii autem sunt adoptivi, et ideo adducendi sunt in gloriam. Unde dicit : Qui adduxerat, id est, adducendos præordinaverat. Et quid decebat eum? Hoc sc. quod ipse est actor salutis eorum, etc. Salus ista in duobus consistit, sc. quod fiant filii, et quod inducantur in hæreditatem. Quod autem sint filii habent per filium naturalem. Quos præscivit et prædestinavit, conformes fieri imaginis filii sui. (Rom. 8.) Gloriam autem et hæreditatem non consequuntur nisi per eum, cujus naturaliter est hæreditas qui est splendor gloriæ : quia ergo per filium consequimur ista duo, ideo ipse convenienter dicitur auctor salutis. (Matth. 1.) Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum. (Infra 12.) Aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum. Decebat ergo quod pater auctorem salutis mitteret, sc. filium, ut expositum est, qui multos filios adduxerat per ipsum in gloriam. Et sic patet convenientia ex parte causæ. Per passionem consummari, id est, per fidem. Ipse enim inquantum est filius naturalis, est totaliter perfectus, sed quia in passione minoratus

fuit, debuit per meritum passionis perfici. Ex ista ergo consummatione, patet convenientia modi, de quo dixerat quod gustavit. Tantum enim gustavit mortem, quia non accepit eam, nisi ut per meritum passionis consummaretur. Ipsa enim ejus consummatio est ejus glorificatio. (Luc ult.) Oportuit Christum pati, et ita intrare in gloriam suam. Gustavit etiam, quia cum ipse adduxerit filios in gloriam, sicut medicus gustat medicinam ne infirmus abhorreat, sed ut securius bibat, ita ipse gustavit mortem, ut quia sine morte ingrediente necessitate non est salus, nullus mortem refugiat.

Consequenter cum dicit: Qui enim sanctificat, probat quod dixerat. Ubi duo facit, quia primo probat propositum suum ex parte patris consummantis. Secundo ex parte Christi consummati, ibi: Quia ergo pueri. Adhuc circa primum duo facit, quia primo proponit intentum. Secundo probat per auctoritatem, ibi: Propter quam causam. Dicit ergo: Qui enim sanctificat et qui sanctificantur, ex uno omnes. Sciendum est autem quod supra Apostolus tria dixerat. Primo quod Christus est causa salutis, in quo ostendit nos dependere ab ipso, sicut a salvatore. Secundo ostendit, quod pater est consummator ipsius Christi per meritum passionis, et in hoc Christus dependet a patre, Tertio quod pater nos adducit in gloriam, in quo etiam nos dependere a Deo ostendit, et secundum hoc, Apostolus hic tria facit. Primo enim ostendit quod dependemus a Christo. Sanctificatus enim dependet a sanctificato, Christus autem est sanctificans. (Infra 13.) Jesus ut sanctificaret per suum sanguinem, etc. Bene ergo dictum est, quod quia est actor et sanctificator, dependemus ab ipso, ipse vero a patre, a quo habet

quod sanctificet, quod est secundum. Sed omnes, ipse sc. qui sanctificat nos qui sanctificamur, ex uno, sc. ex patre, quod est tertium. (Rom. 8.) Hæredes Dei, cohæredes autem Christi.

Consequenter ista tria probat per tres auctoritates. Et primo quod Christus tanquam mediator et actor salutis ea, quæ Dei sunt in nos refert. Unde dicit: Propter quam causam, quia sc. nos et ipse ex patre dependemus et sumus ex uno Deo patre, Non confunditur eos vocare fratres, quia sc. ex eodem patre. (Malac. 2.) Nunquid non pater unus omnium nostrum? (Rom. 8.) Ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Ideo dicitur in (Ps.24.) Nuntiabo nomen tuum fratribus meis. Et (Joan. 2.) Vade ad fratres meos. Sed nota quod dicit: Non confunditur, etc. Quia aliqui de vili plebe nati, si promoventur, confunduntur cognoscere consanguineos suos. (Prov. 19.) Fratres hominis pauperis oderunt eum. Non sic autem Christus, sed dicit : Nuntiabo nomen tuum fratribus meis. (Joan. 17.) Pater manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi. (Joan. 1.) Unigenitus qui est in sinu patris, etc. Istius annuntiationis ostendit fructum, cum dicit: In medio ecclesiæ laudabo te, quasi dicat: per hoc congregatur tibi magna ecclesia, in cujus medio laudabo te. Et dicit in medio, quia sicut columna in medio domus ipsam sustentat, lucerna in medio domus illuminat, cor in medio corpus vivificat, ita Christus in medio ecclesiæ. Item in medio, quia non ad unum populum tantum, sicut Moyses missus fuit, (Ps. 75.) Notus in Judæa Deus, sed ad salutem totius mundi. (Ps. 73.) Operatus es salutem in medio terræ, et ideo dicitur (Luc. ult.) Stetit Jesus in medio discipulorum. Sciendum est circa hoc, quod ante legem consue

tudo erat, quod omnes primogeniti erant sacerdotes et hoc pertinebat ad jus primogenituræ. Christus autem est frater sicut primogenitus, et ideo est sacerdos. Sacerdos autem populum sanctificans, medius est inter Deum et populum. (Deut. 5.) Ego illo tempore sequester fui. Et ideo pertinet ad ipsum nunciare, quæ Dei sunt ad populum, Secundo, quæ populi sunt referre in Deum, primum facit dicendo, et ideo dicit: Nuntiabo nomen tuum fratribus meis, id est, ducam eos in notitiam tui, et hoc est sanctificare eos. (Joan. 44.) Sanctifica eos in veritate, etc. Secundum faciendo,dum facit homines ex affectu in Deum prorumpere in laudem Dei, et ideo dicit: in medio ecclesiæ.

Deinde cum dicit: Et iterum, etc. ostendit quod ipse Christus dependet ex patre per hoc quod dicit: Ego ero fidens in eum. Hoc secundum Hieronymum habetur (Is. 8.) Ubi nos habemus: Expectabo Dominum, qui abscondit faciem suam a domo Jacob, etc. Sed (Is. 12.) expresse habetur: Fiducialiter agam, et non timebo. Ego ero fidens in ipso pro gloria capitis et membrorum, quod supra dixit consummationem. (Ps. 30.) In te Domine speravi. Ostendit autem quam spem habet, quia non quamcumque, sed firmam, quæ dicitur fiducia. Spes enim et si non sit de impossibili, tamen habet timorem conjunctum quandoque et tunc proprie dicitur spes. Spes quandoque est firma et sine timore, et tunc proprie dicitur fiducia. Et istam habuit Christus. Dicit ergo: Fidens ero in eum, id est, habebo fiduciam in adjutorio ejus, sc. patris, pro gloria corporis quod resuscitabit, et membrorum et animæ. (Ps. 30.) In te Domine speravi, etc. (Jer. 24.) Beatus vir qui confidit in Domino. Sed contra,

sancti dicunt, quod in Christo, nec fides, nec spes est, sed sola charitas. Respondeo: dicendum, quod aliud est spes, aliud fiducia, nam spes est expectatio futuræ beatitudinis, et hæc non fuit in Christo, quia ab instanti suæ conceptionis beatus fuit. Fiducia autem est expectatio cujuscumque auxilii, et secundum hoc fuit in Christo fiducia, inquantum secundum humanam naturam, expectabat a patre auxilium in passione. Unde cum ibi invenitur quod Christus dicatur habere spem, non est intelligendum ratione principalis objecti quod est beatitudo, sed ratione gloriæ resurrectionis, et gloriæ corpori collatæ.

Deinde cum dicit: Et iterum, etc. ostendit tertium, sc. quod refert nos in Deum, dicens: Ecce ego. Et habetur (Is. 8.) quasi dicat: Relatus sum in Deum, ego, inquam, qui sum fidens. Et similiter pueri mei, quos in Deum reduco, sc. discipuli mei. (Joan. ult.) Pueri nunquid pulmentarium habetis? Quos dedit mihi Deus. (Joan. 17.) Tui erant, et mihi eos dedisti. Isti dicuntur pueri propter puritatem. (1 Reg. 21.) Si mundi sunt pueri et maxime a mulieribus, et paulo post ibidem sequitur: Fuerunt vasa puerorum sancta. Item propter simplicitatem. (1 Cor. 14.) Nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote. Item propter humilitatem. (Matth. 18.) Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, etc. Item propter facilitatem ad bonum. Sinite parvulos venire ad me, et ostendit quod non solum ipse est a Deo, sed etiam pueri, unde subdit: Quos dedit mihi Dominus, et sic verum fit quod dixit: Qui sanctificat et qui sanctificantur ex uno omnes, quia (Joan. 6.) Nemo potest venire ad me, nisi pater qui misit me traxerit eum.

LECTIO 4.

Convenientia passionis Christi ex ipsius morte ostenditur, per quam factus est actor salutis omnium,

14. Quia ergo pueri commun icaverunt carni et sanguini : et ipse similiter participavit eisdem; ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium, id est, diabolum. 15. Et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.

16. Nusquam enim angelos apprehendit,

sed semen Abrahæ apprehendit. 17. Unde debuit per omnia fratribus assimilari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi.

18. In eo enim in quo passus est, ipse et tentatus: potens est et eis qui tentantur auxiliari.

Supra ostendit Apostolus convenientiam mortis Christi ex parte patris mortem deponentis, hic ostendit idem ex parte ipsius Christi mortem patientis. De Christo vero dixit quod erat actor salutis fidelium, ideo hic intendere quomodo per passionem effectus est actor salutis eorum. Et circa hoc tria facit. Primo enim ostendit conditionem naturæ, per quam mori potuit et pati. Secundo ostendit utilitatem quam per mortem attulit, ibi Ut per mortem. Tertio probat quod proposuerat, ibi: Nusquam enim angelos. Dicit ergo primo: Ita dixi quod ipse et pueri sunt ex uno omnes, et quod vocavit eos fratres, ergo conveniens fuit quod esset eis similis, non tantum quia impartitur eis participationem naturæ divinæ, quod est ex dono gratiæ, sed etiam quia ipse naturam eorum assumpsit. Unde dicit: Quia ergo pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter parti

:

cipavit eisdem. Ubi notandum est, quod nomine carnis et sanguinis, aliquando ipsa natura carnis et sanguinis intelligitur. (Gen. 2.) Hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea, ut sic per carnem intelligas secundum illud (Job. 20.) Pelle corpus et carnibus vestisti me, per sanguinem vero intelligas animam, non quod anima sit ipse sanguis, sed quia non conservatur in corpore sine sanguine. Aliquando vero per carnem et sangui→ nem, intelliguntur vitia carnis et sanguinis. (Matth. 19.) Caro et sanguis non revelavit tibi. Aliquando vero ipsa corruptibilitas carnis et sanguinis. (1 Cor. 15.) Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, neque corruptio incorruptionem. Sed hic non intelligitur de vitiis Christus enim assumpsit naturam sine peccato, sed cum passibilitate, quia assumpsit carnem similem peccatrici. (Rom. 8.) In similitudinem carnis peccati. Ipse ergo communicavit vel pueris, vel etiam carni et sanguini. Et totum similiter, quia sc. non carni fantastice, ut dixit Manichæus : nec accidentaliter, ut dixit Nestorius, sed veræ carni et sanguini, sicut et pueri, et in unitate personæ. Quod autem hic dicitur quod Christus communicavit carni et sanguini, non est intelligendum secundum quod dicunt vitia carnis et sanguinis, quia non assumpsit culpam nec commisit, sed secundum quod dicunt ipsam substantiam carnis animatæ, quia carnem et animam assumpsit. Item est intelligendum de passibilitate carnis, quia assumpsit naturam nostram passibilem, ut sit sensus,

Quia pueri, id est, fideles habuerunt naturam passibilem, et ipse sc. Christus participavit eisdem, vel pueris, sc. in natura carnis et sanguinis, vel eisdem, id est, carni et sanguini non quidem fantastice, ut delirat Manichæus, nec accidentaliter, ut fingit Nestorius, sed similiter, sc. nobis, id est, eo modo quo nos participamus, id est, secundum rei veritatem, sc. personaliter et substantialiter. Nos enim participamus eis in persona, et Christus etiam similiter assumpsit ea in unitatem personæ. (Joan. 1.) Verbum caro factum est. Potest etiam per carnem et sanguinem intelligi caro et sanguis Christi, secundum illud (Joan. 3.) Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, quibus pueri, sc. Apostoli communicaverunt in cæna; (Matth. 26.) et Christus similiter participavit eisdem sc. carni et sanguini, quia ipse similiter sumpsit, ut Chrysost. expresse dicit super (Matth. 26.) Ipse inquit Christus bibit sanguinem suum. Unde (Luc. 22.) Desiderio desideravi,

etc.

Consequenter ostendit utilitatem quam per mortem attulit, cum dicit : Ut per mortem destrueret, etc. Et circa hoc facit duo. Primo enim ostendit utilitatem istam ex parte diaboli, qui tenebat. Secundo ex parte nostra, qui tenebamur, ibi: Ut liberaret eos. Dicit ergo: Ideo participavit carni et sanguini, id est, assumpsit naturam in qua posset pati et mori, quod non poterat in divina, Ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium, id est diabolum. Sed quomodo habet diabolus mortis dominium? Hoc enim est solius. Dei. (1 Reg. 2.) Dominus vivificat, et mortificat, et (Deut. 32.) Ego occidam, et ego vivere faciam. Respondeo : Dicendum est quod aliter habet domi

nium mortis judex, quia sc. quasi mortem infligens, cum per mortem punit, aliter latro, quasi sc. mortem sibi ex demerito acquirens. Primo modo Deus habet mortis imperium. (Gen. 2.) Quacumque die comederis ex eo morte morieris. Secundo modo dia

bolus, qui suadendo homini peccatum, morti ipsum addixit. (Sap. 2.) Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum. Dicit autem destrueret, non quantum ad substantiam quam habet incorruptibilem, non quantum ad malitiam, ut aliquando diabolus bonus fiat (ut dicit Origenes) sed quantum ad potestatis dominium. (Joan. 12.) Nunc judicium est mundi, nunc princeps mundi hujus ejicietur foras. (Col. 2.) Expolians principatus et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso. Et hoc factum est per mortem Christi triplici ratione. Una est ex parte Christi. Justitiæ enim est vera ratio, ut victor victum sibi subjiciat. (2 Pet. 2.) A quo enim quis superatus est, hujus et servus est. Christus enim vicit diabolum. (Apoc. 5.) Vicit leo de tribu Juda. Et ideo justum est diabolum sibi esse subjectum. (Luc.11.) Cum fortis armatus custodit atrium suum, etc. Alia ratio est ex parte diaboli. Justitia enim exigit, quod qui male utitur potestate sibi concessa, amittat eam. Diabolo autem data est permissive in peccatores quos seduxit, sed non in bonos. Quia ergo hanc extendere præsumpsit, etiam in ipso Christo, qui peccatum non fecit. (Joan. 14.) Venit princeps mundi hujus et in me non habet quicquam, ideo meruit illam perdere. Tertia ratio est ex parte nostri, quia justum est, quod victus sit servus victoris, ut dictum est. Homo autem per peccatum servus erat diaboli. (Joan. 8.) Qui facit pec

« PoprzedniaDalej »