Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT 1.

Fidem, et charitatem Philemonis commendat, quam in sanctos ostendebat, propter quam item gratiam ei et pacem precatur.

1. Paulus vinctus Christi Jesu et Timotheus frater, Philemoni dilecto adjutori nostro.

et

2. Et Appia sorori charissimæ, Archippo commilitoni nostro, et ecclesiæ quæ in domo tua est.

ubi ostenditur causa vinculorum. Laudabile enim valde est vinctum esse propter Christum, in hoc enim est beatificandus. (Matth. 5.) Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, etc. (1 Pet. 4.) Nemo vestrum

3. Gratia vobis et pax a Deo patre patiatur quasi homicida, aut fur, aut

nostro, et Domino Jesu Christo.

4. Gratias ago Deo meo, semper memo▪ riam tui faciens in orationibus meis. 5. Audiens charitatem tuam, et fidem

quam habes in Domino Jesu, et in

[blocks in formation]

maledicus, aut alienorum appetitor, si autem ut Christianus non erubescat, glorificet autem Deum in isto nomine. (Act. 5.) Ibant Apostoli, etc. — Et Timotheus frater. Fratres sunt quantum ad perfectam fidem. (Phil. 2.) Neminem habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. Ipsi autem Timotheum adjungit, ut facilius impetret, quia impossibile est preces multorum non exaudiri.

--

Deinde ponit personas salutatas. Et primo ponitur persona principalis salutata: secundo adjuncta. Item primo ponit maritum et uxorem, qui dominium domus habent, quibus obligatur servus.Philem. dilecto nostro adjutori, et Appia sorori charissimæ: Dilecto dicit propter bona opera. (Joan, 15.) Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem. ·Adjutori, quia subministrabat sanctis. (Prov. 18.) 'Frater qui juvatur a fratre, quasi civitas firma. Secundo ponitur persona adjuncta, cum dicit Archippo commilitoni nostro, qui ita erat potens Colossis, quod omnes Christiani erant sub umbra ejus. Et ideo inducit totam ecclesiam ibi, cujus erat episcopus, sic scribeus (Col. ult.) Dicite Archippo, vide ministerium, quod accepisti, etc. Et dicit Archippo commilitoni, quia omnes

[ocr errors]

prælati sunt sicut spirituales milites ecclesiæ. (2 Cor. 10.) Arma militiæ nostræ non sunt carnalia, etc. Et addit: Et ecclesiæ, etc. Hos superinducit: ut moveant eum ad exaudiendum. Bona optata exponuntur, ut consuetum est. Deinde cum dicit: Gratias ago, ponitur epistolaris narratio. Et primo ponitur gratiarum actio secundo petitio, ibi: Propter quod, tertio conclusio, ibi : Itaque fratres. Item primo gratiarum actio ponitur, secundo materia actionis gratiarum, ibi: Audiens, tertio causa propter quam Deo gratias agit, ibi Gaudium enim magnum. Dicit ergo Gratias ago Deo meo. (Colos. 3.) Et grati estote. (Phil. 4.) Cum gratiarum actione, quasi dicat: Ita ago gratias de præteritis, ut orem tamen pro futuris. Et ideo dicit : Semper memoriam tui faciens, etc. (Phil. 1.) Eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis. (Is. 49.) Nunquid potest mulier oblivisci infantem suum, etc. Ponendo autem materiam gratiarum actionis, et orationis, ostendit quid pro eo petendo orat. Materia autem hujus erat necessaria et bona Philemoni, sc. et charitas et fides: sine enim charitate nihil aliorum valet, et per eam omnia habentur. (1 Cor.13.) Si linguis hominum loquar, etc. Item sine fide nullus Deum amare potest, quia non cognoscit vere Deum. De spe autem mentionem non facit, quia media est: et in his intelligitur. Sed in quo habes fidem et charitatem? In Domino Jesu. (1 Cor. ult.) Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, anathema sit. Et hoc est necessarium, quia ex Christo dulcius dilecto, derivatur dilectio ad membra : quia non diligit caput, qui non diligit membra. (1 Joan. 4.) Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere?

Et

in omnes sanctos, fides innititur doctrinæ prout est manifestata per Christum, quia Deum nemo vidit unquam. (Joan 1 et 14.) Creditis in Deum, et in me credite, et ideo per fidem habemus Christum. Sed quo ad sanctos pertinet, potest intelligi dupliciter. Uno modo, quia ex fide quam habent ad Christum procedunt obsequia impensa sanctis. Vel fides consistit in divinitate principaliter prout est annuntiata per Christum, sed non solum per Christum, sed etiam per sanctos. (Matth. ult.) Euntes ergo docete omnes gentes, etc. Debemus ergo credere non solum dicta per Christum, sed etiam per sanctos. (Hebr. 2.) Quæ cum initium accepisset enarrari per Dominum, ab eis qui audierunt in nos confirmata est. - Ut communicatio fidei, hoc continuatur dupliciter. Uno enim modo, ut sit signum. Et est sensus, ut communicatio, etc. id est, tanta est charitas tua, ut communicatio fidei tuæ, etc. Vel aliter: Gratias ago et memoriam, etc. ut sc. ostendat quid pro eo petat orando. Et potest intelligi communicatio fidei dupliciter. Vel quia in fide communicabat cum omnibus sanctis, non habens aliam fidem novam, ut hæretici. (1 Cor. 1.) Idipsum dicatis omnes, etc. Vel communicatio, qua bona communicas sanctis, procedens ex fide. (1 Tim. ult.) Divitibus hujus seculi præcipe non altum sapere, nec sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui præstat nobis, etc. Evidens fat, id est, ut bonum latens in corde evidens fiat per bona opera. In agnitione omnis boni, sc. quod a te fit. Et hoc In Jesu Christo, id est, pro Jesu Christo. (Jac. 2.) Ostende mihi fidem tuam sine operibus, et ego tibi ostendam ex operibus fidem meam. Vel aliter: Multa sunt opera in mundo, quæ sunt bona hominibus, et tamen

Deo non sunt bona, quia non recte fiunt. (Prov. 14.) Est via quæ videtur homini recta, novissima autem ejus deducunt ad mortem. (Eccl. 8.) Vidi impios sepultos, qui etiam cum adhuc viverent in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi justorum operum. Sed hoc manifestatur per fidem rectam, quando consequitur præmium a Deo, qui non remunerat nisi recta. Et ideo dicit: In agnitione, id est, ut hoc evidens fiat, quod cognoscas omne bonum. Vel quod cognoscatur in te omne bonum, quod est fruitio divinitatis. (Exod. 33.) Ostendam tibi omne bonum. (Sap. 7.) Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa. Causa autem propter quam gratias agit, est gaudium. Et ideo dicit: Gaudium enim magnum habui. (3 Joan. cap. unic.)Majorem horum gratiam non habeo, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare. Hoc enim gaudium alleviabat pressuras. Unde addit: Et consolationem. (Ps. 93.) Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam. Cujus rationem assignat, dicens: Quia viscera sanctorum requieverunt per te frater. (Col. 3.) Induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiæ, benignitatem, etc. (3 Joan. cap. unic.) Charissime, fideliter agis quicquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos, etc.

Deinde cum dicit : Propter quod, etc. ponitur petitio, et primo fiducia

petendi, secundo ipsa petitio, ibi:

Obsecro, tertio ejus ratio, ibi: forsitan. Dicit ergo: propter quod, id est, quia sic abundas charitate. Multam fiduciam habeo in Christo Jesu, quasi dicat Non ex me, sed ex auctoritate Jesu Christi, in cujus fide te genui. Et ideo possum tibi imperare, ut pater, sed quod Ad rem, sc. tuam Pertinet, vel communem, alias prælatus non habet potestatem imperandi sibi quicquam, nisi quod vel est ad ejus utilitatem, vel ecclesiæ, vel bonorum morum Christianæ religionis. Tamen Propter charitatem magis obsecro. (Prov. 18.) Cum obsecrationibus loquitur pauper. Et quare? Certe cum sis talis, etc. Sunt duo propter quæ quis debet obsecrari, sc. ætas senectutis. (1 Tim. 4.) Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, etc. Item honestas virtutis, ubi enim non delinquimus, pares sumus. (Eccl. 32). Rectorem te posuerunt, noli extolli, esto in illis quasi unus ex ipsis. Dicit ergo: Cum sis talis, ut Paulus senex, quasi dicat: Si esses puer præciperem tibi hoc, sed tu es senex. Item si levis, sed talis es vitæ, quod es mihi similis. Non quod talis et tantus sit simpliciter, sed aliquo modo similis, quod dicit ex sua humilitate. (Rom. 12.) Honore invicem prævenientes. Origenes, Paulus diu vixit in fide. Conversus enim fuit adolescens, nunc dicit, ut senex. Origenes. Raro utilis doctor invenitur in ecclesia quin sit longævus. Exemplum de Petro et Paulo.

LECTIO 2.

Pro Onesimo orat, quem in vinculis Christo genuerat, dicens, se maxime erga eum charitate affectum. Demum vult sibi hospitium parari, ac more suo epistolam signat.

9. Nunc autem et vinctus Jesu Christi. 10. Obsecro te pro meo filio quem genui in vinculis, Onesimo.

11. Qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis. 12. Quem remisi tibi. Tu autem, illum, ut mea viscera, suscipe. 13. Quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii.

14. Sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium. 15. Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut in æternum illum reciperes.

16. Jam non ut servum, sed pro servo charissimum fratrem, maxime mihi, quanto autem magis tibi, et in carne, et in Domino.

17. Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.

18. Si autem aliquid nocuit tibi, aut debet: hoc mihi imputa.

19. Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes.

20. Ita frater, ego te fruar in Domino, refice viscera mea in Christo. 21. Confidens in obedientia tua scripsi tibi: sciens quoniam et super illud quod dico, facies.

22. Simul et para mihi hospitium: nam spero per orationes vestras donari me vobis.

23. Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu.

24. Marcus, Aristarchus, Demas et Lucas, adjutores mei.

25. Gratia Domini nostri Jesu Christi, cum spiritu vestro. Amen.

Posita fiducia Apostoli de bonitate Philemonis ponit hic suam petitionem. Et primo ostendit personam pro qua petit; secundo ex hoc petitionem concludit, ibi: Tu autem illum. Circa primum duo facit, quia primo describendo personam ostendit eam sibi acceptam ex spirituali generatione secundo ex morum mutatione. Dicit ergo vere sum exaudiendus, quia petitio continet honestatem et pietatem pro meo filio Onesimo, de quo est præsens mea sollicitudo. Et acquirens filium tempore defectus magis eum diligit, ut senex filios in senectute genitos. (Gen. 37.) Israel autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum. Hunc autem genuit in vinculis. Secundo est mutatio in moribus. Si enim in peccato perseverasset, non fuisset dignus venia. Et nota quod minus dicit, et plus significat. Docet enim Tullius, quod quis factum suum debet attenuare quantum potest. Sic Apostolus leviter de culpa hujus loquitur, dicens: Inutilis, id est, nocivus in subtrahendo res tuas, nunc autem conversus a malo ad statum virtutis utilis est ad servitium Dei et hominum. (2 Tim. 2.) Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum. (Prov. 25.)

Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum.

Deinde cum dicit : Tu autem illum, ponit petitionem suam. Et primo ponitur petitio. Secundo respondet quæstioni, ibi: Quem ego. Dicit ergo: Tu ergo illum, ut mea viscera suscipe. Et hoc ideo, quia vidi eum emendatum, cujus signum est, quia eum remisi tibi. Contra (Deut. 23.) Non trades servum Domino, qui ad te confugerit, etc. Respondeo: verum est quando Dominus quærit eum ad mortem, et ideo dicit: Tu autem, etc. (Phil. 1.) Eo quod habeam vos in corde, el in vinculis meis et in defensione, etc. Et respondet quæstioni, quia posset dicere: Si est utilis tibi, quare non retines eum usque ad mortem? ideo dicit, quæ est causa mittendi eum. Primo autem ostendit propositum retinendi eum. Secundo quare destitit a proposito, ibi: Sine consilio autem tuo. Dicit ergo Philemoni, qui licet esset magnus, tamen Apostolo solitus erat ministrare. (Matth. 20.) Quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister. Unde ex hac fiducia proposuit eum tenere, ut loco ejus sibi ministraret. Unde dicit: Quem ego volueram mecum detinere, ut pro le, etc. Quod erat maxime necessarium, quando erat in vinculis propter Christum. Est enim providendum quando quis patitur pro domino suo. Ratio autem quare destitit est, quia noluit uti re aliena ignorante domino. Unde dicit: Sine consilio, etc. quasi dicat: si retinuissem eum, jam placeret tibi non valenti resistere, et esset quædam coactio. Sed sic nolui, imo magis volui, quod voluntarie fieret. (Exod. 25.) Ab omni homine qui offert ultroneus, accipietis eas, sc. primitias. (2 Cor. 9.) Non ex tristitia, aut ex necessitate,

hilarem enim datorem diligit Deus.

Deinde cum dicit: Forsitan enim, ponit rationem quare debet eum recipere benigne. Et primo ex parte Dei; secundo ex parte ipsius Apostoli, ibi: Si ergo habes. Tertio ex parte ipsius Philemonis, ibi : Confidens. Ex parte Dei, quia sæpe Dei providentia id quod videtur malum permittit fieri, ut exinde sequatur bonum, ut patet de Joseph vendito, ut liberaret Ægyptum et familiam patris. (Gen. 45.) Pro salute enim vestra misit me Deus ante vos. Et dicit: Forsitan quia incomprehensibilia sunt Dei judicia. (Rom. 44.) Et dicit : pro servo, id est, loco servi. (Matth. 25.) Omnes autem cos fratres estis. Et non solum tibi, sed mihi in comparatione ad Deum, licet sit filius ministerio. Quanto magis tibi, et in carne et in Domino? quod dupliciter potest exponi. Uno modo, quod referatur ad primam originem divinæ creationis, et sic est frater. (Deut. 32.) Nonne est ipse pater tuus, qui possedit et fecit, et creavit te? (Malach. 2.) Nunquid non pater unus omnium nostrum, nunquid non Deus unus creavit nos? Item in Deo per fidem, vel magis erat in bonum Philemoni, quia affinis ejus secundum carnem, quia secundum eam erat servus ejus, quia hoc totum quod erat ei carnaliter erat suum. Unde duplici ratione quis movetur ex charitate, sc. ex amore, secundum carnis originem, et ex amore spirituali. Ex parte autem Apost. primo allegat suam amicitiam, sub cujus obtentu vult eum suscipi. Secundo fidejubet pro eo de damno. Tertio ostendit receptionis officium. Secundum, ibi : Si autem. Tertium, ibi : Itaque frater. Dicit ergo : Si ergo habes me socium, suscipe illum. (4 Joan. 1.) Si autem in luce ambulamus, sicut et ipse est in luce, societatem ha

« PoprzedniaDalej »