Obrazy na stronie
PDF
ePub

est. (Phil. 2.) Deus est qui operatur in vobis velle et perficere pro bona voluntate. (Is. 26.) Omnia opera nostra operatus es in nobis, Domine.

Deinde cum dicit: Vos enim, ostendit quomodo fortiter perstiterunt in tribulationibus. Et circa hoc duo facit, quia primo ponit tribulationes eorum in quibus steterunt, secundo quod remedium proposuit adhibere, ibi: Nos autem. Item prima dividitur in duas, quia primo commendat eorum patientiam in adversis, secundo reprehendit eos, qui intulerunt adversa, ibi: Qui Christum. Dicit ergo: Accepistis verbum non ut est hominum, Sed sicut est vere verbum Dei, quia exposuistis vos pro illo usque ad mortem. Per hoc enim, quod homo moritur propter Christum, testificatur, quod verba fidei, sunt verba Dei. Et ideo martyres, idem est, quod testes. In Judæa. Ibi enim fides Christi primo est annuntiata. (Is. 2.) De Sion exibit lex et verbum Domini de Jerusalem. Ibi etiam primo persecutio fidei facta fuit. (Act. 8.) Facta est autem in illa die persecutio magna in Ecclesia, quæ erat Hierosolymis, etc. (Hebr. 10.) Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati magnum certamen sustinuistis passionum. Et isti similes passiones passi sunt. Et ideo dicit: Eadem passi a contribulibus vestris, id est, ab infidelibus Thessalonicensibus. (Matth. 10.) Inimici hominis, etc. Deinde cum dicit: Qui et Dominum, vituperat Judæos, a quibus incepit persecutio. Et primo commemorat eorum culpam, secundo rationem culpæ, ibi: Ut impleant. Circa primum tria facit, primo eorum culpam ponit in comparatione ad Dei ministros, secundo ad ipsum, tertio ad totum genus humanum. Ministri Dei sunt prædicatores. Prædicatio autem principa

ad

liter est a Christo, figuraliter a prophetis, executive ab Apostolis. Contra hos tres insurrexerunt Judæi. Et primo dicit de Christo, ibi: Qui et Dominum. (Matth. 21.) Hic est hæres, venite occidamus eum. Nec obstat si Gentiles occiderunt eum, quia ipsi suis vocibus petierunt eum occidi a Pilato. (Jer. 12.) Facta est hæreditas mea mihi, quasi leo in silva, dedit contra me vocem, etc. Secundo dicit de prophetis, ibi: Et Prophetas. (Act. 7.) Quem Prophetarum non sunt persecuti patres vestri? et occiderunt eos, qui prænuntiabant de advențu justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis. Tertio dicit de Apostolis: Et nos, sc. Apostolos. (Matth. 10.) Tradent vos in conciliis, etc. Secundo ponit culpam in comparatione Deum, ibi: Deo non placent, licet crederent in hoc se obsequium præstare Deo. (Joan. 16.) Sed quia zelum Dei habent non secundum scientiam. Ideo Deo non placent, quia non faciunt recta fide. Et sine fide impossibile est placere Deo. (Hebr. 11. Is. 5.) Iratus est furor Domini in populo, etc. Tertio ostendit eorum culpam in comparatione ad totum genus humanum, cum dicit: Omnibus hominibus adversantur. (Gen. 16.) Manus ejus contra omnes, etc. Adversantur autem in hoc, quia prohibent et impediunt prædicationem Gentilium et conversionem. (Act. 11) reprehenditur Petrus, quod ivit ad Cornelium. Item (Luc. 15.) Filius major, sc. populus Judæorum turbatur, quia filius minor, id est, populus Gentilium recipitur a patre. (Is. 45.) Væ qui dicit patri, quid generas? (Num. 11.) Quis det ut omnis populus prophetet? Ratio autem hujus culpa est ex divina permissione, qua vult ut impleant peccata sua. Omnium enim quæ fiunt sive bona, sive mala, est

quædam certa mensura, quia nihil est infinitum. Et omnium istorum mensura est in præscientia. Bonorum quidem in ejus præparatione. (Ephes. 4.) Quia unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Malorum vero in permissione, quia si aliqui sunt mali, non tamen quantum volunt, sed quantum Deus permittit. Et ideo tamdiu vivunt,quamdiu perveniant ad hoc, quod Deus permittit. (Matth. 23.) Implete mensuram patrum vestrorum, etc. Et ideo dicit: Ut impleant, etc. Deus enim dedit Judæis post passionem Christi spatium pœnitentiæ per quadraginta annos, nec conversi sunt, sed addebant peccata peccatis. Et ideo Deus non plus permisit. Unde dicit hic: Pervenit ira Dei, etc. (4 Reg. 22.) Ira Dei magna succensa est contra nos, quia non `audierunt patres nostri verba libri hujus, etc. (Luc. 24.) Erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic, etc. Et non credas quod hæc ira sit per centum annos, sed Usque in finem mundi, quando plenitudo gentium intraverit, etc. (Luc. 19. et 21. et Matth. 24.) Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.

OS

Deinde cum dicit: Nos autem tendit remedium, quod eis proposuit adhibere, sc. quod personaliter iret ad eos. Et circa hoc duo facit, quia primo ponit propositum suæ visitationis, secundo impedimentum, ibi: Sed impedivit. Tertio causam quare volebat ire, ibi: Quæ autem est. Dicit ergo: Nos autem fratres desolati a vobis, a quibus eramus separati, vel propter tribulationes vestras. Ore, id est, carentes collocutione. Et aspectu, id est, carentes visione, propter hæc enim duo necessaria est amici præsentia, quia est consolativa, sed Non corde, quia corde sumus præ

sentes. (1 Cor. 5.) Ego absens quidem corpore, præsens autem spiritu. Abundantius festinavimus faciem, etc. Ut sicut corde, sic et corpore præsens esset. (Rom. 15.) Cupiditatem habens veniendi ad vos ex multis jam præcedentibus annis, etc. Festinavimus, dicit pluraliter, quia scribit ex persona trium, sc. sui, Silvani, et Timothei. Ideo etiam, voluimus venire ad vos, omnes forte semel, sed ego Paulus Semel et iterum, id est, bis proposui, Sed impedivit nos satanas, id est, procuravit impedimenta, forte per aeris tempestates. (Apoc. 7.) Isti sunt Angeli, qui tenent ventos.

Deinde cum dicit: Quæ est enim, ostendit causam propositi. Primo quantum ad futurum. Secundo quantum ad præsens, ibi: Nos enim, etc. Dicit ergo: Desidero videre vos, et gratias ago de bonis vestris, quæ sunt spes nostra. Nam pro his speramus a Deo præmia, quando reddere venerit unicuique secundum opera sua. Maxima enim est retributio prædicatori ex his quos convertit. Aut gaudium: quia gaudium illorum est gaudium Apostoli, sicut bonum eorum est bonum Apostoli, bonum enim effectus reducitur in bonum causæ. Aut corona gloriæ, quia pro certaminibus eorum et iste, qui induxit ad certandum, coronatur: Dux enim, qui induxit milites ad pugnam coronabitur. (Eccl. 30.) Qui docet filium, laudabitur in illo, et in medio domesticorum in illo gloriabitur, etc. Hæc, inquam, spes, quæ est ? Nonne vos? Imo sic in futuro aute Dominum nostrum Jesum Christum in adventu ejus, sed etiam in præsenti, Vos enim estis, apud omnes fideles, Gloria nostra. (1 Cor. 9.) Melius est mihi mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. Et gaudium, quo lætor de bonis vestris in præsenti.

CAPUT III.

Consolationem se accepisse a Timotheo dicit, qui eos in fide confirmaverat, eo quod Thessalonicenses audiret pro eo maximo affici eum videndi desiderio.

1. Propter quod non sustinentes amplius placuit nobis remanere Athenis, solis.

2. Et misimus Timotheum fratrem nostrum, et ministrum Dei in evangelio Christi, ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra:

3. Ut nemo moveatur in tribulationibus istis ipsi enim scitis, quod in hoc positi sumus.

4. Nam et cum apud vos essemus, prædicebamus vobis passuros nos tribulationes, sicut et factum est, et scitis.

5. Propterea et ego amplius non sustinens misi ad cognoscendum fidem vestram, ne forte tentaverit vos is, qui tentat, et inanis fiat labor

noster.

6. Nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis, et annuntiante nobis fidem et charitatem vestram : et quia memoriam nostri habetis bonam, semper desiderantes nos videre, sicut et nos quoque vos.

7. Ideo consolati sumus fratres in vobis, in omni necessitate et tribulatione nostra per fidem vestram. 8. Quoniam nunc vivimus si vos statis in Domino.

9. Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis, in omni gaudio, quo gaudemus prop

ter vos ante Deum nostrum: 10. Nocte ac die, abundantius orantes, ut videamus faciem vestram, et compleamus ea, quæ desunt fidei vestræ?

11. Ipse autem Deus et pater noster, et Dominus Jesus Christus dirigat

viam nostram ad vos.

12. Vos autem Dominus multiplicet, et

abundare faciat charitatem vestram in invicem, et in omnes, quemadmodum et nos in vobis:

13. Ad confirmanda corda vestra sine querela, et sanctitate, ante Deum et patrem nostrum, in adventu Domini nostri Jesu Christi cum omnibus sanctis ejus. Amen.

Commemoravit tribulationes quas passi erant, et remedium quod proposuit eis impendere, hic ostendit quomodo eis subvenisset visitando per Timotheum. Et primo agit de missione nuntii secundo de relatione facta per eum, ibi: Nunc autem. Tertio de effectu relationis in Apostolo, ibi: Ideo consolati. Item prima in tres, quia primo promittit causam quare misit eum, secundo qualem misit: tertio causam propter quam misit. Dicit ergo: Propter quod, id est, quia impedivit nos Satanas, tamen, Vos estis gloria nostra, ideo: Non sustinentes, pondus amoris inclinantis ad vos. (Is. 1.) Facta sunt mihi molesta, etc. (Gen. 40.) Non se poterat ultra cohibere. - Placuit nobis, sc. Paulo et Silvano, Remanere Athenis solis, et misimus Timotheum, quia erat Apostolo convenientissimus. (Philip. 2.) Neminem habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. (1 Cor. 4.) Misi ad vos Timotheum, qui est filius meus charissimus et fidelis in Domino. Fratrem, per charitatem adjuvantem. (Prov. 18.) Frater qui juvatur a fratre quasi ci- Et ministrum. Ecclesiæ vitas firma. dignitas est. (2 Cor. 11.) Ministri Christi sunt et ego, etc. Mittit autem

ad confirmandos eos et referendum sibi.

Deinde cum dicit: Ad confirmandos, etc., ostendit quod mittitur ad confirmandum. Et primo facit hoc: secundo ponitur ratio confirmationis, ibi: Ipse enim. Dicit ergo: Ad confirmandos vos et exhortandos, quia per exhortationes animus hominis confirmatur. (Job.4.) Vacillantes confirmaverunt sermones tui. (Luc. 22.) Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Et indigetis exhortari pro fide vestra, ut nemo moveatur in his tribulationibus. (Eccl. 10.) Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. Est autem ratio duplex confirmans. Una ex ordinatione divina. Ipsi euim scitis, etc. quasi dicat: ita voluit Deus, ut per tribulationes in cœlum intraretis. (Act. 14.) Per multas tribulationes oportet vos intrare in regnum Dei, et (2 Tim. 3.) Omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. Per hanc viam ivit Christus. (Luc. ult.) Oportebat Christum pati et resurgere, et sic in trare in gloriam suam. Alia ratio est ex parte prænuntiationis, quia prævisa minus feriunt. Unde dicit: Nam et cum apud, etc., id est, quia ego prædixi vobis tribulationes quas estis passi in istis annis, Misi ad cognoscendum, etc. qualiter sc. essetis fortes in fide. (Prov. 27.) Diligenter agnosce vultum pecoris tui, et greges tuos considera. Is qui tentat, sc.diabolus. (Matth. 4.) Accedens tentator. Glossa. Cujus officium est tentare. Sed contra. Tentat mundus et caro. (Jac.1.) Unusquisque tentatur a concupiscentia sua, etc. Item (Gen. 22.) Tentavit Deus Abraham, etc. Respondeo: Tentare, est experimentum de aliquo sumere. In hoc considerandum est ad quid velit sumere, et quomodo. Nam hoc est dupliciter.

Vel ut ipse cognoscat, vel ut alium cognoscere faciat. Primo modo Deus non tentat, ipse enim scit quid est in homine. (Joan. 2.) Secundo modo sic: Deus enim tentavit Abraham, sc. ut alii scirent fidem ejus. Sed primo modo tentare est dupliciter, sc. ut promoveat ad bonum, sicut episcopus promovendos examinat; vel aliquis tentat ut decipiat, et hoc est diaboli, quia sc. inquirit conditionem hominum, ut secundum diversas conditiones ad diversa vitia ad quæ proni sunt inducat. (1 Petr. 5.) Adversarius vester diabolus, etc. Officium ergo ejus est tentare ad decipiendum. Mundus autem et caro dicuntur tentare materialiter, quia per ea, ad quæ ipsa inclinant, sumitur experimentum de homine, utrum firmus sit ad mandata Dei et dilectionem. Si enim vicerit concupiscentia, non perfecte diligit Deum. Et similiter quando res mundi, vel terrent, vel afficiunt. Et inanis, quia si tentationi non resistitis, labor vester esset inanis. (Gal. 4.) Timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis. (Ezech. 18.) Omnes justitiæ ejus quas operatus est, non recordabuntur. Inanis autem dicitur, respectu mercedis æternæ, lamen bona ante peccatum commissa ad aliquid valent, quia post pœnitentiam reviviscunt, et disponitur quis faciliter ad convertendum.

Deinde cum dicit: Nunc autem, etc., ostendit quomodo retulit Timotheus bona eorum pertinentia ad Deum et Apostolum. Ad Deum fidem, et charitatem. (Gal. 6.) In Christo Jesu, neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura. Sed fidem, etiam ad Apostolum: unde dicit: Et quia memoriam. (Eccl. 49.) Memoria Josia in compositione operis facta, opus pigmentarii, etc. (Prov. 10.) Memoria justi cum laudibus, etc.

Desiderantes

videre nos sicut et nos quoque vos. Augustinus. Durus est animus, qui dilectionem, et si non velit impendere, noluit rependere. (Is. 51.) Attendite ad Abraham patrem vestrum, etc.

Deinde cum dicit: Ideo consolati, ponitur effectus relationis triplex, sc. spiritualis consolationis, gratiarum actionis, ibi: Quam enim. Et orationis multiplicatæ, ibi: Nocte. Dicit ergo: Quia talia audivimus de vobis, licet necessitates temporalium immineant et tribulationes corporales: tamen consolati sumus. (Ps. 93.) Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuæ lælificaverunt animam meam, etc. (2 Cor. 4.) Benedictus Deus et pater Domini nostri Jesu Christi, pater misericordiarum, Deus totius consolationis, etc. Et hoc Per fidem vestram, id est, audiens firmitatem fidei vestræ, Quoniam vivimus, etc. Quasi dicat: Tantum diligo statum vestrum, quod reputo me per ipsum vivere. (Gen. 45.) Sufficit mihi si adhuc Joseph filius meus vivit.

et

Deinde cum dicit: Quam enim, etc., ponitur secundus effectus relationis factæ, sc. gratiarum actio, quasi dicat: Non sufficio, quod aliquam condignam gratiarum actionem agam Deo pro vobis. (Mich. 6.) Quid dignum offeram Domino, etc. (Ps. 115.) Quid retribuam Domino pro omnibus, etc. Referendæ sunt tamen gratiarum actiones, In omni gaudio, quod omnino non est exterius, sed: Quo gaudemus propter vos, in conscientia, Ante Dominum, qui videt eam. Vel ante Dominum, quia de proximo placet Deo. (1 Cor. 13.) Congaudet veritati, etc.

Deinde cum dicit: Nocte, etc., ponitur tertius effectus relationis, et primo proponit multiplicitatem orationis, secundo ostendit quid orando optet, ibi: Ipse autem, etc. Dicit ergo: Gratias

agimus de præteritis, nec tamen deficimus quin oremus pro futuris, imo, Nocte ac die, id est, adversis et prosperis. (Ps. 54.) Vespere et mane ac meridie narrabo, etc. Quæ desunt, etc. Non quidem quæ erant de necessitate fidei, sed aliqua secreta, quæ necdum Apostolus eis prædicavit in sua novitate. (1 Cor. 3.) Non potui loqui vobis quasi spiritualibus: sed quasi carnalibus, etc. (Joan. 16.) Multa habeo vobis loqui, quæ non, etc.

Deinde cum dicit: Ipse autem Deus, etc., demonstrat quid optet eis. Et circa hoc primo ostendit quid petat, ibi: Ad confirmanda.

Petit autem duo. Unum ex parte sua, ut posset ire ad eos. Unde dicit: Ipse Deus et pater noster, etc. (Joan. 20.) Ascendo ad etc. patrem meum et patrem vestrum, (Prov. 16.) Hominis est præparare animum et Domini gubernare linguam. Aliud ex parte eorum. Unde dicit: Vos autem multiplicet, sc. in fide. (2 Reg. 24.) Adaugeat Dominus populum suum centuplum, quam sunt, etc. Et ut augeantur merita. Unde dicit: Et abundare faciat charitatem vestram, quæ semper in via crescere potest. (Col. 3.) Super omnia charitatem habete, quod est vinculum perfectionis. Et primo: Invicem, secundo, In omnes. (Gal. 6.) Operemur bonum ad omnes : maxime autem ad domesticos fidei. Et dicens : ponit exemplum de seipso, Quemadmodum, etc., quasi dicat: Sicut et ego diligo vos. (2 Cor. 7.) In cordibus nostris estis ad commioriendum et ad convivendum. Sed ad quid petit? Ad confirmanda corda vestra sine querela, id est, ut nullus possit conqueri de vobis. (Luc. 1.) Incedentes in omnibus mandatis et justificationibus sine querela. - Et sanctitate ante Deum, sc. qui cor videt. (Luc. 1.) In sanctilale et justitia coram

« PoprzedniaDalej »