Obrazy na stronie
PDF
ePub

Deum. (Sap. 8.) Non possum esse continens nisi Deus det. In futuro : Salvum faciet. (Is. 45.) Israel salvatus est in Domino salute æterna. Et dicit : In regnum cœleste. (Luc. 22.) Ego dispono vobis sicut disposuit mihi pater meus regnum.(Matth. 5.) Merces vestra copiosa est in cœlis. Et ideo agit gratias, Cui gloria. (1 Tim. 1.) Regi seculorum.

Deinde cum dicit : Saluta, etc., injungit ei aliorum salutationem : secundo eum salutat ex parte aliorum : tertio ex parte sua. Item circa primum primo injungit aliorum salutationem : secundo determinat tempus veniendi. Dicit

ergo Saluta Priscam, sc. quæ est mulier. Et Aquilam, virum Priscæ, quos præmittit, quia forte devotiores. Et Onesiphori domum. Sed quare non eum, sed domum? quia forte mortuus erat et ideo salutat familiam, Vel forte quia erat cum eo Romæ. Determinans tempus veniendi : primo ostendit necessitatem : secundo prosequitur propositum. Necessitas est propter alios remanentes in aliis locis. Item propter turbationem maris. Deinde ponit personas salutantes, ut patet. Et modo consueto, ne corrumpatur epist. scribit manu sua, Gratia vobiscum. Amen.

DIVI THOMÆ AQUINATIS

EXPOSITIO

SUPER EPISTOLAM

S. PAULI APOSTOLI AD TITUM.

PROLOGUS.

Si sciret paterfamilias, etc. (Luc. 12.) Per patrem familias significatur prælatus Ecclesiæ propter tria, quæ debet exhibere, sc. generationem ad fidem, eruditionem ad salutem, custodiam ad securitatem. Primum quidem, quia sicut est vita corporalis per animam, ita spiritualis per fidem. (Habac. 2.) Justus autem meus ex fide vivit. Et sicut ad vitam carnalem generatur quis, per emissionem seminis corporalis : ita ad vitam spiritualem per infusionem seminis spiritualis, quod est verbum Dei. (Matth. 13 et 1 Cor. 4.) Per evangelium ego vos genui. Item per eruditionem. (Eccl. 7.) Filii tibi sunt, erudi illos. (Is. 48.) Ego Dominus Deus tuus docens te utilia. Item per protectionem ad tutelam. (Deut. 32.) Circumduxit eum, et docuit, etc. Cuilibet enim prælato committitur cura subditorum. (3 Reg.

20.) Custodi virum hunc, qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima ejus. Et (Hebr. 13.) Ipsi pervigilant quasi rationem reddituri pro animabus vestris. Sed ad hanc generationem requiritur scientia. (Os. 4.) Quia tu scientiam repulisti, et ego repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi. Et ideo dicit: Si sciret. Requiritur enim quod sciat. Item ultra eruditionem requiritur quod sit sollicitus. (Rom. 12.) Qui præest in sollicitudine. (Luc. 2.) Pastores erant in regione eadem, vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum. Ad custodiam vero, fortitudo requiritur ad protegendum. (

Mach. 3.) de Juda Machabæo. Induit se loricam sicut gigas, et succinxit se arma bellica sua in præliis, et protegebat castra gladio suo. Et ideo dicitur: Et non sineret perfodi domum suam, id est, Ecclesiam. (1

Tim. 3.) Ut scias quomodo oporteat te conversari in Domo Dei, quæ est Ecclesia Dei. Hæc domus est Dei, sicut Domini, et prælati sicut famuli. (Hebr. 3.) Moyses quidem erat fidelis in tota domo illius, tanquam famulus; Christus vero tanquam filius in domo sua. Hæc perfoditur a fure, id est, hæretico. (Abdiæ cap. unico). Si fures introissent ad te, si latrones per noctem, quomodo conticuisses? Qui dicitur fur, quia occulte venit, et graditur in tenebris. Unde fur a furno dicitur, quod est obscurus: sic isti per obscura dogma

ta. (Prov. 9.) Aquæ furtivæ dulciores sunt, et panis absconditus suavior. Item ex perversa intentione, quia intendunt occidere. (Joan. 10.) Fur non venit nisi ut furetur, et mactet et perdat. Item ex modo intrandi, quia non per ostium. (1 Joan. 4.) Et omnis spiritus, qui solvit Jesum, ex Deo non est, et hic est Anti-Christus, etc. Sic ergo ex præmissis trahitur convenienter intentio hujus epistolæ, in qua Apostolus instruit Titum, quomodo regat Ecclesiam, ut patet in argumento.

CAPUT I.

Tito suo salutem dicens Paulus, præmittit sui Apostolatus officium a Deo accepisse per Jesum Christum, in Evangelii prædicatione manifestatum.

1. Paulus servus Dei, Apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quæ secundum pietatem est.

2. In spem vitæ æternæ, quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora secularia.

3. Manifestavit autem temporibus suis verbum suum in prædicatione, quæ credita est mihi secundum præceptum salvatoris nostri Dei.

4. Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia, et pax a Deo patre, et Christo Jesu salvatore nostro.

Hæc epistola dividitur in salutationem et epistolarem narrationem, ibi: Hujus rei. In prima primo ponitur persona salutans, quæ notificatur tripliciter, sc. ex nomine, cum dicit : Paulus, quod significat humilitatem. (1 Cor.15.) Ego sum minimus Apostolorum, etc.Item ex conditione, cum dicit: Servus. (Ps. 115.) Domine, ego servus tuus Contra. (Joan. 14.) Jam non dicam

vos servos. Respondeo: Sancti quandoque, dicuntur servi, quandoque non, sed filii. Duplex enim est servitus. Una est ex timore, quæ non competit filiationi Dei, sed condividitur contra eam. (Rom. 8.) Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, etc. Alia ex amore, quæ consequitur filiationem Dei. Et ratio hujus distinctionis est, quia liber est, qui est causa sui, qui operatur quod vult: servus vero est, qui est causa alterius. Sed triplex est causa, quæ est principium operis, sc. finalis, formalis, et efficiens. Si ergo propter causam finalem, sic omnes sancti sunt servi Dei, quia propter Deum faciunt. (1 Cor. 10.) Sive manducatis, sive bibitis, vel aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. Et hoc est ex amore, a quo procedit, quod omnia operemur propter Deum. Si vero propter causam moventem, quæ est extrinseca, et compellit, sic est servitus timoris, et est malorum. Si propter causam formalem, sic est

habitus inclinans : et sic quidam sunt servi peccati, quidam servi justitiæ: qui secundum habitum inclinantur ad malum vel ad bonum. Item ex auctoritate, cum dicit: Apostolus. (Luc. 6.) Elegit, sc. super omnes fideles, duodecim ex ipsis, quos etiam Apostolos nominavit. (Eph. 4.) Pri'mum quidem Apostolos. Et describitur primo ab auctore, cum dicit: Jesu Christi, quia ab ipso est electus. (Gal. 4.) Non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, etc. Item quia solum Christum annuntiabat. (2 Cor. 4.) Non enim nosmetipsos prædicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum, nos autem vestros per Jesum. Item quia legatus Christi, cujus auctoritate utebatur. (2 Cor. 5.) Pro Christo ergo legatione sungimur. (Eph. 6.) Legatione fungor in catena. (2 Cor. 2.) Si quid donavi propter vos in persona Christi. Item secundo describitur ex idoneitate: nam Apostolus est annuntiator. (Matth.ult.) Docete omnes gentes, etc. Doctor autem debet habere fundamentum doctrinæ, et perfectionem.

servos

Primum pertinet ad quemlibet : secundum vero pertinet ad prædicatores, et ad doctores. Et sicut in aliis scientiis sunt principia, sic in hac sunt articuli fidei, qui innotescunt cui libet fideli secundum lumen infusum, et articuli sunt fundamenta fidei, quæ est substantia rerum sperandarum, etc. (Hebr.14.) Et ideo dicit: Secundum fidem electorum Dei. Item requiritur perfectio doctrinæ. Unde dicit: Et agnitionem veritatis. Duplex autem habetur cognitio veritatis, sc. perfecta in patria, sc. quando videbimus facie ad faciem, et imperfecta per fidem, quam habent sancti. (Joan. 8.) Cognoscetis veritatem, et verilas liberabit vos.

[blocks in formation]

ejus, quæ est secundum pietatem. Religio enim et pietas secundum Tullium, sunt partes justitiæ: et differunt, quia religio est cultus Dei. Sed, quia Deus non solum est creator, sed etiam et pater, ideo non solum debemus ei cultum ut creatori, sed amorem et cultum sicut patri. Et ideo pietas, quandoque pro cultu Dei sumitur. (Job. 28.) Ecce pietas ipsa est sapientia, secundum aliam translationem, ubi nostra sic habet: Ecce timor Domini ipsa est sapientia. Tertio describitur ex fine, et primo ponit ipsum finem : secundo ejus dignitatem, ibi : quam promisit. Finis autem est spes vitæ æternæ, quia etsi Moyses possit dici Apostolus, quia a Domino missus. (Exod. 4.) Sed tamen non in spem vitæ æternæ, sed terræ Evei et Amorrhei: sed Paulus est Apostolus in spem vitæ æternæ. (Joan. 6.) Hæc est voluntas patris mei qui misit me, ut omnis, qui videt filium, et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo, etc. (A Pet. 1.) Regeneravit nos in spem vivam. (Rom. 5.) Gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei. Promissio autem hæc est firma dupliciter: primo, ex parte promittentis. Unde dicit : Qui non mentitur. Deus enim veritas est, cujus contrarium est mendacium. (Num. 23.) Non est Deus quasi homo ut mentiatur. Secundo ex divino proposito dandi. Unde dicit: Ante tempora secularia. Seculum, secundum Philosophum, est mensura durationis uniuscujusque rei. Tempora ergo secularia, sunt tempora distincta secundum diversas successiones rerum, quasi dicat: antequam tempus successivum inciperet esse. Et quia incepit hoc tempus cum mundo, ideo fuit ante principium mundi. Alia littera habet, æterna, id est, antiqua. Sic enim aliquando acci

44.

pitur æternum, id est, antiquum. Vel æterna, non secundum veritatem, sed secundum imaginationem. Et ante ista promisit hoc,quia hæc sunt successiva. Sed promittere, est verbo nuntiare suam voluntatem de dando. Et Deus ab æterno protulit verbum suum in quo erat, ut sancti haberent vitam æternam. (Eph. 1.) Elegit nos ante mundi constitutionem. Confirmatur autem hæc spes ex manifestatione promissionis. Unde dicit Manifestavit autem suis temporibus, etc. Et describitur hæc manifestatio tripliciter. Primo ex tempore, unde manifestavit quando verbum suum incarnari constituit. Unde dicit: Temporibus suis, id est, tempore corgruo, quo homo esset convictus de superbia, per quam peccaverat. Et sic primo medicus convincit ægrotum, ut eum congruentius sanet. Homo enim superbiebat de scientia, sed convictus est de ignorantia ante tempus legis, ubi peccavit in idololatria, et vitiis contra naturam. Item de virtutibus, et de his convictus est tempore legis. (Gal. 4.) At ubi venit plenitudo temporis misit Deus

filium suum, etc. Item secundo describitur ex modo, quia per publicam prædicationem. (Marc. ult.) Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ. Unde dicit : In prædicatione. (1 Cor. 9.) Dispensatio credita est mihi. Item tertio ex auctore. Unde dicit: Secundum præceptum, etc. (Matth. 1.) Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. (Act. 9.) Vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum, etc. Persona salutata ponitur, cum dicit: Tito, quem describit tripliciter. Primo ex nomine: secundo ex dilectione: tertio ex filiatione. Filius ergo est per dilectionem et fidem, quæ debet esse communis, ut idipsum dicent omnes. Et ideo dicit: Communem fidem, quæ etiam dicitur Catholica, id est, universalis. Unde dicitur (Eph. 4.) Una fides, unus Dominus, etc. Bona vero optata sunt Gratia et pax. Hæc sæpe conjungit, quia omnium spiritualium donorum principium est gratia: et pax, finis. (Ps. 147.) Qui posuit fines tuos pacem. A Deo, etc.

LECTIO 2.

Monetur Titus, ut presbyteros per civitates constituat, quibusque moribus præditos esse deceat, ostendit.

5. Hujus rei gratia reliqui te Creta,
ut ea quæ desunt, corrigas, et con-
stituas per civitates presbyteros, sicut
et ego disposui.

6. Si quis sine crimine est, unius uxoris
vir, filios habens fideles, non in accu-
satione luxuriæ, aut non subditos.
7. Oportet enim Episcopum sine crimine
esse, sicut Dei dispensatorem : non
superbum, non iracundum, non vino-
lentum, non percussorem, non turpis
lucri cupidum.

8. Sed hospitalem, benignum, sobrium,
justum, sanctum, continentem.

Accedit ad narrationem : et sicut dictum est, intendit munire Ecclesiam contra hæreticos. Et primo monet Titum quod alios instruat ad resistendum hæreticis. Secundo docet, quomodo ipse eis resistat, ibi: Tu autem loquere, cap. 2. Item primo monet ut instituat Episcopos, qui hæreticis resistant secundo ostendit necessitatem hujus commissionis, ibi: Sunt enim multi. Item primo ponit commissionem Tito factam de instituendo Episcopo. Secundo ostendit quales

« PoprzedniaDalej »