Obrazy na stronie
PDF
ePub

LECTIO 4.

Prophana docet esse vitanda ex fructu in de proveniente, demum, quæ sint sectanda ab eodem proponit.

21. Si quis ergo se emundaverit ab istis, erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino, ad omne opus bonum paratum. 22. Juvenilia autem desideria fuge: sectare justitiam, fidem, spem, charitatem, et pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro. 23. Stultas autem et sine disciplina quæstiones devita, sciens quia generant lites.

24. Servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem. 25. Cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati: nequando Deus det illis pænitentiam ad cognoscendam veritatem.

26. Et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.

Supra ostendit quod prophana sint vitanda per rationem sumptam ex nocumento, hic ostendit idem per rationem sumptam ex fructu. Et primo proponit vitationem. Secundo ejus fructum, ibi: Est vas. Nam vitationem vocat emundationem. Dicit ergo, quædam sunt vasa in contumeliam, Ergo si quis emundaverit se ab istis, quia eorum consortia inquinant. (Eccl. 43.) Qui tetigerit picem, inquinabitur abea. Et ideo fugiendi sunt. (2 Cor. 9.) Exite de medio et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis, etc. Fructus autem sequens, est quadruplex. Primus est ex ordine ad gloriam, Quia erit vas in honorem, quia si sordidetur ab illis, erit in contume

liam, si emundat se, in honorem (Ps. 138). Nimis honorati sunt amici, etc. (Prov. 25.) Aufer rubiginem de argento et egredietur vas purissimum. Alii effectus sunt gratiæ, quorum primus est hominis sanctificatio. Secundus est hominis ordinatio per rectam intentionem. Tertius per operis executionem. Quantum ergo ad primum dicit: Sanctificatum. (1 Cor. 6.) Abluti estis, sanctificati estis. Sed quantum ad secundum dicit: Utile Domino. Sed numquid indiget servitio nostro? Non. (Ps. 15.) Bonorum meorum non indiges. Sed dicit utile Domino, id est, utilitati suæ cedet ad honorem Domini. (Act. 9.) Ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israel. Quantum ad tertium dicit: Ad omne opus bonum paratum. (Ps. 148.) Paratus sum et non sum turbatus. Et dicit: Ad omne bonum, quia præcepta affirmativa non obligant ad semper. Et ideo debet esse paratus, ut quando necesse est operetur.

Deinde cum dicit: Juvenilia, ostendit qualiter prophana sunt vitanda. Et ponit duo vitanda. Primum est conversatio prava. Secundum est doctrina mala, ibi: Stultas autem. Circa primum duo facit, quia prima ostendit quid sit vitandum. Secundo quid sit sequendum, ibi: Sectare. Dicit ergo : dico quod debes vitare hæc, ut sis vas emundatum. Ideo juvenilia, etc. Considerandum est quod dicit hoc, quia iste juvenis erat. Et hæc sunt desideria vanitatum exteriorum, et carnalium voluptatum. Naturale est

juvenibus quod hæc desiderent. (Eccl. 44.) Adolescentia et voluptas vana sunt. Cujus est duplex ratio. Una, quia non sunt alia experti. Secunda, quia hujusmodi delectationes naturales sunt ordinatæ ut medicina contra labores. Natura vero in juvenibus laborat, et ideo inclinantur ad eas.

Deinde cum dicit: Sectare vero justitiam, fidem, spem, charitatem, et pacem, ostendit, quæ sunt sectanda. Et sunt quatuor, quorum primum ordinat ad subditos, et hæc est justitia, quia princeps est custos justitiæ. (Prov. 20.) Rex qui sedet in solio judicii, dissipat omne malum intuitu suo. Secundum ordinat ad cum, et hæc est fides, sine qua impossibile est placere Deo. (Hebr. 11.) Tertium est spes. Quartum ordinat ad proximum unumquemque, sc. charitas et pax, quæ se extendit ad inimicos. (1 Cor. 13.) Si habuero fidem ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum. Ex charitate sequitur gaudium. Pax autem importat ordinatam concordiam. Quod autem subdit: Cum his qui invocant, etc., uno modo exponi potest referendo ad immediate dictum, quasi dicat: Sequimini pacem cum his, etc. Quod autem dicit: De corde puro, ponitur, quia non est speciosa laus, etc. Sed (Hebr. 12) dicitur: Pacem sequimini cum omnibus. Quare ergo dicitur hic, cum his qui invocant Dominum de corde puro? Respondeo: dicendum est, quod quantum in nobis est, debemus habere pacem cum omnibus si fieri potest, sed non potest esse pax inter bonos et malos, quia pax dicit concordiam, quæ non potest haberi cum malis. Alio modo legitur cum his, etc., ut referatur ad totum præcedens, quasi dicat: Ita sectare justitiam, pacem, et omnia, sicut et illi qui invocant, etc.

Deinde cum dicit: Stultas autem, hortatur ad vitandum doctrinam malam. Et primo docet, quid sit vitandum. Secundo quid sit sectandum, ibi: Sed mansuetum. Circa primum duo facit: quia primo proponit documentum. Secundo rationem assignat, ibi: Sciens quia, vitandæ sunt Quastiones stuliæ, quantum ad materiam, quia sunt de stultis, id est, de his, quæ contrariantur sapientiæ, id est, de his, quæ sunt contra divinam sapientiam. Has non debet homo movere, sed eis resistere. (Jer. 10.) Stultus factus est omnis homo a scientia sua. Dicit autem: Sine disciplina, quantum ad modum, quia clamosæ sunt. Vel sine disciplina ex parte eorum de quibus dubitatur, ut puta si vertat in dubium id, quod tota ecclesia tenet. (Job. 34.) Job autem stulle locutus est et verba ejus non sonant disciplinam. Quæstiones autem intantum sunt amandæ, inquantum ducunt ad veritatem: per hoc quod oportet quod omnes unum dicant. Quæstiones autem stultæ non ducunt ad veritatem, sed ad litem, quæ est vitanda. (Is. 58.) Ecce ad lites et contentiones jejunatis, etc. Et ideo dicit: Servum autem Domini, id est, eum qui se dat servitio Domini. Non oportet litigare. (1 Tim. 3.) Non litigiosum.

Deinde cum dicit: Sed mansuetum, ostendit quid sit sectandum. Et primo ponit documentum. Secundo rationem, ibi: Ne quando det. Item prima in duas, quia primo proponit quoddam generale ad omnes. Secundo quædam necessaria ad singulos, ibi: Docibilem. Generale quod debet habere qui vult disputare, est quod sit mansuetus. (Ps. 24.) Docebit mites vias suas. Est enim mansuetudo virtus compescens ab ira, quæ perturbat judicium rationis, quæ necessaria est in quæs

1

tione et judicio veritatis. (Matth. 11.) Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. In speciali autem debet habere respectu superiorum docilitatem : respectu persecutorum, patientiam : res— pectu falsorum doctorum, correctionem. Quantum ad primum dicit : Docibilem, id est, paratum corrigi a quocumque. Et hæc est sapientia cælestis. (Jac. 3.) Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est: deinde autem pacifica, modesta, suasibilis, etc. Quantum ad secundum dicit : Patientem. (Ps. 91.) Bene patientes erunt ut annuntient. (Prov. 19.) Doc trina viri per patientiam noscitur. Quantum ad tertium dicit: Cum modestia corripientem, quia correctio debet esse modesta. (Gal. 6.) Vos qui spirituales estis hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, etc.

Deinde cum dicit: Nequando, assignat rationem vitationis, et respondet cuidam tacitæ quæstioni. Posset enim aliquis dicere: Isti resistunt veritati, et ideo imminet necessitas corrigendi. Respondeo quod Deus pater eos potest reducere ad pœnitentiam, et ad hoc debet justus niti. Et primo præmittit pœnitentiam, quam debet intendere contra adversarios. Secundo pœnitentiæ fructus. Tertio pœnitentiæ necessitatem. Dicit ergo: Nequando, id est, ut Deus aliquando det eis pœnitentiam, quia ex superbia resistunt, quibus difficile videtur dari pœnitentia. Hic

excluditur error Pelagii qui dicit dona gratiæ esse ex operibus nostris, quod per hoc patet esse falsum, quia etiam principium bonorum sc. pœnitentia, datur a Deo. (Tren. 5). Converte nos, Domine ad te, et convertemur. (Is.26.) A timore tuo concepimus. Fructus vero pœnitentiæ duplex est, sc. cognitio veritatis, et liberatio a potestate diaboli. Quantum ad primum dicit : Ad cognoscendam veritatem, quia quando ex malitia resistitur veritati, ipsa malitia sua excæcat eos; quando ergo malitia aufertur, cognoscunt veritatem. (Joan. 8.) Et cognoscetis veritatem. Quantum ad secundum dicit: Et resipiscant a diaboli laqueis, id est, ab occasionibus errorum ex parte intellectus, sicut falsæ fantasiæ, et ex parte affectus, sicut sunt invidia, superbia, et hujusmodi. Necessitas autem pœnitentiæ est magna, quam nisi habeant, diabolus dominatur eis. Unde dicit: a quo captivi tenentur, quia qui facit peccatum servus est peccati. (Joan. 8.) Et dicit ad ipsius voluntatem, sc. sectandam. Vel ut de homine faciat voluntatem suam. Sed contra, non statim præcipitat sicut vellet. Dicendum est, quod solum adipiscitur quantum permittitur sibi: sed difficile est quod ei auferatur id quod tenet. (Is. 49.) Nunquid tolletur a forti præda, aut quod captum fuerit a robusto salvum esse poterit?

CAPUT III.

Pericula novissimis temporibus, ob abundantiam malitiæ et sui ipsius amorem futura prædicit.

1. Hoc autem scito, quia in novissimis diebus instabunt tempora periculosa. 2. Et erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti.

3. Sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate.

4. Proditores, protervi, tumidi, cæci et voluptatum amatores magis quam

Dei.

5. Habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes.

Supra instruxit eum quomodo resistat tribulationibus et periculis præsentibus, hic ostendit quomodo stet contra futura. Et primo prænuntiat futura pericula. Secundo ostendit idoneitatem suam ad resistendum, ibi : Tu autem assecutus. Tertio ostendit qualiter resistat, ibi: Testificor. Circa primum duo facit, quia primo prænuntiat pericula novissimorum temporum. Secundo ostendit quomodo eorum vitia sunt etiam modo vitanda, ibi: Et hos devita. Item prima in duas, quia primo prænuntiat esse futura pericula in novissimis temporibus. Secundo causam periculorum, ibi: Et erunt homines, Dicit ergo; Dixi, devita prophana, etc. Non solum autem sunt hæc modo vitanda, sed in futuro restant etiam quædam alia vitanda. Et dicuntur Novissimi dies, quia sunt propinqui novissimi diei. (Joan. 5.) Ego resuscitabo eum in novissimo die. (Gen. penultimo.) Congregamini ut annun

tiem quæ ventura sunt vobis diebus novissimis. Et addit: Instabunt tempora periculosa, etc. (Matth. 24.) Eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. Causa horum est iniquitatis abundantia. Matth. 24.) Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum: quia fides et charitas vel annullabitur vel totaliter peribit; quia quanto magis aliquid elongatur a suo principio, tanto plus deficit. Et ideo in tempore illo magis deficient fides et charitas, quia plus elongantur a Christo. (Luc. 19.) Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra? Et circa hoc primo ponit iniquitatis radicem. Secundo diversas ejus species. Radix autem totius iniquitatis est amor sui ipsius. Duplex autem amor duplicem civitatem facit. Sed contra. Quilibet naturaliter diligit se. Respondeo: dicendum est quod in homine duo, sc. natura rationis, et corporalis. Quantum ad intellectualem seu rationalem quæ interior homo appellatur, ut dicitur (2 Cor. 4.) Homo debet plus se diligere quam omnes alios, quia stultus esset qui vellet peccare ut alios a peccatis retrahat, sed quantum ad exteriorem hominem, laudibile est ut alios plus diligat quam se. Unde illi qui se sic tantum amant, sunt vituperabiles. (Phil. 2.) Omnes quæ sua sunt quærunt, non quæ Jesu Christi. Ex hac radice diversæ sunt species iniquitatis. Unde dicit Cupidi, elati, etc. Et circa hoc tria facit, quia primo ponit peccata, quæ sunt in abusu rerum exteriorum.

Secundo, quæ pertinent ad inordinationem hominis ad alios, ibi: Blasphemi. Tertio, quæ ad seipsum, ibi: Incontinentes. Duo autem sunt in rebus exterioribus, sc. abundantia divitiarum, et excellentia bonorum. Quantum ad primum, dicit:Cupidi. Et cupiditas primo ponitur, quia est radix omnium malorum. Vel est propinqua amori sui ipsius, quæ est ad bona exteriora. Quantum ad secundum dicit: Elati. Elatio est species superbiæ, quæ sunt quatuor. Una quando aliquis attribuit sibi quo caret. Secunda quando quod ab alio habet attribuit sibi, ac si haberet a se. (1 Cor. 14.) Quid habes quod non accepisti, etc. Tertia quando attribuit sibi quod habet ab alio, sed meritis propriis. (Luc. 48.) Jejuno bis in sabbatho, etc. Quarta quando singulariter vult videri supra omnes, et hæc est elatio. (Ps. 130.) Domine, non est exaltatum cor meum, etc. Quod dicit Superbi, reducitur ad alias species superbiæ. (Jac. 4.) Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.

Consequenter ponit vitia quantum ad alios. Et primo quantum ad superiores; secundo quantum ad æquales, ibi: Scelesti. Superior est triplex, sc. Deus. Et contra hunc dicit Blasphemi. (Is. 4.) Dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum. Item parentes, et quantum ad hoc dicit: Parentibus non obedientes. (1 Reg. 15.) Quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriæ nolle acquiescere. (Prov. 30.) Oculum qui sub sannat patrem, et qui despicit partum matris suæ effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquile. Item benefactor inquantum hujusmodi. Et quantum ad hoc dicit: Ingrati. (Ps. 37.) Qui retribuunt mala pro

bonis, etc. (Col. 3.) Grati estote. (Sap. 16.) Ingrati enim spes tanquam hybernalis glacies tabescet, et disperiet tanquam aqua supervacua. Tunc ponit mala quæ sunt ad æqualem et proximum, et sunt tria. Primum pertinet ad opus. Unde dicit: Scelesti, id est, qui scelera gravia perpetrant in proximos. (Is. 1.) Væ genti peccatrici, populo gravi iniquitate, ` semini ne— quam, filiis sceleratis, etc. Secundum ad affectum. Unde dicit: Sine affectione, id est, sine affectu charitatis, et sine pace. Tertio quantum ad verbum. Unde dicit: Criminatores. (Lev. 19.) Non eris criminator, nec susurro in populis. Item quantum ad seipsum ostendit quædam alia tripliciter.Primo quantum ad corruptionem concupiscibilis, secundo irascibilis, tertio rationalis. Quantum ad primum dicit: Incontinentes. Unde dicitur incontinens qui se non tenet in bono proposito propter pravas concupiscentias. ( Eccl. 26.) Omnis autem ponderatio non est digna continentis animæ. Quantum ad irascibilem dicit proprie : Immites, id est, non mansuetudi; hæc enim mansuetudo moderatur passiones iræ. (Matth. 11.) Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. (Ps. 24.) Docebit mites vias suas. Item ponit aliud quod pertinet ad effectum irascibilis, sc. benignitatis exclusio. Unde dicit : Sine benignitate. Hoc enim est naturale quod quando dominatur unum contrariorum excludit aliud. (Eph. 4.) Estote invicem benigni.

Deinde ponit vitia, quæ sunt ad corruptionem rationalis. Hæc autem po~ tentia perficitur per prudentiam : prudentiæ autem opponitur aliquod vitium per abusum prudentiæ, et aliquod per ejus privationem, et utrumque ponit. Quantum ad primum dicit: Proditores. Ad prudentiam autem pertinet saga

« PoprzedniaDalej »