Obrazy na stronie
PDF
ePub

DIVI THOMÆ AQUINATIS

EXPOSITIO

SUPER II EPISTOLAM

S. PAULI APOSTOLI AD TIMOTHEUM.

PROLOGUS.

Nocte et die æstu urebar et gelu, etc. (Genes. 31.) Verba sunt Jacob ostendentis et commendantis curam pastoralem, ac pastorale officium. In quibus circa hoc officium tria ponuntur, sc. assiduitas, patientia, sollicitudo. Primum est, quia sine intermissione debet curam gregis gerere. Unde dicit: Nocte et die. Nocte orando, die erudiendo. (Is. 21.) Super speculam Domini ego sum stans jugiter per diem, et super custodiam ego sum stans totis noctibus. Vel per diem, id est, tempore prosperitatis, et per noctem, id est, tempore adversitatis. In quibus prælatus debet respicere curam gregis. (2 Cor. 6.) Per arma justitiæ a dextris et a sinistris. (Prov. 17.) Omni tempore diligit, qui amicus est. Secundum est, quia maxime prælato patientia necessaria est. Debet enim prælatus propter gregis salutem omnia susti

nere. (Joan. 10.) Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. (Prov. 19.) Doctrina viri per patientiam noscitur. Unde dicit: Estu, id est fervore instantis persecutionis. (Jac. 1.) Exortus est sol cum ardore et arefecit fœnum. Gelu, id est, timore futurorum. (2 Cor. 7.) Foris pugnæ, intus timores. Tertium est, quia præest in sollicitudine, ut dicitur (Rom. 12.) Et hoc expellit somnum negligentiæ. Unde subditur (Gen. 31.) Fugiebatque somnus ab oculis meis. (Prov. 6.) Discurre, festina, suscita amicum tuum, ne des oculis tuis somnum. Recte ergo hæc verba materiæ hujus epistolæ conveniunt. In prima enim instruit cum de ordinatione ecclesiastica. In hac autem secunda agit de sollicitudine tanta pastorali, ut etiam martyrium sustineat pro cura gregis, ut patet in prologo.

CAPUT I.

Timotheo suo Divus Paulus salutem dicens, gratiam et pacem per Christum a Deo sibi dari exoptat.

1. Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, secundum promissionem vitæ, quæ est in Christo Jesu.

2. Timotheo charissimo filio, gratia et misericordia, et pax a Deo patre nostro, et Christo Jesu Domino nos

tro.

Dividitur autem hæc epistola in salutationem, et narrationem secundam, ibi: Gratias ago. Item primo ponitur persona salutans. Secundo persona salutata. Tertio bona optata. Persona salutans describitur ex nomine Paulus, quod sonat modicitatem, quod ei competit propter humilitatem mentis et tribulationem, quæ faciunt hominem' parvum. In tantum quod Christus dicitur minoratus propter passiones. (Hebr. 2.) Eum qui in modico ab angelis minoratus est, etc. Item ex dignitate, quam primo ponit. Secundo dignitatis originem. Tertio fructum. Dignitas est magna, quia est Apostolus Jesu Christi, id est, missus est a Christo. (Luc. 6.) Elegit duodecim ex ipsis, quos etiam Apostolos nominavit. Hauc dignitatem adeptus est, quia plus omnibus laboravit. (1 Cor. 16. et Gal. 2.) Qui operatus est Petro in Apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter Gentes. Origo Apostolatus est voluntas Dei. Unde dicit: Per voluntatem Dei, quam quidam præveniunt, quia se ingerunt, contra quos dicitur (Hebr. 5) Nemo assumit sibi

honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron. Item quidam permittuntur, propter peccata populi. (Job. 34.) Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi, sed hoc est per voluntatem Dei quod dicit: quia non per voluntatem suam. Fructus autem non est aliquid terrenum, sed Secundum promissionem vitæ, quæ est, etc. Id est, ad consequendam vitam æternam promissam a Christo. Hic debet esse finis prælatorum. (1 Cor. 9.) Illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. (Dan. 12.) Qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates. Persona salutata est Timotheus filius ejus ab eo conversus. (Act. 16.) Charissimus, quia sibi unanimis. (Philipp. 2.) Neminem habeo tam unanimem, etc. Bona optata sunt tria, sc. Gratia, per quam est remissio peccatorum. Misericordia, per quam consequimur finale bonum. Pax, Gloss. id est, tranquillitas mentis, hæc competit prælato, qui ad hoc ponitur, ut pacem procuret (Joan. 10.) dixit Dominus, Pax vobis. Et præcepit intrantibus domum pacem offerre, ut habetur (Matth. 40.) Et hoc, A Deo patre, qui est dator omnis boni. (Jac. 4.) Item a Jesu Christo, qui est mediator inquantum homo Dei et hominum. (2 Pet. 1.) Per quem maxima nobis et pretiosa promissa donavit.

LECTIO 2.

Meminisse Timothei in orationibus dicit, asserens maximo se prosequi eum affectu, qui ex lacrymis, et fide Timothei excitabatur in Paulo.

3. Gratias ago Deo meo, cui servio a progenitoribus meis in conscientia pura, quod sine intermissione ha beam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die.

4. Desiderans te videre. Memor lacrymarum tuarum, ut gaudio implear.

5. Recordationem accipiens ejus fidei, quæ est in te non ficta, quæ et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice, certus sum autem, quod et in te.

Hic incipit epistolaris narratio, in qua primo munit eum contra præsentes persecutiones. Secundo contra futura pericula ecclesiæ, 3. cap., ibi: Hoc autem scito. Item primo inducit ad instantiam prædicationis, quæ tunc erat causa et occasio persecutionis. Secundo hortatur ad sustinendas tribulationes propter Christum, ibi: Tu ergo, etc., cap. 2. Item primo commemorat bona ipsius Timothei. Secundo hortatur eum ad usum horum bonorum per instantiam prædicationis, ibi: Per quam, etc. Tertio ponit se in exemplum, ibi: In quo positus sum ego prædicator et Apostolus et magister, etc. Item primo ponit affectum quem habebat ad Timotheum. Secundo ponit bona hujus, quæ provocabant eum ad hujusmodi affectum, ibi: Memor. Affectus ostenditur per duo, sc. per orationem et desiderium. Et ideo gratias agit Deo de affectu quem habet ad Timotheum, quia est charitatis, et charitas est principale donum, quasi dicat Reputo me gratiam consecutum, quod sic sincerum affectum habeo ad

te. Et dicit: Deo meo, cui specialiter servio a progenitoribus meis, non a parentibus carnalibus, quia (1 Tim. 1.) Christus venit peccatores salvos facere, quorum primus ego sum, sed servitio derivato a progenitoribus meis, sc. patriarchis et prophetis, qui Deo sincere servierunt. Et dicitur a progenitoribus, quia filii facilius imitantur perfectionem paternam, tum quia instruuntur ab eis, ut Tobias, tum quia etiam facilius imitantur amicos. Et quomodo servio ei? In conscientia pura, quia ut habetur (Habac. 1.) Mundi sunt oculi tui, Domine, ne videant malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. (2 Cor. 1.) Gloria nostra hæc est testimonium conscientiæ nostræ. De quo agit gratias, quia sine intermissione, sive die prosperitatis, sive nocte adversitatis oro pro te. Item ex desiderio. Ideo dicit; Desiderans te videre, sc. propter consolationem utriusque. (Rom. 1.) Desidero enim videre vos, etc.

Deinde cum dicit: Memor, ostendit bona, quæ erant in Timotheo. Et primo commemorat affectum ejus ad se. Secundo fidem ad Deum, ibi: Recordationem. Dicit ergo: Memor lacrymarum, quas sc. Timotheus effudit quando discessit Ephesum ab eo, paratus ad martyrium. Vel lacrymarum quas fudit in orationibus, et hoc: Ut gaudio implear, id est, hæc memoria replet me gaudio. (Phil. 2.) Implete gaudium meum, etc. Item memor fidei ad Deum. Fidem ejus primo commemorat. Secundo ostendit eam a parentibus derivatam, et non novitiam.

Dicit ergo: Recordationem, etc. Fides necessaria est prælato, qui est fidei custos. (Hebr. 11.) Sine fide impossibile est placere Deo. Et dicit: Non ficta. Vera enim per opera bona est. (Jac. 2.) Ostende mihi sine operibus fidem tuam, et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam. (1 Tim. 1.) Fi

nis præcepti est charitas, etc. (Sap.1.) Effugiet fictum, etc. Et hæc non nova, sed Habitavit primum in avia tua Loide, etc. (Act. 16.) dicitur quod fuit filius mulieris Judææ. Certus autem, vel per revelationem, vel per indicia, quod et in te.

LECTIO 3.

Uti gratuitis Dei muneribus hortatur Timotheum, maxime in Evangelio prædicando, monetque simul, ne pudore affectus, ab opere concionandi desistat.

6. Propter quam causam admoneo te, ut resuscites gratiam Dei, quæ est in te per impositionem manuum mea

rum.

7. Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis, et dilectionis et sobrietatis.

8. Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus, sed collabora evangelio, secundum virtutem Dei.

9. Qui nos liberavit et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum et gratiam, quæ data est vobis in Christo Jesu, ante tempora secularia.

10. Manifestata est autem nunc per il luminationem salvatoris nostri Jesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam, et incorruptionem per evangelium.

Supra commendavit eum de bonis gratuitis, hic hortatur ad usum gratuitorum sibi datorum, præcipue in prædicatione evangelii. Et primo monet generaliter ad usum datæ sibi gratiæ. Secundo specificat qualis sit usus gratiæ, ibi: Noli itaque erubescere. Item primo ponit monitionem, secundo ejus rationem, ibi: Non enim dedit nobis. Dicit ergo: Fides non ficta, in matre

et avia et in te est. Propter quam causam admoneo te. Gratia Dei est sicut ignis, qui quando obtegitur cinere non lucet, sic gratia obtegitur in homine per torporem, vel humanum timorem. Unde et Timotheus effectus pusillanimis, torpuerat circa prædicationem. Et ideo dicit: Ut resuscites gratiam sopitam. (1 Thess. 5.) Spiritum nolite extinguere. Et addit: Quæ est in te per impositionem manuum mearum, a quo sc. ordinatus erat episcopus. In qua manus impositione data est ei gratia Spiritus Sancti.

Deinde cum dicit: Non enim, ponitur ratio monitionis, et sumitur ex conditione divinorum munerum. Qui enim accipit munus, debet operari secundum congruentiam muneris, ergo secundum conditionem divinorum munerum debemus Deo servire. Est autem duplex spiritus, hujus mundi, et Dei. Et horum distinctio est, spiritus enim significat amorem, quia nomen spiritus impulsionem importat, et amor impellit. Duplex autem est amor, sc. Dei, et hic est per spiritum Dei, et amor mundi, et hic est per spiritum mundi. (1 Cor. 2.) Non enim accepimus spiritum hujus mundi, etc. Spiritus autem mundi facit amare bona mundi, et

LECTIO 2.

Meminisse Timothei in orationibus dicit, asserens maximo se prosequi eum affectu, qui ex lacrymis, et fide Timothei excitabatur in Paulo.

3. Gratias ago Deo meo, cui servio a progenitoribus meis in conscientia pura, quod sine intermissione ha beam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die. 4. Desiderans te videre. Memor lacrymarum tuarum, ut gaudio implear.

5. Recordationem accipiens ejus fidei, quæ est in te non ficta, quæ et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice, certus sum autem, quod et in te.

Hic incipit epistolaris narratio, in qua primo munit eum contra præsentes persecutiones. Secundo contra futura pericula ecclesiæ, 3. cap., ibi: Hoc autem scito. Item primo inducit ad instantiam prædicationis, quæ tunc erat causa et occasio persecutionis. Secundo hortatur ad sustinendas tribulationes propter Christum, ibi: Tu ergo, etc., cap. 2. Item primo commemorat bona ipsius Timothei. Secundo hortatur eum ad usum horum bonorum per instantiam prædicationis, ibi: Per quam, etc. Tertio ponit se in exemplum, ibi: In quo positus sum ego prædicator et Apostolus et magister, etc. Item primo ponit affectum quem habebat ad Timotheum. Secundo ponit bona hujus, quæ provocabant eum ad hujusmodi affectum, ibi: Memor. Affectus ostenditur per duo, sc. per orationem et desiderium. Et ideo gratias agit Deo de affectu quem habet ad Timotheum, quia est charitatis, et charitas est principale donum, quasi dicat: Reputo me gratiam consecutum, quod sic sincerum affectum habeo ad

te. Et dicit: Deo meo, cui specialiter servio a progenitoribus meis, non a parentibus carnalibus, quia (1 Tim. 1.) Christus venit peccatores salvos facere, quorum primus ego sum, sed servitio derivato a progenitoribus meis, sc. patriarchis et prophetis, qui Deo sincere servierunt. Et dicitur a progenitoribus, quia filii facilius imitantur perfectionem paternam, tum quia instruuntur ab eis, ut Tobias, tum quia etiam facilius imitantur amicos. Et quomodo servio ei? In conscientia pura, quia ut habetur (Habac. 1.) Mundi sunt oculi tui, Domine, ne videant malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. (2 Cor. 1.) Gloria nostra hæc est testimonium conscientiæ nostræ. De quo agit gratias, quia sine intermissione, sive die prosperitatis, sive nocte adversitatis oro pro te. Item ex desiderio. Ideo dicit; Desiderans te videre, sc. propter consolationem utriusque. (Rom. 1.) Desidero enim videre vos, etc.

Deinde cum dicit: Memor, ostendit bona, quæ erant in Timotheo. Et primo commemorat affectum ejus ad se. Secundo fidem ad Deum, ibi: Recordationem. Dicit ergo: Memor lacrymarum, quas sc. Timotheus effudit quando discessit Ephesum ab eo, paratus ad martyrium. Vel lacrymarum quas fudit in orationibus, et hoc: Ut gaudio implear, id est, hæc memoria replet me gaudio. (Phil. 2.) Implete gaudium meum, etc. Item memor fidei ad Deum. Fidem ejus primo commemorat. Secundo ostendit eam a parentibus derivatam, et non novitiam.

« PoprzedniaDalej »