Obrazy na stronie
PDF
ePub

CURSUS COMPLETUS

SIVE

BIBLIOTHECA UNIVERSALIS, INTEGRA, UNIFORMIS, COMMODA, OECONOMICA,

OMNIUM SS. PATRUM, DOCTORUM SCRIPTORUMQUE ECCLESIASTICORUM

QUI

AB EVO APOSTOLICO AD INNOCENTII III TEMPORA

FLORUERUNT;

RECUSIO CHRONOLOGICA

OMNIUM-QUÆ EXSTITERE MONUMENTORUM CATHOLICÆ TRADITIONIS PER DUODECIM PRIORA
ECCLESIÆ SÆCULA,

JUXTA EDITIONES ACCURATISSIMAS, INTER SE CUMQUE NONNULLIS CODICIBUS MANUSCRIPTIS COLLATAS,

PERQUAM DILIGENTER CASTIGATA;

DISSERTATIONIBUS, COMMENTARIIS LECTIONIBUSQUE VARIANTIBUS CONTINENTER ILLUSTRATA;
OMNIBUS OPERIBUS POST AMPLISSIMAS EDITIONES QUÆ TRIBUS NOVISSIMIS SÆCULIS DEBENTUR ABSOLUTAS
DETECTIS, AUCTA;

INDICIBUS PARTICULARIBUS ANALYTICIS, SINGULOS SIVE TOMOS, SIVE AUCTORES ALICUJUS MOMENTI
SUBSEQUENTIBUS, DONATA;

CAPITULIS INTRA IPSUM TEXtum rite dispositis, necnon et titulis sINGULARUM PAGINARUM MARGINEM SUPERIOREM
DISTINGUENTIBUS SUBJECTAMQUE MATERIAM SIGNIFICANTIBUS, ADORNATA;

OPERIBUS CUM DUBIIS TUM Apocryphis, aliqua vero auctoritate IN ORDINE AD TRADITIONEM
ECCLESIASTICAM POLLENTIBUS, AMPLIFICATA;

DUOBUS INDICIBUS GENERALIBUS LOCUPLETATA: ALTERO SCILICET RERUM, QUO CONSULTO, QUIDQUID
UNUSQUISQUE PATRUM IN Quodlibet thEMA SCRIPSERIT UNO INTUITU CONSPICIATUR; ALTERO
SCRIPTURÆ SACRÆ, EX QUO LECTORI COMPERIRE SIT OBVIUM QUINAM PATRES

ET IN QUIBUS OPERUM SUORUM LOCIS SINGULOS SINGULORUM LIBRORUM
SCRIPTURÆ TEXTUS COMMENTATI SINT.

EDITIO ACCURATISSIMA, CÆTERISQUE OMNIBUS FACILE ANTEPONENDA, SI PERPENDANTUR: CHARACTERUM NITIDITAS
CHARTÆ QUALITAS, INTEGRITAS TEXTUS, PERFECTIO CORRECTIONIS, OPERUM RECUSORUM TUM VARIETAS
TUM NUMERUS, FORMA VOLUMINUM PERQUAM COMMODA SIBIQUE IN toto operis DECURSU CONSTANTER
SIMILIS, PRETII exiguitas, PRÆSERTIMQUE ISTA COLLECTIO, UNA, METHODICA et CHRONOLOGICA,
SEXCENTORUM FRAGMENTORUM OPUSCULORUMQUE HACTENUS HIC ILLIC SPARSORUM,
PRIMUM AUTEM IN NOSTRA BIBLIOTHECA, EX OPERIBUS AD OMNES ÆTATES,
LOCOS, LINGUAS FORMASQUE PERTINENTIBUS, COADUNATORUM.

SERIES PRIMA,

IN QUA PRODEUNT PATRES, DOCTORES SCRIPTORESQUE ECCLESIÆ LATINÆ
A TERTULLIANO AD GREGORIUM MAGNUM.

Accurante J.-P. Migne,

BIBLIOTHECE CLERI UNIVERSE,

SIVE

CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULos scientiæ ECCLESIASTICÆ RAMOS EDITORE.

PATROLOGIE TOMUS LXXIII.

VITÆ PATRUM, SIVE, HISTORIÆ EREMITICA LIBRI DECEM.

TOMUS PRIOR.

PARISIIS, VENIT APUD Editorem,
IN VIA DICTA D'AMBOISE, PROPE PORTAM VULGO D'ENFER NOMINATAM,

SFU PETIT-MONTROUGE.

[merged small][ocr errors]
[blocks in formation]

1875, March 22, Bequest of
James Walker, D. D., L. L. D.
(W. U. 1 814.) President of Harr, Univ.

63

65 SEPTENTRIO 67

69

[graphic]

LESESTRE

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

BEVALET

Hanc chorographiam, quam ipse Vallarsius su Rufini operum editioni inseruerat, noverit lector, tomo
XXI non minus ac præsenti esse referendam.

AD MONUMENTA SEX PRIORUM ECCLESIÆ SÆCULORUM.

VITÆ PATRUM

SIVE

HISTORIE EREMITICÆ LIBRI DECEM

AUCTORIBUS SUIS ET NITORI PRISTINO RESTITUTI

AC NOTATIONIBUS ILLUSTRATI, OPERA ET STUDIO HeribeRTI ROSWEYDI, ultraJECTINI
E SOCIETATE JESU THEOLOGI.

ACCEDIT

ONOMASTICON RERUM ET VERBORUM DIFFICILIORUM, CUM MULTIPLICI Indice,
ETIAM CONCIONATORIO.

EDITIO MÉMORATISSIMA QUÆ ANTUERPIÆ PRODUIT, ANNO DOMINI MDCXXVIII, EX OFFICINA PLANTINIANA,
NUNC AUTEM ACCURATIOR REVIVISCIT,

NOVISSIME CORRIGENTE ET RECENSENTE

J.-P. MIGNE,

BIBLIOTHECE CLERI UNIVERSÆ,

SIVE

CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIÆ ECCLESIASTICE RAMOS EDITORE.

TOMUS PRIOR.

PRIX: 7 FRANCS.

Š

PARISIIS, VENIT APUD EDITOREM,

IN VIA DICTA D'AMBOISE, PROPE PORTAM VULGO D'ENFER NOMINATAM,

SEU PETIT-MONTROUGE.

1849

[graphic]
[ocr errors]

SEVALET

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Ex typis MIGNE, au Petit-Montronge.

7381

41-136 100

Seriei Patrum quæ a Tertulliano ad Gregorium Magnum extenditur quas: coronidem imponimus Vitas Patrum Rosweydi, opus videlicet omnium votis exoptatum, laudibus commendatum. Nec a nostro proposito nobis aberrare videmur, dum sex priorum sæculorum monumentis hanc Vitarum collectionem subjicimus, quarum auctores forte omnes ad illam temporis periodum, satis multi ad Patrologiam Latinam pertinent : iis qui Græce scripserunt nonnisi sub antiquissimæ interpretationis larva se nunc Lectori studioso offerentibus, et quasi jus latinitatis ab hac speciali forma mutualis, donec ipsos, in serie Græca, suis locis legere liceat, propriam linguam loquentes recentiorique interpretatione donatos. M.

AD ANTONIUM DE WINGHE,

ABBATEM LÆTIENSEM ORDINIS SANCTI BENEDICTI
ET RELIGIOSUM EJUS CIETUM,

Heriberti Rosweydi proæmium.

[ocr errors]

Annus jam agitur quartus, ex quo mihi provinciam hanc, admodum reverendissime Domine, Vitas Patrum recognoscendi imposuisti, omnem operam qua a libris qua a sumptibus, ut olim Evagrius in Syriæ eremo Vita sanctorum Patrum non minus calamo quam vita exprimenti Hieronymo, identidem spondens. Exstimulabat te copiosus, quem ex hoc libro cujusque religiosum animum consequi posse censebas, fructus. Ego primum detreclare, causari quod alio opere distinerer, suggerere de Baronii legendis reliquiis, quem sciebam eo olim animo fuisse, ut eam ornaret provinciam ; ideoque Romæ inquirendum esse, si quæ forte ornamenta reliquerit.

Primo igitur quoque tempore Romam cogitans, per illustrem et reverendissimum admodum dominum Moro natum sancti Michaelis in Gallia abbatem, etiam illustrissimi cardinalis Perronii accedentibus auspiciis, a Baronianorum studiorum consciis inquiris, si quid subsidii ad hanc rem præstantissimus Annalium scriptor reliquerit. Responsum vero hoc Roma accipitur (Epistol. Rom. ad cardin. Perron.): Verum quidem est, ad instantiam multorum piorum fratrum fuisse animum illustrissimo cardinali Baronio S. M. amplificare et scribere in librum Vitas Patrum, quod et promisit in aliquibus suis libris; sed huc usque operi nón adhibuerat manum, quia Hudia sua alio direxit. Præceperat quidem in eum finem procuratori ordinis Cassinensis, ul scriberet ad duo vel tria principalia monasteria sui ordinis, et inquireret an haberi possent libri impressi vel manuscripti, qui tangerent hanc materiam; et si bene memini, etiam illustrissimo cardinali Sappatæ supplicavit, ut in Hispaniam scriberet pro simili inquisitione. Et existimabat aliquid se etium reperturum in bibliotheca Vaticana; sed præventus morte exsequi non potuit pium suum desiderium. Domi non inveni nisi unum librum Vitas Patrum, impressum Lug· duni anno 1522, tam mendosum ut vix possit intelligi. Hæc causa est cur illustrissimæ Dominationi vestræ nequeam satisfacere, sicut ipsa cupil, et sicut ego libenter et cum omni reverentia facerem, si mihi esset integrum. Si quis sit qui manum adhibere velit huic operi, et operam suam impendere ut perfectum reddat hoc opus, rem præstabil gratissimam Deo optimo maximo et utilissimam omnibus religiosis volentibus pie vivere. »

Hoc habito responso, cum viderem hanc provinciam mihi integram relictam, quam a me adornari optabas, omnibus aliis studiis sepositis, in unam hanc rem incubui. Et quidem tria mihi potissimum in hac recognitione præstanda esse sentiebam.

Primo, ut quoniam ab auctoribus omnis libris auctoritas, in eos non perfunctorie inquirerem. Quod qua cura præstiterim, lum manuductione librorum scriptorum, tum historiæ variæ monitu, docebunt proxime sequentia prolegomena.

Secundo, ut textus prodiret genuinus, nullis interspersus glossematis, nullo subdititio adornatus fuco. Nempe ramenta auri e venis suis sinceriora exeunt, quam a fornace aurificis mistione nescio qua subinde adulterata: Quam in rem manuscriptos undique Codices non e Belgio tantum, sed etiam ex Germania evocavi, quorum catalogum prolegomeno 24 reperies. Quæsivi et editiones quas nancisci potui vetustissimas; imo me prope omnes, seu recentiores seu vetustas nactum esse vix dubitem asserere. Certe ad xix diversa exemplaria indagavi et inspexi, quæ locis et annis assignatis prolegomenon 17 suggeret. His fretus subsidiis manuscripta cum impressis imprimis comparavi, nunc manuscripta cum manuscriptis, nunc impressa cum impressis quoque committens.

Tertio, ut sicubi verbum aliquod difficile occurreret, sicubi ritus aliquis rarior dubium teneret lectorem, sicubi historia perplexa sensum turbaret, difficultatem explicatione tollerem, raritatem similium adductione notiorem fœPATROL. LXXIII.

1

« PoprzedniaDalej »