Obrazy na stronie
PDF
ePub

Graeca Palladii. Αὕτη γὰρ καὶ ὑμῶν, καὶ ἐμου ἀμείνων A hoc ministerio naturam corporis Christi, ut mihi liceat οὖσα Αμμᾶς ἐστὶν (οὕτως γὰρ καλοῦσι τὰς πνευματικὰς unrépas). Hæc enim et me et vobis melior, existens est Amma (sic enim vocant matres spiritales). Sie apud eumdem Palladium, cap. 37, Amma Piamun, cap. 137, Amma Taor; cap. 138, Amma Talida. Vide Onomasticon.

Adverte, lector, in editione prima et tertia hujus libri, num. 13, interseri sequentem historiam.

Quidam presbyter fuit religiosus valde, Plegus [Al., Plecgils] nomine, frequenter Missarum solemnia celebrans ad corpus sancti Nyni [A/., Niniani] episcopi et confessoris. Qui cum digno moderamine sanctam Christo propitio duceret vitam, cœpit omnipotentem Deum pulsare precibus, ut sibi monstraret naturam corporis Christi et sanguinis. Itaque non ex infidelitate, ut assolet, sed ex pietate mentis ista petivit. Fuerat enim a pueritia divinis legibus imbutus, et propter amorem superni Regis olim patriæ fines et dulcia liquerat arva, ut Christi mysteria exsul sedule disceret. Idcirco ejus amore magis succensus, quotidie pretiosa munera offerebat poscebatque sibi præmonstrari quæ foret species latitans sub forma panis et vini: non quia de Christi corpore dubius esset, sed quia sic Christum cernere vellet, quem nemo mortalium jam super astra levatum, in terris passim conspicere potest. Venerat ergo dies, et idem celebrans pie missarum solemnia more solito, procubuit genibus: Te deprecor, inquit, omnipotens, pande mihi exiguo in

B

eum conspicere præsentem corporeo visu, et formam pueri quem olim sinus matris tulit vagientem, nunc manibus contrectare. Quem dum talia precaretur, angelus de cœlo veniens sic affatur: Surge, inquit, propere si Christum videre placet. Adest præsens corporeo vesti tus amictu quem sacra puerpera gessit.Tunc venerabilis presbyter pavidus, ab humo vultum erigens, vidit super aram Patris Filium puerum, quem Simeon infantem portare suis ulnis meruit. Cui angelus inquit: Quia Christum videre placuit, quem prius sub specie panis verbis sacrare solebas mysticis, nunc oculis inspice, altecta manibus. Tunc sacerdos cœlesti munere fretus, quod mirum dictu est, ulnis trementibus puerum accepit, et pectus proprium Christi pectori junxit. Deinde profusus in amplexum dat oscula Deo, et suis labiis pressit pia labia Christi. Quibus itaque exactis, præclara Dei Filii membra restituit in vertice altaris, et replevit cœlesti pabulo Christi menşam. Tunc rursus homo prostratus, deprecatus est Deum ut dignaretur ipse iterum verti in pristinam formam. Qua expleta oratione, surgens e terra, invenit corpus Christi in formam remeasse priorem, ut deprecatus fuerat. › Sed deest hæc historia reliquis editionibus et Mss. Certum est insertam esse ex historiis Anglicanis. Certe in Anglia vixit sanctus Ninianus. Habetur in Paschasio, de corpore et sanguine Domini, cap. 14, et citat divus Thomas, Opusculo 58, cap. 11; et Guilielmus Malmesburiensis. lib. 1 de Gestis Anglorum. Similis visio in Vita sancti Basilii, supra, cap. 7. Vide ibi dicta ad num, 36.

DE VITIS PATRUM

LIBER SEXTUS,

SIVE

VERBA SENIORUM,

AUCTORE GRECO INCERTO (a).

INTERPRETE JOANNE (6) S. R. E. SUBDIACONO.

PRELUDIUM.

644 Nihil magnopere huic libro præmittendum, cum pars sit libri prioris, quem Sigebertus, cap. 117 de illustribus Ecclesiæ Scriptoribus a priore distinctum citat ob diversum interpretem. Quo nomine et nos distinctum edidimus, ut facilior et distinctior ejus (cum sæve alibi citandus sit) allegatio esset.

ROSWEYDI NOTATIO.

(a) Græco incerto.] Vide dica prolegomeno generali C 7 et 8, ubi nec Evagrium, nec Palladium libri hujus et præcedentis (qui conjungi solent, et pro uno haberi) auctores esse probavimus. Quare Græco incerto auctori libri inscripsi, cum etiam Photii tempore sine nomine auctoris in manibus sit versatus, et Græce

inscriptus ANAPON ATION BIBAOE, Sanctorum virorum liber. Vide eum in Bibliotheca, cod. 198.

(b) Joanne. Vide Prolegom. generale 14, ubi ex Sigeberto de illustribus Ecclesiæ Scriptoribus, c.117 et Mss. hujus libri interpretem esse Joannem S. R. E. subdiaconum ostendimus

LIBELLUS PRIMUS.

De prævidentia seu contemplatione. Abiit aliquando Zacharias ad abbatem suum Silvanum, et invenit eum in excessu mentis, et erant manus ejus extensæ in cœlum. Et cum vidisset ita, clausit ostium, et exiit; et intrans circa horam sextam atque nonam, invenit eum eodem modo; circa decimam vero horam pulsavit, et ingressus, invenit eum quiescentem, et dicit ei: Quid habuisti hodie, Pater? Qui dixit ei: Infirmatus sum hodie, fili. Ille vero tenens pedes ejus, dicebat: Non te dimittam, nisi mihi indicaveris quid vidisti. Respondit ei senex : Ego in coelum raptus sum, et vidi 645 gloriam Dei, et illic steti usque modo, et nunc dimissus sum.

A omnem habens operationem in se; simile autem et super justo reperitur; unum enim ei et simplex est cor, ad Deum tantum respiciens. Est autem et album, habens illuminationem fidei, et omnis operatio justi in corde ipsius est; nam et acumen stimulorum ejus, adversus diabolum est propugnaculum.

2. Dixit sancta Syncletica: Efficiamur prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ, ut astu. B te intelligamus laqueos diaboli; nam prudentes fieri sicut serpentes dictum est, ut non ignoremus impetus diaboli et artes ejus. Etenim simile aliquid ex alio simili superatur, nam et simplicitas columba demon

stratur.

3. Dicebat quidam Patrum : Quia dum sederent aliquando seniores et loquerentur de ædificationibus, erat inter eos unus prævidens; et vidit angelos inanus agitantes et lavantes eos (Ruff., l. 11, n. 36). Ut autem venisset locutio sæcularis, discedebant angeli, et volutabantur porci in medio pleni fetoribus, et polluebant eos; cum autem rursus loquerentur de ædificatione, veniebant iterum et lavabant eos angeli.

4. Dixit quidam senex : Hoc est quod scriptum est: Super duobus et tribus peccatis Tyri avertam me, super quatuor autem non avertam (Amos 1); cogitare malum, et consentire cogitatui, et loqui; quartum vero est perficere opus. In hoc ergo non avertitur ira Domini.

7. Dixit aliquando alter senex: Sunamitis Elisæum suscepit, eo quod non haberet affectum cum aliquo homine (Pasch., c. 37, n. 4, nomine Macarii ; Append. Mart., n. 16). Dicitur Sunamites personam habere animæ, Eliseus vero personam Spiritus sancti. Quacunque ergo hora recedit anima a sæculari confusione et perturbatione, adveniet ei Spiritus Dei, et tunc poterit parere cum sit sterilis.

8. Alius quidam Patrum dixit: Quia oculi porci naturale habent figmentum, ita ut necessitate semper intendant in terra, nec aliquando possint respicere ad cœlum. Sic ergo et anima ejus qui in dulcedine delectatur voluptatum, semel delapsa in luxuriæ cœnum, difficile potest respicere ad Deum, aut sapere aliquid dignum Deo.

9. Fuit quidam magnus inter prævidentes; hic affirmabat dicens: Quia virtutem (2), quam vidi stare super baptisma, vidi etiam super vestimentum mo, nachi, quando accipit habitum spiritualem.

10. Cuidam seni data est gratia videndi quæ fiebant, et dicebat : Quia vidi in cœnobio aliquando me, ditantem in cella fratrem, et ecce dæmon veniens stabat foris cellam. Et dum frater ille meditaretur, non prævalebat ingredi; cum autem cessasset medi C tando, tunc ingrediebatur ille dæmon.

5. Dicebant de quodam sene magno in Scythi: Quotiescunque fratres ædificabant cellulam, egrediebatur cum gaudio, et ponens fundamentum non discedebat donec commoraretur; aliquando autem exiens ad fabricandam cellam contristabatur valde. Et dicunt fratres : Quare tristis ac moestus es, abba? Qui dixit eis Desolandus est locus iste, filii. Ego enim vidi quoniam accensus est ignis in Scythi, et accipientes fratres palmas cædentes extinxerunt eum; D et iterum accensus est; et accipientes fratres rursus palmas cædentes exstinxerunt eum; tertio accensus est et implevit totam Scythim, et jam non potuit exstingui. Ideo ego contristor ac moestus sum.

6. Dixit quidam senex Scriptum est; Justus ut palma florebit. Significat autem hic sermo bonorum actuum fructum altum et rectum ac dulcein est vero in palma unum incarduum (1), et ipsum candidum

11. Dicebant de quodam sene, quia deprecatus es! Deum, ut videret dæmones. Et revelatum est ei : Non opus habes videre eos. Senex autem rogabat dicens : Quia, Domine, potes me protegere gratia tua. At vero Deus revelavit oculos ejus, et vidit eos, quia tanquam apes sic circumdant hominem, stridentes dentibus suis super eum; Angeli vero Dei increpabant eos.

12. Dixit quidam senex: Quia duo fratres erant ei vicini, unus peregrinus, et unus inchoris (3): erat autem peregrinus ille modicum negligentior; ille vero inchoris studiosus valde. Contigit autem ut dormiret ille peregrinus in pace. At ille senex vicinus eorum cum esset prævidens, vidit multitudinem angelorum deducentem animam ejus; et cum perveniret ad cœlum ut intraret, facta est quæstio de illo. Et venit vox de super dicens: Manifestum est quia modicum negligentior fuit, sed propter peregrinationem ejus aperite ei. Et post hæc dormivit et ille inchoris, et venit omnis cognatio ejus ad eum. Cernens vero ille senex non venire angelos ad deducendam animam ejus, miratus est; et cadens in faciem suam in con spectu Dei, dixit: Quomodo peregrinus ille cum negligentior fuerit talem gloriam habuit, et hic cum

996

studiosus esset nihil hujusmodi meruit? Et venit ei A omnes ab ipsa; in ebrietate autem vini, cum viris vox dicens: Hic studiosus cum venit ut dormiret. aperuit oculos suos, et vidit parentes suos lentes, et consolata est anima ejus. Peregrinus vero 646 ille, licet negligentior fuerit, nullum suorum vidit; et flevit, et Deus consolatus est eum

13. Narravit alter quidam Patrum, quia erat aliquis solitarius in eremo Nilopoleos, et ministrabat ei quidam sæcularis, sed fidelis. Erat autem et in eadem civitate homo, qui erat dives, et impius. Contigit autem ut moreretur ille dives, et ducebat eum tota civitas simul et episcopus cum lampadibus. Egressus est autem et ille qui ministrabat illi solitario, secundum consuetudinem portans illi panes; et invenit, quia comederat eum bellua, et cecidit in faciem suam in conspectu Domini, dicens : Non surgam hine, do pec demonstretur mihi a Deo quæ sunt hæc; quia ille quidem impius talem apparatum habuit in deducendo; hic vero, qui servivit tibi die noctuque, ista pertulit. Et ecce angelus Domini yeniens dixit ei: Ille impius (4) habuit parvum opus bonum in hoc sæculo, et recepit illud hic, ut illic nullam requiem inveniat iste autem solitarius, quia homo erat ornatus ad omnem virtutem, habebat vero et ipse, ut homo, modicum aliquid culpæ, et recepit illud hic, ut ibi inveniatur purus coram Deo. Et ita consolatus in his verbis, abiit glorificans Deum super judicia ejus, quia vera sunt.

luxuriosis demorabatur. Dispensabat autem et ea quæ intus domi erant tanquam meretrix pessima, ut etiam substantia multa valde non potuerit nobis sufficere; nam huic a Patre meo delegata erat dispensatio domus corpore autem suo ita in turpitudine abutebatur, ut pauci de vico ipso potuerint effugere libidinem ejus. Nunquam corpori ejus morbus occurrit, nec dolorem aliquem sensit vel aliquantulum, sed a nativitate sua usque ad ultimum diem integrum sanumque corpus suum possedit. Inter hæc contigit ut pater meus longa ægritudine fatigatus moreretur, et continuo aer commotus est, et pluvia et coruscationes atque tonitrua aerem conturbabant, et neque nocte neque die imber cessando triduo super lectum sine B sepultura fecit eum manere, ita ut homines vici illius moventes capita admirarentur quod tam malum universos lateret, dicentes: Sic enim Dei erat inimicus, ut nec terra eum recipiat ad sepulturam. Sed tamen ne intra domum dissoluta membra ejus ingressum prohiberent habitantibus, imminente adhuc aere turbido et pluvia descendente, vix aliquo modo eum sepulturæ tradidimus. At vero mater mea post hæe licentia plurima accepta, cum improbitate maxima corporis sui libidine abutebatur, et prostibulum deinceps faciens domum nostram in multa luxuria`vixit atque deliciis. Et dum adhuc parvula essem, et deficeret nobis substantia nostra, vix aliquando cum timore, sicut mihi videtur, morte illius adveniente tantam meruit funeris prosperitatem, ut etiam putaretur aer simul in exsequiis deducere funus ejus. Ego vero post obitum ejus puellarem egressa ætatem, et desideria titillationesque jam corporis cum me permoverent, in quadam die ad vesperam, ut fieri solet, cogitare cœpi atque considerare cujus vitam eligerem imitandam ; utrum patris, qui modeste, et mansuete, et sobrie vixit; sed rursum recogitabam illud, quia nihil in vita sua cons secutus est boni, sed per omne tempus in infirmitate piens, ut nec sepulturam ejus terra reciperet. Si igi et tribulatione consumptus esset, ita finem vi'æ acci tur bona esset hujusmodi conversatio apud Deum, quare 647 ergo tantum malorum consecutus est pater meus, qui sic vivere elegit? Sed sicut mater, inquit cogitatus meus, bonum est vivere, tradere volu

14. Sancti Patres de Scythi prophetaverunt de ultima generatione, dicentes: Quid operati sumus nos (Ruff., l. mi, n. 197)? Et respondens unus ex illis vir magnæ vitæ, nomine (5) Cyrion [Al., Squirion, vel C Isquirion, vel Histirion] dixit: Non mandata Dei custodimus. At illi respondentes dixerunt: Hi vero qui fuerint post nos, quid erunt facturi? Qui dixit eis : Dimidium operis nostri operaturi sunt. Et dixerunt ei: Hi autem, qui post ipsos fuerint, quid facient? Qui respondit Omnino non habebit operationem generatio illa ventura. Esse autem illis video tentationes, et qui reperti fuerint probati in tempore illo, meliores super nos et Patres nostros erunt.

15. Narravit quidam senex, dicens: Quia erat quadam virgo provecta ætate valde, quæ profecerat in timore Dei. Et interrogata a me, quæ res eam ad hanc adduxerit conversationem; illa ingemiscens cœpit dicere: Mihi quidem, o mirabilis vir, cum adhuc essem parvula, erat pater modestus ac mansuetus D plati, luxuriæ ac libidini corpus; etenim illa nullum moribus, debilis vero et infirmus corpore : qui ita vixit curam sui agens, ut vix aliquando videretur ab his qui in eodem habitabant vico: terram autem suam assidue operabatur, et ibidem semper occupabat vitam suam. Si quando fortasse sanus fuisset, fructus culturæ suæ domi portabat; plurimum autem temporis in lecto et languoribus detinebatur, tantaque ei erat taciturnitas, ut ignorantibus eum sine voce crederetur esse. Mater vero mihi erat e contrario curiosa absque modo, et quæ ultra omnes quæ erant in regione hac turpior esset; sermones vero ejus ita ad universos movebantur, ut putaretur omne corpu ipsius lingua esse: lites frequentius commovebantur ad

opus turpe præterinisit; in ebrietate autem omne tempus incolumis atque prospere degens, ita vitam suam explevit, Quid ergo? Sic oportet me vivere, sicụt mater vixit; melius est enim propriis oculis credere his quæ manifeste cognita sunt, et nihil prætermittere. Et cum placuisset mihi miseræ eidem me constituere vite, supervenit nox, et sopor continuo mihi accessit. Post hos sermones astitit mihi quidam grandi quidem corpore, aspectu autem horribilis ; deinde intuendo me perterrens, iracunda visione et aspera voce interrogabant me; Dic mihi, inquit ille, quæ sunt cogitationes cordis tui? Ego autem ab aspe etu ejus et habitu tremefacta, neque aspicere iu eum

audebam, Majore vero voce usus, iterum jussit ut ea A diam Dei, quæ pœnæ repositæ sunt his qui maligne

vivere volunt. Siquidem illa beata virgo ex ipsa visione cognoscens, multam esse et bonorum retributionem operum, et malorum actuum turpis vitæ maximas esse pœnas renuntiabat; ideoque efficiamur melioris consilii nobismetipsis, ut possimus beati fieri.

16. Narravit iterum senex et de quodam episcopo, ut maxime ex eo fiduciam accipientes diligentiam nostram in Deo habeamus ad salutem (Ruff., . III, n. 166; Pasch., c. 23, n, 1). Nuntiabatur a quibusdam episcopo, qui apud nos consistebat, sicut hæc ipse episcopus referebat, quasdam sæcularium matronarum duas esse mulieres fideles, quæ quasi impudice viverent. Episcopus autem ex his qui ei hæc

quæ mihi placuerant pronuntiarem, Ego autem præ timore dissoluta, et omnes oblita cogitatus, nihil esse dicebam. Ille vero negante me revocabat universa ad memoriam, quæ in corde meo meditata eram. Ego autem convicta et ad precem conversa, supplicabam veniam consequi, et causam ei narrabam hujusmodi cogitatus. Qui ait mihi Veni et vide utrosque, patrem et matrem, et quam volueris vitam deinde elige tibi; et apprehendens mihi manum, trahebat. Ducens autem me in quemdam campum magnum, habentem paradisos multos et diversos fructus, et varias arbores, et pulchritudinem inenarrabilem, introduxit me intus illic. Occurrens autem mihi pater meus, amplexatus est mé, et osculabatur, filiam me vocans. Ego vero circumplexa eum, rogabam ut manerem B nuntiaverant commotus est, et suspicatus ne forte cum ipso. At ille, Nunc, inquit, non potes hic esse; si vero mea sequi vestigia volueris, venies huc non post multum tempus. Cum autem adhuc ego deprecarer manere cum ipso, trahens me rursum manų, qui me ibi duxerat: Veni, ait, ostendam tibi et miatrem tuam, quæ igne exurltur, ut scias ad quem horum debeas declinare vitam tuam. Statuens autem me in domo tenebrosa atque obscura, omni stridore perturbationeque repleta, ostendit mihi fornacem ignis ardentem et picem ferventem, et quosdam illic terribiles aspectu stantes super fornacem. Ego autem inspiciens deorsum video matrem meam in fornace usque ad collum demersam, stridentem dentibus et igne ardentem, et vermium multum fetorem fieri. Videns autem me illa, cum ululatu clamabat, filiam me C vocans Heu me, filia, de propriis operibus hæc patior; quia quasi deliramenta mihi videbantur universa quæ de sobrietate erant ; opera autem fornicationis et adulterii non mihi credebam esse tormenta; ebrietatem vero et luxuriam non arbitrabar esse pœnas; et ecce propter parvam libidinem, quantam recipio gehennam et sustineo pœnas; ecce propter exiguas delicias quanta exsolyo tormenta; ecce pro contemptu Dei, quales recipio mercedes; apprehenderunt enim me universa immobilia mala. Nunc est tempus auxilii, o filia; nunc recordare nutrimentorum quæ a me consecuta es; nunc retribue beneficium si quid boni aliquando accepişti. Miserere, inquit, mei quæ ardeo igui et ab ipso consumor; miserere mei quæ in hujusmodi cruciatibus exanimor; miserere D mei, filia, et porrigens manum tuam educ me de hoc loco. Me autem recusante hoc facere propter eos qui ibi astabant, rursus cum lacrymis clamabat: Filia mea, adjuva me, et noli despicere fletum propriæ matris tuæ memento doloris mei in die parturientis te, et ne me despicias quæ gehennæ igne depereo. Ego autem a voce ejus lacrymis commota, humanum ali quid patiebar, et cœpi cum clamore condolens ei ingemiscere. Exsurgentes vero hi qui erant in domo mea, et accendentes ignem, causam mugitus mei interrogabant me; ego autem narravi eis quæ videram. Et sic etiam unum hoc deliberavi, ut patris mei sequerer vitam, certa façta per ineffabilem misericor

et aliæ hujusmodi essent, ad deprecandum Deum se convertit, inde certus effici rogans, quod et meruit, Post divinai enim illam atque terribilem consecrationem, dum accederent singuli ad participanda sancia mysteria, per vultus eorum cernebat animas, quibus unaquæque subjaceret peccatis. Et peccatorum 648 quidem hominum videbat facies nigras, quosdam vero ipsorum tanquam ab æstu exustas facies habentes, oculos autem rubeos ac sanguineos; alios autem eorum claros quidem facie, candidos vero amictu. Et alii quidem, dum acciperent corpus Domini, exurebat eos et incendebat; aliis autem sicut lumen efficiebatur in se, et per os ingressum, omne corpus eorum illuminabat. Erant autem inter ipsos etiam qui solitariam vitam elegerant, et hi qui in conjugiis erant, qui et ipsi ita esse videbantur, Deinde convertit se, et cœpit etiam ipse mulieribus distribuere, ut cognosceret quales et ipsarum essent animæ; et vidit simili modo fieri nigras atque rubeas facies earum, sanguineas quoque et albas. Inter ipsas autem advenerunt et illæ duæ mulieres, quæ accusatæ erant illi episcopo, propter quas maxime ad hanc precem et prævidentiam venerat cernit etiam ipsas, dum accedunt ad sanctum mysterium, clarum habentes vultum et honorificum, candida vero stola circumamictas. Deinde cum et ipsæ participate fuissent mysterio Christi, factæ sunt sicut a lumine illustratæ. Rursum episcopus ad solitam precem convertebatur, supplicans Deo, et discere cupiens modum revelationum, quæ ei demonstratæ fuerant, Astitit autem angelus Domini, et de singulis interrogare præcipiebat. Sanctus vero episcopus continuo de illis duabus sciscitabatur mulieribus, si vera esset illa prima accusatio, an falsa; at vero angelus affirmabat vera esse omnia quæ dicta de eis fuerant, Episcopus quoque ait ad angelum : Et quomodo in perceptione corporis Christi splendida erant, facies earum, albam autem stolam habebant, lumine quas que fulgebant non parvo? Ait autem angelus Eo quod resipuerunt de actibus suis, et discedentes ab his lacrymis et gemitibus atque eleemosynis pauperum, per confessionem divinum meruerunt nume, rum: de cætero in his malis nunquam ambulate pro

mittentes se, si quidem de prioribus delictis veniam A cœlos quidem reliquit, in terris autem demoratus pro

pter salutem hominum est.

r;

17. Referebat quidam Patrum: Quia tres res sunt honorabiles apud monachos, quibus oportet nos cum timore, et tremore, et gaudio spirituali accedere: communicatio sanctorum sacramentorum, et mensa fratrum, et pelvis in qua fratrum pedes lavantur. Proferebatque exemplum tale, dicens: Erat quidam magnus senex prævidens, et contigit ei ut gustaret cum pluribus fratribus. Et comedentibus illis videbat in spiritu idem senex sedens ad mensam quosdam edentes mel, alios autem panem, alios vero stercus. Et admirabatur intra semetipsum, et deprecabatur Deum, dicens: Domine, reveia mihi mysterium hoc, quia idem cibus omnibus appositus est super mensam; in manducando autem ita immutatus videtur et quidam edunt mei, quidam vero panem, alii autem stercus. Et venit ei vox desuper, dicens: Quia illi qui manducant mel, hi sunt qui cum timore, et tremore, et gratiarum actione edunt ad mensam, et incessanter orant; et oratio eorum sicut incensum ascendit ante Deum, ideoque et mel comedunt. Qui autem panem manducant, hi sunt qui gratias agentes percipiunt ea quæ a Deo donata sunt. Illi vero qui stercus manducant, hi sunt qui murmurant et dicunt: Hoc bonum est, illud malum est (I Cor. x). Hæc autem talia non oportet cogitare, sed magis glorificare Deum, atque laudes ei offerre, ut et in nobis impleatur illud quod dictum est: Sive manducatis, sive bibitis, sive quid aliud facitis, omnia in gloria

mereantur. Propter hoc ergo meruerunt divinam immutationem, et a criminibus absolutæ sunt, et vivent deinceps sobrie ac pie, et juste. Episcopus autem mirari se dicebat, non tantum de immutatione illarum mulierum (hoc enim contigit multis fieri), sed Dei donum, qui non solum eas tormentis minime subjecit, sed etiam tantam eis dignatus est donare gratiam. Ait autem angelus ad eum : Admiraris hoc juste, quasi homo; Dominus autem ac Deus noster et vester cum naturaliter sit bonus ac misericors his qui discedunt a propriis delictis, et per confessionem accedunt ad eum non tantum in tormenta eos ire non sinit, sed etiam furorem suum mitigat ab eis, et honore dignos facit; etenim sic dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret pro eo (Joan. 111). B Qui igitur cum inimici essent homines, mori pro ipsis elegit (Rom. v); non multo magis domesticos effectos eos, et pœnitentiam super his quæ gesserant agentes, absolvit a pœuis? His vero, quæ ab ipso præparata sunt, bona præstabit fruenda; hoc ergo scito, quia nulla delicta hominum vincunt clementiam Dei tantum per pœnitentiam ea quæ pridem quis mala gesserat abluat actibus bonis. Cum enim sit nisericors Deus, scit infirmitatem generis vestri, et passionum fortitudinem, et diaboli potentiam atque Astutiam, et incidentibus quidem hominibus in peccatis, quasi filiis ignoscit, et exspectat correctionem eorum, patientiam habens in eis. Convertentibus vero atque ejus exorantibus bonitatem, tanquam infirmis compatitur, et absolvit confestim tormenta eorum, et C Dei facite (1 Cor. 10). donat eis bona quæ præparata sunt justis. Ait autem episcopus ad angelum : Obsecro te, dic mihi etiam vultuum differentias, in quibus peccatis unusquisque eorum subjaceat; ut etiam et de his agnocens, ab omni liberer ignorantia. Angelus autem dixit ad eum : Hi quidem, qui splendido atque hilari vultu sunt, in sobrietate, et castitate, et justitia vivunt, modesti quoque et condolentes ac misericordes sunt. Hi vero qui nigras habent facies, fornicationis et libidinis operarii sunt, cæterisque sceleribus et delictis dediti. Hi vero qui apparuerunt sanguinei ac rubei, in malignitate et injustitia viventes sunt, amantes detractiones, blasphemi, dolosi, et homicidæ sunt. Rursum dicit ei angelus: Adjuva eos, si quidem salutem ipsorum desideras; propterea etiam meruisti orationum tuarum effectum, ut videndo discas discipulorum tuorum peccata, et per admonitiones atque obsecrationes, meliores per pœnitentiam eos facias ei qui pro ipsis mortuus est, et resurrexit a mortuis, Jesu Christo Domino nostro. Quantacunque igitur tibi virtus est et studium ac dilectio circa Dominum tuum Chritum, omnem eorum gere providentiam, ut convertantur a propriis peccatis ad Deum, suadens eis manifeste quibus peccatis subjaceant, ne propriam desperent salutein ex boc. Prenitentibus quidem illis et convertentibus ad Deum animabus eorum salus erit et epulatio futurorum bonorum; tibi vero erit plurima merces, imitando 649 Dominum tuum, qui

LIBELLUS SENDUS.

De sanctis senioribus qui signa faciebant. Dixit abbas Dulas discipulus abbatis Besarionis: Quia ambulantibus nobis secus littus maris, sitivi; et dixi abbati Besarion: Abba, sitio valde (Ruff, lib. 1. n. 215). Et cum fecisset senex orationem, dixit mihi Bibe de mari. Et dulcis facta est aqua, et bibi; ego autem hausi modicam in vase, ne forte ite rum sitirem. Quod cum vidisset senex, dixit mihi : ut quid vas implesti aqua? Dixi ei: Ignosce mibi, ne forte iterum sitiam. Et ait senex: Deus qui hic est, et ubique est.

2. Alio quoque tempore, cum necessarium ei esset, fecit orationem, et transivit Chrysoroan fluvium peD dibus; ego autem admiratus satisfeci ei, dicens : Quomodo sentiebas pedes tuos, dum ambulares in aqua? Et ait senex: usque ad talum sentiebam aquam, reliqua autem erat solida sub pedibus meis.

3. Rursus euntibus nobis ad alium senem, venit sol ad occasum. Et oravit senex, dicens: Obsecro, Domine, 'stet sol, donec perveniam ad servum tuum. Et factum est sic.

4. Venit aliquando quidam dæmonium habens in Scythi, et facta est pro eo oratio in ecclesia, et non egrediebatur dæmon ab eo, quia durus erat (Ruff., lib. m, n. 121; Pasch., c. 14, num. 2). Dicunt autem ad invicem clerici loci illius: Quid faciemus huic dæmoni? Nemo potest eum ejicere, nisi abbas Besa

« PoprzedniaDalej »