Obrazy na stronie
PDF
ePub

consedit in solitudine monachus (Hier., epist. 4). Hæc totius ejus est peregrinationis periodus, una cum fidissimis comitibus, Evagrio presbytero Antiocheno (b), Innocentio, Heliodoro, et, ut ait, cum Hyla sancti Melanii famulo.

Synodis manu sua descripsit; aliosque ibi positus an- A deinde per Ciliciam in Syriam descendisse, 5 ubi tiquos Codices, usus opera amicorum atque inter alios Florentii, describendos curavit (Hier., epist. 6 et 41). Profectio Syriaca post rarias orbis provincias lustratas. Anno Christi 370. Baron., ad ann. 372.-Contigit autem post hæc ut qui semel peregrinari cœperat, proficisci quoque in Orientem in animum induxerit; id quidem cum eruditionis, tum etiam religionis causa; ut ex his, quæ gessit inspicere licet. Porro peregrinationis ejus quæ remanent vestigia assectantes, dicimus eum cum Bonoso comite e Galliis revertentem, Aquileiam pervenisse (a), consedisse que ibi aliquo temporis spatio, fruiturus consortio sanctissimorum virorum, nimirum sancti Valeriani, cjus civitatis post Fortunatianum episcopi, Heliodori, Nepotiani, Ruffini, Chromatii, Jovini, Eusebii, Bo- B nosi, Florentii, Nicææ subdiaconi, Chrysogoni monachi: ad quos omnes, intimæ necessitudinis testes, ejusdem Hieronymi litteræ exstant (Hier., epist. 41, 42, 43, 44).

Horum igitur suavissima consuetudine aliquantisper detentus est sanctus Hieronymus Aquileia; cum inde discedere cogitur, nescio quo improviso rerum eventu, ut ipse, ex eremo ad Ruffinum scribens, testatur verbis illis: Postquam me à luo latere subitus turbo convulsit, postquam glutino charitatis hærentem impia distraxit avulsio (Hier. epist. 41), etc., tunc Aquileia recedens, in Dalmatiam, patrium solum, veniens, sororem juvenculam, ætatis lubrico lapsam, primum viro maxime pio Juliano, qui eam ad meliorem frugem restituit, deinde etiam C per litteras Chromatio commendavit (Hier. epist. 37 et 43).

Quando autem contigerit ut ipse sie monasticæ vitæ arripuerit institutum, diligenti rerum ac temporum discussione pervestigandum est. Cæterum, quod in re dubia et incerta versemur, nitendum est conjecturis, aliisque argumentis, quantumlibet videri possint a longe petita; sic enim sæpe accidit per angustas rimulas perspicere quæ indagatur sollicite veritas.

Cum igitur reperiamus Evagrium individuum comitem fuisse sancti Hieronymi, æque etiani eum eo Hieronymum peregrinatum ex Gecideute in Cappadociam, par est credere, cum de se tradat ipse Ilieronymus, cum eo profectum esse in Cappa-lociam. læc igitur ut asseramus, cadem certe Hieronymi atque Evagrii in Cappadociam peregrinatio persuadet. Huncque ipsum Evagrium, de quo sanctus Basilius meminit (Basil., epist. 8), cumdem esse cum Evagrio, Hieronymi socio atque comite, cum nomen, tum munus presbyterii, tum patria, nempe Antiochia, nec non locus ipse, unde venit, nimirum ex Italia, æque demonstrant, eumdemque Evagrium illum esse, qui egregiam navaverat operam Mediolani adversus Auxentium, de quo, ad unum ex comitibus Innocentium, ante Hieronymus scripserat, nos suo loco retulimus (Hier., epist. 49)

Quando autem acciderit Evagrium ad sancrum Basilium in Cappadociam pervenisse, ex cadem, Basilii epistola possumus intelligere, qua, antequam de Evagrio faciat mentionem, de vehementi morbo, in quem tunc inciderat, agit, cum ait : « Quinquaginta his diebus æger decubui, quibus mihi sedulo adfuit dilectus et omnium studiosissimus frater noster et cooperator Elpidius. Multum enim febre consumptus, penuria nutrientis materiæ, arida hac carne, ceu lucernarum papyro, circumdatus, marcida longaque ægritudine laboravi: antiquum vulnus huic accedens, a cibis me abstraxit, oculis somnum ademit, tandem morti et vitæ confinem me effecit, tantum vivere permittens, quantum ad dolorem sentiendum opus est (Basil., epist. 8). Hæc et alia plura de eadem corporis infirmitate Basilius, quam ei contigisse superius diximus anno (Anno 369 et 570) quo creatus est Cæsareæ episcopus, qui numeratur Domini 370, quo pariter dixerimus Hieronymum, cum eodem Evagrio et aliis sociis, devenisse in Syriam; inde vero ejusdem provincia deserta petiisse, non ante (mea sententia) annum Domini trecentesimum se

videntur citatæ ejusdem superius litteræ ad Ruffinum (Hier., epist. 4). Ex his igitur inducimur ut eredamus, præsentem annum esse secundum ejus in eremo incolatus.

At, quod ad hanc rem pertinet, haud assentiri possumus affirmanti, Hieronymum cum Ruffino atque collegis, itineris sociis, primum Jerosolymam petiisse, inde vero inter se divisos, Ruffinum in Ægyptum, Hieronymum autem in diversas provincias D ptuagesimum primum: quod quidem et insinuare peregrinationem instituisse, atque illinc deserta Syriæ petiisse (Marian. Victor. in vit. S. Hier.). Nam Ruffinum Roma recessisse cum Melania profectumque in Ægyptum, indeque Jerosolymam pervenisse, cum jam sanctus Hieronymus in Syria monachus degeret, tum quæ superius dicta sunt, tum quæ dicentur inferius, perspicue demonstrabunt. Ex peregrinatione vero ipsius Hieronymi, a se descripta, possumus pariter intelligere tempus ipsius ex Occidente in Orientem migrationis; ad Ruffinum enim, cum ille jam pervenisset in Ægyptum, ex eremo Syriæ scribit, se primo profectum in Thraciam, inde in Pontum atque Bithyniam, postea in Galatiam et Cappadociam,

Anno Christi 371. Baron., ad an. 372.—Cum autem primum in Syriam venit, ibi cum Evagrio Antiocheno, in via comite, Antiochiæ consedit. Erat EvaMaronia grius prædives ac nobilis, dominusque villæ, dictæ; ubi aliquando agens Hieronymus cum Evagrio, nactus ibi sanctissimum illum Malebum monachum, totius vitæ ipsius cursum, quam postea factus senex conscripsit, accepit: testatur id quidem Hieronymus ipse, cum ait: Maronia triginta fere millibus ab

debam solus, qui amaritudine plenus eram; horrebant sacco membra deformia, et squalida cutis situm Æthiopica carnis obduxerat: quotidie lacrymæ, quotidie gemitus; et si quando repugnantem somnus imminens oppressisset, nuda humo vix ossa hærentia collidebam. De cibis vero et potu taceo, cum etiam languentes monachi aqua frigida utantur, et coctum aliquid accepisse, luxuria sit. Ille igitur ego, qui ob gehennæ metum tali me carcere ipse damnaveram, scorpionum tantum socius et ferarum, sæpe choris intereram puellarum pallebant ora jejuniis, et mens desideriis æstuabat in frigido corpore, et ante hominem sua jam carne præmortuum [leg., jam carne præmortua] sola libidinum incen

Antiochia, urbe Syriæ, haud grandis ad Orientem A culum, putabam me Romanis interesse deliciis! Sedistat viculus: hic, post multos vel dominos vel patronos, dum ego adolescentulus morarer in Syria, ad pape Evagrii (c), necessarii mei, possessionem devolutus est, quem idcirco nunc nominavi, ut ostenderem, unde nossem, quod scripturus sum (Hieron. in Vita Malchi), » Post vero descriptam egregie vitam Malchi, ista ad postremum: Hæc, inquit, mihi senex Malchus adolescentulo retulit, bæc ego vobis narravi senex, et castis historiam castitatis expono. Quo plane Malchi exemplo, et aliorum plurimorum monachorum, quibus (ut vidimus) Syria tunc florebat, incaluit cor ejus ad consectandum vitæ monasticæ institutum: cum et ad Theodosium, magni nominis virum (d), et alios præclaros anachoretas litteras dedit, petens eorum precibus solvi vinculis sæculi; B dia bulliebant. Itaque omni auxilio destitutus, ad ubi hæc inter alia: Nunc vestrum est ut voluntatem sequatur effectus; meum est ut velim; obsecrationum vestrarum est ut quod velim et possim (Hier., epist. 38). ›

Inter hæc temporis spatia, cum quid esset decernendum de statu suo Deum servosque Dei ita consuleret, agens Antiochiæ docentem audivit Apollinarem, 6 de quo ipse ad Pammachium: ‹ Apollinarem Laodicenum audivi Antiochiæ frequenter et colui; et cum me in sanctis Scripturis erudiret, nunquam illius contentiosum super sensu dogma suscepi. › Hæc ipse. Porro cum (ut superius dictum est) Apollinaris nondum perfecte cognitus neque damnatus esset, licenter docebat, audiebaturque licentius.

suum,

Jesu jacebam pedes, rigabam lacrymis, crine tergebam, et repugnantem carnem hebdomadarum inedia subjugabam. Non erubesco confiteri infelicitatis meæ miseriam; quin potius plango me non esse quod fuerim. Memini me clamantem, diem crebro junxisse cum nocte, nec prius a pectoris cessasse verberibus, quam rediret, Domino increpante, tranquillitas. Ipsam quoque cellulam meam, quasi cogitationum mearum consciam, pertimescebam; et mihimet iratus et rigidus, solus deserta penetrabam : et sicubi concava vallium, aspera montium, rupium prærupta cernebam, ibi meæ orationis locus, ibi illud miserrima carnis ergastulum; et, ut ipse testis est Dominus, post multas lacrymas, post cœlo inhærentes

bus angelorum; et lætus gaudensque dicebam: Post te in odorem unguentorum tuorum cucurrimus (Cant, 1), Hactenus ipse

De loco vero, a sancto Hieronymo in Syriæ soli- C oculos, nonnunquam videbar mihi interesse agminitudine, ad habitandum delecto, ad Chromatium scri bens, ila ipse meminit: In ea parte delatæ sunt (tuæ scilicet littera) que inter Syros et Sarracenos vastum limitem ducit. Eadem habet ad Florentium. Chalcidis provinciæ ea erat (ut alibi ipse testatur) Solitudo (Hier., epist. 43, 6; Præf. in Abdiam).

Fuere ejus comites Innocentius atque Hylas, accessitque postea Heliodorus. His omnibus Evagrius Antiochenus cuneta necessaria ministrabat; quin et ejus impensis Hieronymo ad scribendos libros suppeditati sunt antiquarii; illis enim se ibi abundasse testatur; ejusdemque Evagrii opera, litteræ quæ diversis ex locis Antiochiam afferebantur, eidem reddebantur; vicissimque ad alios mittendas, ab ipso ille accipiebat (Hier., epist. 41, 43, 6).

ed rebus in hunc modum probe dispositis, illud funestum in primis accidit, ut dulcissimo comite Innocentio morte exstineto privaretur, Heliodorusque cito recesserit, spe tamen redeundi; ipse vero crebris laboraret corporis infirmitatibus. Quod sæpe queritur ad diversos amicos scribens (Hier., epist. 44, 1, 37, 3, 37, 41).

Quas insuper præter hæc passus sit impugnationes dæmonum, et quæ eum exercuerint prælia carnis, hic retexam ex ejusdem epistola ad Eustochium (Hier., epist. 22): O quoties ego ipse in eremo constitutus, et in illa vasta solitudine, quæ, exusta solis ardoribus, horridum monachis præstat habita

Verum non jejunia solum, aliasque afflictiones, ad carnis impetus infrenandos, adhibebat, sed et juge studium litterarum : unde ipse ad Rusticum scribens hæc ait (Hier., epist. 4): ‹ Dum essem juvenis, et solitudinis me deserta vallarent, incentiva vitiorum, ardoremque naturæ ferre non poteram : quem cum crebris jejuniis frangerem, mens tamen cogitationibus æstuabat; ad quam edomandam, cuidam fratri, qui ex Hebræis crediderat, me in disciplinam dedi, ut post Quintiliani acumina, Ciceronis fluvios, gravitatemque Frontonis, et lenitatem Plinii, D alphabetum discerem, et stridentia anhelantiaque 7 verba meditarer. Quid ibi laboris insumpserim, quid sustinuerim difficultatis, quoties desperaverim, quoties cessaverim, et contentione discendi rursus inceperim, testis est conscientia, tam mea qui passus sum, quam eorum qui mecum duxerunt vitam. Et gratias ago Deo meo, quod de amaro semine *tterarum dulces fructus carpo. › Hæc ipse.

[blocks in formation]

8 necessitas (Hier. epist. 61), etc. Indicat his sane verbis Hieronymus, se vocatum a Damaso.

nio atque Theodoreto) passus est a Vitale primum, A cibus Paulino et Epiphanio, ecclesiastica traxisset ac deinde a Flaviano, cum ab eis Sabellianus appelfaretur, pati cogitur sanctus Hieronymus in Syriæ solitudine apud Chalcidem in eremo agens, quod communicaret cum eodem Paulino, a Meletii, puto, $tudiosis exagitatus; nominatus et ipse ab iisdem Sabellianus, adeoque vexatus, ut coactus fuerit inde recedere. Tradit hæc omnia ipsc (Hier. epist. 77) scribens ad Marcum presbyterum Chalcidensem (e). Profectio prima Jerosolymitana.

Anno Christi 378. Baron., ad eumdem an. Quo autem profectus sit ipse egressus ex Syriæ eremo, certe quidem Jerosolymam ante abiisse, quam Romam veniret ad Damasum, ex ipsius assertione probatur, dum in præfatione ad Paulinum in Didymi commentarium de Spiritu sancto, recedens tunc Roma post obitum Damasi, se postliminio Jerosolymam reversum affirmat; et in epistola ad Asellam, quam, Roma egressus, navem conscensurus conscripsit, ait: Ora autem ut de Babylone Jerosolymam regrediar (Hier. epist. 99). Quibus intelligas jam ante ipsum Jerosolymis versatum fuisse, quam Romam veniret ad Damasum. Quantum vero temporis Jerosolymis manserit, haud satis liquet.

[ocr errors]

Profectio Constantinopolitana.

Sed quod ait venisse Romam cum iisdem nominatis episcopis, haud puto intelligendum, eum Antiochia una cum Paulino solvisse, vel cum Epiphanio e Cypro insula. Nam cum ipsius sententia, ut dictum est superius, constet ipsum apud Gregorium Nazianzenum permansisse Constantinopoli usque ad tempus, quo idem Gregorius episcopatum ejus Ecclesiæ consecutus est, plane apparet eum non ante præteritum annum recessisse Constantinopoli : quem quidem haud existimo Antiochiam reversum esse, ut cum Paulino et Epiphanio se Romam conferret; sed Damasi monitum litteris venturum Romam, iter per B Græciam suscepisse, eoque tempore Athenas adire voluisse. Ipsum namque petiisse Athenas, verba hæc in commentariis in Zachariam fidem faciunt: In arce, inquit, Atheniensium juxta simulacrum Minervæ, vidi sphæram æream gravissimi ponderis, quam ego pro imbecillitate corpusculi movere vix potui. Cum quærerem quidnam sibi vellet, responsum est ab urbis ejus cultoribus, athletarum in illa massa fortitudinem comprobari, nec prius ad agonem quemquam descendere, quam ex levatione ponderis sciatur quis cui debeat comparari (Hieron., in Zachar. cap. x1). Hæc ipse. Sic igitur, qui Constantinopoli recedens per Græciam in Italiam venit, iisdem episcopis eodem tempore vocatis Romam venientibus potuit occurrisse. Venisse creditur et ipse vocatus a Damaso papa, qui eo in responsionibus synodalibus uteretur. Contigisse autem videtur ipsius Hieronymi et aliorum episcoporum Romam adventus autumnali tempore; nam cum ad Asellam scribens dicat, se prope triennium Romæ mansisse, minime tamen absolvisse; rursumque ejusdem Hieronymi in apologia adversus Ruffinum assertione certum sit, ipsum mense Augusto Roma profectum, certe quidem ipsum hoc anno, autumnali (ut dictum est) tempore, vel hieme Romam venisse oportuit.

Anno Christi 379. Baron., ad eumdem an. Gregorii Nazianzeni fama permotus, impulsusque sanctus Hieronymus, una cum collega Vincentio, e Syria, tam longinquo terrarum spatio, contulit se Constantinopolim. Quantum autem temporis contigerit Hie-C ronymum apud Gregorium Constantinopoli commorari, exactius inquiramus, ex consignata ab ipso superius ejus scriptionis chronographia, cum testatur se illa scripsisse, Gregorio ipso jam facto Constantinopolitano episcopo. Contigit id post annum sequentem.

Quod insuper se ibi Gregorium Nyssenum cognovisse testetur, quem tempore indictæ Constantinopolitanæ synodi illuc cum aliis episcopis contigit proficisci; ex his, inquam (si a præsenti anno numeres) invenies Hieronymum tribus ferme annis Constantinopoli audisse Gregorium. Ipse vero de Gregorio Nysseno ita meminit: Gregorius, Nyssenus episcopus, frater Basilii Cæsariensis, ante paucos annos, mihi et Gregorio Nazianzeno contra Eunomium legit D libros (Hieron., de Script. Eccles., in Gregor. Nyssen.), etc.

[merged small][ocr errors][merged small]

Profectio secunda Jerosolymitana.

Anno Christi 585. Baron., ad ann. eumdem.— Anni trecentesimi octogesimi quinti exordio, nempe pridie Idus Januarii, cum vacasset sedes post obitum Damasi triginta et uno diebus, Siricius Romanus ex patre Tiburtio in ejus locum subrogatus est.

Cum autem non, ut Damasus fecerat, Siricius papa in conscribendis ejusmodi litteris, Hieronymi opera uteretur, neque eum, ut ille, quod par erat, amplecteretur atque foveret, mox pontificis Romani destitutus præsidio, idem Hieronymus acerbissimos pati cœpit persecutores, illos scilicet clericos quorum mores improbos scriptis editis suggillasset. Quamobrem ut se a concitato turbine liberaret, tranquillum cogitans portum, nempe tutam Jerosolymæ mansionem, illuc navigaturus, hoc anno ab urbe recedens, navim conscensurus, ad Romanum portum se contulit. Id quidem hoc anno factum esse, ex eo perspicuum redditur ; cum enim ipse testetur (Hier. epist.

99) se pene triennium Romæ mansisse, pariterque A chium scribens his verbis: ‹ Jam canis spargebatur

post obitum Damasi recessisse, constetque ex his quæ superius dicta sunt venisse Romam sub consulatu Antonii et Syagrii, anno Domini trecentesimo octogesimo secundo, ipsum hoc anno ab urbe oportuit recessisse. Præsenti igitur anno, Augusti mense, ad Romanum portum se conferens, navem conscendit, prout ipse satis aperte demonstrat in apologia adversus Ruffinum (Hier., lib. 11 advers. Ruffinum).

Porro qui fuerint ipsius Hieronymi in navigatione comites, et quando solverit e portu, idem in apologia adversus Ruffinum his verbis describit: Vis nosse profectionis meæ de urbe ordinem ? narrabo breviter. Mense Augusto, flantibus Etesiis, cum sancto Vincentio presbytero, et adolescente fratre (Paulinianus hic erat, quem ultimo loco natum, Romæ dum В esset, ad se ut veniret accersivit) et aliis 9 monachis, qui nunc Jerosolymis commorantur, navim in Romano portu securus ascendi, maxima me sanctorum frequentia prosequente. Veni Rhegium, in Scyllæo littore paululum steti, ubi veteres didici fa bulas, et præcipitem fallacis Ulyssis cursum, et Sirenarum cantica, et insatiabilem Charybdis voraginem. Cumque mihi accolæ illius loci multa narrarent, darentque consilium ut non ad Protei columnas, sed ad Jonæ portum navigarem; illum enim fugientium et turbatorum, hunc securi hominis esse cursum, malui per Malæas et Cycladas Cyprum pergere; ubi susceplus a venerabili episcopo Epiphanio, cujus tu testimonio gloriaris, veni Antiochiam, ubi fruitus sum communione pontificis confessorisque Paulini; et de- C ductus ab eo, media hieme et frigore gravissimo, intravi Jerosolymam. Vidi multa miracula; et quæ prius ad me fama pertulerat, oculorum judicio comprobavi. Hactenus Hieronymus de suo adventu Jerosolymam.

Peregrinatio Ægyptiaca.

-

caput, et magistrum potius quam discipulum decebat; perrexi tamen Alexandriam; audivi Didymum, et in multis ei gratias ago: quod nescivi, didici; quod sciebam, illo docente non perdidi (Hier. epist. 65). Atque alibi ad eumdem: Cum essem Alexandriæ, vidi Didymum, et eum frequenter adivi, virum sui temporis eruditissimum; rogavique eum ut quod Origenes non fecerat ipse compleret, et scriberet in Oseæ commentarios; qui tres libros me petente dictavit, quinque quoque alios in Zachariam (Hieron., proœm. in Oseam). Hactenus ad Pammachium. Et ad sanctam Paulam: Denique nuper ob hanc vel maxime causam Alexandriam perrexi, ut viderem Didymum, et ab eo in Scripturis omnibus, quæ habebam dubia, sciscitarer (Hieron., in proœm. I. IV Comment. in Epist. ad Ephes.). Hæc ad Paulam quibus cum nullam mentionem habeat quod eam comitatus fuerit peregrinantem in Ægyptum, nec alibi, cum de ejusdem Paulæ profectione in camdem provinciam agit, se illi comitem inhæsisse dicat (Hier. Epist. 27), plane conjectura ducimur, Hieronymum nequaquam cum ea peregrinationem illam suscepisse. Cæterum ad modicum temporis spatium, nempe triginta tantum diebus commoratui esse Hieronymum Alexandriæ, Ruffinus exprobrat in invectiva; sed an vere, ipse scit.

Cæterum qui aliquantipser Didymum auditurus Alexandriæ consedit, antequam rediret in Palæstinam, Ægypti monasteria peragravit; de quibus ipse: Contendi Ægyptum, lustravi monasteria Nitriæ, et inter sanctorum choros aspides latere perspexi (Hier., Apolog. advers. Ruffinum). Per aspides enim se significasse Origenistas, ipsemet alias sæpe declarat; sed nos de his suo loco pluribus.

At quid postea egerit, mox subdit: ‹ Protinus concito gradu Bethleem meam reversus sum, ubi adoravi præsepe et incunabula Salvatoris. Vidi quoque famosissimum lacum ; nec me inerti tradidi otio, sed multa didici quæ ante nesciebam.› At quænam ista? alibi declarat his verbis post reccnsitum reditum ex Ægypto in Palæstinam: Putabant me ho mines post auditum Didymum finem fecisse discendi; veni rursum Jerosolymam et Bethleem: quo labore, quo pretio Barrabanum nocturnum ha

Anno Christi 386. Baron., ad eumdem an. . Cum igitur Jerosolymanı sanctus Hieronymus advenisset media hieme, haud dubium ibi moratus; profectus vero est postea in Ægyptum, discendi cupiditate pellectus. Nam licet orbis pene totius magister exstitisset, cum eum jam pridem etiam Damasus papa consulere consuevisset, cujus nomine ad consultationes episcoporum rescribens, omnes ferme Ecclesias docuisset ; ibi tamen Didymum Alexandrinum D bui præceptorem? timebat enim Judæos, et mihi

conveniens, ipsi se tradidit, ut discipulum, sacris litteris imbuendum, Testatur id ipse ad Pamma

alterum exhibebat Nicodemum (Hier. epist. 65).▸ Hæc ipse.

ROSWEYDI NOTATIO.

10 (a) Aquileiam pervenisse.] Summa quidem laude (ait Baronius anno Christi 372) florebat tunc Aquileiensis Ecclesia, ubi exstinció Fortunatiano episcopo, Arianæ sectæ fautore, eam Arianorum labe foedatam, Valerianus vir sanctissimus, ab omni prorsus impietatis fæce purgavit, ut idem sanctus Hieronymus tradit (Hier. epist. 43); ascitisque ad officia ecclesiastica viris optimis ac eruditis sic claruit, ut de eis ipse Hieronymus in Chronico ita digne meminerit Aquileienses clerici, quasi chorus beatorum habentur. (Hieron., in Chron., an. 11 Va

lent.). Per quos omne‹ Ariani quondam dogmatis virus exclusum est (Hier., epist. 43). Sed et quod, qui ibi erant clerici, essent et monachi, hoc præco nio ex iisdem tres potissimum laudantur in Chronico, cum ait: Florentius [Florentinus], Bonosis et Ruffinus, insignes monachi" habentur: ex quibus Florentius tam misericors in egenos fuit, ut vulgo pater pauperum nominatus esset (Hieron., in Chron., an. 13 Valent.). Ab hoc adjutum Heliodorum in Orientem peregrinationem confecisse, ejusque expensis Hieronymum complures libros exscribendos

ad annum 14 Theodosii ex ipso Hieronymi catalogo,
De illustribus Ecclesiæ scriptoribus, cap. ultimo.

curasse, ejusdem litteræ ad eumdem datæ signifi- A epist. 78. Quem idem Baronius ait saltem pervenisse
cant (Hier., epist. 5, 6); quibus rursus ejusdem viri
misericordia erga pauperes commendatur, illis potis-
simum verbis: Prætermitto innumerabiles, quibus
Christum sustentasti, pavisti, vestisti, visitasti, etc.
(b) Evagrio presbytero Antiocheno.] At quod pri-
muin (notat Baronius anno Christi 372) ad Evagrium
Antiochenum spectat, hunc insigniter eruditum dixi-
mus jam superius temporibus Juliani Apostatæ, eum-
que una cum sancto Eusebio, episcopo Vercellensi,
in Occidentem venisse; idque testificatione sancti
Basilii, de eo ita testantis in epistola ad Eusebium
Samosatenum (Basil. epist. 8), ubi ait ipsum redeun-
tem ex Italia ad se litteras attulisse.

(c) Ad papæ Evagrii.] Baronius, anno Christi 372.
Nominat Hieronymus Evagrium papam, quod cum
ipse senex ea scriberet, jam ipse Evagrius factus
fuerat (ut suo loco dicemus) episcopus Antiochenus.
Qui post, anno Christi 389, Theodosii senioris 11,
ait eumdem Evagrium factum episcopum Antioche-
num, ex Theodoreto, libro v, cap. 23; Socrate, lib. B
v, cap. 15; Sozomen., lib. vii, cap. 15; Ambrosio,

(d) Ad Theodosium, magni nominis virum.] Quod
autem ad Theodosium (monet Baronius ad annum
Christi 372) anachoretam spectat, cujus precibus
adjutus sanctus Hieronymus monasticæ vitæ arduum
institutum animo ardenti arripuit; idem ille est qui
hoc tempore in iis regionibus egregia claruit sancti-
tate. Cujus res præclare gestas Theodoretus conscri-
psit (Theodoret., in Philot., cap. 10); eumque patria
Antiochenum, eo sanctitatis pervenisse tradit, ut
nautæ, ejus nomine invocato, tempestatem maris
ingruentem sedarent: quem Antiochiæ defunctum
affirmat, sepulturaque sanctorum honorifice tumula-

lum.

(e) Chalcidensem.] Ut habet vetus exemplar, non
Celedensem; degebat enim ipse, ut dictum est, in
Syriæ solitudine Chalcidensi. Ita Baronius, ad an-
num Christi 378. Sed alii libri Celedensem præferunt,
uti apud eumdem occurrit epistola 79. Annianus,
Celedensis pseudodiaconus.

INDEX VITARUM LIBRI PRIMI.

11 VITÆ VIRORUM.

Sancti Pauli primi eremitæ, auctore divo Hieronymo pres-
bytero (10 Jan.).

Sancti Antonii abbatis, auctore sancto Athanasio, episcopo
Alexandrino; interprete Evagrio, presbytero Antiocheno
(17 Jan.).

Sancti Hilarionis monachi, auctore divo Hieronymo pre-
sbytero (21 Octob.).

Sancti Malchi, captivi monachi, auctore divo Hieronymo
presbytero (21 Octob.).

Saucti Ouuphrii eremitæ, auctore Paphnutio abbate, in- C
terprete anonymo (12 Junii)

Sancti Pachomii, abbatis Tabennensis, auctore Græco in-
certo, interprete Dionysio Exiguo, abbate Romano (14
Maii).

Sancti Abrahæ eremitæ, auctore sancto Ephræm archidia-
cono, interprete anonymo (16 Mart.).

Sancti Basilii, Cæsarea Cappadocia archiepiscopi, auctore
Amphilochio Iconiensi episcopo, interprete Urso S. R.
E. subdiacono (1 Jan.).

Sancti Epbræm Syri, diaconi Edessæ, auctore Græco in-
certo, interprete Gerardo Vossio (1 Febr.).
Sancti Simeonis Stylitæ, auctore Antonio ejus discipulo
(5 Jun.).

Sancti Joannis Eleemosynarii, auctore Leontio, Neapoleos
Cyprorum episcopo, interprete Anastasio S. K. E. biblio-
thecario (23 Jan.).

Sanctorum Epicteti presbyteri, et Astionis monachi, au-
clore incerto (8 Julii).

Sancti Macarii Romani, servi Dei, qui inventus est juxta
Paradisum, auctoribus Theophilo, Sergio, et Hygino
(23 Octob.).

Beati Posthumii, Patris quinque millium monachorum,
inceito auctore.

Sancti Frontonii abbatis, incerto auctore (14 Apr.)
Sanctorum Barlaam et Josaphat, auctore Joaune Dama-
sceno, interprete Jacobo Billio (27 Nov.).

VITÆ MULIERUM.

Sanctæ Eugeniæ virginis ac martyris, auctore incerto (25
Dec.).

Sanctæ Euphrasiæ virginis, auctore incerto (13 Mart.).
Sanctæ Euphrosynæ virginis, auctore incerto (1 Jan.).
Sanctæ Mariæ meretricis, neptis Abrahe eremitæ, au-
ctore sancto Ephræm archidiacono, interprete anonymo
(29 Octob.).

Sanctæ Thaisis meretricis, auctore incerto (8 Octobr.).
Sanctæ Pelagiæ meretricis, auctore Jacobo diacono, inter-
prete Eustochio (8 Octobr.).

Sanctæ Mariæ Egyptiaca meretricis, auctore Sophronio
Jerosolymitano episcopo, interpreté Paulo diacono san-
ctæ Nespoleos Ecclesiæ (2 Apr.).

Sanctæ Mariæ virginis, auctore incerto (12 Febr.).
Beata Fabiola, auctore divo Hieronymo presbytero.
Sauctæ Paulæ Romanæ viduæ, auctore divo Hieronymo
presbytero (26 Jan.).

Sanctæ Marcelle viduæ, auctore divo Hieronymo presby-
tero (51 Jun.).

« PoprzedniaDalej »