Obrazy na stronie
PDF
ePub

ctus, etc.; librum tertium, per paragraphos seu nu- A num. 24, qui eidem Posthumiano tribuitur. Likrum

meros ccvii; librum quartum, exceptis primis XIV capitibus, quæ ex Severo Sulpicio sunt excerpta, ea enim deerant; librum quintum, cujus titulus est : Incipiunt adhortationes sanctorum Patrum, perfectionesque monachorum, quas de Græco in Latinum transtulit Hieronymus presbyter. Manifesto errore. Nam idem liber [LXXVIII] manuscriptus in fine libelli xvIII, qui in hoc quinto libro ultimus est, hæc habet: Hucusque de Græco in Latinum transtulit Pelagius diaconus Ecclesiæ Romance, et abhinc deorsum Joannes subdiaconus. Librum sextum, interprete Joanne S. R. E. subdiacono.

Ms. Affligemiensis ex insigni abbatia sancti Petri apud Alostrum in-folio, membrana, bonæ notæ. Continet ex libro primo Vitas sancti Pauli, Antonii, Hi- B larionis, Malchi, Pachomii, Abrahæ, Simeonis Stylytæ, Frontonii, Euphrosynæ, Mariæ neptis Abrahæ, Pelagiæ, Maria: Ægyptiacæ, Marinæ; librum secundum, quintum, sextum.

Ms. Gemblacensis, ex vetusta abbatia sancti Petri, ordinis sancti Benedicti in oppido Gemblacensi apud Namurcum, in quarto, membranaceus, charactere vetusto. Continebat tantum ex libro primo Vitas sancti Pachomii, sancti Basilii, Joannis Eleemosynarii, Mariæ Ægyptiaca.

Ms. Crispiniensis, ex monasterio ordinis sancti Benedicti apud Valentianas, in-folio, membrana, vetusta manu. Continebat ex libro primo Vitas sancti Pauli, sancti Antonii, sancti Hilarionis, Malchi, Joannis Eleemosynarii, Frontonis, Paulæ, sancte Marinæ; totum librum secundum; totum librum quartum; totum librum quintum; totum librum sextum.

Ms. Aquicinctinus, ex cœnobio ordinis sancti Benedicti apud Duacum, in membrana, bonæ notæ, infolio. Exhibebat hic manuscriptus ex libro primo Vitas sancti Pauli, sancti Antonii, sancti Hilarionis, Malchi, sancti Joannis Eleemosynarii, sanctæ Euphrosina virginis, Mariæ neptis Abrahæ, Pelagia meretricis, Mariæ Ægyptiacæ, Paulæ. Exhibebat præterea librum secundum, hoc titulo: Incipiunt actus SS. Patrum a Posthumiano monacho editi et ad Fidosum missi. Librum tertium,qui ibi constat paragraphis seu numeris cxII. Librum quartum hoc initio : Incipit liber Posthumiani de gestis sanctorum Patrum. Unde occasio nata sit Posthumiano aliquos libros inscribendi. Vide dicta supra, prolegomeno 4, § 9.

Ms. Lætiensis major ex formatissimo ad regulam sancti Benedicti sub patrocinio sancti Lamberti monasterio, in-folio, pergameno, bonæ notæ. Continet autem ex libro primo Vitas sancti Pauli primi eremitæ; sancti Antonii; sancti Hilarionis; sancti Malchi, captivi monachi; sancti Simeonis Stylite; sancti Joannis Eleemosynarii; [LXXIX] sancti Frontonii, quam Hieronymo tribuit; sanctæ Euphrosine; sanctæ Pelagia meretricis; sanctæ Mariæ Ægyptiacæ; sanetæ Marinæ; sanctæ Paulæ. Librum secundum, qui a Ms. hoc Posthumiano monacho ascribitur, et dicitur ad Phydosum missus. Ex libro tertio, tantum

quartum, qui Joanni Cassiano assignatur. Librum quintum. Titulus autem hic est: Incipiunt capitula libri sancti Hieronymi de Vita et actibus SS. Patrum eremitarum, translatus ab eo de Græco stylo in Latinum. In medio vero libelli xvi (qui vere xvi est, sed duo libelli XII, de Hospitalitate, et xiv, de Obedientia in hoc Ms. sunt omissi) habetur: Hucusque Hieronymus de Græco in Latinum dicitur transtulisse, sive, ut plerique autumant, Pelagius diaconus Romanæ Ecclesiæ. Inde Joannes subdiaconus, quatuor distinguens libris idem opus. Librum sextum.

Ms. Lætiensis minor, in quarto, pergameno, notæ non inferioris a priore. Qui liber olim fuit Sancti Michaelis in Sarto. Continet hic liber ex libro primo, Vitam sancti Pauli primi eremitæ, auctore divo Hieronymo; Vitam sancti Hilarionis, auctore eodem ; Vitam seu Pœnitentiam Thaidis, seu Thaisis; librum secundum, tertium, quartum. Ms. Bone Spei, ex abbatia ejusdem nominis, ordinis Præmonstratensis, apud Binchium Hannoniæ oppidum, in-quarto, forma oblonga, pergameno, charactere bono et vetere. Continet varia tantum fragmenta ex variis hinc inde libris excerpta, ex libro i et in Ruffini, item ex aliquot libellis Pelagii et Joannis.

Ms. Moretianus, in-folio, pergameno, non valde quidem vetustus, sed plurima continens, quem mihi D. Moreti filii suppeditarunt. Continebat ex libro primo Vitas Pauli; Antonii; Hilarionis; Malchi; Pachomii; Abrahæ; Joannis Eleemosynarii; Frontonii, C quam Hieronymo ascribit; Euphrosyna; Mariæ neptis Abraha; Thaisis meretricis; Pelagia meretricis; Mariæ Ægyptiaca; Marine; Paulæ. Librum secundum, quem ascribit Posthumiano monacho, et dicitur ad Phydosum missus. Librum tertium, qui etiam Posthumiano ascribitur, et ad Phydosum mittitur. Librum quartum, quem tribuit Joanni Cassiano. Librum quintum, quem de Græco in Latinum ab Hieronymo presbytero [LXXX] translatum asserit. In fine tamen libri xv, ait, sive ut plerique autumant, transtulit de Græco in Latinum Pelagius diaconus S. R. E. Librum sextum, quem Joanni S. R. E. subdiacono ascribit. Ex appendice, Heraclidis Paradisum, integrum; sed eum ascribit Paschasio, vel Palladio diacono. Ita titulum concipit: Incipit epistola Paschasii sive Paladii diaconi ad Eugippium presbyterum in libro qui vocatur Paradisus, de Miraculis sanctorum Patrum et Vita eorum. Vide prolegomenon 25.

D

Ms. sancti Jacobi fratris Domini in Insula, ubi est abbatia ordinis sancti Benedicti Leodii, in-folio, pergameno, scriptus anno Domini 1312. Continet ex libro primo Vitas sancti Pauli primi eremitæ, et Malchi. Librum secundum, quintum, sextum.

Ex eadem abbatia habui libellum in-octavo, chartaceum, in quo erat Vita sancti Onuphrii, recenti manu. Distinctus hic erat stylus a vulgata Onuphrii Vita, vulgatum tamen stylum retinui.

Ms. Camberonensis, ex abbatia sanctæ Mariæ de

Camberone ordinis sancti Bernardi apud Athum, in A ex libro primo, Vitas Malchi, monachi captivi; Fron

membrana, folio, recentiore manu. Continebat ex libro primo Vitas sancti Pauli, sancti Antonii, sancti Hilarionis, Malchi, Joannis Eleemosynarii, Paulæ. Librum secundum hoc titulo: Incipiunt actus SS. Patrum a Posthumiano monacho editi, et ad Fidosum missi. Librum tertium. Nulli certo auctori bic inscribitur. Librum quartum, qui Posthumiano tribuitur.

tonii, sanctæ Marinæ. Librum secundum, quem tribuit divo Hieronymo. Librum quintum, qui inscribitur: Adhortationes sanctorum Patrum, perfectionesque monachorum, quas de Græco in Latinum transtulit beatus Hieronymus presbyter. Rectius in fine libri decimi octavi: Hucusque de Græco in Latinum transtulit Pelagius diaconus Ecclesiæ Romanæ, et abhinc deinceps Joannes subdiaconus. Librum sextum.

Ms. Carthusianorum Nostræ Dominæ de Gratia prope [LXXXII] Bruxellas, in-folio, scriptus in membrana anno Christi 1460, Kal. Decembris, per Fr. Petrum Weins. Continet ex primo libro Vitas Pauli primi eremitæ, auctore divo Hieronymo; Antonii,

Ms. Claromarescanus, ex abbatia sanctæ Mariæ de Claromaresco, juxta Audomarum, ordinis sancti Bernardi, in-folio, membrana, charactere bono, sed non valde veteri. Continebat ex libro primo Vitas Thaisis meretricis, Mariæ Ægyptiacæ, Marinæ puellæ. Librum secundum, nulli auctori inscriptum; librum tertium etiam anonymum; librum quartum similiter B auctore Athanasio, interprete Evagrio; sancti Hilaanonymum.

Ms. sanctæ Mariæ Bibrach in Germania, in membrana, folio, charactere utcumque vetusto. Continebat ex libro primo Vitas Pauli, Antonii, Hilarionis, Malchi, Frontini, Thaisis meretricis. Totum librum secundum, totum librum septimum Paschasii. Et quædam alia mixta ex variis libris.

Ms. Rebdorffiensis in-quarto, pergameno, charactere satis recenti. Continet ex libro primo Vitas [LXXXI] Pauli, Hilarionis, Malchi, Simeonis Stylitæ, Euphrosynæ. Librum secundum, quem tribuit sancto Hieronymo; librum tertium et quartum.

rionis, auctore divo Hieronymo; Malchi captivi monachi, auctore eodem; sancti Pachomii, Abrahæ monachi et eremitæ, Simeonis Stylitæ, Macarii Romani, Frontonii, sanctæ Euphrosynæ virginis, Thaisis meretricis, Pelagia meretricis, Mariæ Ægyptiaca, Marinæ virginis, Paulæ. Librum secundum. Librum quintum. Deerat quidem suo ordine libellus decimus sextus de Pœnitentia, sed in manuscripto comprehendebatur sub libello septimo qui est de Patientia, quo titulo in nonnullis manuscriptis etiam liber XVI inscribitur. Librum sextum. Hic autem titulus libro sexto et quinto præfigebatur: De verbis seniorum sanctorum Patrum. Quod opus de Græco in Latinum transtulit Pelagius diaconus Ecclesiæ Romanæ, exire

Ms. sancti Petri in Munster, folio, pergameno, recentiore charactere. Continet tantum excerpta quædam ex Vitis Patrum. Ex libro primo Vitas C mam partem Joannes subdiaconus transtulit. Pauli, Antonii, Hilarionis. Quædam ex libro secundo et septimo.

Mss. Insulenses duo membranacei clarissimi viri, mihique amicissimi, Tussani Desbarbieux, in-folio, non valde vetusti, quorum alter continebat: Ex libro primo tantum Vitam Mariæ Ægyptiaca, Mariæ neptis Abrahæ, Pelagiæ meretricis, et Thaisis merctricis. Ex appendice solum Heraclidis Paradisum. Alter vero, ex libro primo tantum vitam sanctæ Marinæ virginis, et sanctæ Paulæ viduæ. Totum librum quintum Pelagii S. R. E. diaconi. Totum librum sextum Joannis S. R. E. subdiaconi.

Ms. Ruræmundanus, ex collegio nostro Ruræmundæ in pergameno, in-folio, a recenti manu : Constat quinque libris, uti prima editio. Ex qua, quod pauca typographiæ infantia imprimerentur exemplaria, videtur exscriptus. In fine has præterea Vitas complectitur Pauli primi eremitæ, sancti Antonii, Hilarionis, Malchi, Pachomii, Abrahæ, Frontonii, Barlaam et Josaphat, Thaidis meretricis, Pelagiæ meretricis, Mariæ Ægyptiacæ, Paulæ.

Ms. Sionius, monasterii religiosarum de Sion, ordinis sancti Augustini Cortraci, in-folio, charta, charactere recentiore, scriptus anno 1469. Convenit plane cum prima editione, ex eaque descriptum non dubito. In fine has Patrum Vitas addit: sancti An

Ms. Sancti Sepulcri major, ex monasterio Sancti Sepulcri, quod Cameraci est, ordinis sancti Benedicti, in-folio, chartaceus, recenti many. Continet D tonii, sancti Pachomii, Epicteti et Astionis, ex libro primo Vitas: Malchi monachi captivi, auctore divo Hieronymo; sanctæ Euphrosyne, Thaidis meretricis, Mariæ Ægyptiace, Marinæ virginis. Librum secundum, quem tribuit Palladio, aitque ab Hieronymo de Græco in Latinum conversum. Librum tertium, librum quartum. Ex libro quinto, qui octodecim libellis constat, habet tantum sine ulla libellorum distinctione numeros CCXL. Vocanturque Admonitiones sanctorum Patrum de diverso genere virtutum, quas Pelagius diaconus Ecclesiæ Romanæ de Græco in Latinum transtulit.

Atque hæc dicta sint de manuscriptis libris qui integros quosdam libros vel magnam librorum partem ex iis, quos damus, comprehenderunt; nana subinde et alia manuscripta citamus quæ vel unam Vitam aliquam, vel simile quid huc spectans tantum habent, uti invenies Bertinianum apud Audomaropolim, Laurentianum apud Leodium, Brugense societatis nostræ, et si quæ alia.

Ms. Sancti Sepulcri minor, in membrana, inquarto, manu quoque recenti. Complectitur autem :

Præter hæc manuscripta Latina, nonnulla quoquɔ Græca nactus sum, e quibus Latina sunt expressa; sed pauca, eaque satis imperfecta, quæ subinde ad lucem citata invenies. Nam alia quædam serius ad

manus meas pervenere.

85

PROLEGOMENON XXV.

De appendice ad Vilas Patrum.

[LXXXIII Placuit hanc appendicem reliquis de Patrum Vita libris jungere, tum ob vetustatem interpretum, tum ut lux subinde locis dubiis ex interpretationis varietate affulgeat, tum etiam quod quædam, etsi paucula, hæc appendix contineat quæ in prioribus non sit reperire.

Continet autem hæc appendix tria opuscula, Heraclidis Paradisum, et Palladii Lausiacam, ex veteri utrumque interpretatione, de quibus vide dicta prolegomeno 4, § 3, et prolegemeno 14.

Quem hic damus Paradisum nomine Heraclidis, in Paschasii sive manuscripto Moretiano inscribitur Palladii diaconi ad Eugippium presbyterum, in libro, qui vocatur Paradisus de miraculis sanctorum Patrum et vila eorum. Cui titulo subjungitur hæc epistola : ⚫ Domino suo semperque charissimo presbytero Paschasius diaconus.

Frater in Christo charissime, dum nos peritiæ tuæ facundia....... Sed optatis successibus eatenus ampliatur *.>

[LXXXIV] Inde sequebatur: Prologus primus Paschasii, sive Palladii diaconi ad Lausum episcopum. In hoc libro, etc. Inde: Secundus prologus: Multi quidem multos. Inde caput primum Paradisi : Cum primum

Alexandriam.

A docti interpretatio est, nec stylus multum abludit a stylo Vitæ sancti Severini. Ego ob hanc epistolam hic fortuito præfixam, non ausus fui ei interpretationem asserere. De Paschasio hoc plura vide Prolegomeno 14.

B

Similem Codicem ms. cum his titulis et præfatioInibus invenit Vezelii in Heduis, apud nobilissimum ejus loci abbatem Erardum Rupefortium, amicissimus C mihi Lucas Holstenius, uti per litteras me monuit, si forte usui esset ad secundam hanc Morelianam editionem adornandam. Parem quoque Codicem codem ordine digestum submisit clarissimus D. Tussanus Desbarbieux, de quo monui Prolegomeno 24. Equidem Paschasio huic, qui Eugippii tempore vixit, liber hic velut auctori tribui non potest, cum auctor in hoc libro interloquens certo vixerit sæculo sancti Hieronymi, et Patrum magna ex parte, quorum Vitam describit. Quare recte additum sive PalLadii; vere enim Palladius, vel Heraclides, vel quispiam alius eorum æqualis, hujus Paradisi auctor

est.

An igitur Paschasius hic dicendus est vetus hujus Paradisi interpres ? Nec hoe affirmare habeo. Certe D nihil tale insinuat hæc Paschasii ad Eugippium missa epistola. Imo epistola hæc potius præfigenda est Vitæ sancti Severini Noricorum apostoli. Et pridem anno 1595 eam Vitæ sancti Severini præfixit doctissimus scholiastes Marcus Velserus: Epistola autem Eugippii, cui Paschasius bic respondet, exstat tomo sexto Antiquarum lectionum, pagina 455 (Vide Patrol. tom. LXII, col. 1167). Si aliunde probari possit Paschasium hunc interpretem esse hujus Paradisi, ei posthac inscribatur ea interpretatio. Equidem viri Hanc epistolam videsis Patrol. tom. LXII, col. 39. EDIT.

[LXXXV] Continet præterea Ægyptiorum Patrum sententias, interprete Martino Dumiensi episcopo, quas ex Codice Bibliotheca Toletana excerptas, ex Hispania ad me transmisit R. P. Christophorus a

Castro Sacrarum Litterarum in Collegio nostro Salmanticensi professor. Quas etiam reperi in Codice pervetusto sancti Floriani, e Germania mihi suppeditato.

Martini Dumiensis episcopi varii meminere auctores: Isidorus, libro de Illustribus Ecclesiæ Scriptoribus, cap. 22. Sigebertus in simili Scriptorum catalogo, cap. 19 et 118. Fuit hie abbas et episcopus, qui Dumiense in Gallæcia monasterium construxit, postea episcopus Braccarensis, cujus fit honorifica mentio in concilio Toletano decimo, cap. 7 ex concilio Valentino; et in synodo Braccarensi prima, æra 598; et in secunda, æra 610, quibus præfuit. Curavit ille quidem nonnulla ex Græco verti per alios; ita enim Sigebertus supra, cap. 108: Martinus episcopus transtulit per manus Paschasii diaconi interrogationes et responsiones plurimas sanctorum Ægyptiorum Patrum in Dumiensi cœnobio. › Quæ Paschasius ejus jussu transtulit, babes libro septimo. Fors idem Paschasius et hæc ejus rogatu transtulit. Quia tamen Martini nomine in duobus manuscriptis inveniuntur, et ipse asserit se collectionem Orientalium canonum emendasse, et ad Græcum textuin rursus contulisse (quæ habetur in tomis conciliorum, post concilium Lucense 11), potuit ipse e Græco et hæc transtulisse. Quare ejus nomine in appendice dedi.

PROLEGOMENON XXVI.

Varia monita ad lectorem hujus editionis. Adverte primo, primanı mihi curam fuisse ut textum cujusque auctoris perquam fidelissime ex fide veterum Codicum exprimerem, servatis phrasibus etiam minus usitatis, nec valde semper Latinis, ul et illæ seculum auctoris sui proderent.

Adverte secundo, orthographiæ eam servatam rationem, quam Typographus optimam judicavit. Quorumdam tamen propriorum nominum diversas subinde orthographias reperies, sed apud diversos interpretes, ut nunc Scete, nunc Scithi, nunc Pomenius, nunc Pimenius, et similia aliquot alia. Quæ plerumque sua interpretibus reliqui, quod singuli forte diversimode nomina illa in Græco exemplari scripta invenerint.

Adverte tertio, ne sæpius quarumdam difficultatum et verborum [LXXXVI] rariorum ratio reddenda esset, quod variis locis eadem occurrerent, contentus brevi in notationibus explicatione, ad Onomasticon porro remisi, in quo plenius de iis agitur. In quo etiam

nonnulla reperies, quorum nullum in notationibus A Quia vero Pelagius et Joannes librum quisque suum datum indicium. in varios libellos [LXXXVii] distinctum habet, dum eos in margine cito, libellorum simul ordinem cum dictorum numero in inargine assigno.

Adverte quarto mirandum non esse, si compluscula eadem in diversis libris, variato tantum stylo, reperias. Evenit hoc quod olim diversi eremum obiere, et Vitas dictaque Patrum vel coram vel ab aliis excepere. Quisque quod vidit vel audivit, in commentarium retulit. Accedit, quod quidam aliorum scrinia compilarunt, et præterea quædam ex suis quoque armariolis adjunxere. Dedimus igitur omnia prout apud diversos auctores et interpretes invenimus, ut suus cuique constaret labor, et plurium testificatione plus quoque Patrum dictis accederet auctoritatis. Vide quæ de hac convenientia diximus prolegomeno 4, § 3.

Adverte quinto sicubi ea auctorum convenientia B occurrat in margine* fere notavi singulorum loca, ut se mutuo illustrarent. Qualem in multis reperies inter librum secundum Ruffini, Palladium Herveti, Heraclidis Paradisum, et Palladium ex veteri interpretatione. Ruffinum et Palladium Herveti inter se commisi; Paradisum Heraclidis per Palladium Herveti illustravi; Palladium ex veteri interpretatione cum Heraclidis Paradiso comparavi. Multa quoque eadem reperies in libro m Ruffini, Pelagio, Joanne, Paschasio, quorum concordiam in margine notatam invenies.

Adverte sexto: ut compendio convenientiam illam citarem, cum novem posteriores libri, in quibus ejusdem rei repetita narratio maxime occurrit, vel auctorem certum habeant vel interpretem, ubi auctor certus est, eum citavi; ubi de eo minus constat, interpretis nomen margini apposui. Verbi gratia, quæ paria occurrunt libris secundo, tertio, qui Ruffinum agnoscunt vel auctorem vel interpretem ; quarto, qui excerpta habet ex Severo Sulpicio et Joanne Cassiano; octavo, qui Palladium ; nono, qui Theodoretum ; decimo, qui Joannem Moschum repræsentant auctores; tantum in margine cito auctorum nomina cum capitibus vel numeris, prout cujusque liber vel per capita vel per numeros digestus hic reperitur. Rursus vero cum in margine citandi sunt liber quintus, sextus, septimus, qui Græcis auctoribus incertis circumferuntur, certos tamen habent interpretes, cum quintus citandus est, cito Pelagium; cum sextus, Joannem ; cum septimus, Paschasium; quorum singuli suorum singulorum librorum sunt interpretes. * Has notas in textum inter uncinos revocavimus. EDIT.

C

D

Adverte septimo, in Chorographiæ studiosi gratiam, tabulam nos curasse concinnari mansionum et expeditionum eremitarum. Et quia maxime Ægyptus et Syria et Palæstina ab eremitis fuit exculta, particularem quoque earum delineationem habes, quod in generali tabula particularis locorum distinctio servari non posset. Tabulam eam proximum folium exhibebit.

Adverte octavo, me nunc hoc anno 1627, cum prima editio Moretiana anni 1615 distracta esset, uti et Lugdunensis Galliæ, rursus rogatu D. Balthasaris Moreti Vitas Patrum recensuisse; maxime textum octavi libri per Palladium, et noni per Joannem Moschum, qui ante Græce non prodierant. Nunc Græca eorum editio Parisiensis varios interpretum errores detexit, et multis tenebrosis locis facem præluxit. Notationes quoque subinde auxi, et inprimis Onomasticon, quod id multorum votum esset, maxime religiosorum, quibus non suppetit librorum copia, nec usum lexicograpborum et criticorum habent, qui rem antiquariam tractant. Accessere quoque tres novi indices, unus sacrarum Scripturarum, alter concionum, et tertius auctorum in notationibus adductorum; quos reliquis ante datis insertos vei subsertos invenies.

Adverte nono, etsi aliæ nonnullæ vitæ Eremitarum Orientalium hinc inde typis editæ sint, et plures ex Mss. erui possint, quia tamen institutum meum non fuit omnium eremitarum Vitas conquirere, et in unum fascem colligere, sed tantum decantatissimum Vitarum Patrum librum, qui ante centum annos toties cusus recususque fuit, recensere et illustrare; studio abstinui a reliquis indagandis. Is enim labor novum facile tomum extundere posset. Mihi nunc satis fuit SS. Patrum insistere vestigiis, qui has vitas olim et legerunt et commendarunt.

Ego vero te, mi lector, non unis votis rogatum velim ut Deum mihi tuis precibus propitium facere digneris, uti ea quæ his libris tractantur vel ex parte aliqua moribus vitaque exprimere possim; ne sim plane velut æs sonans et cymbalum tinniens. Ita tibi Deus, eremitarum suffragantibus meritis, favorem omnem opeшque aspiret. Vive, vale, mei apud Deum

memor.

SIVE

HISTORIÆ EREMITICÆ.

LIBRI DECEM.

Collationes Patrum, et instituta, et Vitæ eorum, et Regula S. P. N. Rasilii,
quid aliud sunt, nisi bene viventium et obedientium monachorum exem-
pla et instrumenta virtutum? (S. Benedictus, Regulæ suæ cap. ult.)
O desertum floribus Christi vernans! O solitudo in qua illi nascuntur lapides
de quibus in Apocalypsi civitas magni regis exstruitur! O eremus fami-
liarius Deo gaudens!

(Hieronymus, epist. 1 ad Heliodorum, de laude eremi.)

AD LIBRUM PRIMUM.

PRELUDIA AD

Lectori.

3 Quia divus Hieronymus hoc libro primo sæpe interloquitur, idemque, arctioris vitæ incensus desiderio, eremitas olim invisit, inque eremo annos aliquot vixit; placuit hic brevi synopsi, viæ vitæque ejus periodos, qua peregrinationes ejus spectant, oculis subjicere; ad nonnullam 'eorum lucem, quæ lecturus es. Quos ex illustrissimi cardinalis Baronii laudatissimis Annalibus concinnavi, ut magno duce divi Hieronymi consecteris vestigia.

DIVI HIERONYMI PEREGRINATIO.

Divi Hieronymi primordia et profectio Gallicana. Anno Christi 342. Baron. tom. III, Adam, 372. -Natus est Stridone, oppido in Dalmatia, honestis quidem parentibus, et substantiis haud infimis, quas postea pro ædificatione monasterii per Paulinianum fratrem distraxit (Hier. ep. 26); non enim de seipso, sed de voluptuosis clericis atque monachis, ex persona tamen sua illa ait (Hier. epist. 2): Natus in paupere domo et in tugurio rusticano, qui vix milio et cibario pane rugientem saturare poteram ventrem, nunc similam et mella fastidio, etc.

Bonosum habuit collactaneum (Hier. epist. 41), et cum eodem coaluit in liberalibus disciplinis, prædivite adolescente; a puero enim excolendus bonis litteris traditus est præceptori; de quo ipse (Hieron. Apolog. advers. Ruffin.): ‹ Memini me puerum cursitasse per cellulas servulorum, diem feriatum duxisse lusibus, et ad Orbilium sævientem, de aviæ sinu tractum esse captivum. ›

Romam veniens cum eodem ipsius gentili Bonoso,

A Donatum audivit; ipsum enim suum nominat præceptorem (Hieron., in Chron., anno 20 Constantii), tum, ut ipse tradit (Hier., lib. 1 cont. Pelag, et in Epist. ad Gal. cap. 11), scholastico more lusit in controversiis declamandis. Ibi adulta ætate sacro baptismo initiatus est (Hier., epist. 57): quo suscepto, paulo solutiorem vitam, quam gesserat, continuo emendavit; nam 4 priori amissa corporis integritate, secundam, quam vocat continentiam post baptismum, servavit immaculatam totus piis officiis deditus una cum ejusdem instituti sodalibus (Hier., Apolog. pro lib. adv. Jovin.), singulis diebus Dominicis (ut ipse tradit [Hieron., in Ezech. c. XL]) invisebat in subterraneis cœmeteriis reliquias sanctorum martyrum; nihilque cæteris diebus otii sibi relinquens, totus erat in describendis libris; sic enim bibliothecam Romæ summo studio atque laborc sibi confecisse testatur (Hier. ep. 22).

B

In Gallias post hæc peregrinatus cum ipso Bonoso, eadem siti librorum, Treveris sancti Hilarii libros de

« PoprzedniaDalej »