Obrazy na stronie
PDF
ePub

811

DE VITIS PATRUM LIBER III. VERBA SENIORUM. NOTATIO.

812

sis, et Eliæ, et Joannis, et eorum qui deinceps con- A σretov, Et infra, apud Pelagium, libello xv, n. 66, in sequuntur, non narrarunt ut eorum illustretur gloria, sed ut prodessent iis qui eas legerent.

(3) Mi domine Fidose. Putabam primo, Phidose legendum Græco vocabulo, quod scirem simile nomen alibi esse, ut Phidus episcopus Joppa in concilio Ephesino, et Phidus diaconus in Vita sancti Euthymii 20 Januarii. Et Athanasius, epistola de Synod. Arim. et Seleuc., habet quemdamov, Phidelium episcopum pro quo apud Socratem, libro H, cap. 32, estádios, Philedius. Sed variis excussis, nibil inveni quod huc faceret. Tandem cum attente Palladium legerem (ex quo videbam prologum bune adumbratum), et in eo tam in Prooemio quam epistola ad Lausum aliquoties occurreret fidelissimus; in proœmio, Fidelissimique et religiosi imperii splendor Lause; in epistola, Hæc ergo cum scias, fidelissime Lause; et cap. 19, 20, et 34, hominum fidelissime Lause, ubi in Graco est TOTÓTUTE, videbatur mihi Ruftinus fidosum posuisse pro fidelissimo, et ita Lausum occulte insinuare. Nec enim puto Ruffinum nomen suum libro huic pra fixisse, cum ex alio vel verterit, vel alterius librum cum præfatione ediderit.

Atque ut prologum hune in manuscriptis et editionibus omnibus, excepta prima inveni, ita eum hic dedi. Prima tamen editio sequentia post Fidose ita concipit, et auctiora exhibet; quæ hic subjungo, ne quid desiderares omissum.

‹ Beatifico siquidem et admiror laudabile propositum tuum, ut dignum est; quoniam cum plurimi religiosam vitam professi circa vana et inania præsentis sa culi studium suum impendant, et juxta prophete oraculum, lapides sanctuarii dispersi sunt in capite omnium platearum, ex hoc valde gaudeo, quod tu verbo ædificationis, et sanctæ Scriptura doctrina informari desideras, sanctorumque Patrum considerationes et instituta perquiris.

Igitur vigesimum in episcopatu agens annum, desideranti tibi spiritualium virorum, quos in Dei rebus spectatos vidi et audivi, vitam moralem que C doctrinam præsentis libelli compendio declarare tentabo, quatenus in proposito pietatis dux tibimetipsi bonorum operum, et eorum qui tecum sunt, et qui post te erunt, doctor efficiaris imperitorum.

Sed oro te, ne spernas simplicitatem eloquii, nec politi a me exigas styli venu-tatem. Nec enim operis est divinæ Scripturæ, sophist ce et eloquenter signare sermones, sed suadere mentes hominum in fide et operibus veritatis, secundum quod scriptum est: Aperi os tuum verbo Dei (Prov. XXXI); et it rum: Non aspernas verba seniorum, et ipsi enim didicerunt a patribus suis (Eccle. vin).

‹ Denique sancto um patriarcharum et prophetarum, Abraham scilicet, Isa c, Jacob, Moysi, Elize, et Joannis ideo a præcedentibus deseripta est fides et conversatio, non tantum ut illos glorificarent, quos certe Dominus glorificaverat, et in regno suo gloriosos habebat; sed ut legentibus posteris conferrent veritatis doctrinam, et exempla salutis.

Accipiens ergo a nobis non diserta, sed fortia; vera, non fucata; sanctos imitare quos legis, prædica quos diligis. Ex hoc enim auditores tui, facti amatores Christi, proficient ad æternam salutem. ›

Atque ex his manifestius quoque evadit, quomodo Ruffinus prologum hunc ex Paladii Promial.bus expresserit. Conferantur inter se, et non vanam conjecturam meam esse tute deprehendes.

(4) Paximaria. Pones sunt gyptiis monachis in usu. Vide On masticon.

(5) Gello. Post gellunculus, In Pelagio, libello v, nuin. 24, est suriscula, Intelligitur vas aquarium. Vide Onomasticon.

(6) Proastium.] Mira hic mss. librorum lectio. Au. domaren., prastro, qui vocatur insentimo. Aquic, proastion, qui vocatur setimo, Editi, prope prasciu prastium. Cedrenus, anno 20 imperii Theodosii junioris, eamdem historiolam narrat, ubi Græce est роú

vel

D

hac eadem re, suburbanum Supra in Vita sancti Basilii c. 2, etiam habes proastium. Vide Onomasticon.

(7) Septimo.] Intelligitur septimum clima seu regio Constantinopoléos, quod in proastio seu suburbio erat. Aliquando Græcum vocabulum Latini servant, el vocant hebdomon. Vide Onomasticon.

(8) Subripiat.] Id est, sebrepal. Editi addunt, meritum. Sic supra, apud Ruffinum, lib. 1, cap. 15, Huic quodam die Satanas subripere volens, ▸

(9) Brumosa. Ita Ms. Editi fere, bramosa et bromosa. Intelligitur autem aqua crassa et fetida. Glossæ Isidori Bromosa, immunda. Brumosus, annosus, resinosus. Brumalia, resinosa pluvia, Vide Onomąticon.

(10) Muscata.] Varia hic lectio in Mss. musica in Aquicinct. Musaco in Andomaren. Supra, in Vita Pelagiæ, cap. 2: Quæ tamen transiens per nos, totum implevit aerem ex odore musci,_ In Vita Marcellæ, cap. 3, fragrare musco muro [In edit Vallars., num. 3, fragrare mure]. Vide Onomasticon.

(11) Abbas Joannes.] Fulbertus, Carnotensis episcopus, in fine epistolarum suarum, post hymnum de Nativitate Christi et Epiphania, ex hoc loco, vel ex Pelagio, infra, libell. x, num. 27, hanc de Joanne Parvo narrationem ita versibus et rhythmis sæculi sui reddidit:

In Vitis patrum veterum quidam legi jucundum,
Exemplo tamen habile, quod vobis dico rhytmice.
Joannes abba parvulus statura, non virtutibus,
Ita majori socio, quicum erat in eremo,
Volo, dicebat, vivere secure, sicut Angelus,
Nec veste nec cibo frui, qui laboretur manibus.
Respondit frater: Moneo, ne sis incœpti properas,
Quod tibi postmodum sit non cœpisse satius.
At ille Qui non dimicat, non cadit neque superat.
Et nudus eremum interiorem penetrăi,
Septem dies gramineo nix ubi durat pabulo :
Octava fames imperat, ut ad sodalem re leat :
Qui sero clausa janua, t tus sedet in cellula,
Cum minor voce debili appellat: Frater, aperi;
535 Joannes opis indigus notis assistit foribus:
Ne sp ruat tua pietas, quem redigit necessitas,
Respond t ille deiutus: Joannes factus est angelus,
Miratur cœli cardines, ultra non curat homines.

Foris Joannes excubat, malamque noctem tolerat
Et præter voluntariam hanc agit pœnitentiam.
Facto maue recipitur, satisque verbis uritur,
Sic intentus ad custuta, fert patienter omnia.
Refocillatus Domino g ates agit ac socio,
Dehinc rastellum brachiis tentat movere languidis.
Castigatus angustia de levitate nimia,

Cum angelus non potuit, vir bonus esse didicit.

(12) Theopemptus. ] la coneμntos vocatur in Menæis Græcis 19 Januarii in Vita Macarii Ægyptii. la Mss. et Editis varie hoc nomen depravatur, Theopen tus, Theopentius.

(15) Carricavit.] Gloss. vett., Carrico, onero.

(14) Conviciis affligebat,] De hoc Atheniensium more habes apud Gregorium Nazianz. oratione in laudem divi Basilii. Vide in Onomastico Depositio.

(15) Certatus es.] Alias, certasti. Sed sæpius hæc forma loquendi eo ̈ sæculo usitata in bis libris occurrit.

(16) Cum lampadibus.] Viris in dignitate constitu tis, vel sanctitate eminentibus occurrebant cum igne, cereis, lampadibus, thymiamate. Vide dicta ad Vitam sancu Basilii cap. 9, n. 44. Consule et Onomasticon.

(17) Pistor molæ oculos operiret.] Deest prior pars bujus numeri in manuscriptis usque ad Nunquam. Editi eam habent, quare reliqui. Sed qui oculi molæ↑ Legendum existimo, pistor molæ, oculos animalis operiret. Ita Pelagius libello xv, numero 80.

(18) Hyperichius.] Hoc numero in Editis varia comprehendebantur apophthegmata brevia, quæ jusdem verbis habentur in Pelagio libello LV, a numero 45 usque ad num. 54 inclusive, nomine Hyperichii, ex ceptis duobus ultimis, qui sub Incerti titulo habentur, Substitui hic quod erat in Mss.

(19) Joseph.] Ms. Aquic., Jusefel. Ms. Audomar., A dymi de Spiritu sancto: Didymus vero meus ocuTusefel. Ali, Josephel.

(20) Macarius.] Numerus hic et historiola Macarii hoc modo in Ms. Aquicinct. erat concepta: Abbas Macarius dum ambularet per desertum, hominem quemdam mortuum pronum in terra invenit jacentem, et posito baculo suo super eum, ait: In nomine Jesu Christi surge. Et statim qui jacebat mortuus, surrexit, et jactavit se ad pedes sanci Macarii. Et cœpit proclamare quemadmodum ducebatur ab angelis Salanæ ad locum tormentorum, et propter petitionem ejus fuisset ab Æthiopis dimissus. Cui, cum interrogaret Macarius in quo loco fuisset destinatus, ille alte ingemiscens, ait: Quantum cœlum distat a terra, tantum ignis est altus, in quo medio eram missus. His autem auditis senex lacrymas effudit, dicens : Væ homini illi, qui mandata Dei transgressus fuerit. Que in textu edito sunt de refrigerio damnatorum, non valde quadrant cum placitis theologorum scholast corum. Eadem historiola, paulo aliter narrata, babetur etiam iufra, apud Joannem, libello ш, n. 16, ubi notationem vide.

(21) Mazices. Impressi, Mazines. Ms. Aquic., Amazones Sed legendum Mazices. Apud Pelagium est, gens Mazicarum. Vide Onomasticon.

(2) Therenuthi.] Ita legendum, ex Pelagio, libell. xv, n. 2, constat. Ms. et Impressi, vel teneritudinis, vel terenitudinis, vel simile quid depravatum. Vide Onomasticon.

B

(23) Lactorones.] Ita Impressi. Ms. Aquicin., lactopones, qui totum locum ita legit: Alius lactopones, alius dactylos, alius ficus, alius herbas us biles, id est lapsanium, pastenacas, scarvitas, et petrosilinum. MS. Audomar priora deerant, reliqua ita legit lapsanium, pastanacas, carricas ex petris. > Colon, edio: lapsanium et pastenatas, cucurbitas el petroselinum. Aliquæ editiones caricas omittunt. Omnino difficile hic divinare. An lacterones sunt lactuca, a lacte? an decurtatum ex Græco yakazτépoves quod tamen non memini legisse. Forte etiam scar- C vitæ proba vox, unde Gallis chervis, inter herbas usibiles. Vide Onomasticon.

(24) Quodam tempore. Desumptum hoc ex divo Hieronymo, epist. 53, ad Castrutium; quæ hic tamen in fine, desunt Hieronymo. Quam Hos qui solo visu per concupiscentiam possunt hominem in interitum gehennæ mittere. Ruffin., lib. Eccl. Hist., cap. 7; Socrat., lib. iv, cap. 20; Hieron., in præfat. Di

lum habens sponsæ in Cantico canticorum, et illa lumina quæ in candentes sege es sublimari Jesus præcepit, procul altius intuetur. Et epist. 32, ad Abigaum Sed illum te oculum habere lætare, de quo in Cantico dicitur canticorum: Vulnerasti me, soror mea sponsa, uno de oculis tuis (Cant. iv). ›

(25) Quam formica et muscæ et culices habent.] Hieron., epist. 32, ad Abigaum, quæ est consolatoria super cæcitate: Nec doleas si hoc non habeas quod formiculæ, et muscæ et serpentes habent. Ubi etiam refert, quosdam mundi philosophos, ut totam cogitationem ad mentis cogerent puritatem, sibi oculos eruisse. » Et lib. 1 in Jovinianum : quosdam legimus sibi effodisse oculos. Cicero, lib. v de fin. : Democritus, qui vere fal ove dicitur oculis se privavisse. De eo idem, v Tuscul., Gellius, lib. x, c. 7; Tertullianus, Apolog. cap. 46.

(26) Quidam frater.] Huc fortasse facit quod habet divus Hieronymus, epist. 4, ad Rusticum: Vidimus nuper et planximus Crosi opes unius morte deprehensas, urbisque stipes quasi in usus pauperum congregatas stirpi et posteris derelictas. Tunc ferrum quod latebat in profundo, supernatavit aquæ (IV Rey. VI), et inter palmarum arbores myrrhæ amaritudo monstrata est (Exod. xv). Nec mirum; talem et socium et magistrum habuit, qui egentium fames suas fecit esse divitias, et miser's derelicta in suam re servavit miseriam. Quorum clamor tandem pervenit ad cœlum, et patientissimas Dei vicit aures, ut missus angelus pessimus Nabal Carmelo (1 Reg. xxv) dicere: Stulte, hac nocte auferent animam tuam a le, quæ autem præparasti cujus erunt (Lucæ xn)? ubi tralatitie ferrum pro latenti gravique monachi iniquitate accipe; et amaritudinem aquæ a Moyse prope septuaginta palmas inventam pro crimine, quod palmis velut sanctitatis umbra obiegitur.

Nescio an per socium et magistrum suggillet Ruffinum, quem Grunnii nomine designat, de quo in eadem epistola: Hic bene numatus plus lacebat in prandiis. Nec mirum, siqui multos inescare solitus erat, facio cuneo circumst epentium garrulorum procedebat in publicum, intus Nero, foris Cato. ›

(27) Nam e dem loco circiter quinque millia divisis cellulis habitabant.] Supra, lib. u, qui primus Ruffini est, in prologo Commanent autem per eremum dispersi et separati in cellulis. › Non frustra dixit, divisis cellulis, ut Cellia seu Lauram insinuaret.

DE VITIS PATRUM

LIBER QUARTUS,

AUCTORIBUS (1) SEVERO SULPICIO (2) ET JOANNE CASSIANO (3). Excerpta hæc sunt ex Severi Sulpicii dialogo 1, et Joannis Cassiani Institutis et Collationibus.

Prologus.

536 Frequenter ac sæpius a me, fratres, flagitatis ut vobis gratia ædificationis, regressus de partibus fransmarinis, edisseram meæ peregrinationis historiam, vel qualiter in Oriente fides Christi florea', quæ sit princi. pum pax, quæ sanctorum quies, quæ instituta monachorum, quæ eremitarum vita vel conversatio. Si vel in

816

eremo vivere Christianis licet, quantisque siguis ac virtutibus in servis suis Christus operetur, quemadmodum etiam mihi prospera navigatio fuerit, qui vel quo me iter terrenum perduxerit. Vestris ergo adjutus orationibus faciam ut desiderare vos video, et quæso ut libentissime ad ea quæ narro aurem accommodetis 1. Sever. Sulpic., dialogo 1, cap. 1, quædam hujus Prologi verba habet. Intelligenda omnia nomine Posthumiani, qui interloquitur.

CAPUT PRIMUM

De monacho solitario, qui in finibus Cyrenorum in parvo tugurio commanebat.

A terram ferinis pellibus, facit nos discumbere; appo-
nit prandium sane locupletissimum, dimidium paneın
hordeaceum. Eramus autem nos quatuor, ipse erst
quintus. Fasciculum herbæ etiam intulit, cujus no-
men mihi excidit, quæ menthæ similis est, exube-
ransque foliis saporem mellis præstabat. Hujus præ -
dulci admodum suavitate et delectati sumus, et sa-
tiati. Septem enim diebus apud illum fuimus. Postera
igitur die, cum aliqui ex incolis ad nos confluere
cœpissent, cognoscimus illum hospitem nostrum
esse presbyterum, quod summa nos dissimulatione
ille celaverat. Deinde cum ipso ad ecclesiam proces-
simus, quæ fere duobus millibus a conspectu nostro,
interjectu montis, exclusa aberat. Erat autem vilibus
texta virgultis, non multo ambitiosior, quam nostri
hospitis tabernaculum: in quo vix quis, nisi curvus,
poterat consistere. Cum hominum mores quærere-
mus, illud præclarum animadvertimus, nihil eos ne-
que vendere, neque emere. Quid sit fraus atque fur-
tum nesciunt: aurum atque argentum neque habent,
neque habere cupiunt. Nam cum ego presbytero illi
decem aureos obtulissem, refutavit. Et cum nollet
eos accipere, aliquantulum vestimentorum ei indul-
simus. Quod cum ille benigne accepisset, revocanti-
bus nos ad mare nautis, discessimus ab eo.
CAPUT II.

Ante hoc triennium, quo tempore hinc abii (Sever. Sulpic., dialogo 1, c. 2), ubi a Narbona navim solvimus, quinto die portum Africæ intravimus, adeo prospera Dei nutu navigatio fuit, Libuit animo adire Carthaginem, loca visitare ɛanctorum, et præcipue ad sepulcrum Cypriani martyris adorare. Quinto decimo igitur die ad portum regressi, profectique in altum Alexandriam petentes, reluctante Austro, pene in Syrtim illati sumus: quod providi nautæ caventes, jactis anchoris navim sistunt. Sub oculis autem terra continens erat, in quam scaphis egressi, cum vacua omnia ab humano cultu cerneremus, ego studiosius explorandorum locorum gratia, longius processi. Tri- B bus fere a littore millibus parvum tugurium inter arenas conspicio, cujus tectum, quasi carina navis, erat contiguum terræ, satis firmis tabulis constructum. Non quod ibi imbrium ulla vis timeatur; fuisse autem illic pluviam nec aliquando quidem auditum est; sed quod ventorum tanta vis est, ut si quando vel clementiore cœlo aliquantum spirare flatus cœperit, majus in illis terris, quam in ullo mari naufragium 537 sit. Nulla ibi germina, sata nulla proveniunt: quippe in instabili loco arentibus arenis, ad omnem motum ventorum cedentibus. Verum ubi adversa quædam a mari promontoria ventis resistunt, terra aliquantulum solidior herbam raram atque hispidam gignit, ea ovibus est pabulum satis utile. Incolæ loci illius lacte vivunt. Qui solertiores sunt, vel C (ut ita dixerim) ditiores, hordeaceo pane utuntur. Et ibi sola messis est, quæ celeritate proventus, per naturam solis sive aeris, ventorum casus evadere solet. Quippe fertur a die jacti seminis, trigesimo die maturescere. Consistere autem ibi homines non al'a ratio facit, quam quod omnes tributo liberi sunt. Extrema siquidem Cyrenorum ora est deserto illi contigua, quod inter Ægyptum et Africam interjacet; per quod olim Cato Cæsarem fugiens duxit exerci um.

De dictis Origenis, quod hæretica sinl. Prospero igitur cursu (Severus Sulp., dialogo. 1, c. 3), septimo die Alexandriam pervenimus, ubi foeda inter episcopos atque monachos certamina gerebantur, ex ea occasione vel causa, quod congregati in unum sæpius sacerdotes, frequentibus decrevisse synodis videbantur, ne quis Origenis (4) libros legeret aut haberet, qui tractator sanctarum Scripturarum peritissimus habebatur, sed episcopi quædam in libris illius insanius scripta memorabant. Quæ assertores Origenis non ausi defendere, ab hæreticis potius fraudulenter inserta dicebant; et ideo non propter illa quæ in reprehensionem merito vocarentur etiam reliqua esse damnanda cum legentium fides facile posset habere discrimen, ne falsa sequeretur, et tamen catholice disputata retineret. Non esse au tem mirum, si in libris neotericis et recenter scriptis fraus bæretica fuisset operata, quæ in quibusdam locis non timuisset impetere Evangelicam veritatein.

Ergo ut ad tugurium illud, quod eminus conspexeram, pertendi, invenio ibi senem in veste pellicea, molam mapu vertentem. Consalutatus, accepit nos benignissime. Eject s nos in illud littus exponimus; et ne statim repetere cursum possemus, maris mollitie detineri. Egressos in terram, ut est mos humani D Adversum hoc episcopi obstinatius renitentes, pro ingenii, naturam locorum, cultumque habitantium voluisse cognoscere; Christianos nos esse, id præcipue quærere, an essent aliqui inter illas solitudines Christiani. Tunc vero ille flens præ gaudio, ad genua nostra provolvitur, iterumque ac sæpius nos deosculans, invitat ad orationem. Deinde expositis in

potestate cogebant recta etiam universa cum pravis, et cum ipso auctore damnare, quia satis super his sufficerent libri, quos ad se jam recepisset Ecclesia; respuendamque esse penitus lectionem quæ plus esset nocitura insipientibus quam profutura sapientibus. Mihi autem ex illis libris quædam curiosius

indaganti, admodum multa placuerunt: sed aliqua A mihi videtur in aliquibus opusculis vitia multorum

(Hier., epist. 22 ad Eustochium, de custod. Virgin.); imo quod nihil penitus omisit, quod non carperet, laceraret, exponeret; præcipue avaritiam, nec minus vanitatem insectatus est. Multa de superbia, non pauca de superstitione disseruit. Cæterum de familiaritatibus virginum et monachorum, atque etiam clericorum, quam vera, quam fortia disputavit? unde a quibusdam dicitur non amari. Oderunt eum hæretici, quia eos impugnare non desinit. Oderunt eum clerici, quia vitia eorum insectatur et crimina. Sed plane eum boni homines admirantur et diligunt. Nam qui eum bæreticum esse arbitrantur, insaniunt. Vere dixerim, catholica hominis scientia, sana doctrina est totus semper in lectione, totus in libris est.

reprehendi, in quibus illum prava sensisse non dubium est, quæ defensores ejus falsata contendunt. Ego miror unum eumdemque hominem tam diversum a se esse potuisse ut in ea parte qua probatur neminem post apostolos habeat æqualem; in ea vero qua jure reprehenditur, nemo deformius doceatur errasse. Nam cum ab episcopis excerpta ex libris illius multa legerentur, quæ contra catholicam fidem scripta constarent, locus ille vel maximam parabat invidiam, in quo editum legebatur : Quia Dominus noster Jesus Christus sicut pro redemptione hominis in carnem venisset, crucem pro hominis salute perpessus, mortem pro hominis æternitate gustasset; ita esset eodem ordine passionis etiam diabolum redempturus, quia hoc bonitati illius pietatique con- B Non die, non nocte quiescit; aut legit aliquid semgrueret 538, ut qui perditum hominem reformas.set, prolapsum quoque angelum liberaret. Cum hæc atque alia hujusmodi ab episcopis proderentur, ex studiis partium orta est magna seditio. Quæ com reprimi sacerdotum auctoritate non posset, sævo exemplo ad regendam Ecclesiæ disciplinam præfectus assumitur: cujus terrore dispersi fratres, ac per diversas oras monachi sunt fugati, ita ut, propositis edictis, in nulla constare sede sinerentur. Illud autem me admodum permovebat, quod Hieronymus vir maxime catholicus, et sacræ legis peritissimus, Origenem secutus primo tempore putabatur: quem nunc idem ipse Hieronymus præcipue et omnia illius scripta damnaret. Nec vero ausus sum de quoquam temere judicare: præstantissimi tamen viri doctis- C Quod abbates fratribus suis eorum licentia in eremo simique ferebantur in hoc certamine dissidere. Sed tamen sive illud error est, ut ego sentio; sive bæresis, ut putatur, non solum reprimi non potuit multis animadversionibus sacerdotum, sed nequaquam tam late se potuisset effundere, nisi contentione crevisset. Istiusmodi ergo turbatione cum veni, Alexandria fluctuabat. Me quidem episcopus illius civitatis benigne admodum, et melius quam opinabar excepit, secumque tenere tentabat. Sed non fuit animus ibi consistere, ubi recens fraternæ cladis fervebat invidia.

CAPUT III.

De conversatione Hieronymi Jerosolymitani. Igitur inde egressus (Sever. Sulp., Dialogo 1, c. 4), Bethleem oppidum petii, quod ab Jerosolymis sex D millibus separabatur ab Alexandria autem sedecim mansionibus abest ecclesia loci illius, quam flieronymus presbyter regebat. Nam parochia est episcopi, qui Jerosolymam tenet. Mihi jampridem Hieronymus, superiore illa mea peregrinatione compertus, facile obtinuerat ut nullum præter illum mihi expetendum rectius arbitrarer. Vir enim præter fidei meritum, dotemque virtutum, non solum Latinis atque Græcis, sed et Hebraicis etiam litteris eruditus est, ut se illi in omni scientia nemo audeat comparare. Nam sex menses apud ipsum fui conversatus. Cui jugis adversum malos pugna, perpetuumque certamen concivit odia perditorum. Vere fateor, pinxisse

per, aut scribit. Quod nisi mihi fuisset fixum animo,
et promissum, Deo teste, ante propositum, eremum
adire, vel exiguum temporis punctum a tanto viro
discedere noluissem. Huic ergo traditis atque com-
missis omnibus meis, omnique familia, quem me
Contra voluntatem animi mei secuta tenebat impli-
citum, exoneratus quodammodo gravi fasce penitus
ac liber, egressus sum ad Alexandriam. Visitatis ibi
fratribus, ad superiorem inde Thebaidam, id est ad
Ægypti extrema contendi. Ibi enim vasta patentis
eremi solitudinis plurimum ferebantur habere mo-
nachorum. Longum est, si omnia cupiam referre
quæ vidi pauca namque persiringam.
CAPUT IV.

constitutis victum administrant.

Haud longe ab eremo contigua Nilo (Sever., Sulp., dialog. 1, c. 5), multa sunt monasteria habitant in uno loco plerumque centeni, quibus summum jus est sub abbatis imperio vivere, nihil arbitrio suo agere, per omnia ad nutum illius potestatemque pendere. Ex his ergo si qui majorem virtutem mente conceperint, ut acturi solitariam vitam se ad ere. mum couferant, non nisi permittente abbate discedunt. Hæc illorum prima virtus est, parere alieno imperio. Transgressis ergo ad eremum abbatis illius ordinatione, panis et quilibet alius cibus mini

stratur.

CAPUT V.

Quod frater in eremo pascitur pane cœlico. Casu per illos dies quibus illuc adveneram (Severus Sulp., dialog. 1, c. 5), cuidam solitario qui nuper ad eremum secesserat, neque amplius ab hoc monasterio quam sex millibus tabernaculum sibi constituerat, panem abbas per duos pueros miserat. Quorum major babebat ætatis annos quindecim, minor duodecennis erat. His ergo inde redeuntibus, aspis miræ magnitudinis venit obviam cujus occursu nihil perterritis, ubi ante pedes 539 eorum venit, quasi incantata carminibus, cærulea colla deposuit; minor ex pueris manu eam apprehensam ac pallio involutam, ferre cœpit; deinde monasterium quasi victor ingressus, in occursum fratrum capti

vam bestiam, resoluto pallio, non sine jactantiæ tu- A tus et illic erat multis oleribus copiosus. Id quidem

more deposuit. Sed cum infantium fidem atque vir-
tutem cæteri prædicarent, abbas ille altiori consilio,
ne infirmior ætas insolesceret, utrumque virgis com-
pescuit, multum objurgatos cur ipsi quod per eos
operatus fuerat Dominus prodidissent; opus illud
non suæ fidei, sed divinæ fuisse virtutis; discerent
potius Deo in humilitate servire, non in signis et
virtutibus gloriari, quia melior esset infirmitatis
conscientia virtutum vanitate. Hoc ubi ille frater au-
divit solitarius, et periclitatos infantulos serpentis
occursu, et ipsos insuper multa verbera victo ser-
pente meruisse, abbatem obsecrat, ne sibi post hæc
ullus panis aut cibus aliquis mitteretur. Jamque oc-
Lavus dies fuerat emensus quo se homo Christi infra
periculum famis ipse concluserat. Arebant membra B
jejunio, sed deficere mens cœlo intenta non poterat.
Corpus inedia fatiscebat, fides firma durabat : cum
interim admonitus abbas ille per Spiritum ut disci-
pulum visitaret, pia sollicitudine cognoscere cupiens
qua vitæ substantia vir fidelis aleretur, qui mini-
strari sibi panem ab homine noluisset, ad requiren -
dum eum ipse abbas proficiscitur. At ille, ubi emi-
nus senem venire conspexit, occurrit ei obviam,
agit gratias, ducit ad cellulam. Cum ingressi pariter
ambo, conspiciunt palmiciam sportam, calido pane
congestam, foribus affixam de poste pendere; ac
primum panis calidus sentitur odore, tactu vero ac
si ante paululum foco esset ereptus, ostenditur,
Ægyptii tamen panis forma non cernitur. Obstupe-
facti ambo, munus cœleste cognoscunt, cum ille hoc C
abbatis adventu præstitum fateretur, abbas vero il.
lius fidei ac virtuti ascriberet; ita ambo cœlestem
panem cum magna exsultatione fregerunt. Quod cum
abbas ad monasterium post regressus fratribus retu-
lisset, tantus omnes incenderat ardor animarum, ut
certatim ad eremum et sacras solitudines ire prope-

rarent.

In hoc monasterio duos ego jam senes (5) vidi (Ibid., c. 6), qui per quadraginta annos ibi degere, ita ut nunquam inde discesserint, ferebantur. Siquidem id de eorum virtutibus, et abbatis ipsius testimonio, et omnium fratrum audierim sermone consono celebrari, quod unum eorum sol nunquam vidisset epulantem, alteruiu nunquam vidisset iratum. Sed quia unius eremitæ cognovistis virtutem, refe- D ram vobis adhuc pauca de pluribus. CAPUT VI.

Quod leœna tanquam animal mansuetum a sene escam cepit.

Ego ubi primam partem eremi ingressus sum (Sever. Sulp., dial. 1, cap. 7), duodecim fere a Nilo millibus (habebam autem unum ex fratribus ducem locorum peritum) pervenimus ad quemdam sellem monachum, sub radice montis habitantem: ibi, quod in illis locis rarissimum est, pureus erat. Bovem unum habebat, cujus hic erat totus labor, impulsa rotali machina aquam producere, nam mille aut amplius pedum profundum putei ferebatur. Hor

contra naturam eremi, ubi omnia arentia, exusta solis ardoribus, nullius unquam seminis vel exignam radicem ferunt. Verum hoc sancto illi labor cum pëcude communis, et propria præstabat industria; frequens enim irrigatio aquæ tantam pinguedinem arenis dabat, ut mirum in modum virere atque fructificare hortuli illius olera videremus. Ex his ergo una com domino suo bos ille vivebat; nobis quoque ex ea copia cœnam sanctus ille dedit. Post cœnam autem, jam inclinante vespera, invitat nos ad arborem palmæ, cujus interdum pomis uti solebat, quæ fere duobus millibus aberat. Nam hæ tantum in eremo arbores, licet raræ, habentur tamen : quod utrum solers antiquitas procuraverit, an solis natura gignal, ignoro; nisi Deus præscius futurorum habitandam quandoque sanctis eremum, hæc servis suis præparaverit. Ex majore enim parte, quæ inter illa consistunt secreta, cum alia germina nulla succedant, istarum arborum pomis ibi aluntur. Ergo ubi ad illam, ad quam nos hospes noster ducebat, arborem, pervenimus, leonem ibi offendimus. Quo viso, ego et ille dux meus intremuimus; sanctus ille incunetanter accessit; nos licet trepidi, secuti sumus. Fera, ab eo imperata, modesta discessit et constitit, dum ille attigua ramis bumilioribus poma decerperet. Cumque palmis plenam manum obtulisset, occurrit bestia, accepitque tam libere quam nullum animal domesticum. Et cum comedisset, abscessit; nos hæc intuentes, et adhuc trementes, facile potuimus agnoscere quanta in illo virtus fidei, et quanta in nobis esset infirmitas. CAPUT VII.

Quod lupa a sene pascitur, furti rea veniam precatur.

illa

540 Alium atque singularem viram vidimus, in parvo tugurio, in quo non nisi unus recipi posset, habitantem (Severus Sulp., dialogo 1, c. 8). Huic lu; a solita erat astare conanti, nec facile unquam bestia fallebatur, quin illi ad legitimam horam refectionis occurreret; et tam diu pro foribus exspectaret, donec ille panem, qui in cœna supererat offerret, manum ejus lambere solita, atque ita quasi impleto officio et præstita consolatione discedebat. Sed forte accidit ut sanctus ille, dum fratrem qui ad eum venerat deducit abeuntem, diutius abesset, et non nisi sub nocte remearet, interim bestia ad consuetum illud tempus cœnæ occurreret; vacuam cellam, cum familiarem patronum abesse sentiret, ingressa est, curiosius explorans ubinam esset habitator. Casu contigua cum panibus quinque palmicía fiscella pendebat; ex his unum sumit, et devorat, deinde perpetrato scelere discessit. Regressus eremita, vidit sportulam dissolutam, non constante panum numero. Damnum rei familiaris intelligit, ac prope limen panis assumpti fragmenta cognoscit. Sed non erat incerta suspicio, quæ furtum persona fecisset. Ergo cum sequentibus diebus secundum consuetudinem bestia non veniret, nimirum audacis facti conscia ad eum venire dissimulans, cui fecisset injuriam, ægre patiebatur eremita sé alumnæ solatio destitutum: po

« PoprzedniaDalej »