Obrazy na stronie
PDF
ePub

doctrina el perfectione SS. Patrum, nec auctoris no- A sententiarum, quem ego Latinum primus feci. Nam men exprimit.

2. Quia etiam in Photii Bibliotheca, Cod. 198, sine auctoris nomine citatur : 'Ανεγνώσθη ἀνδρῶν ἁγίων Biblos: Lectus est SS. virorum liber. Eumdem enim Græcum esse, cum eo quem nos Latine habemus, eo loco manifestabo.

Margarinus de la Bigne, catalogo seu indice chronologico in Bibliothecam Patrum, sæculo v, existimat Evagrium auctorem esse operis quod ipse tomo IX secundæ editionis edidit hoc titulo: SS. Ægypliorum anachoretarum apophthegmata, quæ eadem sunt cum libro hoc v, Pelagio interprete, et vi, Joanne interprete. Ratio ejus est, quod Nicephorus, Eccles. Hist. libro x1, cap. 43, citet ex Evagrii operibus multa de Patrum dictis, quæ occurrunt in opere isto jam dicto.

Sed vereor ut labatur Margarinus.

1. Quia etsi quædam in his libris reperiantur quæ Nicephorus ex [xxx] Evagrii operibus citat, non reperiuntur eo modo, quasi Evagrius ea ipse referat librum velut conscribens, sed potius ex Evagrio citantur.

Ut quod Nicephorus citat ex libro Practico Evagrií senis cujusdam scitum de aridiore diæta, habes hic Jibello Pelagii, num. 4. Dixit abbas Evagrius : Quia dicebant quidam Patrum. Quod si Evagrius hujus libelli auctor esset, non diceret : ‹ Dixit abbas Evagrius. ›

B

Ibidem, num. 5. Iterum dixit (scilicet Evagrius): Nuntiata est cuidam monacho mors patris, quod C etiam ex Evagrio citat Nicephorus supra.

Et libello vi, num. 5: Dixit abbas Evagrius fuisse quemdam fratrem qui nihil habuit in substantia sua, nisi tantum Evangelium; quæ etiam ex Evagrii Practico citat Nicephorus supra.

2. Quædam, quæ citat Nicephorus ex Evagrii libris, hic non reperiuntur. Ut, quod citat ex libro Gnostico ejus de Gregorio justo, de quatuor virtutibus cardinalibus, de Serapione, de mente spiritali cognitione imbuta, de Didymo, de Providentia et judicio, de Basilio, quod scientia meditatione augetur, de Athanasio, de mensa Moysis.

3. Quia varii citantur auctores Evagrio posteriores, ut Joannes Cassianus, Cyrillus Alexandrinus, et alii nonnulli, quos lector ipse deprehendet.

Non inutile erit hic addere quæ hac ipse de re notavit Fr. Joannes Maria Brasichellensis, sacri palatii apostolici magister, in indice librorum expurgandorum, ad tomum IX Bibliothecæ Patrum, ubi agitur de anachoretarum apophthegmatis, ubi ita commentatur: De auctore et interprete hujus operis varie ambigitur; auctorem quidam, et inter eos Margarinus in chronologico auctorem hujus Bibliothecæ indice, existimant fuisse Evagrium Ponticum, cujus certum est esse librum Vitas Patrum, cui hic apophthegmatum semper annectitur. Gennadius, in catalogo, hæc de Evagrio habet: Composuit de anachoretis simpliciter viventibus librum centum PATROL. LXXIII.

superiorem olim translatum ; quia vitiatum per tempus et confusum vidi, partim reinterpretando, partim emendando auctoris veritati restitui. Hæc Gennadius. Equidem etsi velimus multas esse sententias in hoc opere ex Evagrii collectione acceptas, at sunt bic plus quam DC. Et cum hoc opere fiat mentio Theophili Alexandrini, Joannis Cassiani, Cyrilli Alexandrini jam defunctorum, certum est Evagrium Ponticum, tametsi, teste Gennadio, longa ætate vixerit, non potuisse sancto Cyrillo esse superstitem ob quam etiam rationem exploratum est sanctum Hieronymum non esse horum apophthegmatum interpretem. Nominantur interpretes Pelagius S. R. E. diaconus, et Joannes ejusdem S. R. E. subdiaconus. De [xxxiv] quibus agit Sigebertus, de Vir. illustr., cap. 116 et 117. Hactenus magister sacri palatii. >

D

Qui ut recte hos libros Evagrio auctori et Hieronymo interpreti adjudicat, ita minus recte certum esse ait, librum Vitas Patrum esse Evagrii, cum potius certo constet ejus non esse. Vide dicta prolegomena 4, § 5.

PROLEGOMENON VIII.

Quis sexti libri auctor? Dico: Sexti libri auctor incertus. Primo, quia Sigebertus, de illustr. Ecclesiæ Scriptor., in Joanne, cap. 117, librum eum vocat De Vila et doctrina Patrum, nec auctoris nomen exprimit.

Secundo, quia Photius in Bibliotheca, Cod. 198, quem proximo prolegomeno citavi, hunc librum priori annectit; quare idem de hoc ferendum judieium quod de priore.

At occurres: Joannes Damascenus, in libro qui inscribitur, De iis qui cum fide excesserunt ex hac vita, refert de Macario historiam, qui ex mortui hominis cranio sciscitatus est de ejus statu, eamque citat ex Palladii Lausiaca Historia. Atqui hæc eadem historia reperitur libro hoc sexto, libello tertio Joannis, num. 16, ut et hujus libri sexti auctor videatur fuisse ipse Palladius. Respondeo: Ita quidem, hoc argumento motus, censuit Gentianus Hervetus, in præfatione versionis suæ Palladianæ, qui eam historiam haberi ait libro iv, qui Doctrina Patrum inscribitur, cap. De exemplis et doctrina vitæ spiritualis (ita concipitur et inscriptio et caput in editione Coloniensi, quæ librum sextum et quintum uno libro comprehendit); qui liber idem est cum hoc sexto libro.

Quod si id minus placeret, existimabat eam historiam fuisse in Lausiaca Historia tempore Damasceni, et postea ab hæretico aliquo malitiose sublatam. Quod eum dixisse credo, quod huic hominum generi omnes hæ spirituum apparitiones meræ sunt fabulæ, quique ægre ferunt vel minimam suffragiorum pro animabus defunctorum memoriam exstare.

Equidem non abhorret ab hæretico genio, cum Philisthæis puteos Israel obstruere (Gen. xxvi), ne aliquod inde mortalibus accedat refrigerium. Certe cum Palladius tertio prodierit, et ex postrema edi

tione constet, primo decurtatum, inde nonnihil inter- Α polatum prodiisse, uti plenius declarabitur prolegomeno 14, ubi agitur de octavi libri, cujus Palladius auctor est, interprete, existimari potest hec tertio integer [xxxv] prodiisse, quandoquidem ea de Macario narratio, quam olim Damascenus in Lausiaca Historia legerat, ne in hae quidem tertia editione hodie reperiatur.

Atque huic opinioni, quam priori, accedo libentius, qua tam libri quinti quam sexi, qui pro uno libro hactenus fuere circumlati, quod in eo narrationem eam sit reperire, Palladius auctor creditur.

Accedo autem libentius :

Primo, quia liber ille quintus et sexlus a nullo, quod sciam, Lausiaca Historia dicitur, in qua tamen eam se legisse profitetur Damascenus.

Secundo, quia in libro quinto, libello x, n. 67, inter reliqua seniorum dicta habetur dictum quoque Palladii. Unde colligere est librum illum non a Palladio, sed ab alio aliquo fuisse concinnatum.

PROLEGOMEΝΟΝ ΙΧ.

Quis septimi libri auctor?

Dico : Septimi libri auctor incertus.

Vocat eum librum Sigebertus de illustr. Ecclesiæ Scriptor., cap. 118 : Interrogationes et responsiones SS. Egyptiorum Patrum, nec auctoris meminit. Et ipse Paschasius interpres, capite 44, in fine, absolute pronuntiat: Hæc sapientium et spiritualium responsa Patrum, nulla auctoris notione.

PROLEGOMENON X.

Quis octavi libri auctor?

Dico : Octavi libri auctor est Palladius Helenopoleos episcopus, diciturque Lausiaca Historia.

B

[blocks in formation]

PROLEGOMENON XII.

Quis decimi libri auctor?

Dico Decimi libri auctor est Joannes Moschus, et inscribitur Sophronii Limonarium, seu Prátum spirituale, seu Novus Paradisus.

1. Ipse nomen suum exprimit cap. 77 : & Dixit mihi Sophronius : Vere, abba Joannes, hodie nihil ultra studeamus. ›

2. Photius, Bibliothecæ suæ Cod. 199, plenius nomen et diversum libri titulum exhibet : 'Ανεγνώσθη βιβλίον, τέσσαρσι καὶ τριακοσίοις διηγήμασι περιειλημένον. πρὸς τὴν ἀσκητικὴν δὲ καὶ τοῦτο τὰ μάλιστα συντελοῦν ἐστι πολιτείαν, τὰ αὐτά πως πραγματεύομενον τῷ προει ρημένῳ, πλὴν ὅτι τῶν μεταγενεστέρων ἀνδρῶν ἔργα τε καὶ Οι πράξεις ἀξιοζηλών υς ἀναγράφει· καὶ γὰρ ἐκεῖθεν τῶν μέχρι τῆς Ηρακλείου ἀρχῆς καὶ ἐπιπλέον διατρεψάντων ἀρεταῖς, ἐπέρχεται τοὺς βίους. Λειμῶνα δὲ καλεῖσθαι δίδωσιν ὁ συνταξάμενος ὄνομα τὸ βιβλίον τινὲς δὲ αὐτὸ καὶ Νέον ὀνομάζουσί Παραδείσιον (manuscripti quidam Παραδείσιν, qui ad marginem manuscripti Margunii vocatur Πατερικόν) Ὁ δὲ συντεταχὼς, Ἰωάννης μὲν ὄνομα αὐτῷ, ἐξ ἐπικλήσεως δὲ ἐλέγετο ὁ τοῦ Μοσχοῦ, ὃς ἀπετάξατο μὲν ἐν τῇ τοῦ ἁγίου Θεοδοσίου μονῇ, εἶτα συνδιέτρεψε [***] τοῖς τε κατὰ τὸν Ἰορδάνην ἀνὰ τὴν ἔρημον ἀστ κουμένοις, καὶ τοῖς ἐν τῇ νέᾳ Λαύρᾳ τοῦ μεγάλου Σάββα διαθλοῦσιν. Εντεῦθεν δέ τά τε τῆς ̓Αντιοχείας κλίματα, καὶ τὴν ̓Αλεξάνδρου, καὶ τὴν περὶ αὐτὴν ἔρημον, καὶ μέχρις Οάσεως ἐπελθὼν, καὶ πολλῶν καὶ μεγάλων ἀνδρῶν ἀριστείας συναγηοχώς, τοῦτο μὲν ὄψει, τοῦτο δὲ καὶ νεαζούσῃ ἀκοῇ· διὰ τὴν αὐτὴν δὲ αἰτίαν καὶ νήσοις ἱστορησάμενος, ἐν τῷ πρὸς τὴν Ῥώμην διάπλῳ, ἐκεῖ σέ τε τὰ παραπλήσια διερευνησάμενος, καὶ μαθὼν, τὸ παρὸν σύνταγμα γράφει, καὶ προσφωνεί Σωφρονίῳ ἢ Σωφρονά τῷ οἰκείῳ μαθητῇ, καὶ ἐγχειρίζει αὐτῷ τοῦτο, τὴν τοῦ βίου μέλλουσαν ἐφίστασθαι πρὸς τὰ ἀμείνονα προτεθεαμένος μεταβολήν. Πλὴν ἐξ ἁπάντων τὸ χρήσιμον ὁ συνετὸς καὶ Θεοφιλής ἀνὴρ δρεπόμενος οὐκ ἂν τῶν συντεταγμένων κόρον καταγνοίη : Lectus est liber quatuor et trecentis constans narrationibus. Hic quoque monasticæ potissimum vitæ conducit, eamdemque fere eum superiore (Sanctorum virorum libro, ut Photius indigitat, quem hic supra quinto et sexto libro divisum habes) pertractat, nisi quod eorum virorum dicta

Clarum hoc satis ex Socrate, lib. rv, cap. 23, enjus verba exprimam. Alia quædam vide in Elogiis al eum librum. Ait igitur : Β. δέ τις βούλοιτο τὰ περὶ αὐτ τῶν μανθάνειν ὧν τε ἐποίησαν, ὧν τε ἔπραξαν, καὶ ὧν πρὸς ὠφέλειαν τῶν ἀκουσάντων ἐφθέγξαντο, ὅπως τε αὐτ τοῖς τὰ θηρία ὑπήκουν, πεπόνηται Παλλαδίῳ τῷ μοναχῷ ἴδιον μονόβιβλον, ὃς Εὐαγρίου μέν τις μαθητής, πάντα δὲ ἀκριβῶς περὶ αὐτῶν διεξῆλθεν ἐν ᾧ καὶ γυναικῶν ἐφάμιλ λον τοῖς προειρημένοις ἀνδράσιν ἐπανελομένων βίον, μνήμην πεποίηται : • Quapropter si quis studio ducis tur accurate cognoscendi quas res gesserint, qua D pacto se in vita exéreuerint, quæ ad audientium utilitatem locuti fuerint, quomodo bestiae illis obtemperarint, legat librum a Palladio monacho, qui Evagrii fuit discipulus, separatim de illis editum. Nam omnia quæ ad eos spectant, in eo sunt accuratè ex plicata. In quo [xxxvi] etiam de mulieribus, quæ parem vivendi rationem cum viris supra dictis excolebant, sermo susceptus est. Ex quo Tripartita Historia lib. viii, cap. 1, et Nicephorus lib. xt, cap. 44.

Cum autem tres sint diversæ Palladii editiones diversis interpretibus, quæ earum videatur germanior, vide prolegomeno 14, ubi de interpretibus.

factaque imitatione digna colligit, qui post insecuti A prorsus Joannes anachoreta fuit. Id tibi ex capite 77

sunt. Vitas etenim narrat eorum qui jam inde usque
ad Heraclii imperium et deinceps virtute magis cla-
ruerunt. Pratum autem titulum libro indidit auctor,
quam et Paradisum novum quidam appellant. Scri-
ptor ejus Joannes quidam Moschi cognomento, qui in
beati Theodosii primum monasterio sæculum valere
jubens, cum iis deinde monachis convixit, qui in
deserto ad Jordanem exercebantur, quique nova in
Laura magni Sabæ certabant. Unde rursum ad Antio-
chiæ regiones et Alexandri urbem, proximamque
eremum, ad Oasim usque delatus, multorum magno-
rumque virorum res præclare gestas aggregavit,
quas partim oculis ipse spectavit, partim recenti tune
auditione didicit. Eadem porro de causa cum etiam
insulas Romam versus navigans lustrasset, hisce B
similibus ibi quoque conquisitis et cognitis, hoc opus
conscripsit, quod dedicat Sophronio seu Sophrona
discipulo suo, eidemque hoc ipsum offert, cum jam
animo præciperet instare vitæ hujus in meliorem
commutationem. Cæterum ex his omnibus industrius
quisque et Dei amans, fructum capiens, nunquam
hujus scripti nimiam prolixitatem accusarit. Quæ
Photius compendio excerpsit ex elogio auctoris,
nunc bac secunda Moreliana editione, ejus libro ex
Mss. Græcis præfixo.

3. Secunda Nicæna synodus, quæ vu est ordine inter generales, actione 4 ita habet: Toυ év ȧyiors πατρὸς ἡμῶν Σωφρονίου ἐκ τοῦ Λειμωναρίου. Ἔλεγεν ὁ ἀββᾶς Θεόδωρος ὁ Αἰλιώτης, ὅτι ἦν τις ἔγκλειστος εἰς τὸ öpos tāv Elaiāv, àywvotns ñávu, elc. Ejusdem Pa- C tris nostri Sophronii ex libro Prato. Dicebat abbas Theodorus Eliota quia quidam inclusus erat in monte Olivarum, valde certator, etc. Ubi totum caput 45, quod in hoc libro habetur, Græce expri mitur. Quod idem repetitur actione 5, ubi et alia duo exempla ex eodem Limonario citantur.

[XXXVIII] 4. Joannes Diaconus, lib. 1, cap. 45, Vite sancti Gregorii Magni: Nihilominus ex libro, qui a Græcis Asuv dicitur, a Latinis vero intelligitur Campus vel Pratum, præceptor meus inter alia toto orbe jam diffimata miracula interpretatus est. ›

5. Joannes Damascenus, in fine primi libri, quem pro imaginibus scripsit, testimonium ex hoc libro adducit, hoc titulo : Ἐκ τοῦ Λειμωναρίου τοῦ ἁγίου πατρὸς ἡμῶν Σωφρονίου ἀρχιεπισκόπου Ιεροσολύμων. Η Ex Parvo Prato sancti Patris nostri Sophronii archiepiscopi Jerosolymorum. >

6. Nicephorus, lib. viii, cap. 44 : ‹ Multam quoque et utilem de iis (monachis) historiam Sophronius Jerosolymitanus nobis reliquit, Prati et novi Paradisi titulo, scripto ei indito. ›

Quæres. Qui hic liber nunc Sophronio patriarchæ Jerosolymorum inscribatur, uti a secunda Nicæna synodo, et Joanne Damasceno, nunc Joanni Moscho seu Evirato ad Sophronium sophistam? Respondet Aloysius Lipomanus, episcopus Veronen-is, qui primus bunc librum edi curavit, quem Apostolica Bibliotheca suppeditavit anno 1558; Scriptor libri

voluminis ipsius liquido constare poterit. Photius quoque hunc ipsum auctorem libri Joannem Moschum (natione fortasse) fuisse asserit, cujus cognomen interpres Latinus forsan Eviratum reddidit. ›

Verum Sophronio his de causis attribuitur: vei quia ad ipsum per charissimum socium inscribitur, quemadmodum et Rhetorica Ciceronis ad Herennium, et ejusdern ad Atticum epistolæ, ad Herennium et ad Atticum libri appellantur; sic Sophronii liber hic dicatur, quia ad Sophronium dirigitur. Atque ex eo maxime, quod ad usum illius in primis conscriplus est. Namque auctor ipse in epistola quam libro præmittit, fatetur se ex hoe prato coronam Sophronio contexuisse, ac per eum aliis deinceps obtulisse. Seu quia in hoc libro dicta et gesta ipsius Sophronii pro majori parte continentur. Nam is totius itineris libri hujus auctoris fuit individuus comes; et quæcunque ambobus ambulantibus occurrerunt, vel quærentibus responderi contigit, diligentissime deseripta sunt. Quare etiam hæc verba sæpissime iterata videbis Venimus ego et dominus meus Sophronius sophista ad abbatem talem, etc. Et ideo semper etiam plurali locutione utitur, dicens: Perreximus, accessimus, vidimus, nurravit nobis senex monasterii dux. Per quæ omnia conspici datur, scriptorem nunquam solum fuisse in his quæ narrat perquirendis. Sicut ergo Platonis Phædrus, Timæus, Gorgias, et Parmenides, et Tullii liber de Senectute Cato Major inscribuntur a personis, [XXXIX] quæ ibi colloquentes et disputantes inducuntur; quid obstabit huic libro, quin Sophronii dicatur, cum in eo is ambulans, visitans, operans, interrogans et respondens ubique fere asseratur?

Aut demum ex illa causa Sophronio ascribitur, quoniam una cum Joanne prædicto conscriptor (ul ita dicam) forte cjusdem libri fuit. Lege hujus voluminis caput 77, et in ejus principio ita scriptum reperies: Ego et dominus meus Sophronius perreximus ad philosophi Stephani domum doctrinæ gratia, etc. Deinde in fine ejusdem capitis hoc modo scriptum legitur: Ista cum audivimus, innuit mihi dominus meus Sophronius, et recessimus, et dixit mili: Vere, abba Joannes, hodie nihil ultra studeamus; satis enim ædificati sumus. Hæc ergo scripsimus, ut et vos pariter aedificemini.

Una ergo ex his rationibus, seu potius omnibus simul accedentibus, jure meritoque liber iste Sophronii nomine inscriptus videtur.

Dices: In hoc libro Sophronius hic non appellatur Jerosolymorum patriarcha, sed sophista. Respondet idem Aloysius: Vocabulum hoc non in malam olim partem, sicut fit modo passim, sed in bonam accipiebatur; nec aliud designabat, quam sapientem et prudentem hominem, qualis fuit et Libanius ille, ad quem multæ Magni Basilii epistolæ directae fuerunt, ipsum maximis præconus efferentes. Potuit ergo vir iste prius et monachus esse, et sophista nuncupari; inde vero ad sanctam Jerosolymorum sedem assumi,

ex qua, tanquam digniori loco, postea denominatio- A ctores solus est divus Hieronymus, qui Latine, quod nem acceperit,

Petes Quo tempore viri hi qui librum conscripserunt claruerint? Respondet idem qui supra: Id pro certo non habetur. Verum cum Magni Gregorii Romani pontificis, hujus nominis primi, factum narrent, et synchronorum Cæsarum, videlicet Anastasii, Tiberii, Mauritii, et Zenonis mentionem faciant, et in sexta synodo hic liber adducatur, conjectura assequi possumus, circa annum Domini sexcentesimum illum fuisse conscriptum.

quidem constet, scripserit.

Secundum et tertium scriptum esse a Ruffino, partim ex divo Hieronymo, partim ex Mss., partim ex probabili conjectura asseruimus.

An vero is ex Græco transtulerit, incertum. Divus Hieronymus videtur innuere a Roflino ipso compositum, epistola supra citata. Ait enim Qui librum quoque scripsit quasi de monachis, quod tamen de libro secundo tantum capiendum, nt constat ex Patrum nominibus, quæ divus Hieronymus ex illo Ruffini libro exprimit, qui suo tempore circumferebatur, quorum Vitæ in secundo tantum libro reperiuntur.

Quartus liber cum ex Severo Sulpitio et Joanne

Porro, ad commendationem hujus libri tandem Aloysius Lipomanus præfatur: Liber hic, amice lector, quem tibi legendum exhibemus, Pratum spirituale nominatur, ex Græco Latinus per doctum virum Ambrosium Camaldulensem monachum reddi- B Cassiano sit concinnatus, non magnopere dubitantus, quem adhuc typis excusum, non nisi vernacula, atque ea Italica lingua habuimus.

Tanta autem spritualium flosculorum amœnitate refertus est, ut in paradisi deliciis ortus esse videatur. In eo siquidem antiquorum monachorum, et aliorum Patrum Deo ex intimis præcordiis servientium redolet vitæ splendor, regularis disciplinæ observantia, pudicitiæ [x] et continentiæ norma, victus et vestitus parcimonia, contra hæreticos invicta constantia, in jejuniis, vigiliis et orationibus assidua perseverantia, et erga Dominum Jesum Christum eximius et inestimabilis amor; quin etiam admirabilia quædam, ac Spiritu sancto plena responsa, quæ legentium mentes spirituali quadam dulcedine perfundunt; sanctarum denique mulierum invicta fides, C castitas incomparabilis, et felix earum in Deo consummatio.

O si tales modo inveniremus milites Christo servientes, quam illustris, quam splendida, quam decora esset Ecclesiæ nostræ facies! quam adeo dejectam et obsoletam, ac supra pelles Salomonis, atque Moysi Æthiopissam (pro dolor !) denigratam conspicimus.

Lege ergo lubenti animo, et fide certa opus istud, candide lector, cujus exemplum ex apostolica Bibliotheca accepimus; et ita mores et vitam tuam ad ejus lectionem compone, ut talium tantorumque virorum, quos hic descriptos invenies, dignus æmulator existas, postmodum vero eorum consortio in æterna beatitudine feliciter adjungare. Quod tibi et D mihi Dominus præstare dignetur, et omnibus qui Dominum Jesum diligunt in sinceritate. Vale. › PROLEGOMENON XIII.

Qua lingua libri hi scripti?

Dico Plerique libri omnes Græce scripti sunt. Palebit mox, assignatis eorum interpretibus. Equidem cum patres illi pene omnes in Oriente nati sint, celebresque vixerint, non mirum ab Orientis hominibus, Græcis maxime qui scribendi facultate pollebant, monachorum quibus convixerant acta posteris esse transmissa

In primo libro, qui miscellus est, inter varios au

dum, quin a Latino [XLI] auctore ea concinnatio facta sit, maxime cum verbis auctorum concinnator plerumque utatur.

Quinti et sexti libri Græcum auctorem esse, constat ex Photii Bibliotheca, Cod. 198, qui eos Græce legit, et styli perspicuitatem collaudat.

Septimi libri Græcum auctorem esse, indicat ipse interpres Paschasius.

Octavi libri Græcus auctor est Palladius, ut clarum est ex Socrate, prolegomeno 10.

Noni libri auctor est Theodoretus, ut supra vidimus, quem Græcum fuisse nimis quam notum.

Decimi libri auctor est Joannes Moschus, quem Græce scripsisse testatur Photius, Bibliothecae Cod. 199, hæcque de ejus stylo habet: 'H Sẻ Toũ λóyou ἑρμηνεία εἰς τὸ ταπεινότερον τοῦ προτέρου, καὶ ἀμαθέ σTEρоY άπоxλév: Operis autem hujus dictio, magis quam præcedentis (videlicet quinti et sexti libri bic) ad humiliorem ac rudiorem vergit stylum. ›

PROL GOMENON XIV.

Qui horum librorum interpretes? Dico Varii sunt horum librorum interpretes In primo libro hi noti occurrunt interpretes. 1. Evagrius episcopus Antiochenus, interpres Vite sancti Antonii monachi. Vide ad eam Vitam præludia.

2. Dionysius Exiguus interpres Vitae sancti Pachomii. Consule præludia Vitæ illi præmissa.

3. Ursus S. R. E. subdiaconus, interpres Vitæ sancti Basilii Cæsariensis episcopi. De Urso vide notationes ad cam Vitam.

4. Gerardus Vos ius interpres Vitæ sancti Ephræm.

5. Anastasius S. R. E. Bibliothecarius, interpres Vitæ sancti Joannis Eleemosynarii, patriarchæ Alexandrini. Vide ad eam Vitam præludia.

6. Jacobus Billius interpres Vitæ sanctorum Barlaam et Josaphat.

7. Eustochius interpres Vitæ sanctæ Pelagiæ. 8. Paulus Neapolis Ecclesiæ diaconus, interpres Vitæ beatæ Mariæ Egyptiacæ,

Melcl.ior Goldastus, tom. I Rerun Alemannica

rum, parte 2, notis ad Hepidanum, de Vita sanctæ A attulerint probaverintque, lubens acquiescam. Wiborada existimat Vitam sanctæ Eugeniæ versam Hactenus ille.

a Ruffino. Sed unde hoc deprompserit, equidem nescio. Possevinus, in Apparatu sacro, ait Vitam sanctæ Eugeniæ scriptam ab Ambrosio Camaldulensi abbate. An versam vult? Certe plura alia Vilas Patrum spectantia idem auctor, eodem teste, yertit.

[XLI] Secundus, tertius et quartus libri scripti sunt Latine, vel certe de versione non constat. Vel potius quartus certo scriptus Latine, de prioribus duobus dubium. Vide dicta prolegom. 4, 5 et 6.

Quinti libri interpres est Pelagius S. R. E. diaco

nus.

Ita constanter Mss. Sigebertus, de illustr. Ecclesiæ Scriptoribus, cap. 116 Pelagius diaconus Romanæ Ecclesiæ transtulit de Græco in Latinum, B de Vita et doctrina, et de perfectione sanctorum Patrum libros XVI, scilicet: de Profectu monachorum lib. 1; de Quiete, 1; de Compunctione, 1; de Continentia, 1; Contra fornicationem, 1; Quod monachus nihil debeat possidere, 1; Quod nihil per ostentationem fieri debeat, 1; De patientia et fortitudine, 1; Quod non oporteat judicare quemquam, 1; Quod oportet sobrie vivere, 1; Quod sine intermissione et sobrie oportet orare, 1; de Humilitate, 1; de Pænitentia, 1; de Charitate, 1; de Providentia, seu Contemplatione, 1. ›

Sexti libri interpres est Joannes S. K. E. subdia

conus.

Ita omnes Mss. Sigebertus supra, cap. 117: Joannes subdiaconus transtulit de Græco in Latinum de Vita et doctrina Patrum librum 1. ›

Quod vero ait Sigebertus a Joanne translatum e Græco in Latinum librum unum, cum tamen quatuor libellos transtulerit, potuit hoc contigisse quod ipse in Ms. inciderit, qui libellos illos sine titulo indistinctos connectebat. Vel librum unum capit, qui quatuor libellos continet.

Septimi libri interpres est Paschasius, S. R. E. diaconus, qui [XLUJ] Martini Dumiensis abbatis rogatu eum Latinitate donavit.

Ita diserte præfatio libro illi præfixa præfert. Testatur quoque Sigebertus supra, cap. 118: Martinus episcopus transtulit per manum, Paschasii diaconi interrogationes et responsiones plurimas sanctorum Ægyptiorum Patrum in Dumiensi cœnobio. >

Adverte hic, primo, duos fuisse Paschasios diaconos his temporibus pene suppares (nam Paschasius Ratbertus duobus seculis posterior in hunc censum venire non potest), utrumque scriptis clarum. Primus est Paschasius S. R. E. diaconus, cujus rectissimi (ait sanctus Gregorius lib. 1v Dialog., cap. 40) et luculenti de sancto Spiritu libri exstant; quique, eodem teste, temporibus Symmachi apostolicæ sedis præsulis defunctus est. Sedit autem Symmachus ab anno 499 ad annum 515. Hujus etiam meminit Sigebertus, de illustr. Eccl. Scriptor., cap. 17, et alii posteriores. Hic idem est ad quem Eugippius presbyter Vitam sancti Severini Noricorum apostoli a se conscriptam transmisit, ejusque censuræ subje cit. Nam nomen, tempus, locus et sacra functio id docent, ait Baronius tomo VI Annalium ad annum 496. Cui respondit idem Paschasius, quam epistolam Baronius ibidem exhibet. Eam hic prolegomeno 25 invenies. Secundus est Paschasius diaconus monasterii Dumiensis in Gallicia, qui suum librum de ViC tis Patrum, qui in hac editione septimus est, dedicavit Martino presbytero et abbati Dumiensi; cujus Martini obitum Gregorius Turonensis, lib. v Hist. Franc., cap. 37, anno 5 Childeberti junioris statuit, cui Baronius tomo VII Annalium annum 583 assignat.

Adverte quis autem Pelagius hic, quis Joannes fuerit, merito queri potest. R. P. Georgius Garnefelt, libro supra citato, censet Pelagium hunc ante S. R. E. diaconum, cum hunc librum verteret, post fuisse Romanum pontificem ab anno Domini 555, usque ad annum 559. Ad quod sentiendum, inquit, duo me impellunt, 1° quod fuerit linguæ Græcæ peritissimus; 2° quod varias legationes obierit ad Ecclesiam Orientalem, de quibus nemo dubitabit, D qui consulere voluerit Baronium, ab anno 538 ad annum 555, Id igitur persuasum mihi habeo, hunc Pelagium in hisce legationibus incidisse in eum librum Græcum de quo Photius meminit in Bibliotheca, Cod. 198, et hunc secum Romam comportasse, ibidemque transtulisse. At vero cum hanc versionem perduxisset usque ad libelli seu partis XVIII cap. 16 (ut est in prima editione), mox aliis negotiis præpeditus, seu potius Romana sede gubernanda oneratus, reliquum versionis opus videtur imposuisse Joanni subdiacono, quem arbitror eumdem esse qui Pelagio in Romanæ Ecclesiæ primatu successit. Ita conjicio et opinor, si quid alii certius

ut

Adverte secundo, iisdem quoque temporibus duos fuisse Eugippios Unus abbas, qui scripsitad quemdam Paschasium diaconem de Vita sancti monachi Severini, et claruit post consulatum Importuni junioris, Anastasio imperatore regnante, ait Isidorus de illustr. Ecclesiæ Scriptor., cap. 13. Claruit igitur hic etiam post annum 509, in quem consulatus Importuni seu Opportuni incidit. Nam in epistola sua sancti Severini Vitæ præmissa ait se scribere biennio post consulatum Importuni. Alius etiam abbas, qui defloravit libros sancti Augustini episcopi Hipponensis, fuitque tempore secundi Pelagii, et imperatoris Tiberii Constantini, ut scribit Sigebertus de illustr. Ecclesiæ Scriptor., cap. 39. Floruit igitur ille circa annum 580.

Ex his nunc facile colligi potest (quod etiam amicissimo Garnefeltio in mentem venerat) posteriorem Paschasium interpretem esse libri septimi; in eum enim sæculum Martini Dumiensis, cui suam versionem inscribit, quadrat. Stylus quoque ejus non assurgit ad prioris Paschasii stylum. Huic priori potius tribuenda translatio Paradisi Heraclidis. De quo prolegomeno 25. Qui et S. R. E. diaconus [XLIV] fuit,

« PoprzedniaDalej »