Obrazy na stronie
PDF
ePub

ficerentur.
CAP. IX. Mane autem facto, abbas consilium
utile eligens, et avaritiam omnino spernens, medie-
tatem sumpsit escarum, aliam vero partem dividens,
super camelos omnes, ne alii viderentur portare, el
fieret aliis injuria, omnibus medium imposuit onus,
velut eulogias (8) revocans Domino rerum, ut avari-
tiæ legem scinderet, et medietatem oblationis pro-
prio domino camelorum reddidisset. Erant igitur
supradicti amici cum domino camelorum, consolantes
eum de animalium tantorum periculo, simulque
Dominum deprecantes, ne accideret innocenti viro
tanta jactura. Octava autem die, cum essent omnes
in unum collecti, jejuni; unus qui leves ac tinnulas

unus qui præ cæteris majoris erat consilii, respondit A rere herbas, ut laborantia animalia escis pluribus reet ait: Si volueris accipere consilium meum, charissime, forsitan erit hoc tibi salubre. Sunt tibi cameli septuaginta, onera eos ex omnibus bonis, quibus intelligis Dei famulos posse vesci; et dirige camelos per viam, nemine ducente. Et si ex Deo hoc factum est imperium, animalia tua salva regredientur ad te ; si vero tibi ex diabolo jactura imminet, libenter tolera flagella temporis, quam acriori forte cæde corripiaris. Quod si hoc tibi consilium displicet, quære alium qui poterit dare melius responsum. Hæc dicens, conticuit, sed ipsi diviti et qui cum eo erant hujuscemodi consilium bene placuit. Oneravit ergo sexaginta quinque camelos (3) ex his quæ servi Dei comedere possent; quinque vero camelorum cibaria facta imposuit, escam cunctorum animalium, in B aures habebat, per flamina ventorum campanula maximo dolore dicens: Si quis invenerit eos, et eorum exposuerit onera, visis cibariis miserebitur eis, et dabit eis manducare. Et cum ingenti fletu uno ordine innectens chordas, direxit eos per viam, commendans Domino, ut si ex Deo esset imperium, remearent celeriter cum salute. Nullus vero ducator (4) cum animalibus abiit.

CAP. VIII. Et quando egressi sunt januam, dimisit servulus primum camelum, cujus ducalem (5) tenebat, quem cæteri sequebantur, et abierunt per viam juxta præcinctum montis (6), euntes soli. Sed nescio an soli cameli pergere poterant, sed Domini nuntio præeunte, viam directam (ut intellectum est postea) abierunt et quarto die confecto itinere, hora nona agentibus opus Dei fratribus, sicut quidam po- C stea retulit nobis, ecce primus ante fores accubavit camelus sed campanæ sonitum (7) audire non poluit perstrepens sonus hymnorum. Abbas tamen, quoniam prope ostium erat, ipse prior vidit, et gavisus est valde. Angustus enim erat introitus monasterii, et solus abbas fores suo statu claudebat, cæterisque interpositis fratribus tacuit, nihil respondens donec bymni complerentur. Tunc completo hymnorum ordine advocatis fratribus, pene improperans, ait: Ubi sunt murmurationes vestræ? Ecce Dominus improperio forti nobis escas ab alto misit, cui voluit viro prudenti imperans adduxit nobis camelos onustos. Venite, deponamus onera, ut possint refici animalia lassa. Tunc omnes mira gratulatione læti, communiter gratiarum actionem Deo reddiderunt, D et gaudentes deponebant onera camelorum. Supra quinque vero camelos, reseratis sarcinis, cibaria repererunt. Abluentes igitur animalium pedes, de stratu corum fecerunt præsepia; et apposuerunt eis escas, quas ipsi sibi apportaverant, necnon et ipsi etiam discurrebant per omnes montis anfractus, notas inqui

ROSWEYDI

(1) Frontonii.] Aliis Fronto dicitur. Martyrologium Romanum, 14 Aprilis: Alexandriæ sancti Frontonis abbatis, cujus vita sanctitate et miraculis claruit.> Eadem apud Usuardum et Adonem. Addit Beda : Qui septuaginta ferme Pater exstitit monachorum. › Rhabanus et Notkerus fusius aliquanto rem narrant,

rapiens sonitum, paululum reticuit; et cum bene tandem sonantem comprehenderet, ait : Puto quod ex altitudine montium campana sonantis motus auditur. Tunc omnes egressi senserunt camelorum adventus; gratulando mirabilis accidit lætitia, fecunda vero de consolatione viri. Nam qui defuncta animalia aut perditą jam lugebat, gaudens de receptis animalibus 241 lætabatur. Venerunt omnes illæsi, non tristes vultu, nec maciem necessitatis habentes. Suscepit ergo camelos suos homo ille, cum magna gratiarum actione; et visis oneribus, multo amplius recreatus, exsultat. Tunc et illos amicos, et pauperes plures, ad prandium nobile vocat, easdemque eulogias indigentibus distri buit quas acceperat. Sed et amicis qui aderant ex eis largitus est; et ipse quoque benedictionem sanctæ jucunditatis acipiens, gaudebat in Domino.

CAP. X.-Ex illo igitur anno, usque in mortem Frontonii, sic dives ille notato tempore, quando primum miserat, escas necessarias ipsis dirigebat; et aliis sic divitibus Dominus imperabat, ut ex omnibus dapibus irrigati, nihil Dei servi cum sancto Frontonio minus haberent. Vigilabant in operibus Dei filii cum Patre, spiritualibusque eos admonens dapibus, inplebat quotidie sermone cœlesti; exsultansque lætabatur in Domino, qui sibi talem dederat intellectum, ut avia solitudinis loca digna quæsisset,

CAP. XI.-Legendum hoc tradite, multorum ad ædificationem monachorum. Ille enim magis erit melior in conspectu Dei, non quicunque legerit, sed qui credendo Dei servis sic fecerit. Mercedem autem a Christo Jesu Domino nostro recipiet, qui eleemosynam pauperum non despexerit, et servos Dei directo corde intuitus fuerit, in gloria Domini nostri Jesu Christi, cui est honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen. Hæc sub Antonino (9) imperatore gesta sunt, tertiodecimo anno imperii ejus.

NOTATIO

ex hoc loco, ut apparet, depromptam. Miror unde in
Florario Sanctorum manuscripto
Obiit anno sa-
lutis 174. De hoc Petrus in catalogo sanctorum
libro x1, cap. ultimo, num. 120. Cavendus lapsus Pe-
tri, lib. ix, cap. 109, et Antonini, in Chron., parte 1,
tit. vi, cap. 26, § 1, qui confundunt Acta hujus Fron-

tonii cum Actis Frontonis discipuli sancti Petri, epi- A
scopi Petragorici. Distinguendi sunt, et unius Vita
ab alterius separanda.

Recte advertit Petrus Maturus noster, Antonini commentator, quæ de camelis hic narrantur non con< venire Galliæ regionibus, nisi dicatur, inquit, hujus Vitae auctorem, quicunque ille, camelos pro jumentis sarcinariis quibuscunque usurpasse.

Sed, ut dixi, Frontones hi duo distinguendi, quorum unus in Galliis floruit, alter in Ægypto, ubi camelorum usus. Frontonis Galli memoria celebris exstat 25 Octob. in Martyrologio Romano.

Alius quoque Fronto martyr unus ex xvi martyribus Cæsaraugustanis, de quo in Martyrologio Romano, 16 Aprilis, et Prudentius, hymn. 4 epi TEpav. Petrus, in catalogo sanctorum, lib. iv, cap. 56.

(2) Bis acutos, parvosque sarculos.] Bisacula seu bisacutus hic peculiare instrumentum est, ut et in Vita sancti Antonii, cap. 25, n. 62. Glossarium Camberonense manuscriptum: Bisacuta, ferramentum quoddam utrinque incidens. › Plane qua forma bipennis dicitur, quasi bis pennatum seu acutum.

B

(3) Sexaginta quinque camelos.] Ita manuser. Audomarensis, et vetus editio. Rhabano et Notkero quinque deest. Requiritur hoc ad numerum septuaginta. Nam mox alia quinque sequuntur.

(4) Ducator. Ita usurpabant pro ductor. Tertullianus, libro adversus Judæos, cap. 13 : ‹ Cum ducator ejus in ea pati haberet. »

(5) Ducalem. Eadem forma, qua ante ducator. Sic ducatio, apud Tertullianum, de Corona milit., cap. 11 Vel ipse hæc præstruxerim, et cæteras officialium coronarum causas, quibus familiarissima ista ducatio necessitatis. >

(6) Juxta præcinctum montis.] Ita Ms. Vetus editio: juxta præcinctorium montis. Coloniens., juxta prædictam viam montis.

(7) Campana sonitum.] Hinc apparet jam olim gregibus tintinnabula apposita. Vide Onomast.

(8) Eulogias.] Frequens vox hæc Græca apud Latinos scriptores pro benedictionibus seu munere benedictionis. Vide Onomast.

(9) Hæc sub Antonino.] Ita Manuscript. et Coloniensis? Male in veteri editione, Antonio.

[blocks in formation]

JOSAPHAT INDIE REGIS,

AUCTORE SANCTO JOANNE DAMASCENO (3),
INTERPRETE JACOBO BILLIO (4) PRUNÆO.

Prologus auctoris.

242 Quicunque spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei, ut ait Apostolus (Rom. vii). Illud porro Spiritu sancto donari, et filios Dei fieri, expetendorum omnium extremum est (Nazianz., orat. de Athanas.); et quo cum ventum fuerit, conquiescit omnis contemplatio, quemadmodum divinis Litteris proditum est. Hanc igitur excellentem, et expetendarum omnium rerum supremam beatitudinem, sancti omnes, qui ab ævo condito exstiterunt, per virtutum cultum ac studium divino beneficio consecuti sunt; ut qui partim martyrium subierint, atque ad sanguinem usque adversus peccatum in acie steterint, partim religiosæ ac Deo devotæ vitæ certamen exantlarint, actamque viam tenuerint, animique destinatione martyres exstiterint.

[ocr errors]

Quorum luculentas virtutes ac præclara facinora (hoc est et eorum qui martyrio perfuncti sunt, et eorum qui per religiosam exercitationem angelicum vitæ genus imitando expresserunt) litterarum monumentis commendare, atque ob virtutis exemplum ad posteras ætates transmittere, a divinis apostolis, et beatis patribus Christi Ecclesia accepit, hoc videlicet ad nostri generis salutem velut lata lege promulgantibus. Etenim via ea quæ ad virtutem ducit, aspera est atque ardua et permolesta, iis præsertim qui nondum sese totos ad Deum transtulerunt, verum adhuc vitiorum animique perturbationum tyrannide conflictantur. Quo fit ut multis ad eam illecebris indigeamus, nimirum et consiliis ac cohortationibus, et exemplis eorum qui hanc viam priores inierunt.

Id quod etiam minore cum molestia ad eam attrabit, efficitque ne ob vitæ difficultatem animis frangamur ac desperatione afficiamur. Siquideni ei quoque cui ardua et difficilis via ineunda est, non perinde quispiam monendo ac cohortando, ut eam ingrediar, persuaserit. At cum multos ostendit qui eam confecerint, ac tandem percommodum diversorium nacti sint, tu m vero magis eum adducet, ut eamdem quoque viam ca

pessat.

Huic igitur ipse quoque regula insistens, ac præterea impenden

R

ignavo illi servo periculum metuens, qui

T

talentum a Domino acceptum in terram abdidit, quodque ei quæstus faciendi causa datum erat ita occultavit, ut nihil ex eo lucri faceret (Matth. xxv), historiam animabus utilem, ad me usque allatam silentio minime præteribo, quam mihi pii quidam viri interioris Ethiopia (quos Indos vocant) ex veris commentariis translatam narraverunt. Hæc porro ad hune modum se habet.

VITA.

CAPUT PRIMUM.-India, quæ ingens ac frequentis- A cœlum plerique convolarent, exsurgit quidam rex in

eadem regione, Abenner (7) nomine, vir opibus quidem ac potentia, victoriisque et bellica fortitudine, corporisque proceritate insignis, ac præterea vultus elegantia clarus, atque ob mundanos ocissimeque marcescentes rerum successus insolenter se efferens; cæterum, quantum ad animam attinebat, extrema paupertate laborans, ac multis malis constrictus et enectus, quippe qui gentilium partes teneret, ac superstitioso idolorum errori magnopere addictus esset. Porro cum rex in magnis deliciis ac vitæ oblectamentis et voluptatibus versaretur, nec res ulla esset quæ non ex ipsius voluntate ac cupiditate succederet, unum id demum erat, quod ipsi lætitiam interrumperet, animumque ipsius curis pulsaret, nimirum

sima est regio, procul ab Ægypte distat, atque undi-
que 243 ab Ægypti parte mari alluitur, a continente
autem ad Persidis fines accedit. Ea porro atra ido-
lolatriæ caligine olim obducebatur, atque extrema
barbarie scatebat, nefariisque flagitiis addieta erat.
Posteaquam autem unigenitus Dei Filius (Joan. 1),
qui est in sinu Patris, figmentum suum peccati ser-
vitute oppressum indigno animo cernens, misericor-
dia erga ipsum commotus, instar nostri excepto pec-
cato apparuit, ac Patris throno relicto, nostræ salutis
causa (hoc est ut nos in cœlis habitaremus, atque a
veteri lapsu excitaremur, ac peccato liberati priorem
adoptionem reciperemus), in Virginis corpore habi-
Lavit, atque expletis omnibus carnis propter nos as-
sumptæ muneribus, crucem ac mortem suscipiens, B sterilitatis malum. Nam cum filiis careret, hæc eum

ac terrenis mirandum in modum cum cœlestibus
conjunctis, a morte ad vitam rediens, et cum gloria
in cœlos ascendens, et in Patris dextra magnifice se-
dens, Spiritum paraclitum discipulis, a quibus con-
spectus fuerat, pro eo ac promiserat, in ignearum
linguarum forma misit, ipsosque ad omnes gentes
legavit, ut eos qui in ignorantiæ tenebris sedebant
(Luc. 1), illuminarent, atque in Patris et Filii et Spi-
ritus sancti nomine baptizarent, adeo ut deinceps
illi, partim Orientales sedes, partim Occidentales re-
giones, quæ ipsis obtigerant, circumirent, ac Septen-
trionalia et Meridionalia climata peragrarent, ut im-
peratum munus exsequerentur, tum sanctissimus
quoque Thomas (5), unus ex duodecim Christi apo-
stolis, in Indiam, salutiferæ doctrinæ illic prædican- C

dæ causa missus est. Domino autem cooperante, ac
sermonem per sequentia signa confirmante (Marci
ult.), gentilitiæ superstitionis tenebræ depulsæ sunt,
atque illi simulacrorum sacrificiis et cultu liberati,
ad rectam fidem se adjunxerunt. Sicque apostolicis
manibus velut reficti, Christo per baptismum conci-
liati sunt; ac tacitis incrementis augescentes in fide,
ab omni labe aliena proficiebant, ecclesiasque per to-
tam regionem exstruebant.

Cum autem etiam in Ægypto monasteria exædificari, ac monachorum ingentia agmina cumulari cœpissent, atque eorum virtutis et vitæ rationis, ad angelorum imitationem accedentis, fama orbis terrarum fines pervasisset, atque ad Indos usque pervenisset, ipsos quoque ad ejusdem vitæ studium D excitavit, adeo ut complures ipsorum, relictis omnibus rebus, în solitudines concederent, atque in mortali corpore eorum qui corporis expertes sunt vitæ rationem susciperent. Cum igitur res præclaro Statu essent, atque aureis pennis (6) ut dici solet, in

cura sollicitum habebat, quonam pacto his vinculis solveretur, ac susceptis liberis patris nomen obtineret, quo videlicet apud plerosque nihil est optatius. Atque hujusmodi rex hic erat, eaque mente ac sententia.

At illustrissima Christianorum natio, et monachorum catervæ, regis cultum ac venerationem pro nihilo ducentes, nec ipsius minas metuentes; per Dei gratiam amplissimos progressns faciebant, ut qui in multitudinem omni sermone majorem excrescerent, ac parvam omnino regis rationem haberent, iis autem rebus quæ ad Dei cultum pertinebant singularem in modum dediti essent. Ac propterea permulti ex iis qui ad monasticum ordinem sese contulerant, omnia quidem ea quæ in vita jucunda sunt peræque

contemnebant, soliusque pietatis amore tenebantur, ac mortis pro Christo subeunda siti, futuræque beatitudinis cupiditate flagrabant. Eoque nomine, non timido ac dubitante animo, verum perquam fidenti ac libero salutiferum Christi nomen prædicabant, Christumque unum in ore habebant, atque fluxam et caducam præsentium rerum naturam, futuræque vitæ firmitatem et immortalitatem omnibus palam apleque demonstrabant, ac velut subsidia quædam, et semina ipsis porrigebant, quorum ope ad Deum sese conferrent, vitamque in Christo absconditam consequerentur (Coloss. 111). Ex quo effectum est ut multi, suavissima illa doctrina percepta, ab acerbis erroris tenebris abscederent, atque ad dulcem veritatis lucem sese adjungerent, usque adeo. ut nonnulli etiam illustres viri ac senatores, abjectis hujus vitæ sarcinis, in monachorum album sese ascriberent.

Rex autem ubi hæc intellexit, ingenti 244 iracundia commotus, atque indignatione fervens, sta

mo procul ejecisti, verum etiam adversus ipsam naturam impetum fecisti, ac ne tuorum quidem filiorum miseratione affectus, tum opes, tum omnem vitæ splendorem pro nihilo putasti, tantamque ignominiam tam luculenta gloria potiorem et præstabiliorem habuisti? Quidnam te ad hoc impulit, cujusnam lucri spes, ut eum qui Jesus nominatur omnibus diis atque hominibus anteponeres, ac durain hanc et superstitiosam vitæ rationem suavissimæ hujusce vitæ oblectamentis anteferres?

tim edicto sanxit ut Christiani omnes pietatem eju- A fecisti, ac non modo meæ amicitiæ memoriam ex anirare cogerentur. Ac deinceps nova suppliciorum genera comminiscebatur, atque inusitata mortis genera minabatur; litterasque ad omnes regionis ditioni suæ subjectæ partes mittebat, quibus et præfectis et ducibus imperabat ut tormentis atque iniquis cædibus in homines pietate præditos grassarentur. Præsertim autem in præstantissimos quosque monastici ordinis excandescebat, atque implacabile adversum eos bellum excitabat. Ob eamque causam priorum plerique animo vacillabant: alii autem, quia cruciatibus ferendis impares erant, nefario ipsius imperio parebant. At vero monasticæ classis duces atque antistites, partim ipsius iniquitatem coarguentes ac refutantes, martyrio vitam finiebant, atque ad sempiternam beatitudinem perveniebant; partim in solitudiuibus et montibus sese occultabant, non tormentorum quæ ipsis denuntiabantur metu, verum diviniore quodam consilio ac providentia.

[ocr errors]

*

Hac oratione audita, vir ille Dei, lepida simul ae placida, et æquabili voce ad hunc modum respondit : Si sermones mecum conserere in animum inducis, o rex, fac hostes tuos e medio tribunali submoveas, ac B tum de his rebus quas intelligere cupis tibi respondebo. Illis autem præsentibus nullus mihi ad te sermo erit. Citra sermonem autem excrucia, obtrunca, fac denique quidquid lubet. Mihi enim mundus crucifixus est, et ego mundo, ut ait meus magister (Gal. vi). Cumque rex dixisset: Quinam tandem sunt hi hostes mei, quos me hinc ablegare jubes? Iracundia, inquit ille, et cupiditas. Nam eæ primum quidem ab omnium rerum parente atque architecto ita productæ sunt, ut naturæ opitularentur, ac nunc etiam eamdem iis operam præbeut, qui non ut carni, sed ut spiritui consentaneum est, vivunt. In vobis autem, qui prorsus carnales estis, nec ullam spiritus partem habetis, adversariæ exstiterunt, eaque quæ inimicis et hostibus conveniunt, exsequuntur. Cupiditas etenim, cum ei a vobis opera datur, voluptatem excitat: cum autem aboletur, iracundiam. Proinde facessant ipsæ hodierno die abs te; præsint autem ad eorum quæ a me dicentur auditionem ac judicium, prudentia et justitia. Nam si iracundiam et cupiditatem 245 de medio sustuleris, atque earum loco prudentiam et justitiam induxeris, vere omnia tibi dicam. Atque rex his verbis est usus: En petitioni tuæ cessi, atque cupiditatem et iracundiam e concilio ejiciam; daboque operam ut prudentia et justitia interponantur.

C

CAP. II. Cum itaque hujusmodi caligo Indorum regionem invasisset, ac pii et sancti viri undique vexarentur, impietatis autem propugnatores opibus ac potentia florerent, atque cruoribus et victimarum nidore ipse quoque aer inficeretur, unus e regiorum satraparum principibus, animi fortitudine, corporisque magnitudine ac pulchritudine, cæterisque aliis rebus, quibus corporis elegantia et animi generositas, tanquam certis quibusdam notis exprimi solent, alios omnes antecellebat. Quamobrem cum impium illud edictum audisset, inani hac atque huni serpente gloria et deliciis valere jussis, ad monachorum cœtum sese aggregavit, atque in locis solitariis exsulans, jejuniis et vigiliis, ac diligenti oraculorum divinorum meditatione sensus suos apprime repurgabat, animumque ab omni vitiosa affectione solutum et abductum, ea luce quam tranquillitas a vitiosis affectionibus parit illustrabat. Rex autem, cum eum majorem in modum diligeret, atque in honore ac pretio haberet, ut hoc audivit, de amici jactura dolorem animo cepit, vehementiusque adversus monachos exarsit. Atque cum homines ad eum conquirendum quaquaversum misisset, et, quemadmodum vulgo dicitur, nullum non lapidem movisset (8) quo eum inveniret, aliquando post illi qui ad eum investigandum missi fuerant, ut eum in solitudine commorari senserunt, ita perscrutati sunt, ut tandem eum D arriperent, atque ad regis tribunal sisterent. Rex autem, cum eum qui quondam splendidis vestibus utebatur, atque in magnis deliciis vitam exigebat, tam viliter et abjecte amictum, ac religiose exercitationis asperitate afflictum, vitæque solitariæ signa haud obscure gestantem conspexisset, mœrore simul atque iracundia implebatur, atque ex utroque affectu temperato sermone, ita eum allocutus est :

O vecors et demens, quid te adduxit ut honoreın cum ignominia, et illustrem gloriam cum turpi ac dedecoris pleno habitu commutares? Siccine tu, qui regno meo præeras, atque in copias meas imperium militare obtinebas, teipsum puerorum ludibrium ef

Jam igitur absque ullo metu mihi expone unde tibi hic error obortus sit, ut ea quæ in vana spe posita sunt, iis rebus quæ manibus tenentur, atque oculis cernuntur, anteponas. Respondens autem eremita dixit:

Si intelligere cupis, o rex, unde hoc primum mihi animo injectum fuerit, ut caducas res contemnerem, ac me totum sempiternarum rerum spei traderem, audi. Olim, cum adhuc juvenili ætate essem, bonum ac salutare verbum audivi, cujus vis majorem in modum me rapuit, ipsiusque memoria, divini cujusdam seminis instar, pectori meo insita ita permansit, ut nunquam a me divelli potuerit; adeo ut et radices egerit, et germen ediderit, ac maturo tempore fructum in me tulerit. Hujus autem verbi hæc vis erat : Excordes, inquiebat ille, ac stolidi homines, animo ita comparati sunt, ut ea quæ sunt, perinde ac si nou sint, aspernentur; ea autem quæ non sunt, perinde

ac si sint, amplectantur, ac mordicus retineant. Qui A cas, qui fieri potest ut non optimo jure te veri boni autem eorum quæ sunt dulcedinem minime degusta

vit, is eorum quæ non sunt naturam perfectam ba-
bere non poterit. Hanc porro nisi exploratam habue-
rit, quonam modo ea contemnet ac pro nihilo putabit?
Porro per ea quæ sunt, hæc oratio sempiternas res,
atque a jactatione alienas intelligebat: per ea autem
quæ non sunt, hanc vitam et delicias, ac mendacem
prosperitatem: quibus, o rex, heu! cor tuum male
affixum est; egoque item quondam ea complecte-
bar. Verum hujus sermonis vis, animum meum sine
ulla intermissione vellicans, mentem, quæ mei prin-
cipatum tenet, ad id quod melius erat, eligendum
excitabat. Cæterum lex peccati, cum mentis meæ
lege pugnans, ac velut quibusdam compedibus me
vinciens, per affectum erga res præsentes captivum B
tenebat.

C

Cum autem Salvatoris nostri benignitati ac bonitati me ex hac acerba captivitate vindicare placuit, atque ipse menti meæ ad superandam peccati legem robur addidit, oculosque meos aperuit, ut mali ac boni delectum haberem; tum scilicet, tum, inquam, animadverti ac vidi, præsentia omnia vanitatem et afflictionem spiritus esse (Eccli. 1), quemadmodum etiam sapientissimus Salomon quodam loco dixit. Tum peccati velamen e corde meo sublatum est, atque obscuritas ea quæ ex corporis crassitie animo meo incumbebat discussa et dissipata, atque cujusnam rei causa procreatus sum agnovi; mihique faciendum esse ut per mandatorum observationem ad summum illum rerum omnium effectorem ascendam. Quapropter relictis omnibus rebus, eum secutus sum. Gratiasque Deo per Jesum Christum Dominum nostrum ago, quod me ex luto et lateritio labore, ac crudeli et pestifero tenebrarum hujus sæculi principe liberarit, viamque mihi compendiariam et proclivem ostenderit, per quam in hoc fictili corpore angelicam vitæ rationem amplexari possim. Cujus adipiscendæ studio, arctam hanc et angustam viam ingrediendam mihi duxi (Matth. vi), sic videlicet animo constitutus, ut præsentium rerum vanitatem atque instabilem earum jactationem et conversionem vehementer improbem, neque adduci possim ut credam aliud quidquam præter id quod vere bonum est bonum appellandum esse. A quo tu, o rex, misere te abrupisti ac sejunxisti. Eaque de causa nos etiam D a te disjuncti ac distracti sumus, quoniam tu in perspicuum et indubitatum exitium ruis, ac nos in idem periculum præcipites ferri cogis. Nam quandiu in sola mundi militia censebamur, nullam officii partem prætermittebamus. Ac tu quoque optimus testis eris, nos nec negligentiæ, nec socordiæ nomine unquam esse notatos ac reprehensos.

Posteaquam autem id quoque, quod omnium bonorum caput est, hoc est pietatem, nobis extorquere, Deique detrimento (quod detrimentorum omnium extremum ac gravissimum est) nos afficere studuisti, nobisque interim honores ob eam causam in nos collatos atque amplissima beneficia in memoriam revo

inscitia laborare dicam, ut qui omnino hæc inter se componas, pietatem scilicet erga Deum cum humana amicitia et gloria instar aquæ defluente? Quonam item modo in hac re socii tibi futuri sumus, ac non contra tum amicitiam, tum honorem, tum liberorum amorem, et si quid aliud majus esset, aspernabimur, cum te, o rex, in Deum scelerate gerere conspiciamus, qui tibi ipsum esse et spiritum ducere præbuit, qui est Christus Jesus omnium Dominus: qui cum principio careat, ejusdemque cum Patre æternitatis sit, cœlosque ac terram sermone procrearit, hominem tamen 246 suismet manibus effinxit, eumque immortalitate coornavit, regemque omnium reruni quæ in terra sunt constituit, eique quod omnium rerum præstantissimum erat, hoc est paradisum, tanquam regiam quamdam aulam attribuit. At ille invidia deceptus, et in fraudem inductus, et voluptatis illecebris delinitus (Gen. ; Sap. 1), his omnibus misere dejectus est; et qui prius beatus censebatur, miserum spectaculum præbebat, lacrymisque ob acceptam calamitatem dignus erat. Verum enimvero is qui nos effinxerat ac procreaverat, benignis rursum oculis manuum suarum opus conspicatus, nullam divinitatis suæ mutationem suscipiens, nostræ salutis causa, id quod nos sumus citra peccatum, factus est, atque crucem et mortem sponte subiens, hostem eum qui jam inde ab initio generi nostro invidebat prostravit, nosque acerba illa captivitate liberatos in priorem libertatem, pro sua erga nos bonitate, restituit, eoque rursum unde nos inobedientia exturbaverat, ob suam erga nos humanitatem, reduxit, majoreque quam antea honore prosecutus est.

Hunc igitur qui nostra causa tot cruciatus pertulit, tantisque rursum nos beneficiis affecit, hunc, inquam, ipse rejicis, atque ejus crucem dicteriis inseclaris, totusque corporis deliciis, ac perniciosis affeclibus affixus, ignominiosa ac turpitudinis plena simulacra deos appellas. Nec teipsum duntaxat a cœlestium bonorum conjunctione abstraxisti; verumn etiam omnes, qui tuis imperiis obtemperant, ab ea removes, atque in animæ periculum conjicis. Quocirca velim noscas me minime commissurum ut tibi paream, in eademque tecum erga Deum ingratitudine verser; atque eum qui præclare de me meritus est, mihique salutem attulit, abjurem, etiamsi feris me lacerandum et absumendum objicias, aut gladio, aut igni me addicas, quæ quidem in tua potestate sita sunt. Neque enim mortem exstimesco, nec præsentia expeto, quippe quæ perquam imbecilla et vana esse compertum habeam. Quid enim in ipsis utilitatis est? quid quod stabile sit ac diuturnum ? Neque id solum, verum etiam, tum quoque cum adsunt, ingens ipsis ærumna conjuncta est, ingens mœror, ingens et perpetua sollicitudo, siquidem eorum voluptati ac perceptioni nihil non moestitiæ ac doloris adnexum est : ipsorum divitiæ, paupertas sunt; ipsorum sublimitas, extrema dejectio. Quisnam autem eorum mala enumerando consequi possit? Quæ

« PoprzedniaDalej »