Obrazy na stronie
PDF
ePub

(Matth. xxv), qui talentum in terra 180 abscondit. Secundo autem, ut in hac narratione nostra correctiores et delectabiles historiæ conscribantur, quæ scriptæ non sunt ab optimis viris, in laudibus sanctissimi revera atque beatissimi Joannis. Deinde vero, quia sapientes et potentes in sermone, amatores historiæ erant, sapienter et sublimiter materiam depinxerunt : quod maxime et peramplius erexit nos ad præsentem sollicitudinem, ut eo qui inest nobis, pedestri, deformi, humilique charactere enarraremus, ut posset et idiota et sine litteris de his quæ dicuntur proficere.

VITA.

[ocr errors]

ctione: In hoc miraris, Domine? Jam si invenisses
sanctum patriarcham, quid? Aio ei: Quid amplius
viderem? Tunc dixit mihi: Crede per indulgentiam
Dei. Ipse me fecit presbyterum, et vicedominum (15)
universam
sanctissimæ ecclesiæ, et vidi in eo opera,
pene naturam excedentia. Et si dignatus fueris in
servilia tua hodie veniendo, sanctificare nos, enarrabo
tibi gesta, quæ ipse inspector eorum factus aspexi.
Cumque hoc dixisset, tenui manum et erexi eum ;
apprehendensque, duxit me in a Deo servatam domum
suam. Itaque cum voluisset nobis mensam dignatus
apponere, dixi ad eum : Non justum est, o Domine,
animæ cibum relinquentes, corpus ante animam re-
ficere, sed magis cibum qui non perit, sumamus, et
postmodum corpori necessitatem præstemus. Cum
ergo cœpisset vitam sancti sine mendacio recitare,
Primum, inquit, et præcipuum bonum ejus fuit, quo-
niam omnimodis non juravit. Petii igitur chártam et
atramentarium, et quæ dicebantur, per ordinem an-
notabam.

Caput primum. — Cum pervenissem Alexandriam A Evangelium audientem se, dicit mihi cum compunego indignus ad amplectandos sanctos et victores martyres Cyrum et Joannem (9), et eorum jucundis epulis et refectione frueremur, convenientibus et colloquentibus ibidem quibusdam viris venerabilibus atque philochristis (10), et disputaremus de Scripturis et de animæ institutione, venit ad nos quidam peregrinus petens eleemosynam. Dicebat enim se nuper de captivitate Persarum ereptum. Accidit igitur ut nullus de considentibus inveniretur habens pretium aut nummum. Unus ergo de considentibus habebat illic astantem mercenarium, calfide datorem, accipientem tres tantum nummos per singulos annos, et habentem uxorem et duos filios. Cumque recessisset qui petebat, prosecutus est eum ingeniose, et abstulit a se quam ferebat cruciculam argenteam (11), B et dat ei, dicens se non habere aliud aliquid usque ad siliquam unam (12) in vita sua. Ego igitur de hoc quod acciderat, imo quod gestum videram, per gratiam Dei considerans quod fecerat, et compunctus, enarravi statim prope sedenti, Mennæ nomine, viro industrio et timenti Deum, qui et erat ordinans dispensationem sanctissimæ ecclesiæ sub nobili et beatissimo Joanne patriarcha. Qui cum me intuitus esset admirantem et laudantem eum qui eleemosynam fecerat, dixit mihi : Nc mireris, eo quod ex traditione et doctrina hujusmodi actionis operator exstitit. Et dicente me ad eum, Quomodo? propter charitatem prodesto mihi. Ipse respondens ait : Sanctissimo ter beato patriarchæ nostro ministrans permansit Joanni, et tanquam filius proprius patris industriam C convenerat, audito verbo compuncta ac sustinente, suscepit, dicente sancto ad eum : Humilis Zacharia, esto misericors ; et verbum habes ex Deo per infelieitatem meam, quia neque iu vita mea neque post mortem deerit a te Deus; quod servat usque hodie. Multas enim benedictiones mittit ei Deus, sed non dimittit quidquam, quod non statim det pauperibus, propemodum constringens et in nihilum redigens domum suam. Multoties autem in exsultatione invenerunt eum quidam, dicentem Deo: Sie sic, aut tu mittendo, aut ego dispergendo; videbimus vero quis vincat. Liquet enim quoniam tu dives, Domine, et vitæ nostræ ministrator es. Porro est quando juxta eventum non habet ad horam aliquid quod det a se petenti; et tristatus dicit ad tabernarium aut ad negotiatorem : Da mihi unum tremissem (15), et ser- D viam tibi uno mense vel duobus, ut vis et ubi vis, quoniam esuriunt valde qui in domo mea sunt. Et sumens dat egeno, rogans un nemini dicat. Cum ergo sensisset me idem Dei cultor Mennas (14), tanquam

CAP. H.-Promotus ergo, et in throno residens in amica Christi magna civitate Alexandria, decreto divino veraciter, et non ex hominibus, neque per homines, hoc primum forte factum et præmium omnibus demonstravit. Mittens enim mox dispensatores, et eum qui dicebatur super pacem (16), dicit coram omnibus ad eos in honorabili secreto (17): Non justum est, fratres, nos ante alterius cujusquam curam habere quam Christi. Omni verò multitudine quæ

dicit iterum ille beatus : Euntes ergo per totam civitatem, conscribite 181 mihi usque ad unum omnes dominos meos. Ilis autem non intelligentibus, qui hi essent, sed rogantibus dicere, et mirantibus quinam patriarchæ domini existerent, respondit rursus angelicum illud os, et ait : Quod vos egenos et mendicos vocatis, illos ego dominos et auxiliatores prædico. Ipsi enim nobis vere et auxiliari, et cœlorum regnum donare poterunt. Et cum hoc multa velocitate vidisset factum Christi imitator, præcepit eis per singulos dies stipendia tribui, et per proprium dispensatorem præbens eis sufficientem necessitatem: plus autem erant quam septem millia quingenti. Tunc quasi pastor verus et non mercenarius, eum saero suo ovili et cum convenientibus sanctis viris episcopis ad ecclesiam sanctam pergens, consecratus est divino judicio (18).

-

CAP. III. - Justum vero est et hoc gestorum ejus non postponere bonum. In crastinum enim iterum

mittens per totam civitatem eosdem Dei amicos, A eum, ne tardet, sed illud Prophetæ dictum protinus œconomos et cancellarios (19), et reliquos quibus erat dispositio civitatis credita, non permisit mensuram qualemcunque, vel pondus parvum vel magnum in tota civitate; sed omnia in una Campana statera (20), modio et artabe (21), vendere et emere contestabatur, scribens in subscriptione sua conditionem per omnem regionem, habentem formam hanc :

exclamamus: Cito anticipet nos misericordia tua, Domine (Psal. LXXVII); quomodo, putas, nos conservorum nostrorum petitiones cum omni festinatione debemus peragere, memores Domini dicentis: In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis (Matth. vII). Et Prophetæ iterum perhibentis: Quemadmodum perfecisti, erit tibi? Una ergo dierum simili modo hic mirabilis procedens, et in solito loco præsidens usque ad horam quintam, et nemine accedente, moestus et collacrymans recessit; nullo autem audente eum interrogare causam moeroris, sanctus Sophronius ait ad eum secreto (illic euim erat tunc): Quæ causa est, Dei curator, retinentis animum tuum sanctum tristitiæ ? omnes quippe nos repente conturbavit. Qui dixit

Joannes humilis et exiguus servus servorum Domini nostri Jesu Christi, omnibus sub paupertate nostra degentibus, quique ab eodem Domino et Deo nostro regimini, hæc : Egregio beato Paulo, per eum qui in eo loquebatur, Christum jubente, et omnibus legem ponente, Obedite præpositis vestris et subjacete eis; ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri (Hebr. xIII): credit tan- B ei mansueta voce: Hodie (23) humilis Joannes quatillitas mea, verbo divino obedientes vos, suscipere petitiones nostras ut ex Deo, et non ex homine; unde hoc sciens, moneo charitatem vestram, ut nequaquam in quopiam vestrum appareat hujuscemodi prævaricatio. Denique, ut ait divina Scriptura, Stateram magnam et parvam odio habet Deus (Prov. x1). Si vero quis apparuerit post præsentem subscriptionis nostræ conditionem, istiusmodi crimen incidens, universas facultates suas indigentibus, non volens, sine mercede, apponet. Ergo, ut dignum memoria, et hoc ipsum publicum præceptum hic ponere festinavimus.

[ocr errors]

CAP. IV. Relatum est autem aliquando huic divinitus sapientiam consecuto, quod per xenia ecclesiæ rectores empti personas acciperent circa disposi- C tiones captivorum. Quos nibil negligens, convocavit ; et neminem penitus exasperans, superauxit mercedes quæ eis prius dabantur, ponens verbum, quatenus munera a quolibet omnimodis non acciperent: Quoniam, inquit, ignis consumet domos munera accipientium. Ex tunc igitur per gratiam Dei abundaverunt domus eorum, ita ut quidam ex eis additæ sibi mercedis quantitatem dimitterent.

CAP. V. Discens vero aliquando iterum ille ter dives, quod quidam injuriam paterentur ab adversariis suis, et volentes adire eum, timore cancellariorum et ecclesiæ defensorum (22) atque ei astantium prohiberentur, consideravit tale quid Deo acceptum negotium; et quarta et sexta feria publice ponens

lemcunque mercedem a quopiam non habuit, neque Christo pro innumeris peccatis ejus aliquid obtulit, sicut nec aliquando. Cui sanctus Sophronius divinitus inspiratus, respondit (mox enim intellexit causam ob quam idem tristabatur patriarcha): Hodie quidem gaudere et lætari 182 oportet, beatissime; veraciter enim beatissimus es, ita pacificans a Christo creditum tibi gregem, ut nullam habeat contra proximum suum litem aut dubietatem, sed velut angelos sine litigio et sine judicio homines esse fecisti. Ille autem vere mitis pastor, credens quod dictum erat verum esse, oculos in cœlum extendens, dicebat: Gratias ago tibi, Deus, quia et immeritam pusillanimitatem meam sacerdotio fungi, et me exiguum et peccatorum, sacerdotem tuum vocari, et pascere rationabilem gregem tuum dignatus es. Mox ergo pusillanimitate omni deposita, gaudium in humilitate multum illi adfuit. Hunc vero (ut quidam aiunt) in hoc imitatus est Constantinus, qui post Heraclium imperatorem exstitit, cujus et filius erat. CAP. VI. Hujus sancti patriarchæ temporibus ascendentes Persæ (24) captivaverunt et deprædati sunt Syriam. Itaque pene omnes qui effugiebant manus Persarum, ad nomen hujus ter beati, tanquam ad portum sine fluctu accurrebant, ab eo et ipsi suffragio et susceptione perfrui postulantes. Quos beatus iste hospitio recipiebat, et consolabatur non tanquam captivos, sed quasi natura veraciter fratres. Continuo ergo plagatos quidem et infirmos in xeno

sellam et duo scamna, sedebat ante ecclesiam, col- D dochiis et nosocomiis fecit recumbere, præcipiens loquens quibusdam strenuis viris, aut sancta Evangelia præ manibus tenens, nullum tanti obsequii appropinquare sibi permittens, excepto uno defensore ecclesiæ, licentiam et confidentiam dare festinans se adire volentibus; quibus et confestim quod dignum erat, per ecclesiæ defensores faciebat; et præcipiebat ut nemo eorum gustaret, quoadusque ordinarent capitulum. Et audientibus dicebat: Si nos homines existentes, permissionem semper pro petitionibus nostris habemus ingrediendi domum Dei, et petitio. nes nostras notas facere ei, videlicet intractabili ac omni creaturæ supereminenti, atque operam damus quo preces nostræ impleantur, nec non et rogamus

curam eis et medicinam gratis impendi; et tunc recedere, quando unusquisque eorum propria voluntate vellet. Eorum vero, qui cum sani essent et egeni, veniebant ad rogam (25), masculis quidem singulas siliquas dabat; mulieribus autem et puellis, tanquam infirmioribus membris, binas. Venientibus autem quibusdam indutis ornamentis aureis et dextralibus, et quærentibus eleemosynam, referebant de eis patriarchæ hi quibus erat roga credita. Ad quos beatus ille torvo oculo ac severa voce usus, quanquam mitis esset et visus hilaris, dixit: Si quidem bumilis Joannis, imo Christi dispensatores vultis esse, divino præcepto sine calliditate obedite, di

increduli fortasse hodie venerunt, et me in diffidentiam secum cadere hortabantur.

centi: Omni petenti te da (Lucæ vi). Si autem ve- A dines habente ex Deo humili 183 anima mea, hi nientes curiose investigaveritis, Deus curiosorum ministrorum non indiget, neque humilis Joannes. Si enim quæ dantur mea existerent, et mecum nata essent, fortasse bene in meis tenax existerem. Si vero quæ dantur Dei sunt, utique in suis præceptum suum custodiri vult. Si autem ex incredulitate aut modica fide illud timetis, ne forte multitudo eorum quibus dantur, superet introitum pecuniarum, ego vestræ pusille fidei communicari non patior. Etenim si beneplacito Dei actum est ut essem ego indignus dispensator ejus munerum, si totus mundus congregaretur Alexandriæ eleemosyne indigens, immensos thesauros Dei non angustabunt, neque sanctam ecclesiam.

CAP. VIII. - Adhuc (28) existente cadem populi multitudine in civitate, quidam peregrinorum videns tantam ejus compassionem, voluit tentare eum; et indutus vestimenta vetera, adiit eum, euntem ad visitandos qui in nosocomio jacebant. Bis euim per hebdomadam vel ter ibat illuc. Et dicit ad eum: Miserere mei, quoniam captivus sum. Dicit datori : Da ei sex numismata. Deinde cum hæc accepisset, vadit et mutat habitum, et obviat ei aliunde, et procidit ei, dicens: Miserere mei, quia coarctor. Dicit denuɔ patriarcha datori: Da ei sex nummos aureos. Cum ergo isset, dicit ille distributor ad aurem illius pa

J

accepit secundo. Fecit vero seipsum patriarcha tanquam nesciret. Venit itaque tertio iterum accipere, et tetigit dator patriarcham qui aurum ferebat, significans quod ipse esset. Tunc respondit ei Dei amicus, ille veraciter misericors : Da ei duodecim numismatɔ, ne forte Christus meus sit, et tentet me.

CAP. IX. Nauclerus quidam peregrinus damna pertulit; et accedens hunc beatum virum, rogabat eum multis lacrymis, ut compateretur ei, sicut et omnibus aliis. Præcepitque eum accipere quinque libras auri. Cumque accepisset has, abiens emit enthecam (29), et misit in navim. Mox accidit ut extra pharum (30) naufragium pertulisset; navim vero non perdidit. Accessit iterum ad eum, de bona ejus

ut

CAP. VII. - Cumque istos dimisisset, universam B triarche Per orationes tuas, domine, idem ipse quæ circumdederat illos defectionem et modicam fidem scindens, loquebatur his qui ei consedebant, et admirabantur de a Deo data ei compassione: Cum essem, inquiens, in Cypro adhuc juvenis quasi annorum quindecim, video una noctium in somnis puellam quamdam, cujus species supra solem splendebat, ernatam supra omnem humanum sensum, quæ venit et stetit ante lectum meum, et pulsavit me in latere. Expergefactus vero, video cam in veritate stantem, et æstimavi eam esse mulierem; figura igitur crucis signatus, dixi ei: Quæ es tu? et quomodo ausa es intrare super me dum dormirem? Habebat et coronam de olivarum ramis super caput suum. Tunc illa hilari vultu et subridendo labiis dicit mihi : Ego sum prima filiarum regis. Cumque hæc audissem, statim C voluntate præsumens, et dixit: Miserere mei, adoravi eam. Tunc dicit mihi: Si me possederis amicam, ego te ducam in conspectu imperato. ris. Etenim nemo habet potestatem apud eum, sicut ego. Ego quippe feci eum in terris hominem fieri et salvare homines. Et hæc dicens, disparuit. Ego vero in memetipsum reversus, intellexi visionem, et dixi: Credo, Compassio ac Eleemosyna est, et ideo habet in capite ex olivæ foliis coronam. Etenim veraciter compassio et benignitas erga homines Deum carne vestiri fecit. Statim ergo vestivi me, et nullum domus meæ excitans, in ecclesiam abii. Erat enim jam aurora. Et cum irem obviam fratri frigore vexanti (26), expoliavi me indumento caprino, et dedi ei, dixique intra me: Ecce in hoc sciam si utique vera est visio quam vidi, an dæmoniaca. Et ve- D tiat ei venire ad se nihil omnino dubitans. Tunc

ritate testante, nec dum ecclesiam comprehenderam, et subito obvians mihi quidam, albis indutus vestibus, dat mihi ligaturam (27) centum numismatum, dicens: Accipe hæc, frater, et dispensa ut vis. Ego autem præ gaudio statim hæc suscipiens, reversus sum, volens reddere ei ligaturam illam, quasi nibil indigens, et amplius non vidi aliquem. Tunc dixi mihi: Veraciter non erat phantasia. Ex illa ergo hora sæpe dabam aliquid fratribus, et dicebam : Videbo si mittat Deus mihi, ut dixit, centupla. Et curn tentassem Dominum, malefaciens, et satisfactus essern diversis modis per eas res, dixi: Cessa, misera anima, tentando intentabilem. Tot igitur certitu

Deus mundi misertus est. Cui ille patriarcha dixit : Crede, frater, nisi miscuisses pecuniæ ecclesiæ illas pecunias quæ tibi remanserant, nullatenus naufragium pertulisses. De malis enim habuisti eas, et perditæ sunt cum eis et quæ fuerunt ex bonis. Verum præcepit denuo dari ei decem libras auri, denuntians ei ne commisceret eis alias pecunias. Emens præterea enthecam, et navigans uno die, vento valido flante, projectus est in terram; et omnia perdidit, et ipsam navem, et non sunt salvatæ nisi animæ tantum. Voluit ergo præ confusione et angustia idem nauclerus necare seipsum; sed Deus qui semper saluti hominum providet, revelavit hoc beato patriarchæ. Et cum audisset quod acciderat ei, nun

indecenter aspersit se pulvere, et tunicam scindens, accedit ad eum. Cumque vidisset eum in tali habitu ille sanctus, redarguit eum, et dixit: Misereatur tui Dominus benedictus Deus. Credo ei quod ab hodierna die nequaquam naufragium incidas, usquequo moriaris. Hoc vero tibi contingit, eo quod et ipsa navis tua ex injustitia esset possessa. Mox ergo jussit tradi ei unam magnam navim, plenam frumento viginti millium modiorum, de illis navibus quæ sanctissimæ ecclesiæ subjectæ ministrabant. Quam recipiens, exiit Alexandria; et affirmabat ipse nauclerus, asseverans: Viginti diebus ac noctibus vehementi vento navigavimus, non valentes omnino scire quo issemus,

neque per stellas, neque per loca, excepto quod gu- A et dixit eis: Quot libras dedistis illi qui ad me acbernator videbat illum patriarcham secum tenentem temonem, et dicentem sibi: Ne timeas, bene navigas. Igitur post vigesimain diem apparuimus in insulis Britanniæ; et descendentibus nobis in terram, invenimus illic famem magnam. Cum ergo dixissemus primo civitatis, quod frumentum in navi portaremus, dixit: Bene Deus adduxit vos. Quidquid vultis, eligite; aut per singulos modios numisma unum, aut ejusdem ponderis accipite stannum. Elegimus itaque dimidium sic, et dimidium sic. Rem autem vadit dicere sermo, inexpertis munerum Dei incredibilem . quidem et sine fide, his vero qui experientiam miraculi ejus habent, credibilem atque acceptam. Navi præterea Alexandriam cum gaudio reversa quievimus in Pentapoli (31); et asportavit nauclerus de illo stanno, ut venumdaret illud. Habebat enim illie antiquum socium in negotiis petentem ex eodem stanno. Dat ei in sacco quasi quinquaginta libras. At ille volens probare speciem si bona esset, solvit il lud in igne, et invenit argentum purum. Putavitque se esse tentatum, et retulit ei saccum dicens: Deus indulgeat tibi. Nunquid invenisti ne impostorem erga te, quia tentando argentum pro stanno dedisti mibi? Expavescens vero de sermone illo nauclerus, dicit Crede, ego pro stanno illud habeo. Si vero ille qui fecit de aqua vinum, (Joan. 11), ipse per orationes patriarchæ fecit et stannum argentum, nihil mirum. Et ut satisfias, veni ad navim, et videbis cætera istius metalli socia, quod accepisti. Ascendentes itaque, invenerunt stannum argentum optimum factum. Et non est peregrinum miraculum, o philochristi. Qui enim quinque panes multiplicavit (Joan. vi), et rursus aquam Ægypti transmutavit in sanguinem (Exodi vu), et virgam in serpentem transmutavit, et transtulit flammam in rorem (Dan. 111), facilius et hoc tam gloriosum miraculum operatus est, quatenus et famulum suum 184 ditaret, et nauclero misericordiam suam præstaret.

cessit? Qui dixerunt: Domine, ut jussit sacratissima sanctitas vestra, quindecim libras. Cum autem cognovisset per inhabitantem in se gratiam, illos esse mentitos, adducit eum qui acceperat, et interrogavit eum quid accepisset? Illo vero dicente quinque libras, proferens de honoranda manu sua ille sanctus pittacium (37), quod sibi traditum fuerat, dixit eis: A vobis exquirat Deus et illa alia decem centenaria, quoniam si dedissetis quindecim libras, ut dixit humilitas mea, qui attulit quinque centenaria, quindecim daret. Et ut certos vos faciam, mittens adducam quæ has attulit. Et mittens duos venerabiles viros, ut accersirent reverendam feminam, quæ in baptisterio pittacium ei porrexerat, cui et indicat, diB cens: Benedictionem, quam Deus sibi offerendam misit in cor tuum, ferens tecum, veni ad humilitatem ineam. Quæ cursim surgens, apprehendit vestigia sancti viri una cum quantitate auri. Cum ergo suscepisset ille patriarcha oblationem, et orasset super eam, et super filium ejus sufficienter, dixit : Obsecro te, nonna (36), hæc tantum voluisti dare Christo, an aliud aliquid? Cum autem sensisset deiferum, illud quod fecerat cognovisse, tremore compressa, dixit: Per sanctas domini mei orationes, et sanctum meum Mennam (37), quindecim centenaria scripseram in pittacio; et ante unam horam cum starem in synaxi, ut darem hoc tibi Domino meo, dissolvens illud, importune legi. Ego enim indigna ancilla tua scripsi hoc propria manu, et inveni deC cem deleta a seipso. Tunc stupefacta intra memet. ipsam, dixi: Utique non est voluntas Dei at dem nisi quinque. Dimittente autem patriarcha reverendam illam feminam, ceciderunt ad pedes ejus dispensatores, qui trangressi sunt voluntatem ejus, petentes indulgentiam, et affirmantes nihil tale se ulterius acturos forc.

CAP. X. Descendente sanctissimo isto viro aliquando in ecclesiam Dominico die, accessit ad eum homo, qui multas possederat facultates: et fures ingressi domnum ejus, despoliaverunt eum usque ad siramentum; et cum multa quæstio esset facla, et non invenisset qui hæc perpetraverant, compulsus est inulta nimis paupertate, deprecari cum magna reverentia sanctissimum illum patriarcham, dicens ei et calamitatem suam. Misertus ergo illius multum (fuerat enim ex clarissimis et magnis principibus) dicit ad aurem illius cui aurum creditum erat, ut daret ei quindecim libras auri. Cum autem has daturus abiret, apprehendit consilium logothetæ (32) et œconomi; et ex diabolica operatione invidentes, non dederunt ei nisi quinque libras. Cum ergo reverteretur de collecta (33) idem honorabilissimus archiepiscopus, dat ei in scriptis mulier vidua habens unicum filium, notitiam xenii (34) quinque centenariorum auri. Cum autem suscepisset, et honorabile secretum dimisisset, convocavit dispensatores,

CAP. XI. Intuens Niceta patricius (38) hujus viri virtutibus pleni magnanimitatem, et sine parei. tate manum expansam, et tanquam ex fonte jugiter omnibus præstantem, instinctu quorumdam diabolum imitantiuni, subit ad sanctum, et dicit ei: Regnum arctatur, et pecunia eget. Jam, quia sine parcitate erogantur, quæ deferuntur tibi pecuniæ, da eas imperio, da eas in publicum saccellum. Ille vero de hoc D quod dictum fuerat, imperturbatus manens, dicit ad eum : Non justum est ut arbitror, domine patrici, ea quæ super cœlesti Regi oblata sunt, terrestri dare. Si vero et omnino tale aliquid judicasti, crede, humilis Joannes ex eis nummum non dabit tibi; sed ecce sub humili lectulo meo est apotheca Christi, ut volueris fac. Surgens itaque statim patricius, vocat de suis hominibus qui portare deberent, et imponit super eos pecunias totas, non relinquens ex eis nisi unum centenarium. Et cum descenderent qui portabant hujusmodi pecuniam, ascendebant quidəm alii portantes pusillas lagunculas, habentes pecunias missas patriarchæ de Africa, superscriptas alias quidem MEL OPTIMUM, alias autem MEL SINE FUMO. Cum

ergo descendens patricius legeret superscriptiones A sitate compresso eorum qui ab eo alebantur, et in

multa cura et oratione beato perseverante, sensit quidam civitatis habitator eam quæ circumdederat sanctissimum illum ariditatem et omnimodam egestatem bigamus existens, desiderat diaconus san. ctæ ecclesiæ fieri. Et per necessitatem quæ sanctum undique circumdederat, volebat suadere ei ut eur. consecraret; fecitque ei deprecationem, continenter ita (in facie quippe ei non audebat tale aliquid di cere): Sanctissimo et ter beato Patri patrum Joanni vicario Christi, deprecatio et postulatio a Cosma (40) indigno servo servorum sanctitatis vestræ. Ediscens, sanctissime domine, quæ obtinet honorandum caput tuum secundum permissionem Dei, imo pro peccatis nostris, escarum penuriam, non justum existimavi

lagenarum, insinuat patriarchæ ut sibi mitteret de tali melle, quo ad opus suum uteretur. Noverat enim eum mali esse immemorem. Ascendente igitur qui lagunculas habebat creditas, et responsa reddente, et indicante pecunias esse pro melle in vasis, statim vere mitis pastor misit ei unam lagunculam, superscriptam MEL OPTIMUM, faciens ei et pittacium, continens ita: ‹ Dominus qui dixit : Non te deseram neque derelinquam (Hebr. xii; Jes. 1), sine mendacio est; et Deus verus; idcirco Deum, qui omnibus escam et vitam præbet, homo corruptibilis constringere non potest. Vale. Præcepit autem abeuntibus et portantibus lagunculam, ut dicerent ei ut ante se faceret eam aperiri, et dicerent ei quod omnes quas viderat deferri lagunculas pecuniis essent B servus tuus, in refectione conversari, domino meo pro melle repleta. Contigit 185 ergo sedente eo ad mensam, ut nuntiaretur adesse eos qui lagunculam portabant, et pittacium patriarchæ. Ascendentibus itaque eis, cum vidisset unam tantum lagunculam, dixit eis patricius: Dicite ei: Credo, domine, magnam iracundiam adversum me retines, nam unam solam non mitteres mihi. Tradito autem pittacio eodem, et bullam (39) dissolventibus, et evacuantibus coram omnibus pecuniam, agnovit et reliquas lagunculas, quas vidit, similiter plenas esse. Cum ergo legisset quod homo corruptibilis Deum constringere non posset, compunctus de sermone, dixit: Et vivit Dominus, neque Niceta constringet eum, homo etenim et ipse peccator et corruptibilis est. Et relinquens mox prandium, et sumens secum quotquot C pecunias ab honorando Patre abstulerat, et lagunculam quæ ab eo transmissa fuerat, et de suo centenaria tria, apprehendit honoranda ejus vestigia, nullo ic obsequium proprium sumpto; sed in humilitate multa ascendens, rogabat eum, quasi aliis accusantibus motum, indulgentiam a Deo exposceret, satisfaciens ei quod etsi pœnitentiam ei daret, prompte hanc susciperet et custodiret. Admirans autem archiepiscopus velocem viri conversionem, uibil de commisso conquestus est, sed et magis consolabatur eum verbis consolatoriis. Talis autem amborum confirmata est ex tunc a Deo charitas, ut compater supradicti fieret patricii.

CAP. XII. Qui Abraham in hoc quod expediebat tentavit, ut ejus fidem soli Deo cognitam universus D mundus discens imitaretur (Gen. xx11), tentavit et memorabilem istum Joannem. Modus autem illius tentationis forma utilitatis sanctis ejus ecclesiis exstitit. Est autem forma hæc: Inæstimabili multitudine fugientium a Persis, sicut jam dictum (Supra c. 6), et adveniente Alexandriam, et sterilitate multa ciborum facta, eo quod non subiret fluvius Nilus secundum consuetudinem, et auro cuncto erogato quod possederat patriarcha, misit, et mutuo accepit a multis philochristis circa decem centenaria. Et his iterum consumptis, et adhuc fame inanente, et de cætero mutuum dare ei nullo volente, sed omnibus pertinaciam famis timentibus, et neces❤

in subtilitate (41) manenti. Sunt igitur indigno servo
tuo frumenti ducenta millia modiorum, et auri libræ
centum octoginta, quas rogo dari Christo per te
dominum meum: tantum ego indignus in ministerio
vestri diaconatu frui merear, ut per talem cum le
domino sancti altaris ministrationem, emundet a
peccatorum meorum luxuria. Dicit enim vere Dei
prædicator sanctus Apostolus, quoniam ex necessi-
tate et legis translatio fit (Hebr. vn), › Hæc susci-
piens divinitus sapiens, et virum advocans, ait ad
eum: Tu es qui preces nobis per notarium tuum et
filium misisti? Quo dicente: Etiam, domine, misit
omnes foras beatus et misericordissimus, nolens
coram omnibus hunc confundere, et cœpit dicere ad
eum : Oblatio quidem tua valde justa et tempori
necessaria, sed maculosa est; et nosti quod in Lege
ovis sive parva, sive magna, nisi immaculata esset,
non in sacrificium offerebatur (Levit, xx11); et ideo
ad sacrificium Cain non respexit Deus (Gen. Iv).
Quoniam vero dixisti, frater, quod ex necessitate et
legis translatio fiat, de lege veteri hoc dicit Aposto-
lus; nam quomodo ait frater Domini Jacobus, quod
quicunque observaverit totam legem, offendat autem
in uno, factus est omnium reus (Jac, 11)? De fratribus
vero meis egenis et de sancta Ecclesia, Deus qui eos
nutrivit ante quam ego et tu nasceremur, ipse et
nunc nutriet eos; tantum, si sermones ejus illæsos
custodierimus. Ille enim qui tunc quinque panes
multiplicavit (Joan, vi), potest et decem horrei mei
modiis benedicere, Quapropter illud dico ad te, fili,
quod in Actibus apostolorum dictum est: Non est
tibi portio neque hæreditas in bac parte (Act. vin).
Cumque hunc tristem et sine effectu dimisisset, nun-
tiatur ei duas Ecclesiæ magnarum navium ad terram
esse submissas, quas miserat in Siciliam propter
frumentum. Hoc autem audiens ille beatus, cadens
in terram, gratias egit omnipotenti Deo, dicens :
Gratias refero tibi, Domine, quoniam non permisisti
servo tuo pecuniis vendere gratiam tuam. Vere in-
quirentes te, Domine, et sanctæ Ecclesiæ tuæ re-
gulas custodientes, 186 non deficient omni bono
(Psal. xxxm).
CAP. XIII.

Quibusdam duobus clericis in cul

« PoprzedniaDalej »