Obrazy na stronie
PDF
ePub

1

inquit, sicut apes favum, et exarserunt sicut ignis in A bat? Quem aliquando monachum audiens bene cons

spinis, et in nomine Domini vindicabor in eis (Psal. CXVII). Tunc Satanas exclamans, ait: Heu! heu me! quid tibi de cætero faciam nescio. Ecce enim me in omnibus victum ac superatum intelligo, et universas vires meas esse despectas, et me undique conculcatum. Verumtamen nec sie quidem a te aliquando discedam, donec superans, humilem te mihique subjectum faciam. Vir autem Dei ait ad eum: Anathema tibi et omni virtuti tuæ, pollutissime dæmon; gloria autein et honor Domino soli sancto ac sapienti Deo, qui nobis dilectoribus suis te tradidit conculcandum. Et idcirco versutias tuas subsannamus atque contemnimus. Agnosce itaque, infirmissime atque infelicissime dæmon, quia nos neque to, neque tuas pertimescimus phantasias.

CAP. XVII. — Per multum autem tempus diversis argumentis ac machinis contra virum fortissimum dimicans, non quivit cogitationibus ejus solidissimis, saltem pavorem certans incutere. Magis autem præliando, alacritatem in eo et charitatem apud Deum maximam suscitabat. Diligens namque Deurn ex 1010 animo, et conversationem suam secundum voluntatem ejus instituens, affluenter gratiam divinam promeruit et propterea non valebat diabolus lædere eum. Perseveranter namque pulsaverat, ut ei thesauri divinæ gratiæ panderentur. Cumque patefactus fuisset ingressus, tres sibi inde pretiosissimos lapides sumpsit, fidem, spem et charitatem, quibus in eo perfecte ac firmiter virtutes reliquæ ornabantur. Texens quoque pretiosissimam coronam bonis operibus, Regi regum Domino, a quo munus acceperat, offerebat. Quis enim sic ex toto corde Deum et proximum tanquam seipsum dilexit (Lucæ x)? Aut quis ita laborantibus compatiebatur et misericors existe

versari, non pro eo deprecatus est Dominum, ut liber ab omnibus diaboli laqueis servaretur, et cursuin vitæ suæ inculpabiliter consummaret? Aut queni peccatorum vel impium audiens, pro eo, ut salvaretur, cum lacrymis diebus ac noctibus Dominum non postulabat? Et in omni tempore institutionis suæ von præterivit eum fine lacrymis dies. Labia sua non solvebat facile in risum. Non appropinquavit oleum corpusculo ejus; facies, vel etiam pedes, a die cunversionis suæ nunquam diluti sunt. Sic namque sé exhibebat, tanquam quotidie moriturum.

CAP. XVII. O verè, fratres, gloriosum miraculum, in tanta abstinentia, jugibusque vigiliis, fletibus mixtis, chameuniis (13) quoque et contritione B corporis nunquam omnino lassatus est, nunquàni infirmatus segoltià obtorpuit, nunquam tædio fatigatus est; sed veluti esuriens quisquam aut sitiens, sic ille aviditate quadam sustinens omnia, nunquam sui propositi potuit mens ejus dulcedine satiari. Erat autem aspectus ejus quasi flos quidam immarcescibilis, atque in facie ejus puritas animi noscebatur. Sed et totum corpusculum ejus, quasi nihil egisset, validum ac robustum apparuit, utpote qui divina gratia in omnibus frueretur, et jucunditate 150 spiritalis lætitiæ potiretur. In höra namqué dormitionis suæ ita splendidissimus vültü apparebat, quası qui nequaquam vitæ suæ tempus in abstinentia peregisset. Sed et aliud in eo per dispensationem miraculum gestum est. In omnibus siquiC dem quinquaginta annis abstinentiæ suæ, vestem cilicinam, qua indutus fuerat, nón mutavit.

Reliqua de Vita Abrahæ et ejus nepte vide infra, inter Vitas feminarum

ROSWEYDI NOTATIO.

(1) Abrahæ.] Memoria hujus habetur in ecclesiasticis tabulis. Ita enim Martyrologium Romanum 16 Martii In Syria sancti Abrahæ eremite, cujus res gestas beatus Ephraim diaconus conscripsit. Menologium Græcorum 29 Octobris: Natalis sancti Patris nostri Abrahami. › Fusius eodem die in Menæis, ubi et Maria neptis ejus jungitur.

(2) Ephraim.] Auctor bic Actorum sancti Abrahæ, ut Mss. præferunt, et editio Coloniensis; quæ etiam hoc auctore habes apud Lipomanum, tomo II, qui ea ex Vitis Patrum editionis Coloniensis desumpsit. Nam quæ in aliis editionibus habentur, in fine decurtata sunt. Desant enim tria ultima capita post Vitam Mariæ neptis Abrahæ, quæ ibidem huic juncta est. Meminit ejusdem idem Ephraim in libello, qui Testamentum Ephraim inscribitur.

Metaphrastes quoque ejusdem res gestas fusius enarravit, quas habes apud Lipomanum, tomo VI, et Surium, tomo I.

Meminit de Abrabam sancti Ephraim discipulo Sozomenus, libro 1, cap. 15, et Nicephorus, lib. 1x, capite 16.

(3) Interprete anonymo.] Eadem hæc Acta ex nova Gerardi Vossii interpretatione prodiere hic proxime elapsis annis, inter opera beati Ephraim, tomo III.

(4) Desponsaverunt ei puellam adhuc în pueritia constituto.] Saltem septennes esse oportebat, ut contraherent sponsalia, ut notat Barnabas Brissonius de ritu nuptiarum. Modestinus jurisconsult., lib. iv Differentiarum, 1. In sponsal., d. Dé ritu nupt. « In spon

D

salibus contrahendis ætas contrahentium definità non est, ut in matrimoniis. Quapropter a primordio ætatis sponsalia fici possunt; si modo id fieri ab utraque persona intelligatur, id est, si non sint minorés quam septem annorum. Quæ verbà certam nominatio sponsalibus contrahendis præscriptam ætatem non fuisse significant.

Quanquam quod ad legis Papiæ præmia attinet, ea demum sponsalia probari admittique Augustus constituit, quibus biennio post justæ ac legitimæ nuptiæ accedere possent. Ut proinde minores natu decem annorum virgines frustra sponse haberentur. Cujus rei constituendæ causa fuit, quod sponsaliorum obtentu, quæ ad exitum et effectum brevi perduci per sponsarum immaturam ætatem non poterant, legi fraudem fieri animadvertisset. Dio, libro LIV, in Actis anni 756 : Ως δὲ οὖν βρέφη τινὲς ἐγγνώμενοι τὰς μὲν τιμὰς τῶν γεγαμηκότων ἐκαρποῦντο, τὸ δὲ ἔργον αὐτῶν οὐ παρείχοντο, προσέταξε μηδεμίαν ἐγγύαν ισχύειν μεθ' ἣν οὐδὲ ουοῖν ἐτοῖν διελθόντοιν γαμήσει τις τουτέστι δεκέτιν πάντως ἐγγυᾶσθαι, τοῦ (sic) γέ τι ἀπ' αὐτῆς ἀπο λάυσονται δώδεκα γὰρ ταῖς κόραις εἰς τὴν τοῦ γάμου ὥραν ἔτη πλήρη, καθάπερ εἶπον, νομίζεται. Quæ verba ita Brissonius reddidit, quod ea ab interprete Xylandro minus fideliter et plane versa essent: Quoniam autem quidam infantes puellas despondentes præmiis quidem conjugum fruebantur, cæterum effectum rei et conjugum opus non præstabant, ea sponsalia vires nullas habere constituit, post quæ duobus transactis annis sponsa duci minime posset; hoc est ut omnino

295

Marcellus Empiricus, cap. 25: Vermis terrenus
exfoditur, et in ligneo cauco ponitur, si fieri potest,
fisso, et ferro illigato. Hieronymus, libro u contra
Jovinianum, cap. Ix: Quodam vero tempore babens
ad potandum caucum ligneum, vidit pueruin manu
concava bibere. Ita ibi legendu 151 esse, ex
Ms. monui, supra, ad Vitam sancti Paoli primi ere-
mitæ, cap. 14, n. 55. Vide Onomasticon.

decennis virgo desponderetur, siquidem ex ea com- A pois. Quod vulgo caucium doctioribus dicitur calix. modi quid sponsus capere vellet. Duodecimo namque anno virgo matura viro, et nubilis, ut jam ante dixi, existimatur. Quæ adducit etiam iisdem pene verbis Zonaras, tom. II Annalium, et mentem Dionis clare proponit. Hoc ipsum strictim tangit Suetonius Augu ti cap. 34: Cumque etiam immaturitate sponsarum, et matrimoniorum erebra mutatione vim legis eludi sentiret, tempus sponsas habendi coarctavit. › Quo pertinet Caii locus, 1. pœn., d. De sponsal., quem ex ejus lib. 1, ad 1. Juliam et Papiam Pandectarum concinnatores delibarunt: Sæpe justæ ac necessariæ causæ non solum annum vel biennium, sed etiam triennium aut quadriennium, et ulterius trahunt sponsalia, veluti valetudo sponsi sponsæve, vel morLes parentum, aut capitalia crimina, aut longiores peregrinationes, quæ ex necessitate fiunt. Vide etiam Cuiacium, libro xvi Observat., cap. 35.

(5) Propinquabile.] Alias, propinqui habile. Tune delendum, memorari parentes.

(6) Die septimo.] Ita Ms. Audomarensis, et Metaphrastes. Deest impressis. Exprimitur hic ritus quarumdam gentium septem diebus nuptias celebrantium, Gen. xxix, 27, de nuptiis Jacob et Liæ: Imple heddomadam dierum hujus copula. Judicum xiv, 12: Quod si solveritis mihi intra septem dies convivi. Et vers. 17 Septem igitur diebus convivii flebat ante eum. Tobiæ vin, 23: Adjuravit Raguel Tobiam, ul duas hebdomadas moraretur apud se. Nempe, ait Serarius noster, epulum nuptiale in decimum quartum diem porrigitur, propter duplicatam scilicet lætitiam ob nuptias et dæmonium illud expulsum. Augustinus, q. 89 in Genesim: ‹ Quod ait, Consumma sepțimanam istius, ad nuptiarum celebrationem pertinet, quæ septem diebus celebrari solent. Hieronymus, tradit. in Genes. : Dicitur ei a socero Laban u se. ptem dies pro nuptiis prioris sororis expleat. Obri nuit is mos apud Orientales, et apud Judæos etiamnum servatur. Ex hac Vita colligitur etiam viguisse apud Egyptios.

(7) Caucum.] Ita Ms. Audomarensis, uti et hic infra, cap. 15, Editiones, catinum. Usurpatur hæc vox tum a Græcis, tum a Latinis. Glossæ Græcolatine, Kaŭxa, patera. Suidas : Καυκίον παρ' ἡμῖν, κάλιξ δὲ παρὰ σου

B

(8) Psiathium.] Frequens hæc dictio apud Asceticos scriptores de lecto et ináttula Asce aruin. Hac ead m Vita, cap. 14, pro psiathio alia editio habet mattutam. Vide dieta ad Vitam Pachomii, cap. 43, n. 40.

(9) Abstinentiæ suæ regulam, etc., non mutant.] Ephraim sermone ascetico sive de vita monastica

Sancti probatissimique olim Patres, jac is firmiter unius regulæ fundamentis, canonem, quem semet arripuerant, ad finem usque vite retinuerunt. Nam alii quinquaginta annis, alii pluribus, etc. Idem sermone parænetico de Adventu Domini: Canonem unum retine, sicut etiam sancti fecerunt Patres, qui ad quinquaginta et ultra annos non mutarunt canonem ac regulam.

(10) Per impositionem manus presbyter ordinatus.] Ita ipsis apostolorum temporibus ordinatio presbyterorum manuum impositione seu xɛipolɛσia est facta: (I Timoth. iv, 14; v. 22.) Vide Onomasticon

(11) Enei.] Ita scribendum et legendum. Hacteùus editum ænei. Quod etsi intelligi possit, quod instar æris præ stupore diriguerint, non tamen ita scribit auctor. Græce est veoi. Est autem Græcis eveòs perculsus. Hesychius, éveoc, extλnxto. Vide Onomast.

(12) Cum magna phantasia.] Id est, apparatu. Nicephorus, libro x1, cap. 18, de Valente imperatorė : Cum autem Epiphaniorum festus dies adesse!, cum universa, quam secum habebat phantasia, inanique et splendida pompa in Ecclesiam venit. Græce est, σὺν τῇ περὶ αὐτὸν φαντασίᾳ.

C (13) Chameuniis.] Ita legendum. Quæ vox etiam in manuscripto sæpe depravata est. Vetus editio habet, Cammeniis. Coloniensis, Caumeniis. Quod postremum ortum ex transpositione litterarum, quæ in quibusdam vocibus valde solemnis fuit.

JANUARII I.

VITA SANCTI BASILII

(9)
(་)ཧྭ

CASAREA CAPPADOCIA ARCHIEPISCOPI.

AUCTORE AMPHILOCHIO (2), ICONII EPISCOPI,

INTERPRETE URSO (3) S. R. E. SUBDIACONO.

PRÆFATIO

INTERPRETIS.

Beati Basilii, Cæsarea Cappadociæ præsulis, Vitam me in Latinam vertisse dictionem, secundum postulationem tuam, cognosce. Neque enim inobediens esse tibi debeo, qui omnibus fratribus meis et proximis debitor sum. Sed utinam tam bene quam prompte, tam utiliter, quam feliciter, quod postulasti, fuerim exsecutus; præsertim cum necessario super hoc fueris exhortatus, et ut tantus vir apud Latinos, quemadmodum apud Græcos, celebris habeatur, jure sategeris. Denique licet ejus quædam salutifera scripta sermo Latinus habeat, vita tamen illius quam sit admirabilis hactenus ignoratur. Et certe satis incongruum est quod docuerit sciri, et quid fuerit operatus nesciri: cum sanctus vir, utpote imitator illius de quo Lucas scribit, quia cœpit Jesus facere et docere (Act. 1), non solum verba Dei decebat homines, sed, ut magnus vocaretur in regno cœlorum, antea faciebat. Fruere igitur salubrius doctrinis ejus; et ne forte dicas illum docuisse et non fecisse, jam nunc scies quia fecit quod docuit, et de cætero habebis quod imiteris.

152 Licet ante hoc opus ego non præsumpserim aggredi, putans, ut ipse nosti, ab alio jam translatam,

[ocr errors]

in quo merito ipse me reprehendi. Nunquidnam quia Scripturam sacram quidam interpretati sunt, idcirco posteriores interpretes hanc minus interpretati sunt? Si hoc esset, eamdem sacram Scripturam Latinitas ex ipso Hebraico fonte per beatum Hieronymum Ecclesiæ Romanæ presbyterum (4), et divinæ Bibliothecæ cultorem, hactenus non hausisset.

Verum diligenter inquirens, nihil scriptum de Vita hujus sancti apud Latinos inveni, nisi duo miraculorum ejus (5), id est, de puero Christi negatore liberato, et muliere a peccatis erepta; quæ tamen adeo depravata reperi, ut rursus ea interpretari quam emendare maluissem.

Saue notandum est, quia cum quidam legunt in his Actibus quæ sanctus Amphilochius scripsit, discrepasse autumant ab his quæ sanctus Gregorius Nazianzenus in epitaphio (6) hujus magui viri commemorat, cum alter forte tacuerit quod alter non tacuit, idipsum nobis inter Evangelistas reperientibus. Præsertim cum et idem Amphilochius, qui super tanti viri vita scripserint, hæc expositurus apte designet

Prologus auctoris.

Charissimi, non inconveniens erat, sed justum, devotos filios super obitu patrio contristari, et ei dona lacrymarum offerre, quod hactenus compatienter egimus. At vero postquam luctus turbinem, secundum quod scriptum est, deposuimus, ad gratificam supplicationem omnium Domino Christo Deo nostro rependendam commoti sumus; operæ pretium duxi, tam memorabilem Vitam, quam vera miracula pastoris et magistri nostri Basilii, ne diutino transcursu temporis oblivioni profundæ tradantur, scripturæ fore mandanda. Tribus enim sacratissimis et egregiis viris, Gregorio videlicet, qui in theologia claruit (7), et Gregorio memorabili Nysseorum (8) civitatis episcopo, sed et beato Ephrem (9), aliis atque aliter sermonibus epitaphicis tantum virum fulgidum exhibentibus, visum est et mihi tanquam abortivo, ut cum Apostolo dicam, cum præ manibus accepissem narrationes quæ ab utrisque admirandis viris editæ sunt, ea quæ his deesse videbantur supplevi, more scilicet devoti filii debitum patri repræsentantis, de sursum quædam, ut æstimari potest, assequentis, et certam scientiam percipients. Novit enim, novit nubes abscondere solem, et morosus bonarum narrationum transcursus facile introducit oblivionem.

Magnus igitur exstitit pastor noster, et famosus mundo Basilius cœlestium virtutum consermocinator, angelorum ordinum comminister, prædicabilis Ecclesiæ doctor, incorrupta dogmatum orthodoxorum columna; qui naturam existentium enucleatius explanavit, qui pessimum Trinitatis apostatam Julianum (10) deposuit, qui Valentis os (11) blasphemum obstruxit, qui Arianorum expresse nequissimum errorem devastavit, qui Christianorum liquido stabilivit rectam opinionem. Pastor acceptabilis Ecclesiæ populi, regalis sacordotii consors, circumamictus veritate Christi, ovium aries, divinæ fidei magister inclytus; qui et vivens et post obitum magnis coruscavit miraculis, qui Deo odibilis Juliani, ut dictum est, extollentis in altum cornu, et loquentis adversus Deum iniquitatem, corruptionem oratione sua paravit. Interea Valens accipiens indigne Imperialem purpuram, et Arianorum nequam sensui patrocinium præstans, venit ad illustrem, quæ apud nos est, Cæsaris urbem. Verum qualiter, vel qua causa, non est præsentis temporis enarratio. Sed ad propositum redeamus; virtutes illius, quas a vulva usque ad finem habuit, narraturi.

VITA.

CAPUT PRIMUM.-Basilius solus super terram æqua- A deratus est annos, Julianus, qui ad breve tempus litatem ostendit, vitam videlicet operibus decoratam,

et sermonibus divinæ sapientiæ illustratam, omnia
Christo dans, animam et corpus, verborum palmas
(12), propter quod et gentilem errorem ut araneorum
tela dirupit. Hic septem annorum factus, ad litteras
traditur a parentibus: vacans autem in mathematicis
quinquennio, fructificabat plurimum in philoso-
phica disciplina, naturæ mansuetudine. Rursus
relicta 153 patria, Cappadox enim erat ge.
Dere, pervenit ad matrem sermonum,
id est,
Athenas (13), et castitate seu multa continentia et
temperantia decenter ornatus, adbæret præceptori
Græcorum sapientiæ, Eubulo (14) nomine, et ita sese
disciplinis tradidit, ut eum tam præceptores quam
coudiscipuli imitarentur. Erant eniin hujus coopera-
tores, magnus Gregorius Nazianzenus episcopus, qui
throni Apostolici gubernacula per duodecim (15) mo-

[ocr errors]

Christianus fuit, atque Libanius (16). Hic autem præ omnibus admirabilis vir posuit in corde suo non participari pani vel vino, donec ex superna provisione sapientiæ penetraret arcana. Moratus autem in eruditionibus quindecim annos, et omnem gentilem philosophiam transcurrens, in fine astronomiam quoque ac geometriam, et optima quæque legens, cum nullo modo valuisset per ea invenire omnium conditorem, quadam nocte vigilante illo, divinus quidam splendor infit ut transeurreret nostræ religionis scripturam.

Surgens ergo properavit Ægyptum (17), et accedens ad quemdam Archimandritarum, nomine Porphyrium (18), petivit dari sibi sacros libros ad perceptionem divinorum dogmatum. Et hoc perceptomansit illic, dans operam meditationi divinorum eloquiorum, aqua et oleribus educatus. Anno vero

integro ibidem moratus, et veritatis rationem fide A enim omnes, hi in vitam æternam, hi in opprobrium considerans, perseveravit scrutatus verbum veritatis,

et petivit se dimitti Jerosolymam causa orationis (19) iturum, et illic miracula inspecturum, qui exoratus dimisit eum.

et confusionem perpetuam et astabimus ante tribunal Christi (II Cor. v), quemadmodum docent nos magniloqui propheta, Isaias, Jeremias, Ezechiel, Daniel, et David rex, et egregius Paulus. Et post hos ipse Dominus pœnitentiæ dator, et hujus recompen→ sator, qui ovem perditam requisivit (Matth. xvin), qui recedentem a paternis sinibus cum multis divitiis puerum, et his luxuriose consumptis postea redeuntem, fame tabefactum, germane amplexus est, et adornans fulgida stola et annulo ac vestibus pretiosis, suadet nihil puero peccanti, non sævire, sed veluti fratri veniam dare (Luca XIV); sic absque invidia Dominus excellens bonitatem æqualem his, qui circa 154 undecimam horam venerunt, mercedem B dat (Matth. xx). Ipse et nobis pœnitentibus, et resipiscentibus, ex aqua et Spiritu sancto regenerationem donabit, quia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit quæ præparavit Dominus diligentibus se (I Cor. 11). Horum ergo sensu intellecto, Eubulus ait : O Basili, cœlestis Trinitatis assertor, per te credo in unum Deum Patrem onnipotentem, et cætera; exspectans resurrectionem mortuorum, et vitam venturi sæculi, amen. Opere autem ostendam tibi fidem quæ in me est: quoniam, omnibus quæ mihi adsunt in manibus tuis datis, residuo vitæ meæ tempore, si placitum in conspectu Dei fuerit, tecum ero, suscepta ex sancta aqua seu Spiritu regeneratione. Ait autem Basilius Benedictus Dominus Deus noster, ex hoc nunc et usque in sæculum, o Eubule, qui illustravit lumen verum in mente tua, et transtulit te a multorum errore deorum in agnitionem misericordiæ suæ. Porro si, ut fassus es, mecum pariter esse vis, ostendam tibi quo saluti nostræ modo provideamus, a vinculis istius sæculi liberandi. Venundemus omnia quæ nobis insunt, et tribuamus egenis, sicque demum ad sanctani civitatem pergamus, inspectores per nos efficiendi patratorum ibidem miraculorum, et acquiramus fiduciam apud Deum. Taliter itaque ambo rebus suis pie distributis, sola ex his indumenta, quæ sancto baptismati præparari solent, ementes, Jerosolymam tendunt, convertentes ad Dominum gentilium multitudinem copiosam. CAP. III. Pervenientes vero ad Antiochi urbem, diverterunt ad receptaculum quoddam. Filius autem hospitis, nomine Philoxenus, sedebat præ foribus in meditatione multa: erat autem hic discipulus Libanii sophistæ, a quo susceperat versus Homericos ad transferendum eos in rhetoricos. Et cum in multa tribulatione consisteret, laborando deficiebat; quem aspiciens Basilius dixit ad eum : Quare ita tristis es, adolescens? Ait : Quæ mihi utilitas erit, si dixero tibi? Perseverante autem Basilio, et ei prodesse pollicente, dixit ei tam sophistam, quam etiam versus, et quia propter hoc laboro. Qui susceptis versibus cœpit dicere horum translationem. At vero adolescens stupefactus pariter et gavisus, in scriptis ex

CAP. II. Rediens autem illo, ubi Græcorum institutus est philosophia, cœpit persuadere multis philosophis et multitudini gentilium ostendere Christum, demonstrans illis viam salutis. Requirebat vero et præceptorem suum Eubulum (qui erat dux verbi) in vicissitudinem studiorum, quibus ab ipso fuerat institutus, ad trahendum eum et inclinandum immaculatæ fidei, utpote ipse bene currens ad eam. Omnesque docebat, qui philosophia imbuti erant, illum sequi quasi magistrum. Requirens autem eum in omnibus scholis, invenit in proastio (20) cum philosophis. Nihil erat enim apud eos studii quam dicendi quid ac audiendi novum. Disputante autem illo, reprehendit eum astans Basilius. Et quidam eorum qui cum ipsis erant dixit: Reprehendit te quis, o philosophe? Qui ait: Aut Deus, aut Basilius. Recognoscens ergo eum, et hos qui secum erant dimittens, aderat cum Basilio, et tribus diebus jejuni perseverantes, quæstiones invicem proponebant. Interrogavit itaque Eubulus Basilium: Quæ est definitio philosophiæ, Basili? Qui ait: Prima definitio philosophiæ, meditatio mortis. Ille vero admirans, ait: Quis est mundus? Ait: Qui est super mundum. Et dulces quidem sunt mundi sermones, ipse vero mundus vehementer amarus, si quis hunc vitiose retineat. Et alia est voluptas corporis, et alia incorpo- C ralis naturæ. Et pariter hæc cuiquam inesse impossibile constat. Nemo enim potest duobus dominis servire (Matth. vi). Verum, quantum virtus suppeditat, frangimus esurientibus panem scientiæ, et eos qui per malitiam quorumdam sine tecto sunt, per virtutem ducimus sub tectum. Si vero eum nudum videmus, amictu circumdamus, et domesticos seminis non despicimus. Cumque dixisset hæc, imaginans ei parabolice Salvatoris nostri misericordiam, quam circa nos per pœnitentiam operatur, tres tabulas (21) sensim proponit in proforibus mentis, unain quidem in superioribus portarum virtutes ferentem, prudentiam videlicet, fortitudinem, temperantiam, et justitiam. In sinistra vero parte seductionem. Porro hinc et inde intemperantiam, profanationem, linguosita- D tem, suasionem, et hujuscemodi examen malorum. Pœnitentiam autem decenter astanten intrepidam, bilarem, lenem, et contrariis quidem adversantem, populo vero bona omnia imprecantem. Præterea juxta hanc, abstinentiam, sagacitatem, clementiam, pudicitiam, pudorem, humanitatem, et multorum bonorum plebem. Sensus vero hujus historiæ videntibus quidem est monitio, audientibus autem zeli potioris occasio. Hæc et ipse ego videns delectatus sum, et in hoc ductus sum, o Eubule. Sunt quippe in nobis non imagines neque ænigmata, sed ipsa liquido veritas ad salutem adducens. Resurgemus Hoc caput deest in Vitis l'atrum. PATROL. LXXHI

10

B

volavit in cœlum; hi vero qui astabant tremefacti glorificaverunt Deum; baptizatus autem Basilius exivit ab aqua. Admirans autem Maximinus Basilii dilectionem quam in Deum habebat, et oratione fusa super eun induit vestibus resurrectionis Christi. Baptizavit autem et Eubulum, et ungens etiam sancto chrismate (25), tradidit vivificam communionem, et rogavit Basilium Dei sacerdos post orationem sumere cibum, quod et fecit dicens: Domine Jesu Christe Deus noster, ita credo evangelicæ voci tuæ, et spero in benignitate tua, ait, manducans et bibens, vincam resistentem nobis diabolum cooperatione Spiritus sancti tui. Stupefactus autem sacerdos Dei in fide illius, reversus est cum eis in sanctam civitatem. Anniversario vero tempore illic demorantes, communi consilio venerunt Antiochiam, et Basilius a Meletio (26) ejusdem urbis episcopo ad diaconii ordinem promotus, et Proverbiorum (27) sermonem interpretatus, multa est admiratione provectus.

poni eam rogavit. Qui scripsit horum solutionem in A eo venieus descendit in aquam, et turbata aqua contribus editionibus puer autem suscepit eos gaudens, et diluculo pergit ad Libanium, et dat ei versuum enucleationem. Accipiens autem Libanius, et consternatus super translatione, dixit: Per divinam Providentiam nullus præsentium sapientum tale quid potest interpretari. Unde ergo est horum innovator? ait puer Peregrinus quidam veniens ad hospitium meum, paratissime disseruit mihi horum dissolutionem. Nihil ergo negligens Libanius, cursim ad hospitium venit, et videns Basilium una cum Eubulo, et recognoscens eos, obstupefactus est pro insperato utriusque adventu. Rogavit autem eos divertere in domum suam; et hoc consecutus, rogavit etiam ut suavem seu conditam sumerent escam. Qui pane et aqua, secundum consequentiam quæ ab ipsis tenebatur, mensurate perceptis, gratias egerunt Deo, et omnium datori bonorum. Paratissime itaque Libanius cœpit cum iis quærere, ac protendere verbositates rhetoricas. Illi autem proposuerunt ei de fide sermonem. At vero Libanius sentiens quæ dicebantur : Nondum est, inquit, tempus hujus operationis; cum autem jusserit superna Providentia, non est qui resistat. Sed quia in maximis mihi profuisti, o Basili, disputare quoque ad novitios meos ne dedigneris. Qui celeriter congregatis juvenibus, docebat eos munditiam animæ et impassibilitatem corporis, gressum mitem, vocem temperatam, sermonem ordinatum, cibum et potum imperturbabilem, coram senioribus silentium, ante sapientiores auditionem, circa prælatos subjectionem, circa æquales seu minores C charitatem non fictam, pauca effari, plura vero intelligere; non exasperari sermone, non superabundare loquelis, non esse promptos ad risum, pudore ornari, cum mulieribus impudicis non colloqui, deorsum visum habere, sursum animam; fugere contradictiones, non didascalicam sequi dignitatem, nihil æstimare a quibuscunque collatos honores. Quod si quisquam vestrum aliis etiam prodesse potest, a Deo mercedem exspectet, et æternorum bonorum vicissitudinem a Christo Jesu Domino nostro. His dictis, Basilius ad discipulos Libanii, et miris ab omnibus laudibus cumulatus, una cum Eubulo carpebat iter.

[ocr errors]

1

CAP. IV. Cumque Jerosolymam pervenissent, et omnem locum sacrosanctum fide et amore perlustrassent, et in eis Deum, qui super omnia est, adoras-D sent, manifesti facti sunt episcopo civitatis, nomine Maximino (22). Et huic procidentes, postulaverunt adipisci divinam regenerationem in Jordane (23) flumine. Quos intuens sanctus hic vir Dei, gratia plenus, adimplevit petitionem ipsorum, et una cum fidelibus viris venit ad Jordanem. Cum autem Basilíus accessisset ad ripam, projecit se super humum, et cum lacrymis et clamore valido petebat signum suæ fidei revelari. Et mox cum tremore consurgens 155 deponit vestimenta sua, et cum eis procul dubio veterem hominem, sic demum descendens in aquam orabat, et accedens sacerdos baptizavit eum. Et ecce fulgur ignis præfulsit eis, et columba (24) ex

CAP. V. Post non multo tempore transacto, properavit una cum Eubulo ad Cappadocensium regionem; et cum jam jamque ingressuri essent Cæsariensium civitatem, in visione noctis revelatus est tunc episcopo ipsius urbis, Eusebio (28) nomine, horum adventus, et quod Basilius ejus esset futurus successor. Qui expergefactus vocavit principem ec. clesiasticæ administrationis, et quosdam venerabilium clericorum, et misit eos ad orientalem portam urbis, dicens eis, visionem; cumque irent ad portam, obvii fuerunt eis, cum ingrederentur. Quos videntes et agnoscentes, rogaverunt ut ascende. rent ad episcopum. Cumque intrarent, intuitus eos sanctissimus episcopus, et stupefactus in similitudine visionis, Deo gratias egit. Interrogavit autem unde venirent, et quo abirent, et quæ eorum essent vocabula, et discens, dixit diaconibus præbere quæ ad requiem eorum congruerent: qui adducentes eos ad insigne habitaculum (29), omnia obtulerunt ad suavitatem eorum. Eadem autem hora advocans sanctissimus vir lectissimos cleri et civitatis, enarravit eis ea quæ a Deo fuerant sibi revelata. Qui una voce dixerunt: Veraciter et boc digna est munda vita tua, ut divinitus de cœlo revelaretur is qui post te futurus est pontificalem thronum ornare. Unde nihil hæsitans fac quod tibi videtur. Episcopus autem advocato Basilio una cum Eubulo, cœpit scrutari cum eis sacras Scripturas; et admirans pelagus sapientiæ quæ inerat illis, et habitis eis idoneis assistoribus, non post multum temporis obiit. Convenientes ergo episcopi ad synodum (30), cum operaratione Spiritus sancti eligunt Bas lium ad thronum episcopalem. Qui videlicet consecratus gubernabat Ecclesiam Dei providentia.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »