Obrazy na stronie
PDF
ePub

rit de corpore, erit munda a peccatis, quasi modo genitus infans. Privilegia autem hæc, quia in quibusdam libris verba variant, sane semper intelligenda.

terræ commendavi, ubi Græce, Kai xatełśμny To A dimittantur illi universa peccata. Et cum anima exieλείψανον αὐτοῦ πλησίον τῆς ἐμῆς καλύβης. • Εἰ posui 105 reliquias ejus juxta meam calybem sive tugurium. Et cap. 12: Venimus Catidiomeam, in spiritalem locum, arborius palmarum gratanter ornaum. » Græce : Κατελάβομεν καλύβην σεμνοτάτην ἔχουν σαν καὶ φοίνικα πλησίον ἐστῶσαν. . Venimus ad calybem seu tugurium maxime religiosum, quod palmam juxta consistentem habebat. ›

(15) Canta diligentia.1 Vetus editio cautem digni

tatem.

16) Abspes eram. ] Ita recte manuscripti, et vetus editio; Coloniensis, ab spe eram. Dictum abspes, ut exspes.

(17) Quæ duodecies in anno dactylorum fructus germinabant.] Infra, apud Joannem, libello ni, n. 2, nomine anonymi, eadem res paulo clarius proponitur. Inveni istam palmam afferentem mihi botryones duodecim dactylorum. Per singulos menses affert mibi unum botryonem, qui mihi sufficit triginta diebus, et post hunc maturatur after. ›

(18) Die Dominico vel Sabbato communionem percipiebas.] Aliqui libri, et Sabbato. Græce est 60 κοινωνεῖς; Σαββάτῳ ἢ Κυριακῇ ; Quando communicas ? Sabbato, an Dominico?

(18) Juxta summitatem ipsius monticelli.] Græce : Ὑπὸ κάτωθεν τοῦ πτερυγίου τοῦ ὄρους. Hoc tantum loco mihi lectus monticellus a monte, pro monticulo.

(20) Hæc est postulatio mea. ] Singulare omnino Onuphrii privilegium et apud Deum gratia. In Florario sanctorum ms. breve hujus privilegii compeudium: Migravit a sæculo anno salutis 370. Hic enim petiit et obtinuit a Domino ut si quis memoriam ejus fecerit seu oblationes, aut pauperes paverit in nomine ejus, aut memoriæ suæ librum scripserit,

B

(21) Et ad laudem ejus.] Ita est in editione Coloniensi. Veteribus deest.

(22) Is in nomine Domini et ad honorem illius eleemosynam, etc.] Ita editio Coloniensis. Vetus : ille pro amore meo in nomine Domini eleemosynam.

(23) Unde Deum placare potest.] Ita Coloniensis editio. Vetus Unde te placare potest.

:

(24) Ethera scilicet angelicis canticis resonantia.] Refertur quidem aether inter anomála masculini generis plurali carentia, hic tamen ejus neutrum plurale habes quod et alibi ex æthere et aere invenies. Vide Onomasticon.

(25) Tunicam.] Græce evitováρiov. Haud dubie intelligitur lebitonarium, út apud Metaphrastem est. Quod et alibi hic occurrit. Vide Onomasticon.

[ocr errors]

(26) Die undecimo.] Ita omnes editiones; et Florarium sanctorum ins. Græce tamen est duodecimo. Atque ita Martyrologium Romanum, Menologium Græcum et Menæa. Apud Metaphrastem est Erat autem dies sextus quidem decimus Pauni, nonus autem Junii mensis apud Romanos. › Quod quomodo intelligendum sit, vide in Onomastico in mensium tabula.

Quod Florarium sanctorum ms. annum obitus Onupurii ponit 370; nescio unde hauserit.

Manuscriptus Leodiensis Sancti Jacobi, ultimo capile, habet de leonibus sepulcrum unguibus suis Onuphrio effodientibus, cujus mentionem feci ad Vitam sancti Pauli primi eremite, cap. 13, n. 50. Deest hoc huic Vitæ, et apud Metaphrastem.

IN VITAM SANCTI PACHOMII

(a)

PRÆLUDIA.

ILLUSTRIUM VIRORUM DE SANCTO PACHOMIO ELOGIA.

Sozomenus, Hist. Eccl., lib ш, cap. 13. 106 μάχωμιος ἀρχηγὸς ἐγενέτο των καλουμένων Ταξινισιωτών. σχῆμα δὲ τούτοις ἦν καὶ πολιτεία ἔν τισι παρηλλαγμένη τῆς ἄλλης μοναχικῆς, πρὸς ἀρετὴν μέντοι ὁρῶσα, καὶ τὴν ψυχὴν προσερεθίζουσα, τῶν ἐπὶ γῆς και ταφρονεῖν. ἄνω δὲ ὁρᾶν, ἵν ̓ εὐμαρῶς ἐπὶ τὰ οὐράνια χωρίτη, ἡνίκα τοῦ σώματος ἀπαλλαγείη, etc.

Pachomnius præses fait eorum qui vocantur Tàbinisiotæ. Quibus quidem habitus erat et vitæ institutio a reliquorum monachorum disciplina in quibusdam rebus discrepans, in virtutis contemplatione aciem mentis defigens: animum sic tum ad rerum terrenarum despicientiam, tum ad coelestium indagationem excitans, ut cum e corporis custodia migraret, aditum ad cœlum haberet perfacilem. › etc.

Gennadius, de illustr. Eccles. Script., cap. 7. Pachumius monachus, vir tam in docendo quam insigna faciendo apostolicæ gratiæ, et fundator Ægypti coenobiorum, Scripsit

Regulam (b) utrique generi monachorum aptam, quam angelo dictante perceperat. Scripsit et

Ad collegas præposituræ suæ epistolus (c), in quibus alphabetum mysticis tectum sacramentis, velut humane consuetudinis excedens intelligentiam, clausit, solis, credo, eorum gratiæ vel meritis manifestatum.

C

D

Unam ad Abbatem Syrum, Unam ad abbatem Cor nelium.

Ad omnium monasteriorum præpositos, ut in unum antiquius monasterium, quod lingua Ægyptiaca Baum vocatur, congregati, Paschæ diem velut æterna lege celebrent, epistolam unam.

Similiter et ad diem remissionis, quæ mense Augusto agitur, ut in unum Præpositi congregarentur, episto lam unam. Et

Ad fratres qui foras monasterium missi fueranı ope rari, epistolam unam.

Trithemius, libro de Script. Eccles.

107 Bachomius abbas, et monachorum sui temporis institutor permagnificus, fundator multorum cœnobiorum, ac vir sanctissimæ conversationis, multis in vita et post mortem coruscans miraculis, cum esset vir doctus, et in divinis Scripturis eruditus, scripsit ad ædificationem fratrum multas epistolas, de quibus subjectæ referuntur:

Ad Cornelium abbatem, epist. 1; Ad Syrum abbatem, epist. 1; Ad præpositos cœnobiorum, epist. 1; Ad fratres operantes, epist. 1; Regulam quoque monachorum, lib. I.

Claruit sub Valentiniano et Theodosio principibus, anno 390

DE DIONYSIO EXIGUO HUJUS VITE INTER- A
PRETE.

Cassiodorus, Instit. divin. cap. 23.

Dionysius monachus, Scytha natione sed moribus omnino Romanus, in utraque lingua valde doctissimus, reddens actionibus suis, quam in libris Domini legerat æquitatem; qui Scripturas divinas tanta curiositate discusserat atque intellexerat, ut undecunque interrogatus fuisset, paratum haberet competens sine aliqua dilatione responsum ; qui mecum dialecticam legit, et in exemplo gloriosi magisterii plurimos annos vitam suam, præstante Domino, gloriose transegit. Pudet me de consorte dicere quod in me nequeo reperire.

Fuit enim in illo cum sapientia magna simplicitas, cum doctrina humilitas, cum facundia loquendi parcitas; ut in nullo se vel extremis famulis anteferrel, cum dignus esset regum sine dubitatione colloquiis. Interveniat pro nobis, qui nobiscum orare consueverat; ut cujus hic sumus oratione suffulti, ejus possimus nunc meritis adjuvari.

Qui petitus a Stephano episcopo Salonitano, ex Græcis exemplaribus Canones Ecclesiasticos (d) moribus suis, ut erat planus atque disertus, magnæ eloquentiæ luce composuit, quos hodie usu celeberrimo Ecclesia Romana complectitur. Hos etiam oportet vos assidue legere, ne videamini tam salutares Ecelesiasticas regulas culpabiliter ignorare.

Alia quoque multa ex Græco transtulit in Latinum (e), quæ utilitati possunt Ecclesiæ convenire. Qui tanta Latinitatis et Græcitatis peritia fungebatur, ut quoscunque libros Græcos in manibus acciperet, Latine sine offensione transcurreret, iterumque Latinos Attico sermone relegeret, ut crederes hoc esse conscriptum, quod os ejus inoffensa velocitate fundebat.

Longum est de illo viro cuncta retexere, qui inter reliquas virtutes hoc habuisse probatur eximium, ut cum se totum Deo tradidisset, non aspernaretur sæcularium conversationibus interesse. Castus nimium, cum alienas quotidie videret uxores; mitis, cum fere gentium vesano turbine pulsaretur. Fundebat lacrymas motus compunctione, cum audiret garrula verba lætitiæ. Jejunabat sine exprobratione prandentium, et ideo conviviis gratanter intererat, ut inter corporales epulas inquisitus, spiritales copias semper exhiberet. Quod si tamen aliquando comederet, parvo quidem cibo, sed tamen escis communibus utebatur. 188 Unde summum genus æstimo patientiæ, inter humanas esse delicias, et abstinentiæ custodire mensuram. Sed, ut bona mentis ejus infucata laude referamus, erat totus Catholicus, totus paternis regulis perseveranter addictus, et quidquid possunt legentes per diversos quærere, in illius scientia cognoscebatur posse fulgere. Cujus nomini aliqua pravi homines calumniose nituntur ingerere, unde sua videantur errata aliquatenus excusare. Sed ille jam sæculi perversitate derelicta, præstante Domino, in Ecclesiæ pace sepultus, inter Dei famulos credendus est habere consortium.

V. Beda, de ratione Temp., cap. 45. Primi decemnovennalis circuli versu temporum ordo præfigitur, quem Græci calculatores a Diocletiani principis annis observavere; sed Dionysius, venerabilis abbas Romanæ urbis, et utriusque linguæ, Græcæ videlicet et Latinæ, non ignobili præditus scientia, Paschales scribens circulos, noluit eis (sicut ipse testatur) memoriam impii persecutoris innectere, sed magis eligit ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi tempora prænotare, quatenus exordium spei nostræ notius nobis existeret, et causa reparationis humanæ, id est, passio Redemptoris nostri evidentius eluceret.

Sigebertus, catalogo illustr. Eccles. Script., cap. 27.

Dionysius abbas Romanus, cognomento Exiguus, B gemina scientia Græce et Latine clarus, transtulit de Græco in Latinum Proterii (f) Alexandrini episcopi scripta ad Leonem papam de celebrando Pascha in anno Domini 455. Transtulit etiam de Græco in Latinum librum Gregorii Nysseni de conditione hominis (g), el Vitam Pachomii abbatis (h). Scripsit et ipse, post Cyrillum, Cyclum quinque cyclorum, incipiens ab anno nati Jesu Christi 532 qui est ultimus annus magni cycli, qui est annorum DXXXI semel exacti a nativitate Christi, etc.

Trithemius, libro de Script. Eccles. Dionysius, abbas Romanus, cognomento (ut fertur) Exiguus, vir certe ingenio et scientia magnus atque clarissimus, in Scripturis sanctis eruditus, et in disciplina sæcularium litterarum nobiliter doctus, Græco Cet Latino eloquio clarus, computista et calculator temporum egregius. Scripsit Latino sermone nonnulla opuscula, de quibus ego tantum reperi subjecta: Cyclum Paschalem magnum annorum DXxx11, lib. 1; De ratione festi Paschatis, lib. 1; Paschatis festi rationem.

D

De cæteris (i) nihil repperi. Transtulit autem de Græco in Latinum: Vitam sancti Pachomii abbatis; librum quoque Gregorii Emisseni, de conditione hominis; et scripta Proterii, Alexandrini episcopi, ad Leonem papam (j). Et quædam alia (k).

Inchoavit autem Cyclum suum anno Domini 552, qui fuit ultimus annus magni cycli paschalis, qui semel exactus in eumdem semper revertitur.

Claruit ergo sub Justiniano imp. magno, anno Domini 540

Idem de Viris illust. ord. sancti Benedicti, lib. 11, cap. 4.

Dionysius, abbas Romanus, cognomento Exigui, vir in divinis Scripturis valde eruditus, et in sæcularibus litteris peritissimus, calculator et geometer insignis, Græco et Latino instructus eloquio : qui doctrinæ suæ magnam apud veteres auctoritatem consecutus, edidit non spernenda opuscula, de quibus pauca ad meam notitiam pervenerunt :

De ratione Paschæ librum. 109 Cyclum quoque magnum quingentorum triginta duorum annorum. Epistolas etiam nonnullas composuit.

De Græco in Latinum transtulit: Scripta Proterii Alexandrini ad Leonem papam de Pascha celebrando;

Et librum Gregorii Emisseni de hominis conditione ; A Exstat ejus præfatio ante Vitam sancti Pachomii : Vitam quoque sancti Pachomii Latinam fecit,

Claruit anno Domini.570,

Baronius, Notat. ad Martyrol. Rom., 14 Maii. Pachomii præclaras res gestas Græce conscriptas Dionysius, abbas Romanus, Exiguus cognomento, Latine convertit ante annos plus mille ac centum.

ROSWEYDI

(a) Pachomii.] Martyrologium Rom. 14 Maii: In Ægypto, sancti Pachomii abbatis, qui plurima in ea regione monasteria erexit, et regulam monachorum scripsit, quam angelo dictante didicerat. > Menologium Græcum, 15 Maii: ‹S. P. N. Pachomii Tabennesiote. Fuit Pachomius sanctus ex Thebaide inferioris Egypti, Constantini Magni temporibus. Habuit autem parentes idolorum cultores: conversus autem ad Christi fidem baptisinum suscepit, et monasticam vitam amplexus ad eremum accurrit, ubi perfectam vitam assecutus, virtutibus et miraculis clarus, multos sibi sectatores effecit, ut antequam ex hac vita decederet, monachorum, qui per illum effecti sunt, mille et quadringentoruin numerus effectus sit. Menæa etiam, 15 Maii, accuratiore compendio Vitam ejus comprehendunt. De hoc etiam Beda, Usuardus, Rhabanus, Ade, Notkerus, qui sua ex Gennadio, quæ habes in elogiis, expresserunt.

De hoc eodem Pachomio Palladius c. 58; Sozom, libro, cap. 13; Niceph., lib. ix, capite 14; Vincentius, Spec. histor. lib. xvII, capite 82, et lib. XVIII, cap. 47; Antonin., part. 11, tit. 15, cap. 11, § 1; Petrus Equilinus episcopus in Catal. sanctorum, lib. iv, c. 171

Nomen Pachomii, monachorumque ab eo institutorum disciplinam, Athanasius primus in Urbem advexit, ut auctor est sanctus Hieronymus, ep. 16, ad Principiam.

De tempore ejus obitus Sigebertus Miræi, in Chronico, anno 8 Arcadii et Honorii, quem Christi statuit 405, aliis editionibus sequenti anno ponentibus < Pachomius abbas annum 110 agens, in virtutibus Consummatur. >

:

Alius est Pachomius confessor apud Heraclidem, in Paradiso, cap. 11, qui in Scete vixit; qui Palladio, Lausiacæ Historiæ cap. 29, dicitur Pachon. de quo Pachomio Petrus, supra, libro Iv, cap. 172.

Alius quoque Pachomius episcopus et martyr apud Eusebium, libro vin eccles. Hist., cap. 14, de quo Petrus, supra, lib. xi, c. 32.

(b) Regulam. Regulæ hujus aliquod breviarium habes hic in Vila Pachomii, cap. 22. Integram cam primus, quod sciam, edidit Achilles Statius Lusitanus, Romanis hæredum Antonii Bladii typis, anno Domini 1575; deinde anno 1588. Petrus Ciaccon eam correctiorem typis quoque Romanis dedit, et Cassiano a se recensito adjunxit.

B

habes eam in prima parte Vitæ sanctorum Patrum, capp. 54. Miramur eam a Lipomano et Surio præter · missam; quæ, ut tanti viri ingenii laudatissimi monumentum, prætereunda non fuit; qualis enim quantusve sanctitate et eruditione fuerit, consule Cassiodorum illi æqualem, lib. Instit. ad lect. divin. NOTATIO.

usque ad synodum CL pontificum, qui apud Constantinopolim convenerunt, sub ordine numerorum, id est a primo capitulo usque ad 162, sicut habentur in Græca auctoritate, digessimus. Tum sancti Chaicedonens's concilii decreta subdentes, in his Græcorum canonum finem esse declaramus. Ne quid præterea notitia vestre credamur velle subtrahere, statuta quoque Sardicensis concilii atque Africani, quæ Latine sunt edita, suis a nobis numeris cernuntur esse distincta. ›

(e) Multa ex Græco transtulit in Latinum.] Quæ illa sint, quia Cassiodorus non exprimit, habes ea hic partim apud Sigebertum, Partim apud Trithe

mium.

(f) Proterii.] Scripta hæc, seu epistolæ ad Leonem papam nunc non exstant. Quot fuerint, et quid continuerint, clarius explicant sequentes auctores. Sige. bertus, in Catalogo illustr. Ecclesiæ Scriptorum, cap. 26.‹ Proterius, Alexandrinus episcopus, scripsit et ipse ad Leonem Papam, dubitantem de celebrando Pascha illius anni; qui cum esset embolismalis, putabatur ab aliquibus esse communis. Annus ille erat 455, ut hic habet Sigebertus in Dionysio Exiguo. De eodem Proterio etiam Isidorus, Catalogo illustrium Ecclesiæ Scriptorum, cap. 10: Proterius, Alexandrinæ antistes Ecclesiæ, scripsit epistolas ad Leonem Romanæ sedis episcopum, de festivitate Paschali. Hunc autem Leonis Augusti temporibus Dioscori hæretici successores, auctore Timotheo, seditione facta crudelissime peremerunt, ipsumque Timotheum sibi pro Alexandrino episcopo posuerunt. › Trithemius, catalogo illustrium Eccl. ScriptoCrum Proterius episcopus Alexandrinus, vir tam in divinis Scripturis, quam in sæcularibus litteris eruditissimus, theologus et computista insignis quem Leonis Augusti temporibus, successores Dioscori hæretici, seditione facia auctore Timotheo crudeliter peremerunt, ipsumque Timotheum in locum ejus pro Alexandrino episcopo idolum erexerant. Scripsit inter cætera: Ad sanctum Leonem papam, de celebratione Paschæ, epist. m; Ad Hilarium, de eudem re, epist.1: Quoniam sanctitas vestra orta, epistolas plures ad diversos; et quædam alia.

Ipsam Pachomii regulam Ægyptiace scriptam, translatam in Græcum, Latine reddidit sanctus Hieronymus, regante Silvano monacho, eo tempore quo sancia Paula ex hac luce migravit, Honorio vi et Aristeneto coss., anno Domini, juxta Fastos Onuphrii, D 404.

. (c) Epistolas.] Nulla harum epistolarum, quarum quidem mihi notitia sit, præter præliminares ante alia opuscula, hodierno die exstat.

(d) Canones ecclesiasticos.] Prodiere hi olim canones Moguntiæ in-folio, anno 1525; deinde Lutetiæ Parisiorum in-8°, anno 1609, in qua posteriori edi. tione ex bibliotheca Nicolai Fabri nabes ipsius Dionysii epistolam ad Stephanum episcopum Salonitanum, qua breviter exprimit, quidquid canonum ipse converterit ac ediderit. Ac in primis quidem canones 110 Apostolorum e Græco; deinde regulas Nicænæ synodi, et deinceps omnium conciliorum, sive quæ antea, sive quæ postmodum facta sunt,

Claruit sub Leone imp., an. Domini 460. (g) Librum Gregorii Nysseni de Conditione hominis. Prodiit hic liber Dionysio Exiguo interprete inter Nysseni opera ex Episcopii officina, anro 1562, cui non est præfixa Joannis Cononis epistola, qua se interpretationem eam nonnihil emendasse quibusdam in locis profitetur, idque de fragmento Græco, ut existimavit Lewenclavius. Alteri enim Nysseni libro ibidem ea epistola præfixa est. Deinde idem Lewenclavius typis Joannis Oporini Basilea, anno 1567, in-8°, hunc eumdem Nysseni librum Græcolatine e sua versione dedit. Non recte apud Trithemium est Emisseni pro Nysseni.

(h) Vitam Pachomii abbatis.] Hæc est illa quæ hactenus inter Vitas Patrum fuit circumlata. Eamdem ex Græco transtulit Gentianus Hervetus, quam habes apud Aloysium Lipomanum, tom. VI de Vitis Sanclorum, et Laurentium Surium, tomo II, quæ hac nostra muito est auction. De qua vide hic, infra, post numerum 2.

(i) De cæteris. Exstat in Bibliotheca nostra Lovaniensi Dionysii Exigui Ms. epistola ad Eugypium monachum.

Citator et ejusdem epistola ad Petronium episco- A riensem ex Dionysii Exigui interpretatione, cum ejuspum, apud Petavium, in Epocha annorum.

(j) Leonem papam.] Ex hoc Trithemii loco Genebrardus, Chronologiæ suæ lib. 1, existimavit Dionysium hunc vixisse tempore Leonis papa; quod non rite intelligens Trithemium, crederet Dionysium librum suum, quem ex Proterio verterat, Leoni papæ dedicasse. Non hoc vult Trithemius, sed potius Dionysium vertisse Proterii librum, quem ipse Proterius Leoni papæ miserat. Ita enim ille et hic, et clarius in catalogo illust. Eccles. Scriptorum, in Proterio Scripsit (Proterius) inter cætera Ad sanctum Leonem papam, de celebratione Pascha epistolas . › Gravius labitur Lewenclavius, qui Dionysium Nysseni de opificio hominis interpretem existimavit vixisse annis abhinc cccc.

(k) Et quædam alia.] Invenio, præter jam citata, Proclum Constantinopolitanum Græcolatinum, Dionysio Exiguo interprete, cum præliminari ejusdem epistola ad Felicianum et Pastorem, quem edidit Joannes Sichardus in Antidoto contra hæreses, in- B fol., Basileæ, apud Henricum Petrum, anno 1528, quem post Latine tantum Bibliothecæ Patrum, tomo III, inseruit Margarinus de la Bigne.

Habes in eodem Antidoto duns Cyrilli Alexandrini epistolas ad Successum episcopum Isaurie Diocæsa

dem præfatione ad Joannem et Leontium; quarum epistolarum non meminere auctores bic citati, qui catalogum illustr. Ecclesia Script. texuere.

Lovanii, in collegio nostro, est ejusdem Dionysii versio ms. operis Nysseni de Natura hominis.

111 Atque hactenus tum de Pachomio ipso, tum de Vitæ ejus interprete. Sed quis Vitæ ejus

auctor?

Aloysius Lipomanus, tomo VI de Vitis Sanctorum, et Laurentius Suriu, tomo III, Vitam Pachomii Metaphrasta inscribunt autori. Sed longe vetustior hajus Vita auctor indagandus est. Siquidem Metaphrastes vixit circa annum 950, Dionysius vero Vita hujus interpres cirea annum 530.

Auctor Græcus, quiqui est, fuit ipsi Pachomig synchronus. Nam, cap. 10 Vita hujus, ait se accepisse quæ scribit ab iis qui Pachomio convixere.

Metaphrastes, etsi ad verbum, ut a primo auctore Vita composita est, eam exprimat, multa tamen capita inserta habet quæ apud Dionysium vetustum interpretem non comparent: qualia sunt apud Metaphrastem capita omnia a 40 usque ad 57 inclusive; item a 73 ad 78 inclusive; rursus caput 85 et 86; postremo 90. Unde videtur Metaphrastes in perfetiora exemplaria incidisse.

MAIL XIY

VITA SANCTI PACHOMII

ABBATIS TABENNENSIS,

AUCTORE GRÆCO INCERTO, INTERPRETE DIONYSIO EXIGUO ABBATE ROMANO.

PROLOGUS DIONYSII EXIGUI INTERPRETIS.

Dominæ (1) venerandæ mihi, et in Christo quoque magnificentissimæ Dionysius Exiguus.

ad

Pio venerationis vestræ proposito, qua valui facultate, respondi, sancti Pachomii Vitam, sicut in Græco reperta est, fide translatoris exsolvens: in qua re cum diu me morantem vestra compulisset auctoritas, integrum non erat ut qui reus jam sponsionis exstiteram, promissa differrem, præsertim vobis, quæ volum potius quam vires attendere consuevistis. Plura namque per Christi gratiam legenda simul atque imitanda peragentes, avida voluntate beatorum Patrum cupitis instituta cognoscere, quatenus eorum studiis facta propria componentes, futuris sæculis documentum divini muneris singulare præstetis; fatemini quippe maximam vos operam dare virtutibus, quas diligitis in conversatione sanctorum, quibus etiam illustrium operum qualitate cohæretis; quia virtutem nullus amat, nisi qui sequitur, et similitudo morum magnum profert conjunctionis indicium: sicut e contrario vita dispar grandis est et in ipsa sanguinis affinitate 112 discordia. Sic frequenter inter propinquos prava succedunt odia, siç jurgia nascuntur infensa, sic usque sanguinem sævit inexplebilis et cæca malitia, dum bonis invident pravi, liberalibus cupidi, quietissimis turbulenti, studiosis inertes, placidis implacabiles, tranquillis immites, modestis temerarii, sapientibus stulti, simplicibus callidi, mitissimis quoque furiosi. Sed melius horum mores apostolica tuba redarguit; nam cum novissimorum pericula temporum gentium Doctor exprimeret, intulit, dicens: Erunt enim homines semetipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, proditores, protervi, tumidi, voluptatum ama tores magis quam Dei (11 Tim. 1). Hic beatissimus Paulus quæ superius diffuse protulit, mira brevitate collegit; ostendens eos ideo tales fore, quia voluptatum amatores existerent, et quia vitiosissimis se cupiditatibus subjugarent. Hinc enim mala cuncta proveniunt, dum Deus contemnitur, voluptates vero aman tur. Per has diabolus illicit ut decipiat, delectat ut fallat, blanditur ut perimat; et ne futura præsentibus, cœlestia terrenis, æterna brevibus anteponantur, insistit : Voluptatum, inquit, amatores magis quam Dei, habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes (Ibid.), hoc est, tantum nomine videntur esse Christiani, non opere, qui etiam velut interiores hostes pejus quam exteriores sæviunt, et in Ecclesia constituti pia Ecclesiæ membra discerpunt. Quos Apostolus nos protinus vitare præcepit, ut ab eorum 80

cietate, non tam locorum quam morum dissimilitudine dividamur. Nec videatur cuipiam mirum, quod hujusmodi pestes (2) justis hominibus adversentur, quando pleni dolis, pleni fallaciis sibi quoque non parcant, et secum ipsi plerumque dissentiant. Tales expertus vir beatus atque gloriosus genitor vester (3) Dominus meus, non solum patienter ac fortiter insectationes eorum semper pro justitia pertulit, sed etiam felice fine pro veritate (quæ Christus est) constanter atque sublimiter totius mundi adversa superavit. Cujus perfectam vitæ regulam sanctorum meritis propemodum consonantem nimis exopto perfectorum virorum docta atque facunda oratione perscribi, ut tanta claritudo vestri generis, tantumque decus ex aliqua noscatur parte, et virtus admiranda viri vix antiquis effabilis, quæ favente Christo a vobis hæreditario jure perficitur, lectionis officio posteris intimetur.

Prologus auctoris.

Dominus noster Jesus Christus, sapientiæ fons, et scientiæ verum lumen, verumque Dei patris Verbum, per quod facta sunt omnia, sciens infirmitatem nostram ad peccata pronam atque præcipitem, plura circa nos remedia suæ pietatis ostendit. Abraham namque pater noster, cum divinis jussis obtemperans, filium suum offerret in sacrificio, placuit Deo, et merito fidei mox et hæredem recepit et præmium (Gen. xx11). Cui etiam per semetipsum Deus juravit, dicens: Nisi benedicens benedixero te, et multiplicans multiplicabo te sicut stellas cœli in multitudinem, et sicut arenam quæ est ad oram maris innumerabilis. Et iterum: In semine tuo benedicentur omnes gentes terræ (1bid.). De quo semine manifeste nos edocet Apostolus, dicens: Non dicit et seminibus, quasi in multis, sed quasi in uno, et semini tuo, quod est Christus (Gal. 1). Omnes e iam sancti prophetæ, tantæ salutis arcanum revelante Spiritu sancto, prævidentes, scientesque Deum nullo modo posse mentiri, ad sanandos languores nostros cœlestem medicum nuntiabant esse venturum, atque ut celeri præsentia sua prospiceret humano generi, continua supplicatione poscebant. At misericors Deus, qui pia vota semper antevenit, nec unquam deserit eos qui se toto corde quæsierint, promissiones suas novissimis diebus implevit, mittens Filium suum natum ex muliere, factum sub lege, 113 qui pro similitudine mortalitatis nostræ corne pateretur, eumque qui habebat mortis imperium sua morte destrueret (Hebr. 11). Denique divinitate sua manens impassibilis, a corruptione atque interitu nos redemit, et a vinculis absolvit insolubilibus inferorum; perfectaque dispensatione nostræ redemptionis, omnibus gentibus per Javacrum regenerationis peccatorum indulgentiam contulit, cunctosque ad veram fidem per doctrinam apostolicam confluentes, juxta illud quod in Evangelio ait, Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. xxv111), greiniis infinitæ pietatis suæ amplexus est.

Igitur cum per universam terram Evangelii præconia coruscarent, et plures in adoptionem filiorum per gratiam Christi concurrerent, inimicus humani generis vehementer exarsit; multoque severiora tenfationum prælia, quam prius servis Dei excitaverat, nisus est commovere; suspicatus infelix quod posse nobis iter indulgentiæ cœlestis obstruere. Sed hac ipsa intentione sua deceptus est et elisus. Adjutorio namque divini muneris, a fidelibus et vigilantibus virium ejus proteruntur insidiæ, ut ipsi quidem confusio, famulis autem Christi perennis gloria comparetur. Nam juxta Domini permissionem, cum ad examen patientiæ ac fidei eorum qui spiritualia bella prudenter exercent, pagani imperatores existerent, et ubique contra Christianos persecutionis procella desæviret; multi ápud Ægyptum martyres sancti per varia supplicia usque ad mortem in Christi nomine perstiterunt, et simul cum Petro Alexandrinæ civitatis episcopo, perpetuas coronas et immortalia præmia sunt adepti.

Crescebat autem in dies fidelium multitudo, et per omnia loca mirabiliter augebatur; nec non ecclesiæ quam plurimæ et martyrum memoriæ construebantur impensius; monasteria quoque frequentissima eorum qui continentiæ studentes, renuntiaverunt sæculo, solitudinis ipsius secreta decorabant. Hi namque qui de gentibus in Christo crediderant, considerantes martyrum passiones, eorumque sinceram circa Christum confessionis affectum, cœperunt et ipsi per gratiam Domini sanctorum vitam conversationemque sectari, et hujus institutionis esse, ut etiam his illud aptaretur Apostoli : Circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus non erat dignus mundus, in solitudinibus errantes et montibus, in speluncis et cavernis terræ (Hebr. x1). Quietem denique solitudinis appetentes, gaudia propriæ salutis ac fidei divino munere sunt consecuti, cæterisque mox exempla sublimioris vita: sacratiorisque præbuerunt. Omnibus enim terrenis exuti negotiis, adhuc morantes in corpore, angelorum æmulati sunt sanctitatem per quam fastigia scandentes celsa virtutum, ultra admirationem enituere mortalium, ita ut in nullo prorsus antiquissimis Patribus inferiores existerent: æquiparantes etiam illorum merita qui pro nomine Christi Jesu Domini nostri certaverunt usque ad sanguinem, invisibilium hostium molimina destruens, de quibus ait Apostolus: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates, contra mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiæ in cœlestibus (Ephes. vi). Quorum multiformes præcaventes incursus, et caput serpentis antiqui fortiter conterentes, sempiternis præmiis sunt potiti, de quibus scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit quæ præparavit Deus diligentibus se (Isa. LXIV; 1 Cor. 11).

« PoprzedniaDalej »