Obrazy na stronie
PDF
ePub

sæpissime, psallite vespere, et mane, et meridie, et A ferrent. Non enim Antonii aut cujusquam hominum

omnino hanc esse medicinam, sed Dei solius, qui et
quibus vellet, et quo vellet tempore daret sanitatem.
Ita consolatione sua et vexatos æquanimiter ferre
tentationem, el jam liberatos, non sibi, sed Deo gra-
tias referre docebat.
CAP. XXIX. Fronto autem quidam, vir ex Pa-
læstinis, qui infestissimo dæmonio vexabatur (nam
et linguam ejus laniabat dentibus, et oculorum nite-
batur lumen exstinguere), perrexit ad montem, roga-
batque beatum senem at pro se Dominum rogaret.
Oravit Antonius, dixitque ad eum: Vade, et curabe.
ris. Illi incredulo sibi, et violenter ibidem contra
præceptum remoranti, eadem geminabat Antonius,
dicens: Hic curari non poteris : egredere, et calcata

mandata Scripturarum revolvite. Recordamini gestorum, quæ sancti quique fecerunt, ut exempli memoria animam incitet ad virtutem, refrenet a vitiis. Suadebat etiam jugi meditatione retinendum Apostoli sermonem, quo ait: Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. Iv). Nọn tantum autem super iracundiam solem occidere non debere interpretabatur, sed et super omnia delicta hominum, ne peccatorum unquam nostrorum aut in nocte luna, aut in die sol, testes abscederent. Illius quoque admonebat præcepti memores esse, quod dicit de his : Dijudicate vosmetipsos, et probate (11 Cor. xш); ut rationem diei noctisque facientes, si iu se delictum deprehendissent, peccare desisterent; sin autem nullus error decepisset, perseverantes instarent po- B Ægypto, statim te misericordia Christi consequetur. tius incepto, quam arrogantia tumidi aut alios contemnerent, aut sibi justitiam vendicarent, juxta supradicti Doctoris eloquium dicentis: Nolite judicare ante tempus (I Cor. iv); magis debere eos Christi, cui soli occulta patent, reservare judicio (Kom. 11). Multas esse (ut scriptum est) vias quæ videntur hominibus justæ, sed fines earum ad profundum respicere inferni (Prov. XIV et xvi); sæpe nostra non posse nos intelligere peccata, sæpe falli in ratione gestorum; aliud esse Dei cuncta cernentis judicium, qui non ex superficie corporum, sed ex mentium judicat arcanis. Equum autem esse nos nobis compati, et invicem onera nostra portare (Gal. vi), ut concesso examine Salvatori, proprias conscientias nosmetipsos judicantes intueremur.

Tandem credidit, et profectus est; ac visa Ægypto, secundum professionem senis, quam ei Dominus oranti revelaverat, infestatio cessavit inimici.

CAP. XXX. Virgo vero quædam, quæ de Busiris Tripolitanæ regionis (67) civitate ibidem erat, inauditis ac flebilibus morbis laborabat. Etenim narium purgamenta, oculorum lacrymæ, aurium putridus humor in terram cadens confestim in vermes vertebantur. Augebat calamitatem corpus paralysi dissolutum, oculos quoque perversos contra naturam habens. Hanc parentes ejus deferentes, cum ad Antonium monachos ire didicissent; credentes in Domino, qui pertinacem sanguinis fluxum in Evangelio tactu fimbriæ stare præceperat (Matth. ix) rogaveCrunt ut miserabilem filiæ comitatum susciperent. Illis renitentibus eam usque ad Antonium perducere, remansere parentes ejus foris cum filia debili apud beatum confessorem et monachum Paphnutium (68), qui effossis pro Christo oculis sub Maximiano persecutore, tali dehonestamento (69) corporis plurimum gloriabatur. Pervenerunt igitur ad Antonium monachi. Cumque de morbo puellæ referre 51 disponerent, relationem eorum senis sermo prævenit; et omnem debilitatis et itineris usque ad sanctum Paphnutium causam, quasi ipse interfuisset, exposuit. Rogantibus autem eum monachis, ut parentibus cum filia permitteretur ingressus, non concessit, sed ait: Ite, et invenietis puellam, si non est mortua, curatam. Et adjecit: Nullus debet ad meam humilitatem venire, quia largitio curationum non est humanæ miseriæ, sed Jesu Christi misericordiæ, qui ubique in se credentibus præstare consuevit auxilium. Quamobrem et illa, pro qua petitis, suis precibus liberata est; et cum ad Dominum orarem ego, mihi præscientia sanitatis ejus indulta est. Dixit, et verba ejus puellæ incolumitas secuta est. Nam exeuntes foras ad beatum Paphnutium, et filiam sospitem, et parentes lætos repererunt.

Necnon dicebat magnam esse ad virtutem viam, si singuli vel observarent quod gererent, vel universas mentium cogitationes fratribus referrent. Non enim posse aliquem peccare, cum relaturus esset ad alium quæcunque peccasset, et subire pudorem in publicum turpia proferendi. Denique nullum peccantem coram alio audere peccare; etiamsi peccet, tamen testem vitare peccati, mentiri magis et negare, et velus delictum novo inficiandi augere delicto. Igitur quasi sub oculis, aiebat, nostris, et cogitatu confundimur et actu, si omnia referenda faciamus, multo autem magis, si peccata nostra fideliter describentes digeramus in ordinem. Tunc vero annotatio delictorum fratrum videbitur oculis. Si timebimus peccati ceras conscias (66), ipsi nos arguent apices. Et quomodo D meretricibus membra miscentes, confunduntur ad præsentiam cæterorum, ita et nos erubescemus ad litteras, si hæc agamus. Hanc virtutis gradiamur viam, et corpora mentibus subjugantes, perniciosas diaboli conteramus insidias. Talibus sermonibus hortamentisque et venientes ad se monachos incitabat ad studium, et patientibus condolebat, pluresque eorum Dominus per Antonium liberavit. Nunquam tamen aut de incolumitate curatorum est inflatus ad gloriam, aut contristatus de obsessis adhuc corporibus murmuravit; magis autem eodem scmper animo et vultu manens, gratias Deo referebat, suadens occupatis ut correptionem qua vexabantur, patientius

CAP. XXXI. Non multos autem post ista dies, cum duobus fratribus euntibus ad Antonium aqua in itinere defecisset, et uno siti mortuo, alter jaceret in terra mortem exspectans, Antonius sedens in monte, celeriter ad se duos monachos vocavit, qui forte ibi

dem sunt reperti; el festinato præcepit ut lagenam A (Matth. xiv). Hæc autem Theodorus, promisso tem

aquæ assumentes, invaderent iter quod ducit ad Egyptum, dixitque : unus e fratribus huc advenientibus modo migravit ad Dominum; alter, si non succurreritis addetur; hoc enim mihi nunc oranti revelatum est. Sic ait; et juxta præceptum ejus monachi festinantes, exstinctum corpus inveniunt, terraque id operientes, alterum refocillatum suo junxerunt comitatui. Erat autem spatium itineris unius diei. Fortasse aliquis quærat: cur non antequam moreretur, Antonius dixerit? Incongruo prorsus Christianis argumento, quia non Antonii, sed Dei judicium fuit, qui et de recedente, quam voluit, sententiam tulit, et de sitiente revelare dignatus est. Hoc tantum in Antonio mirabile est, quod in monte remotissimo sedens, corde pervigili cuncta procul posita, Domino indi

cante, cognosceret.

CAP. XXXII.—Alio rursus in tempore cum sederet in monte, et oculos subito tetendisset in cœlum, vidit nescio quam animam, lætantibus in ejus occursum angelis, ad cœlum pergere. Cujus spectaculi novitate oravitstupefactus, beatum dixit sanctorum chorum, que ut sibi rei præsentis agnitio panderetur. Et statim vox ad eum facta est, inquiens istanı esse Ammonis monachi animam (70) qui Nitriæ morabatur. Erat autem Ammon vir grandævus, qui perseveranter a pueritia usque ad senectutem in sanctitate vixerat (Ruffin., l. 11, c. 28; Pallad., c. 7, 8). Itinere quoque dierum tredecim (71), a Nitria, locus in quo sedebat Antonius, dividebatur. Videntes autem eum monachi admirantem, qui venerant, deprecati sunt ut causam hilaritatis ediceret. Quibus ait modo Ammonem quievisse quem propter frequentem ejus ad Antonium commeatum, et propter celebritatem indultorum ei a Domino signorum optime noverant.

B

C

De quibus etiam hoc unum dicendum est: Necesse ei fuit aliquando flumen nomine Lycum (72) subitis aquis inundatum transvadare (Ruffin. et Pallad., supra); rogavitque Theodorum, qui cum ipso erat; ut paululum a suo separaretur aspectu, ne nuditatem corporis invicem uterque conspicerent. Recessit Theodorus, nihilominus ille seipsum cum nudare vellet, erubuit. Cogitantem autem eum in alteram ripam virtus divina transposuit. Rursusque Theodorus, vir et ipse Deo devotus, transiens ad senem mirari cœpit, quod tam velociter fluvium transvadasset. Cumque D nihil humoris in pedibus, nulla in vestibus ejus aquæ signa conspiceret, rogavit eum ut tam incredibilem translationem quasi filio pater exponeret. Nolente illo dicere quæ acciderant, amplexus est pedes ejus, juravitque non se dimissurum, priusquam sibi id quod celabat referret. Videns ergo senex contentiose vincere volentem fratrem, exegit vicissim ab eo ut nulli hoc ante suam mortem indicaret; atque ita confessus est se subito in alteram ripam fuisse transpositum, neque omnino undis impressisse vestigia; Dominici corporis hoc tantummodo privilegium asserens, et eorum quibus ipse, ut apostolo Petro, donaverit ut aquarum levitati humanum corpus insisteret

[ocr errors]

pore non dixit, post ejus mortem retulit.

[ocr errors]

Monachi vero, quibus dixerat Antonius de morte Ammonis, notaverunt diem: et venientibus de Nitria fratribus post dies triginta, sciscitantes repererunt illo die illaque hora dormisse Ammonem, qua animam ejus ferri senex viderat ; utrique igitur puritatem mentis in Antonio mirati sunt, quomodo rei tam longe gestæ statim ad eum fuisset perlata cognitio. CAP. XXXIII. Archelaus quoque comes, cum eum invenisset in exteriori monte (73), rogavit ut oraret pro Polycratia (74), quæ in Laodicea erat (75), admirabili et Christo dedita virgine. Patiebatur enim pessimos stomachi et lateris dolores, quos jejuniis nimiis vigiliisque contraxerat, et erat penitus toto debilis corpore. Oravitque Antonius, et diem quo oratio fuerat facta annotavit Archelaus. Redit Laodiceam, et invenit virginem incolumem. Percontatus diem sanitatis, reperit tempus medelæ cum annotatione congruere 52. Et omnes admirati sunt, agnoscentes eo tempore illam a Domino fuisse a doloribus liberatam, quo orans Antonius pro ipsa bonitatem Salvatoris invocaverat.

[blocks in formation]

CAP. XXXV. Quodam autem tempore, cum exisset ad exteriora monasteria, et rogatus esset a fratribus ut in navi quadam cum monachis proficiscentibus oraret, ascendit, et solus ex omnibus odorem sensit teterrimum. Asserebant cuncti, piscium salsorum et tarichorum (76) in navi positorum hunc esse putorem. At ille alterius rei fetorem se sentire affirmavit. Adhuc loquente illo, adolescens quidam possessus a dæmone, qui procidens juxta carinam se navis absconderat, repente exclamavit. Quo statim per Antonium in nomine Domini nostri Jesu Christi curato, intellexere universi, diaboli illum fuisse pu

torem.

CAP. XXXVI. - Alius quoque ad eum vir, inter suos nobilis, dæmoniosus adducitur, tanta oppressus insania, ut non sciret se esse apud Antonium, necnon et corporis sui superflua comederet. Quamobrem rogatus senex ab his qui eum adduxerant ut pro illo Dominum oraret, intantum juvenis miseriæ condoluit, ut tota nocte pervigilans cum eo, adversus patientis insaniam laboraret. Sed cum jam lucesceret, et obsessus, impetu in Antonium facto, vehementer eum impulisset, irasci cœperunt qui eum adduxerant, cur seni fecisset injuriam. Quibus Antonius ait: Nolite alienam culpam juveni misero ascribere: furor iste

obsidentis est, non obsessi. Idcirco autem in hanc
proruit dolens hostis audaciam, quia Dominus ad
aridam regionem ire eum jussit; et expulsi Satana
indicium iste adversum me impetus fuit. Nulla post
verba mora,
adolescens recepto sensu, et gratias
agens Deo, et locum ubi esset, agnovit, et toto An-
tonium complexans deosculatus est affectu.

CAP. XXXVII. - Innumera et alia istiusmodi sig a
sunt, quæ monachorum concordi sæpe relatione co-
gnovimus. Verum non tantum his adhibendus est
stupor, quia multo plus quæ sequuntur conditionem
nostræ fragilitatis excedunt. Hora circiter nona (77),
cum ante cibum orare coepisse, raptum se sensit in
spiritu, et ab angelis in sublime deferri prohibenti-
bus transitum aeris dæmonibus, cœperunt angeli
contradicentes requirere quæ esset causa retinendi, B
nullis existentibus in Antonio criminibus. Illis vero
ab exordio nativitatis replicare peccata nitentibus,
calumniosa angeli ora clauserunt, dicentes non de-
bere eos a nativitate ejus delicta narrare, quæ jam
Christi essent bonitate sopita; si qua autem scirent
ex eo tempore quo factus esset monachus (78), et Deò
se consecrasset, licere proferri. Accusabant dæmo-
nes multa procaciter mentientes; et cum deessent
probamenta fallacibus, liber Antonio conscensus
aperitur. Et statini rediens in se, in eo loco in quo
stare cœperat, hoc se rursum vidit esse quod fuerat.
Tunc vero oblitus escæ, ex illa hora noctem gemita
ac lamentatione transegit, reputans secum humano-
rum hostium multitudinem, et colluctationem tanti
exercitus, et laboriosum per aerem iter ad cœlum, C
et hoc Apostoli dictum, quo ait: Non est nobis col-
Juctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus
principem potestatis hujus aeris (Ephes. vi). Qui
sciens aereas potestates ob id semper tentare, lucta-
ri et contendere, ne nobis liber transitus esset ad
cœlum, hortabatur monens : Assumite arma Dei, ut
possitis resistere in die mala (Ibidem); ut mihit mali
habens quod de vobis dicere possit inimicus (Tit. 11),
con'undatur. Nos autem apostolici sérmonis recorde-
mur, dicentis : Sive in corpore, sive extra corpus,
nescio, Deus scit (11 Cor. x11). Et Paulus quidem us-
que ad tertium cœlam raptus est, ibique auditis ver-
bis ineffabilibus, descendit; Antonius autem usque
ad aereum sublatus, post colluctationem liber ap-
paruit.

CAP. XXXVIII. Habebat etiam istiusmodi dónum si cujus rei sedens in monte ignarus fuisset, et ejus secum inquireret notionem, oranti ei a Domino revelabatur; et erat, secundum quod scriptum est, a Deo doctus (Joan. vi; Isa. Liv). Denique cum a fratribus haberetur iste tractatus, et ab eo sedule sciscitarentur quemadmodum se post corporis sarcinam anima gereret, quive ei locus post exitum concederetur; proxima nocte vox desuper nomen ejus inclamitans, ait: Antoni, exsurge, exi et vide. Qui exsurgens, egressus est; sciebat enim quibus respondere deberet. Et elevatis ad cœlum oculis, vidit quemdam longuin atque terribilem (9), caput usque

ad nubes attollentem; vidit etiam pennatos quosdam (80) se elevare cupientes ad coelum (Pallad., c. 27; Pasch., c. 19, n. 4), atque illum extensis manibus prohibere transgressum; e quibus alios apprehensos elidebat ad terram 53 alios frustra retinere contendens, dolebat super se ad coelestia transvolare, et maximum gaudium mixtum mærore victi victoresque tribuebant. Statimque ad eum vox facta est dicens : Animadverte quod vides. Et tunc cœpit illuminato corde intelligere animarum esse conscensum, et diabolum prohibentem; qui et sibi retineret obnoxios, et in sanctorum, quos decipere non poterat, crucia. retur volatu. His visionum exemplis incitatus, quotidie ad meliora crescebat

[ocr errors]

CAP. XXXIX. Neque vero id, quod sibi revelatum fuerat, causa jactantiæ fratribus indicabat; sed cum orans jugiter Dei laudaret auxilium, interrogantibus compellebatur edicere; nec spirituales fifies pura in Christo anima occultare quidquam volebat, præsertim cum hujusmodi signorum relatio et amorem ministraret proposito, et fructum laboris ostenderet. Nunquam ille aut ira subita concitatus patientiam rupit, aut humilitatem erexit in gloriam. Nam omnes clericos usque ad ultimum gradum (81) ante se orare compel'ens, episcopis quoque atque presbyteris, quasi humilitatis discipulus, ad benedicendum se caput submittebat (82). Diacones vero, qui ad eum utilitatis causa veniebant, cum pro adjutorio eorum ejus præsentibus disputaret, ad orandum Dominum sibi ræponebat, non erubescens, et ipse discere. Nam et interrogabat frequenter eos cum quibus erat ; et si aliquid ab eis necessarium audierat, se fatebatur adjutum. CAP. XL. Habebat autem et in vultu magnam gratiam, et admirabile a Salvatore etíam hoć munus acceperat. Si quis enim ignarus ejus, inter mulatădinem monachorum eum videre desiderasset, nullo indicante, cæteris prætermissis, ad Antonium currebat, et animæ puritatem agnoscebat ex vultu, et per speculum corporis gratiam sanctæ mentis intuebatur. Nam semper hifarem faciem gerens, liquido ostendebat se de cœlestibus cogitare, sicut Scriptura ait: Corde lætante vultus floret, et in mærore constitutus tristatur (Prov. xvi). Ita et Jacob agnovit Laban socerum suum insidias sibi machinantem, D dicens ad filias ejus : Non est facies patris vestri sicut heri et nudiustertius (Gen. xxx1). Sic Santuel agnovit David: Lætificatos enim habebat oculos, et dentes sicut lac candidos ( Rey. xvi). Similiter agnoscebatur Antonius, quia semper eamdem faciem inter prospera et adversa retinens, nec secundis extollebatur, nec frangebatur adversis. Erat enim et in vultu amabilis, ét in fidei puritate mirabilis.

CAP. XLI.Nunquam schismaticorum se miscuit communioni, antiquam eorum sciens pravitatem alque transgressionem. Nunquam Manichæis (83) ant aliis hæreticis saltem amicabilia verba largitus est, nisi tantum ea quæ eos possent ab iniquitatis errore

revocare, denuntians talium amicitias atque sermo- A ne et ego corruens inteream. Hoc audito, mirabilis

senex a nobis admonitus, volens tamen et ipse, paululum substitit. Cumque appropinquante muliere, puella jaceret explosa, oravit tacitus Dominum Jesum, et ad comminationem ejus statim spiritus impurus egressus est. Puelia incolumis, populus in laudibus Dei, mater in gaudio fuit. Ipse autem lætabatur, quia ad desideratam solitudinem repedabat. Erat autem valde sapiens, et hoc in se mirabile hubebat, quia cum litteras non didicisset, ingeniosissimus et prudentissimus erat. CAP. XLIV. Aliquando etenim philosophi duo (87) gentiles venerunt ad eum, putantes Antonium se posse decipere. Erat vero in superiori monte. Quos cum vidisset, paganos intellexit ex vultu; et B procedens ad eos, per interpretem (88) ita cœpit loqui: Quare tam longe ad stultum hominem sapientes sé vexare voluerunt? Illis dicentibus, non esse illum stultum, sed et nimium sapientem, vigilanter respondit: Si ad stultum venistis, superfluus est labor vester; si autem putatis me sapientem esse, et sapientiam habere, bonum est ut imitemini quod probatis, quia bona convenit imitari. Si ego ad vos venissem, vos imitarer; sed quia vos ad me quasi ad sapientem venistis, estote, sicut ego sum, Christiani. Abscesserunt philosophi, utrumque mirantes, et acumen ingenii, et dæmonum expulsiones. CAP. XLV. Alios quoque similiter mundi sapientes (89), qui eum irridere cupiebant, quia litteras ignoraret, tali disputatione colligavit, dicens: Respondete mihi, quid prius, sensus an litteræ? et quid cujus exordium? Sensus ex litteris, an litteræ oriun

nes perditionem esse animæ. Sic etiam Arianos de-
testabatur, ut omnibus diceret nec juxta eos quidem
esse accedendum. Nam cum venissent quidam Ario-
manitæ (84), reperta eorum post examinationem in-
fidelissima secta, effugavit eos de monte, dicens
multo serpentibus deteriores horum esse sermones.
Mentientibus autem Arianis (85) aliquándo Antonium
ita ut se credere, admiratus eorum audaciam, et justi
doloris ira commotus, rogatusque ab episcopis atqué
universis fratribus, Alexandriam descendit (86); ibi-
que Ariomanitas publico sermone condemnavit, ul-
timam hanc essé hæresim et præcursorem Antichri-
sti affirmans; prædicavitque in populo Filium Dei,
non facturam, non ex nullis exstantibus, sed pro-
prium, unius cum Patre substantiæ, ne creatura po
tius, aut adoptio, aut appellatio videretur, impium
esse dicens vel mente concipere: Erat quando non
erat, cum Verbum Dei Deus, qui est semper, Patri sit
Coæternus, quia éx eo natus est Patre, qui semper
est. Unde aiebat: Cum Arianis vobis nulla sit con-
junctio. Quæ enim societas luci ad tenebras? Vos
fideliter credentes, Christiani estis; illi Verbum, id
est Filium, qui ex Deo Patre est, creaturam docen-
tes, nullo intervallo a gentibus separantur, qui ser-
viunt creaturæ potius quam Creatori, qui est bene-
dietus in sæcula (Rom. 1). Ipsa, mihi credite, ira-
scuntur elementa, et omnis contra Arianum furorem,
secundum Apostoli dictum, ingemiscit creatura
(Rom. vn), quod sibi Dominum suum, per quem
omnia, et in quo omnia facta sunt (Rom. x1), videat C
aggregari

CAP. XLI.

[ocr errors]

Hæc tanti viri prædicatio exprimitur ex sensu? Illis asserentibus quia sensus esset

non potest quantum ad fidem populos roboraverit. Lætabantur quippé hostilem et Christo inimicam hæresim anathematizari áb Ecclesiæ columna. Nulla tune ætás, nullus sexus đomi remansit. Taceo de Christianis pagani quoquè et ipsi idolorum sacerdotes ad dominicain imperium convolabant, dicentes: Precamur ut videamus hominem Dei, quia hoc apud universos conspicuum erat nomen Antonii. Ambiebant quoque saltem fimbriam vestimenti ejus attingere, multum sibi et tactum prodesse crédentes. Quot tunc diabolica obsidione et variis infirmitatibus Hiberati! quot simulacris erepta sunt spolia! quanti etiam ab errore gentilium retracti, nostro juncti sunt gregi! Tanti certe, ut paucorum dierum spatio ex idolorum 54 superstitione conversio omnem per annum credentium vinceret turbam. Præterea cum irruentem multitudinem conites repellerent, æsti mantes tædio illi conventam populi fore, ille tranquillo animo dicebat : Nunquid hic cœtus dæmonum major est turbis? nunquid obsequentium multitudo colluctatorum in monte nostrorum catervis est numerosior?

CAP. XLII.- Accidit etiam ut cum eum redeuntem circa portam prosequeremur, a tergo quædam mulier elamitaret, dicens: Exspecta, homo Dei, filia mea atroLissimo vexator dæmonio; exspecta, obsecro; exspecta

D

auctor atque inventor litterarum, ait: Igitur si cui sensus incolumis est, hic litteras non requirit. Quis præsentium post hanc colluctationem non exclama verit, cum obstupuerint et ipsi qui victi sunt, tantam in imperito litterarum sagacitatem animi admirantes? Neque enim, ut in solitudine et montibus versatus, atque omnem ibidem exigens vitam, agrestis et rigidus erat, sed jucundus atque affabilis, sermonem, secundum Apostoli præceptum, divino conditum sale (Coloss. Iv) proferebat, ita ut invidia careret, et ámore omnium potiretur.

CAP. XLVI. Inter hæc, quasi parum esset bis gentilitatem fuisse separatam, et tertio venerunt viri ad eum omnis secularis prudentiæ nube cæcati, atque universis philosophiæ studiis artium suarum estimatione doctissimi. Hi cum rationem ab eo exigerent fidei, quam in Christo habemus, et niterenfur arguta sophismatum interrogatione de divina cruce eum illudere, in silentium paululum voce compressa, primum eorum miseratus errorem est; deinde per interpretem, qui ejus verba diligentissime in Græcom solebat exprimere sermonem, ita exorsus est, dicens: Quid pulchrius est, quidve honestius, crucem colere, an adulteria, parricidium, vel incestum his assignare quos colitis; cum in altero sit contemptus mortis insigne virtutum, in altero turpis religio

obscenitatis magistra? Quid melius est dicere quod 'A inserta sunt, et iisdem voluminibus continentur præ

conia majestatis et mortis dedecora. Quamobremu odio, quo imbuti estis, abjecto, invenietis illico, et Deum verum esse Jesum, et salutis humanæ gratia fragilem assumpsisse naturam.

CAP. XLVII.-Vestram tamen nobis, si non pudet, narrate religionem. Sed quas error infelix poterit referre culturas de tanta rerum fœditate atque vecordia? nisi forte (ut audio) fabulas asseratis deorum vestrorum, et obscenitates, et crudelitates, et vanitates, et mortes, tegentes eas allegoricis velaminibus (100); Liberæ raptum, terram (101); semiclaudum Vulcanum et debilem, ignem (102); Junonem, aerem (105); Apollinem, solem (104); Dianam, lunam (105); Neptunum, maria (106); et libidinum prin

Dei Verbum, manens ut erat, ob salutem nostram humanum corpus assumpserit, ut societate mortalitatis nos eveheret ad cœlum, participesque naturæ cœlestis efficeret; an, ut ipsi asseritis, divinæ mentis haustum (90), ad terrena veneranda caput submittere, et pecudum atque serpentum formis cœleste nomen includere? Quo ore Christianorum credulitatem audetis irridere (91), dicentium Christum Filium Dei sine sui detrimento, et cœpisse esse quod non erat, et mansisse quod fuerat; cum ipsi animam de cœlestibus detrahentes, non tantum hominum sed et serpentium et pecudum soleatis sepelire corporibus (92)? Christiana credulitas pro salute mundi Deum suum venisse testatur; vos vero innatam animam prædicantes, ultro citroque transfertis. B cipem Jovem, ætherem (107) interprctantes. Nec post Christiana fides, quæ omnipotentiam Dei clementiamque veneratur, consequenter incarnationem dicit Deo fuisse possibilem, ita tamen, ut non evacuaverit dignatio dignitatem; vos qui animam ex splendidissime Dei fonte manentem turpiter decidisse jaclatis, qui mutabilem et convertibilem eam post sui diminutionem audetis asserere, jam illam quoque naluram dominam sæculorum per animæ contumelias impia lingua temeratis. Imago enim, quæ secundum vos naturalem similitudinem sui retinet auctoris, cui una est ex quo defluxit eademque substantia, humilitates proprias et injurias consequenter ad suam originem remittit. Igitur animadvertite, contumelias animarum, ad patrem (ut appellatis) 55 caruin per vestram blasphemiam redundare.

banc excusationis procacitatem Deum, sed creaturas, contemplo Creatore, suscipitis. Quod si pulchritudo vos elementorum ad suam traxit venerationem, modum fas erat custodire; et oportebat mirari tantum, nec colere, ne facturæ veneratio Creatoris esset injuria. Nam secundum istiusmodi, quam vos sequimini, rationem præposteram, et architecti honor migravit ad domum; et medici scientia ad remedia conferetur, omnium quoque artificum merita vel laudes ad opera transferentur. Quid ad hæc dicitis, ut agnoscamus quæ sit crucis ridiculæ vobis ignominiosa confessio? CAP.XLVIII.-Hac disputatione convertentibus inter se philosophis oculos, simulque mussitantibus, subridens Antonius rursum per interpretem ait : Prædurum C (108) namque cuncto videtur operi, quoties justo universæ rei tenore calcato, laboris merita factis magis quam factoribus astruuntur. Elementa quidem, ut memoravi, ex ipso conspectu suam comprobant servitutem. Sed quoniam vos observatione dialectica necessaria, ut putatis, quæque colligitis, hoc quoque artificio etiam nos nostram religionem compellitis affirmare. Respondete mihi : Cognitio Dei quemadmodum manifestius approbatur, per collectionem verborum, an per operationem fidei? Et quid antiquius (109) est, operatio fidei, an disputatio per argumenta procedens? Illis respondentibus firmiorem sermonibus operationem esse, et hanc liquidam de Deo cognitionem, bene eos et ipse dixisse consensit, quia operationem, quæ ex fide descendit, animi generat affectus, dialectica vero disputatione ex artificio componentium sumpsit oppositionis exordium. Cum ergo, ait, ope➡ rationem fidei animo sitam quis habuerit, superflua erit verborum compositio, per quam conceptam sensu nostro credulitatem tentatis evellere, et tamen sæpe nostras explicare intelligentias non valetis. Ita solidiora sunt mentis opera, quain sophismatum fraudulenta conclusio.

Crux Christi Domini Dei nostri hic nobis ingeritur. Rogo, quae hæc est religiouis obscenitas? nonne potius est crucem aut alicujus generis mortem, ab iniquis hominibus illatam patienter sustinere, quam Isidis (93) plangere post Osirim (94) vagos incertosque discursus? Pudeat, quæso, vos insidiarum Typhonis (95); pudeat Saturni (96) fugæ et devorationis crudelissimæ liberorum. Erubescite parricidium Jovis (97) et incestum, erubescite raptum ejus et coitum mulierum atque puerorum. Ille, sicut vestri fingunt poetæ, ad explendum immanissimæ libidinis furorem, molles dedit in amore vagitus; ille in Danaes (98) fluxit sinus, ipse amator et pretium; ille modulatus ales Ledæos (99) petivit amplexus; ille in proprium sæviens sexum, regium pue- D rum ministris avibus polluit. Hæc vos creditis, hæc colitis, hæc sunt vestrorum ornamenta templorum. Æquo, deprecor, pro vestra salute, nostra dicta pensate judicio. Cuncta, an nihil credendum in libris Christianis est? Si nibil, nec crucis quoque, cui detrabitis, nomen agnoscitis. Si universa credenda sunt, cur, cum in iisdem libris cruci resurrectio copuletur, passionem divinam stolido laceratis eloquio, et non statim jungitis cæcorum visum, surdorum auditum, claudorum gressum, lepræ emundationem, serviens ambulanti Deo suo mare, dæmonum fugas, resurrectionem mortuorum et defunctorum ab inferis reditus? Hæc omnia Scripturis divinis, quas interpolatis,

CAP. XLIX.-Nos Christiani mysterium vitæ nostræ non in sapientia mundi habemus repositum, sed in virtute fidei, quæ nobis a Deo tributa per Christum est. Hanc orationis meæ veritatem, rerum, quæ quotidie geruntur, ordo commendat; nobis imperitis et litterarum vestrarum ignaris ad Dei cognitionem

« PoprzedniaDalej »