Obrazy na stronie
PDF
ePub

cerem, perplexitatem collatis inter se historicis evolverem, omnibus denique locis tenebrosis), quantum mihi domestica suggerebat facula, lucem inferrem.

Quia vero memineram Baronium hisce Patrum Vitis jam olim bene voluisse (Baron. Notat. in Martyr. Roman. 17 Jan.), quidquid ex ejus scriptis ad has Vitas illustrandas colligere potui, suis locis ejus verbis dedi, el vel eo nomine libuit magno viro parentare.

Habes, admodum reverendissime domine prælate, instituti mei rationem, habes Vitas Patrum tantopere desideratas. Quas tibi tuoque cœtui imputabil posteritas, quod favore sumptuque vestro, veste nunc prodeant cultiore.

Sed nullasne solemni præfatorum more, laudum tibi tuoque cœtui licebit hic laureas lexere? Non permilliş Deo domesticoque sat gloriosus leste. Sustinere igitur me calamum a tuis tuorumque laudibus jubes, ‹ ne affeclus, inquis, tuus erga nos transferat te supra rei veritatem (Epist. Abbatis Winghii ad Herib.). › Ego vero, etsi de affectu testari possim, niki! me extra verum de te luisque sentire, ne tamen in limine, quod aiunt, ad inobedientiæ lubricum offendam, jussis pareo,

Nihil dicam de religionis quo flagras studio, nihil de paupertatis quo gaudes amore, nihil de pietatis quo in Deum exæstuas ardore, nihil de præclaro tuorum regimine, quibus non verbis magis quam exemplo præis; nihil denique (de quo tamen ego copiosissime loqui, tu libentissime audire posses) de singulari tuo in minimam societatem nostram affectu, quem animus tunicaque non minus nostratem, quam religiosa regulæ discretione præ cipuæ observantia (Greg. 1. n Dial., c. 36), et maforte Benedictinum facit. Nihil igitur de tuis laudibus dicam, quod hæc laudum flabella semper flagella existimasti.

Sed nec te pro merita convenire licebit, religiose cœtus Lœtiensis, qui disciplina vestrą repræstatis nobis Tabennam Pachomii, Ammonis Nitriam, Macarii Sceten? Quos enim non una Lætitia virtutum manipulos exhibuit sub Blosio? quibus non charitatis pyropis exsplenduit sub Doulletio? quo non effulsit religionis decore sub Le Francquio? Quisquis profecto Vitas Patrum leget, dum Ægypti perambulans solitudines, Paulos, Antonios, Paphnutios lustrat; dum Palæstina deserta pervadens, Hilariones, Hesychas, Epiphanios invisit; dum Syriæ rupes antraque perreptans, Ephræmos, Aphraates, Julianos visitat; is Lætiam oculis, Lætiam animo, Lætiam adoret vestigiís. Ibi magnorum illorum virorum imitatores, quorum sacra in religiosorum animis viget memoria, abbates inveniet. Quibus ne Winghium non minus virtutum quam dignitatis successorem accenseam, ejus non patitur modestia. Quare eum posteris, non suspectis mortuorum censoribus, laudandum relinquo.

Fruere interea, admodum reverendissime domine prælate, cum religioso tuo cœtu hoc sumptibus tuis elimato de Vitis Patrum tomo. Cui si alter quandoque tomus accedat, qui omnia Patrum ascetica scripta uno velut fasce comprehendat, haberes quidquid ad veterum ascesim requiri possit. Quo euim hic liber ad mores efformandos exemplis præit, aller docendo manuduceret. Sed quia scriptum memini: CŒPIT JESUS FACERE ET DOCERE (Act. 1), hic nune factorum liber præcurrat.

Quod si solito favore studia mea perrexeris prosequi, et sacræ historiæ amantes e suis singuli provinciis Sanclorum Vitas pergant submittere, dabo operam ut illæ quoque simili modo recensitæ subsequantur.

Nova Allocutio.

Hæc vota mea erant anno 1615, quando ex umbra ad solem auspiciis vestris Vitæ Patrum typis Moretianis prodibant. Et jam sanctorum reliquorum Historiæ me accingebam, cum ecce tibi prodiit nonnemo Ecclesiæ hostis, cui necessario occurrendum fuit. Relictis igitur sanctorum armariis ad sancitorum armamentaria me converti.

Et post tres debellatos hostes, post Historiam Ecclesiasticam et nonnulla alia patriæ data, cum jam Vitas Sanctorum in manus resumerem, et Januarius pluteum premeret, ut ad prælum adornaretur, interpellor ab accuratissimo typographo mihique amicissimo Balthasare Moreto, qui asserebat Vitas Patrum posci, identidemque reposci. Huic igitur operi rursus me impendi, et hos æstivos menses correctioni et editioni dedi, adjutus singularibus tuis observationibus, bonarum spongiarum plenis.

Gratas porro nunc, uti olim, has veterum Patrum melotas denuo expumicatas, in piorum auctorum domesticum tuum cimiliarchium venturas, spem facit certam præclara illa tua sedulitas, quam in elucidando et ornando Blosio, parente Lætiensium optimo, non laboribus, non sumptibus parcens adhibes, donec tandem nova amictus synthesi post hasce Vitas, his ipsis D. Moreti amici tui typis, publico animarum bono, in lucem veniat. Quod uf cito fiat, omnes vovemus.

Interea, admodum reverendissime domine, redit ad te tuamque Læliensium coronam, qua merito gloriari potes, liber hic laborque denuo desudatus; qui priscus, qui novus tuus est totus, tuus ære libraque, mancupio tuus, Tantum oro atque obtestor, ut precibus apud Deum optimum maximum quibus vales, velis obtinere, ut hæc nov antiqua editio, ad æmulandam sanctorum Patrum virtutem in omni religioso cœtu, toto orbe terrarum fecundior apparere possit.

[ocr errors][merged small]

Benevolo lectori salutem,

1] Ne offendare, lector, si stylus quandoque rudior, si phrasis occurrat in Vitis Patrum et verbis seniorum incomptior; rem ipsam appende, non verba; fructum lege, non folia; florem carpe, ne volaticos desidera pappos. Præclare magna Ecclesiæ lumina, sanctus Hieronymus : « In loquendo simplicitatem excusabit sanelimoniæ magnitudo (Hieron., epist, 101, ad Pammach.). Sanctus Augustinus: Bonorum ingeniorum insignis est indoles, in verbis verum amare, non verba. Quid enim prodest clavis aurea, si aperire quod volumus non potest? aut quid obest lignea, si hoc potest, quando nihil quærimus, nisi patere quod clausum est (Augustin., lib. iv de Doctrina Christ., cap. 11)? » Quibus egregie succinit illustrissimus cardinalis Baronius : • Sicut effossum informe aurum et rude eo charius esse solet, quod nihil videatur alterius metalli habere commistum, ita egregia monumenta sua ipsius vetustate atque simplicitate micantia, quibus res potius quam verba in pretio esse solent, gratiora plane erunt atque jucundiora quovis scripto recentioris auctoris, quibuscunque eloquentiæ phaleris exornato. Quidquid enim obducitur fuco atque pigmentis, suspectum redditur pulchriorque enitescit ipsa sua puritate simplicitas, quæ quod mentiri nesciat, omne quamvis ad ornatum compositum velamentum abhorret (Baronius, tom III, anno 356). ›

Ego vero ita mecum ratiocinari soleo : Qui hæc legent, vel in Latinitatis adyta penetrarunt, vel ante Latimitatis portas etiamnum [u] exercentur et suspirant, prioribus non oberit stylus minus Latinus, cum ipsis domi suppetat, unde Latiniorem depromant; posteriores hic incunabula sua quandoque reperient, nec ipsi lingua minus prompti erubescent ad tertiata et velut offensantis linguæ fragmine dimidiata verba. Equidem solidum aurum, licet terrulenta obductum fæce, caryoticis vilium Kalendarum strenis semper prætuli; venustis quidem specie, fronteque divitias mentientibus, sed tenui tamen tantum auri illitis aspergine, et hoc fuco domesticam tegentibus paupertatem.

Ne mirere quoque, lector, Vitas Patrum toties cusas, recusas, et per tot doctorum virorum transisse manus, nec nitori tamen suo pristino hactenus redditas. Sed enim considerari opto, quod monet divus Augustinus, nempe sumus, tanquam minuscularii vectigalium conductores, vel tanquam opifices in vico ar gentario, ubi unum vasculum, ut perfectum exeat, per multos artifices transit, cum ab uno perfecto perfici possit. Sed aliter non putatum est operantium multitudini consulendum, nisi ut singulas artis partes cito ac facile discerent singuli, ne omnes in arte una tarde et difficile cogerentur esse perfecti (Aug., lib. vil de Civitate Dei, cap 4). ›

Ita plerumque evenit in libris recensendis. Non ab uno aliquo, non a duobus, sed a pluribus sæpe res una perficitur; cum hic in antiquariorum præstantiam inquirit, ut typographorum castiget vitia; iste ordinis et rerum majorem rationem habet, ille historiæ. Ita multorum collața manu, prout quemque genius ducit, prodit tandem aliquid accuratum..

Quod ut de editioue hac spondere non audeam, ita lectorem invitare non vereor, ut editionem hanc cam aliis editionibus conferat, et arbiter sedeat operæ a singulis præstitæ.

Quæ mihi subsidia fuerint, tum a libris mss., tum ab Editis, quid alii quoque præstiterint, qui ante me hac decurrere orbita, edisseram ordine, si prius de horum librorum inscriptione, auctoribus, interpretibus, aucloritate (quæ solemnia fere præambula sunt) non omnino perfunctorie disseruero.

PROLEGOMENON PRIMUM.

Quæ horum librorum inscriptio.

[ Dico primo, ut nunc passim, ita jam olim libri hi, (vel certe eorum pars) inscripti fuere: Vita Patrum.

1. Gelasius papa, in concilio anno Christi 494 cum LXX episcopis Romæ habito delectum habuit ecclesiasticorum librorum, decretumque condidit, quod habetur in decreto Gratiani dist. 15, cap. Sancia Romana Ecclesia, in quo ista habet: Vitas Patrum, Pauli, Antonii, Hilarionis, et omnium eremitarum, quas tamen vir beatus scripsit Hieronymus, cum omni honore suscipimus. ...

[ocr errors]

A

2. Gennadius, de illustr. Ecclesiæ Scriptor., cap. 11, in Evagrio monacho: ‹ Cujus etiam liber, qui attitulatur Vita Patrum, velut continentissimi et eruditissimi viri mentionem facit. Et cap. 41, de Petronio Bononiensi episcopo: Scripsisse putatur Vitas Patrum monachorum Ægypti. ›

>

3. Paschasius S. R. E. diaconus prologo suo in librum, quem de Vitis Patrum rogatu Martini Dumiensis abbatis Latinitati donavit: Vitas Patrum sanctorum, Græcorum (ut cætera) facundia studiose conscriptas, jussus a te, sanctissime Pater, in Latinum transferre sermonem. ›

4. Cassiodorus Instit. divin. lect. cap. 32: Vitas A mentione in hisce libris. Apud Ruffinum, lib. TM ViPatrum, confessiones fidelium, passiones martyrum legite constanter; quas inter alia in epistola Hieronymi ad Chromatium et Heliodorum proculdubio reperitis, qui per totum orbem terrarum floruere, ut sancta imitatio vos provocans, ad coelestia regna perducat. >>

>

5. Sanctus Benedictus in regula sua, cap. 42: Monachi omni tempore, sive jejunii sive prandii fuerit, mox ut surrexerint a cœna, sedeant omnes in unum, et legat unus Collationes vel Vitas Patrum, aut certe aliquid quod ædificet audientes.

tarum Patrum, num. 130 : ‹ Quod verbum antequam quiescam, sero ex cordis mei recenseo veritate. Apud Pelagium, libro ▼ Vitarum Patrum, libello i, n. 2 Dic mihi aliquod verbum. Et n. 9: ‹ Rogabant autem eum senes, ut faceret verbum ad fratres. Et num. 24: Abba, dic mihi aliquod verbum. Et libello v, n. 13: Ostende charitatem, abba, et dic mihi verbum. Et num. 32: Audivi enim quia dixerit abbas Pastor, sed et alii fratres hoc verbum. Libello vi, num. 5: Dicens quodam verbo, quod memoriæ dignum est commendari. > Num. 12 Dic mihi unum verbum. Et apud Joannem, libro vi Vitarum Patrum, libello 1, n. 4: ‹ Dic fratribus verbum ædificationis, pater. › Et alibi passim: .

:

Sane jam olim profanis auctoribus verbum pro axiomate vel brevi sententia, qualia hæc Patrum verba sunt, usurpatum. Terentius Andria, act. 1, scen. 5: Miseram me, quod verbum audio?» Übi Donatus Verbum pro žiopa more suo posuit. ▸ Ibidem, act. 11, scen, 5: ‹ Verum illud verbum est, vulgo quod dici solet. › Ubi Donatus: Id est, proverbium, [v] et sententia; et sic veteres verbum pro sententia. Idem, Eunucho, act. 1, scen. 2: Utinam istuc verbum. Donatus: Et istuc verbum, pro tota sententia. Verbum pro dicto. Sed proprie άiwμa, id est sententia vel enuntiatio, quæ uno ligatur et astringitur verbo, verbumi a veteribus dicebatur. › Ibidem: ‹ Victus uno verbo quam cito. › Donatus : Verbum dictum intelligas, quod verbo complectitur, et completa sententiæ pronuntiationem, quod akiwμa nominabatur. Idem, Eunucho, act. 4, scen. 5: Verbum, Hercle, hoc. Donatus : < Verbum, proverbium. Idem, Adelph., act. 5, scena 8: Non meum illud verbum facio. Donatus: Verbum pro ¿žióμare posuit, quod uno stringitur verbo. Ergo verbum brevis sententia, verbum dixit veram sententiam. Nam verba esse a veritate dicta, testatur Varro. ›

6. Gregorius Turonensis, lib. 1 de Vita Patrum sui sæculi, in Leobardo recluso, cap. 12, cui tentatio cellulam relinquendi incesserat : Ego vero suspirans non minimo dolore increpare hominem B cœpi, asserens diaboli esse calliditatem librosque ei, et Vitas Patrum, ac institutionem monachorum, vel quales qui recluduntur esse debeant, vel cum quali cautela monachos vivere oporteat, abscedens ab eo direxi. Quibus relectis non solum cogitationem pravam a se discussit, verum etiam tanto sensum acumine erudivit, ut miraremur facundiam locutionis ejus. >

C

7. Georgius Alexandrinus in Vita sancti Joannis Chrysostomi, c. 22 : Ἐν δὲ ταῖς συντυχίαις αὐτοῦ Βίον ἁγίων Πατέρων καὶ ἀναχωρητῶν, καὶ [1111] τὴν τούτων πολιτείαν καὶ ἀρετὴν ἐξηγεῖτο, ὥστε ἐκ τῶν τοιούτων ῥημάτων πολλοὺς κατανύττεσθαι καὶ πλῆθος δακρύων καταφέρειν ἐκ τῶν ὀφθαλμῶν αὐτῶν, ποθῆσαι δὲ καὶ τὸν μονήρη βίον μετελθεῖν, καὶ ἀποτάξασθαι τῆς τύρβης καὶ σvyxvσews Toυ Biov. Porro in suis familiaribus colloquiis subinde commeminit Vitæ sanctorum Patrum et anachoretarum, eorumque conversationis ac virtutis, ita ut ejusmodi sermonibus compungerentur non pauci, ita ut ex eorum oculis uberrima elicerentur ac defluerent lacrymæ, et ingenti desiderio caperentur solitariam exercendi vitam, et extremum vale dicendi turbulentæ confusioni vitæ hujus. ›

8. Fulbertus Carnotensis episcopus, epist. 79 : Mitto tibi Cyprianum, Porphyrium, et Vitas Patrum cum Psalterio, ut petisti. Et in fine libri post hymnum de Nativitate Christi et Epiphania: ‹ In Vitis Patrum veterum quiddam legi jucundum. › Ubi rhythmice recenset Joannis Parvi seu Brevis historiolam, qui instar Angeli agere desidera bat nihil D operans, quod habes apud Ruffin., lib. 11, n. 56, et Pelagium, libell. x, num. 27.

Dico secundo: Quidam ex his libris inscripti quandoque fuere, Verba seniorum.

Ita Beda Martyrologio suo, 19 Julii: ‹ Apud Thebaidam sancti Patris nostri Arsenii, de quo in Veris Seniorum refertur, quia propter redundationem Acrymarum tergendarum sudarium semper in sinu el in manu habuerit. Eadem apud Usuardum, Babanum, Adonem, Notkerum. Desumpta sunt autem ex lib. in Ruffini, num. 163, et Pelagii, libello 1. Originem tituli hujus credo esse ex crebra verbi

211,

n.

Quæ alii verba, Cassianus scita vocat libro v Instit., cap. 24: ‹ Cum de Syriæ partibus Seniorum scita discere cupientes, Ægypti provinciam petissemus. >

Dicebantur etiam sententiæ. Pelagius, libello x1, n. 20 Loquar de verbis et sententiis Seniorum. › Quandoque sermones. Pelagius, libello Iv, n. 1: ‹ Sedentes in navi loquebantur sermonem Patrum. › Et apud Cassianum, collat. 1, cap. 1, habes Sermonem ædificationis. ›

(

Subinde responsa. Paschasius, cap. 44, in fine Hæc sapientium et spiritualium responsa Patrum. » Et Sigebertus de illustr. Ecclesiæ Scriptor., cap. 148 Interrogationes et responsiones. >

Item apophthegmata. Petronius, Bononiensis episcopus, apud Alphonsum Ciacconem, tractatu de san cti Hieronymi cardinalitio, ut mox citabitur prolegomeno 4, § 7. Et nuper in Bibliotheca Patrum, tomo IX, in secunda et tertia editione, liber quintus et sextus Vitarum Patrum hoc nomine editus est. Quin

et prologus Prati spiritualis, seu novi Paradisi, qui A seu tyrannorum, sive cæsarum, qui non diu imperaParisiis Græce editus est anno 1604 ex Codicibus Vaticanis et viri clarissimi Francisci Olivarii, eum libruni continere ait διηγήματά τε καὶ ἀποφθέγματα ὁσίων καὶ δικαίων καὶ φιλοχρίστων πατέρωντε καὶ ἀδελφῶν: narrationes ac scite dicta seu apophthegmata, sacrorum, justorum, Cbristique amantium Patrum et fratrum. ›

verunt, in obscuro latent. Et mox: Sed ejus, qui Vitas aliorum scribere orditur, officium est digna cognitione perscribere. Lampridius, in Alexand. Severo: Vitas principum honorum versibus scripsit. Divus Augustinus, de Civit., libro xx11, cap. 29: Unde discernimus a non viventibus corpora, nisi corpora simul vitasque videamus? Sidonius, libro Iv, epist.'14: ‹ Quia Christo res humanas vitasque medicaturo, putrium conscientiarum cultro squalens ulcus aperimus. Accedunt [vii] auctoritates præcedentis conclusionis, ubi et ipse Gregorius Vitas Patrum, quas hic præ manibus habemus, ita vocat, quod eo nomine vulgatissimæ essent.

Nonnunquam gesta senum. Joannes Moschus, Prati spiritualis cap. 55: ‹ Dedit mihi librum ad legendum, in quo gesta senum scripta erant. In Græco est : Βίβλιον γεροντικόν. Ita quoque nominatur apud Doro

theum in Doctrinis.

Dicti quandoque hi libri sunt Πατερικόν seu Πατρικόν.
Ita hic post habes prolegomeno 12, de Paradiso
Joannis Moschi. Et alia quoque Mss. vidi quæ пatρixóv B
pro titulo habent.

[vi] Quæret hic primo criticus quispiam, quæ inscriptio sit potior, Vitane, an Vitæ? Non hanc moverem quæstionem, nisi jam olim de ea quæsitum legissem apud Gregorium Turonensem. Ille igitur, præfatione in librum suum de Vita Patrum, qui liber agit de quibusdam sæculi sui sanctis viris: Quæritur, inquit, a quibusdam, utrum Vita sanctorum an Vitæ dicere debeamus, Aulus Gellius autem et complures alii Grammaticorum Vitas dicere voluerunt. Nam Plinius auctor, in tertio Artis grammaticæ libro ait :

Vitas antiqui cujuscunque nostrum dixerunt; sed grammatici pluralem non putant habere Vitam. › Unde manifestius est, rectius dici Vitam Patrum quam Vitas, quia cum sit diversitas meritorum vir- C tutumque, una tantum omnes vita corporis alit in mundo. ›

Pro Gregorio quis adducere possit, quod habet Sosipater Charisius, lib. 11 Instit. gram., cap. de interjectione: Vita Deum immortalium. Cato senex. Ubi Statilius Maximus : Ἐκφώνησις, inquit, ἀρχαϊκὴ, ὡς τὸ Πόποι. Cum enim Cato de pluribus loqueretur, Vita potius dixit quam Vitæ. Sic Flavius Vopiscus in Carino: Maxime cum vel vivorum principum Vita non sine reprehensione dicatur. >

>

Olim tamen obtinuit tam apud profanos, quam ecclesiasticos scriptores, ut Vitæ dicerentur. Virgil. Iv Georg.:

[blocks in formation]

Quæret secundo religiosior alius, num Patrum nomen nimis invidiosum sit, nec ab religiosis et eremitis vel usurpandum promiscue vel admittenduin ? Hieronymus, libro 11 in epist. ad Galatas, in explanatione commatis hujus, Misit Deus spiritum filii sui in corda nostra clamantem, Abba, Pater (Gal. Iv), creditur improbasse piam monachorum consuetudinem, qui præfectos suos honoris gratia abbates et patres appellant; præter hoc autem, etiam juramenti jus Christianis videtur ademisse. Habet enim eo loci verba hujusmodi : « Cum autem Abba, Pater, Hebræo Syroque sermone dicatur, et Dominus noster in Evangelio præcipiat nullum Patrem vocandum nisi Deum (Matth. xxv), nescio qua licentia in monasteriis vel vocemus hoc nomine alios, vel vocari nos acquiescamus. Et certe ipse præcepit hoc, qui dixerat non esse jurandum. Si non juramus, ne Patrem quidem quempiam nominemus. Si de Patre interpretabimur aliter, et de jurando aliter sentire cogemur. Hæc ille.

Sed respondet Sixtus Senensis, lib. vi Bibliothecæ sanctæ, annotat. 279: ‹ Arbitror, ait, hanc periodum a seditiosulo quopiam monacho in fronte paginæ descriptam, et inde postea ab oscitantibus librariis in contextum translatam. Nec me falli, argumento sunt quæ Hieronymus sententia plane contraria, et ex professo scripsit libro quarto in Matthæum, ubi inquirens quomodo intelligendum sit illud Servatoris mandatum, Nolite vocari magistri, et patrem nolite vocare vobis super terram, etc. (Matth. xxIII, 8, 9), sic ait: Quæritur quare adversus hoc præceptum, D doctorem gentium Apostolus se esse dixerit, aut quomodo vulgato sermone, maxime in Palæstina et Ægypti monasteriis, se invicem Patres vocant? quod sic solvitur: Aliud est natura esse patrem vel magistrum, aliud indulgentia; nos si hominem patrem vocamus, honorem ætati deferimus, non auctorem nostræ ostendimus vitæ. Magister quoque dicitur ex consortio veri magistri. Et ne infinita replicem, quomodo unus per naturam Deus, et unus Filius non præjudicat cæteris, ne per adoptionem dii vocentur, et filii; ita et unus pater et magister non præjudicat aliis, ut abusive appellentur patres et magistri. » Hactenus ex divo Hieronymo Sixtus

In eamdem quoque sententiam divus Augustinus,

Inspicere tauquam in speculum in vitas omnium Jubeo, atque ex aliis sumere exemplum sibi. Capitolinus in Macrino: Vitæ illorum principum,

(

[ocr errors]

collatione Carthaginensi tertia, capite 242: ‹ Hono- A quia Humbertus ipse præfatur, ipsi Humberto eum

(

rificentiæ causa patres appellamus eos qui nos vel tempore vel meritis præcesserunt. Aliud est cum quærimus ad fidem quem habeamus patrem. Nam illud honoris est, ut quotidie senibus dicamos, páter; quotidie etiam quibusdam non nobiscum in una ecclesia, nec in iisdem sacramentis constitutis dicimus, frater. [vin] Sodomitis etiam dixit Lot, frater (Gen. xix): utique ad leniendum eorum animositatem, non ad cognitam fraternitatem, et quasi unius hæreditate consortium. Tollantur ergo ista. Distinguamus vocabula, quæ hominibus propter honorem debentur, et vocabulum quod propter salutem requiri

mus.

Sed et alibi sanctus Hieronymus anachoretarum principes patres vocat epist. 22, ad Eustochium: B Macarius, Pambo, Isidorus, quos patres vocant. › Cyrillus etiam Alexandrinus epistolam quam misit ad presbyteros et diaconos, quæ habetur in Actis synodi Ephesinæ, parte i, cap. 2, simul inscripsit, Darpáσi povaxaïs, Patribus monachis.

C

Quæret tertio fortasse curiosulus aliquis unde in plerisque libris editis quasi recto casu, vel artwTWS seu indeclinabiliter Vitas Patrum inscribatur ? ita quidem editio Veneta, anno 1508, in fronte pro titulo præfert. Respondeo, videri possit ortum ex primis quibusdam editionibus, in quibus cum nullum libro frontispicium præfigatur, sed initium appellationis ducatur; vel a prologo qui in Norimbergensi, anno 1478, sic habet: Incipit prologus sancti Hieronymi presbyteri in libros Vitas Patrum; vel à registro, ut in Germanicis incerti loci, anno 1483 et 1485 : In antiquorum Patrum Vitas, a beato Hieronymo conscriptas registrum; factum videtur ut posteriores editores, Vitas Patrum, ártóτws, seu inflexibiliter ceperint. Certe prima omnium editio, nullo certo anno, loco, typographo consignata aliter habet: Incipit præfatio beati Hieronymi presbyteri in primum librum de Vita sanctorum Patrum. Ut non immerito Galenus Westcapellus, catechesi 225 asserat se nescire qua grammatica liber hic inscribatur Vitas Patrum.

Sed non acceptam occasionem ex primis editionibus librum eum vocandi et inscribendi Vitas Patrum, vel inde patet, quod constel antiquam fuisse appellationem Vitas Patrum, etiam ante impressionem. Clarum id est Vitas Fratrum, quarum auctores hinc suum titulum videntur hausisse et adumbrasse. Et quidem diversus a diversis eo titulo liber est insignitus. Humbertus quintus magister generalis ordinis D. Dominici, dicitur Vitas Fratrum sui ordinis composnisse, ut habet frater Theodoricus de Apoldia epistola præfatoria ante Vitam sancti Dominici, 5 Augusti. Nondum vidi eum librum prodiisse eo auetore. Habeo penes me Mss. Vitas Fratrum ordinis D. Dominici, auctore Gerardo de Fracheto Dominicano, qui eum librum scripsit jussu Humberti generalis quinti anno 1260. Citat et eum Antonius Senensis in Bibliotheca scriptorum sui ordinis. Quia igitur auspiciis Humberti euin librum scripsit Gerardus, et

fortasse tribuit Theodoricus. Nunc vero, cum Vitas
has secundo [ix] typis submitto, prodiit is liber Dua-
ei apud Balthasarem Bellerum anno 1619.

Jordanus quoque de Saxonia ordinis fratrum eremitarum sancti Augustini librum composuit, quem Vitas Fratrum inscripsit, editusque est Romæ anno 1587, curante Augustino Fivizanio, ejusdem ordinis religioso, apostolici palatii sacrista, cum notis M. Antonii Maffei Salernitani. Josephus Pamphilus episcopus Signinus in Chronico ordinis eremitarum sancti Augustini citat ex Vitis illis initium Spiritualis pulchritudinis, quod initium nunc in editis non comparet. Forte olim eo initio præfatio fuit præfixa, quæ nunc deest,

Accedit etiam vetustos quosdam Mss. titulum præferre Vitas Patrum. Ita liber Vedastinus ante annos supra DCCC scriptus litteris, ut vocant, capitalibus.

Sed qua grammatica, vel qua occasione liber ille ita inscriptus? D. Georgius Colvenerius, M. N. Academie Duacenæ cancellarius, existimabat, vetustis. simo more ad Græcorum imitationem librum primo dictum et inscriptum, Liber Vilas Patrum, pro Liber Vita Patrum, id est, liber qui continet Vitam Patrum; ut Vitas sit genitivus singularis, ut familias in paterfamilias. Deinde Liber omissum esse, simpliciterque dictum Vilas Patrum. Ego vero nescio ah quispiam hanc antiquitatis formam in posterioribus sæculis sit admissurus. Certe Joannes Despauterius, lib. 1 Commentariorum grammaticorum, in prima declinatione, ait: Liber Vitas Patrum sic non dicitur, sed Vita Patrum; legi Vitas Patrum, etc.

Hadrianus Courten noster, Belgiique nostri in grammaticæ palæstra alter Palæmon, existimat imperitiam scriptoris ex his verbis Vita S. Patrum fecisse Vitas Patrum, probabili in primis facilique conjectura.

Mibi vero occurrebat hujus appellationis originem profluxisse ex veterum citatione, qui ita fere librum hunc citant, licet verbo addito, ut patet hic in prima conclusione, ubi Gelasius ait, Vitas Patrum cum omni honore suscipimus. › Gennadius: ‹Petronius scripsisse putatur Vitas Patrum. Paschasius: Vitas Patrum jussus in Latinum transferre sermonem. Cassiodorus : Vitas Patrum proculdubio reD peritis. Sanctus Benedictus: Legat unus Vitas Patrum. Gregorius Turonensis : Vitas Patrum abscedens ab eo direxi. Hinc igitur, quia toties apud auctores legebant quidam Vitas Patrum, eam appellationem exxos libro indidere. Satis autem constat ex Gennadio supra citato, librum hunc olim recte in recto inscriptum Vite Patrum. Ita enim ille cap. 11, in Evagrio: Cujus etiam liber, qui attitulatur Vita Patrum, velut continentissimi et eruditissimi viri mentionem facit. ›

PROLEGOMENON II.

Qui horum librorum auctores.

[x] Hic vero cardo totius rei vertitur. Ut enim monetæ non tantumn a pondere, sed et ab effigie suus

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »