Obrazy na stronie
PDF
ePub

latur, ut, nihil cum judicio eum legisse in Atha- A
nasio merito dici queat. Respondeo, non mirum hoc
a. Calvinianis hominibus asseri, cum de ejus sortis
hominibus, sero licet insipientiam suam recognoscen-
tibus, et sanctis ipsis jam olim dictum sit : Hi sunt
quos habuimus aliquando in derisum et in similitudi-
nem improperii. Nos insensati vitam illorum æstimaba-
mus insaniam (Sap. v).

Quarto, falsus hic auctor dicit Antonium indoctum fuisse et litterarum imperitum, cum alii contra asserant causidicum fuisse, et valde doctum. Respondeo, Et indoctus fuit, et doctus Antonius: indoctus quidem, id est, litterarum imperitus; doctus vero Dei dono, et sagacitate animi. Quod habes in Vita per Athanasium. Nam cap. 1 dicitur quod non passus sit se litteris erudiri; ergo recte litterarum imperitus dicitur, et indoctus, id est, non doctus litteras, qui tamen apud eumdem, capite 38, dicitur a Deo doc!us, seu Brodidantos. Quod utrumque de eo testatur divus Augustinus, prolog. lib. 1 de doctrina Christiana : ‹ Antonius, inquit, sine ulla scientia litterarum Scripturas divinas el memoriter audiendo tenuisse, et prudenter cogitando intellexisse prædicatur. ›

Quod vero causidicum aiunt fuisse Antonium, sane causidicus fuerit, sed ex eorum numero, qui æternam vitam accipiunt, et efficiuntur causidici sanctitatis, ut de sancto Tiburtio habetur in Vita sancti Sebastiani, lib. 1.

B

Mirum profecto mihi visum, Antonium ab aliquibus causidicum dici, ut citat uterque hæreticus loco jam citato, nullo addito auctore. Quod cum diu quasissem, tandem in Hospiniano, lib. 11 de Monachatu cap. II, video citari Suidam ad hoc propositum. Quare eum adeo. Ille vero non Antonii nostri meminit, qui ortus fuit in Ægypto in vico Coma juxta Heracleam, ut habet Sozom. lib. 1, cap. 13, et Niceph. lib. vii, cap. 40, sed Antonii cujusdam Alexandrini, qui Alexandriæ el Byzantii sororis causam egit, quique ipsius Snidæ ætate vixit. Ait enim: "Eywys ouv καὶ αὐτὸς ὁμολογῶ τῷ ἀνδρὶ μεγίστην ἀτεχνῶς τὴν χά- C ρεν, ἣν ἀμείψασθαι αὐτὸν εὔχομαι τοὺς θεοὺς ἐν μακάρων νήσοις ἤδη συζῆν ἠξιώμενον. « Αtque ego etiam pluri mum illi me debere fateor ; atque ut dii gratiam illi in beatorum insulis referant, quorum contubernio fruitur, precor. Vel potius alterius ethnici auctoris tempore, ex quo Suidas illa de eo excerpsit ; nam deos precari, ethnicismus est. Quare quod de eo ibidem ait : Γάζαν ἀπέφηνεν ἱερατέραν πολλῷ μᾶλλον, ή πроTeρоv йv: Gazam multo augustiorem fecit, quam prius fuerat; alludit, opinor, ad Gazensia sacra, seu Marne idolum. Quare et præcedit de animo ejus conformato πρὸς θεοῦ θεραπείαν τήν τε δημοτελῆ καὶ άπoдρnτoτéρuv, ‹ ad Dei cultum tam vulgarem, quam arcanum; Dei, inquam, Marnæ seu Jovis pluvii, qui maxime Gazæ cultus, ut habetur in Vita sancti Porphyrii, apud Metaphr., 26 Febr.

Vides, lector, quid de emedullata illa medulla Sculteti, quid de monachatu seu machatu Hospiniani tibi promittere debeas, cum tam frivola contra receptissimam vitam, contra vetustos Patres, contra ipsam vetustatem producunt argumenta. Sed displicuit videlicet reliquiarum cultus, qui ex hac Vita luculenter probatur, ideoque Scultetus, cap. 16 Synthesis doctr. beati Athanasii, hanc Antonii Vitam commentitii auctoris scriptum vocat.

Firmum igitur fixumque sit, Athanasium hujus Vite auctorem esse. An vero et finem Vitæ huic attexuerit, dubitatur.

Baronius, anno Christi 343, Julii pape 7, Constantii et Constantis impp. 7. Quod, ait, in Vita Antonii ab Athanasio conscripta, de congressu Pauli cum eo nulla penitus mentio habeatur, inde accidit, quod (ut eodem Hieronymo auctore dictum est) Athanasius res gestas Antonii, ipso adhuc vivente, scriptis comiendavit, easque Romam detulit ante biennium, cum a Julio papa vocatus est, quo tempore hæc de Paulo nondum acciderant (Baron., anno Christi 340

ex Hier., epist. 16). Postea vero, multis prætermissis, appositus est ejus obitus; sed an ab eodem Athanasio, baud asserere auderem. Idem sentit Possevinus in Apparatu sacro in Antonio.

Ego vero nullum dubitationi locum invenio, quo minus Athanasius finem vitæ huic attexuerit; nec invenissent, credo, Baronius et Possevinus, si præfationis Athanasii in hanc Vitam fuissent memores. Ita enim ille ad peregrinos fratres : Quoniam igitur exegistis a me ut vobis scriberem de conversatione beati Antonii, volentibus discere quemadmodum cœperit, quive fuerit ante sanctum propositum, qualem etiam habuerit terminum vitæ. ›

32 Cur vero non meminerit Athanasius congressus Antonii cum Paulo, non aliam causam invenio, quam quod non omnia Antonii gesta referat, unde peregrinos fratres monet, ut existiment se minima audisse de maximis. Cum ob portitoris litterarum festinationem non potuerit monachos evocare, ut plenius aliquid addiscens, munera majora transmitteret.

Quando vero contigerit Athanasium scribere Vitam Antonii, eamque Romam deferre, quoniam ejus rei nunc aliqua mentio facta est, porro investigemus.

Baronius, anno Christi 340, Julii papr 4, Constantini, Constantii et Constantis imperat. 4. Quam vero, inquit, proficuus fuerit Athanasii Romam accessus, vel ex eo potest intelligi, quod in urbem invexerit ipse primus Ægyptiorum monachorum institutionem, vitamque admirandam Antonii Magui, licet adhuc viventis, a se conscriptam detulerit: quod vitæ genus ad omnes Evangelicæ perfectionis numeros attemperatum, etiam nobilissimæ Romanæ feminæ consectari cœperunt. Tradit enim hæc de his sanctus Hieronymus: Nulla eo tempore nobilium feminarum noverat Romæ propositum monachorum, nec audebat propter rei novitatem, ignominiosum (ut tunc putabatur) et vile in populis nomen assumere. Hæc (Marcella scilicet) ab Alexandrinis prius sacerdotibus, papaque Athanasio, et postea Petro qui persecutionen Arianæ hæreseus declinantes quasi ad tutissimum communionis suæ portum, Romam confugerant, Vitam beati Antonii, tunc adhuc viventis, monasteriorumque in Thebaide Pachomii, et virginum ac viduarum didicit disciplinam; nec erubuit pronteri quod Christo placere cognoverat (Hieron., epist. 16, ad Princip.). Hactenus ex Hieronymo Baronius.

Ex quibus quidem elucet, Athanasii quoque opera Marcellam de Vita Antonii didicisse, non tamen quod Athanasius tunc Antonii Vitam a se descriptam Ro mam detulerit, quam ipsius testificatione jam vidimus, post mortem demum Antonii ad peregrinos fratres fuisse perscriptam.

Præstitit igitur Romæ Atahnasius, quod ante eum Alexandrini sacerdotes, quodque post eum Petrus Alexandrinus primum presbyter, deinde episcopus præstitere; ut quæ coram in Ægypto et Thebaide, vel viderant vel audierant de Antonio et Pachomio tunc adhuc viventibus, ea Romanis enarrarent. Si quis breviculis quædam ab iis comprehensa tunc veDit, ne memoria exciderent, per me licet; modo Athanasio ipsi fidem habeamus, quod post mortem demum Antonii, rogatu peregrinorum fratrum, vitain ejus descripserit.

An vero auno Christi 340 Athanasius Rome Marcellam viduam de Vita Antonii docuerit, existimo non omnino certum esse. Nam cum Baronius, tom. V, anno Christi 410 statuat Marcellæ obitum, valde longævam eam oportuit fuisse, quippe nonagenariam, si eam statuamus xx annorum, cum Athanasius primum Romam venit, anno 340. Quæ ætas si Marcellæ competit, potest dicto anno Christi 340 de Antonio ex Athanasio inaudiisse.

Quod si minor ætas Marcellæ tribuenda, cum Athanasius sæpius Romam venerit, videlicet anno Christi 540, deinde 342, demum 349, potest postremo hoc anno Marcella de Antonio didicisse ex Athanasio.

Pergit Baronius occasione sancti Antonii et Mar

tirent.

(d) Evagrius.] Sæpius Hieronymus Evagrii nunc ut presbyteri, nunc ut sibi charissimi, nunc ut sancti meminit. Vide cum, epist. 5 et 6, ad Florentium ; epist. 41, ad Ruffinum; epist. 49, ad Innocentium; epist. 43, ad Chromatium, Jovinum et Eusebium ; item in Vita Malchi monachi captivi, c. 1; et in Chronico Eusebii, anno 2 Aureliani imperatoris, Christi 273, ubi eum ex familia Pompeiani ducis, cognomento Franci, qui Zenobiam devicit, originem ducere asseverat.

· Evagrium Vitæ hujus interpretem esse, clare as serit divus Hieronymus, ut vidimus in Elogio. Cui consentiunt omnia mss. exemplaria quæ Evagrii nomen huic Vitæ præfigunt.

cellæ, hæc contra monachorum hostes subnectere: A in reliquis omnibus cum Ecelesia catholica consenAt quibusnam persuasa, inquit ( Baron., anno 340 ), ejusmodi Vita institutum Deo gratum esse Marcella sensit, nisi ex innumeris pene miraculis, apostolicis plane signis, atque virtutibus, quas cum Antonium tum alios, divino illis calculo suffragante, assidue operari cognovit? Erat quidem in Oriente summum illud vivendi genus instar Eliæ ac Joannis Baptistæ cunctis hominibus etiam ethnicis et imperatoribus ipsis venerandum, sed et impiis quoque hæreticis reverendum, atque adeo cœlestibus civibus admirandum; utpote qui se in terris concives habere lætantes, cum eisdem tanquam gentilibus suis amice assiduo versarentur. Factumque feliciter est ut Athanasio propalante inferretur, ac pariter coleretur in urbe sublime illud vivendi genus, cujus in montibus atque desertis locis tantum cernebantur impressa vestigia; nec detrectavit universus Christianus orbis in Occidente sectari quod sciret in Ecclesia Romana susceptum quæ hæc omnia accepta fert Athanasio, cum alioqui non defuerint (quod dictum est superius ). persecutionis retro temporibus, cum in urbe, tum aliis quoque in locis monachi; illos dixerim qui in similitudinem Pauli atque Antonii persecutionibus fugientium, eadem ex causa in cryptis, antris, jugis montium, valliumque convexis recessibus delitescentes, instar Æliæ a facie Achab et Jezabel fugientis, Deum propensius colerent; adeo ut licet monachi nomen visum sit urbi novum, res tamen ipsa vetus, sed in tanta Ecclesiæ pace legibus quibusdam exculta, fecundiori germine propagata.

B

Donatistæ hæretici, iidem et circumcelliones dicti, qui his ipsis temporibus adversus Catholicos grassabantur in Africa, primi ausi sunt, non de re ipsa, sed de nomine a piis quærere et dicere (inquit sanctus Augustinus [August. in psal. cxxx11]) consueverunt: Quid sibi vult nomen monachorum? › et inferius: Nobis dicunt: Ostendite ubi scriptum sit nomen monachorum? Respondit post alia ad hæc ipse: Quare ergo et nos non appellemus mona- C chos, cum dicat Psalmus: Ecce quam bonum el quam jucundum habitare fratres in unum (Psal, cxxx11 ) ? póvos enim unus dicitur, et non unus quomodocunque, nam et in turba unus est, sed una cum multis unus dici potest, póvos non potest, id est solus; póvos enim unus solus est. Qui ergo sic vivunt in unum, ut unum hominem faciant, ut sit illis vere quod scriplum est: Una anima, et cor unum (Act. iv); multa corpora, sed non multæ animæ; recte dicitur povos, id est unus solus. Et paulo post Merito insultant

nomini unitatis, qui se ab unitate 33 præciderunt. Merito illis displicet nomen monachorum, quia illi nolunt habitare in unum cum fratribus; sed sequentes Donatum, Christum diviserunt. » Hæc Augustinus.

Probe jam vides, lector, a quorum partibus stent qui nostro hoc infelicissimo sæculo monachorum nómen adeo exsecrantur; et quorumnam profiteantur se esse discipulos, cum eorum sectentur impietatem, duplo quam illi plane impii, cum illi (ut ait Augustinus) nomini insultarent monachorum, quod ab unitate catholica defecissent; isti vero duplici apostasia, nempe quod ab Ecclesiæ fide et monastica observantia turpissime defecerunt : tales plane fuerunt, qui prima jecerunt fundamenta omnium hæresum, quæ hoc sæculo prodierunt. At non hac tantum ex parte duplo (ut diximus) pejores quam Donatistæ, sed triplo; quippe qui non, sicut illi, de nomine solum moverint Catholicis quæstionem, sed rem ipsam fuerint acerbissimo odio insectati: verum et cum id agant, non verbis tantum, sed rebus moreque prædonum, in monasteria tum virorum, tum sacrarum virginum, ubicunque per vim licuerit, grassati fue. rini, et debacchari non cessent, etiam quadruplo deteriores illis habendi sint. Cæterum quod ad alias yes spectat, nihil est quod Sacramentarii Donatistis conferri possint, cum hi, paucis quibusdam exceptis,

Non defuere tamen qui Hieronymo hanc versionem vel scriptionem tribuant. Hilarion enim Veroneus, monachus Cassinensis, præfatione ante doctrinam Dorothei, Latine a se conversam, ait Hieronymum Antonii monachi Vitam ita transtulisse, ut nibil in ea desit ex sense, cum multa desint ex verbis. Joannes quoque Grynæus, præfatione Orthodoxographia ait Vitam Antonii papez Hieronymus descripsit. ›

Sed majorem cuiquam dubitationem injicere possit Baronius, qui aliquam suæ opinionis rationem afferre videtur. Nam notat. ad Martyrolog. Rom., 17 Jan., postquam egit de Actis Antonii ex Athanasio in Latinum sermonem ab Evagrio Antiocheno versis, ait: Præstitit hoc ipsum idem divus Hiero nymus, postulante Pammachio, ut ipse profitetur, ad eumdem scribens epist. 101, de Opt. gen. interp., quam illam esse putamus quæ habetur præ manibus. Idem, tom. II Annal., anno Christi 358, ex divi Hieronymi epistola 101, deducit eum ex Græco vertisse Vitam sancti Antonii.

Legi, relegi epistolam illam quam citat Baronius, non semel; nec tale quid, quale asserit, deprehendi, Sed imposuit, ut video, viro multijuga lectione oeeupato, non bene perlectus Hieronymus. Postquam enim divus Hieronymus versiones suas, quibus non verba verbis, sed sententias sententiis exprimebat, exemplo Ciceronis defendisset, itaque se Eusebii Chronicon ante viginti circiter annos vertisse asseruisset, ne vel ethnici tantum, vel sua solius niteretur auctoritate, addit et alterius (Evagrii scilicet, quem tamen non nominát) viri sæculo suo clari testimonium. Verum, ne meorum, inquit, scriptorum parva sit auctoritas, quanquam hoc tantum probare voluerim, ine semper ab adolescentia non verba, sed sententias transtulisse; qualis super hoc genere præfatiuncula sit in libro, quo beati Antonii Vita describitur (scilicet ab Evagrio Antiocheno, ut ipse testatur in catal. illustr. Eccles. scriptor., cap. 125) ipsius lectione cognosce. Et subdit eam præfatiunculam, quæ huic ipsi Vitæ præfigitur. Ex alia in Doperit, et veluti læto gramine sata strangulat. Dum aliam linguam expressa ad verbum translatio, sensum enim casibus et figuris servit oratio, quod brevi poterat indicari sermone, longo ambitu circumacta vix explicat. Hoc igitur ego vitans, ita beatum Antonium te petente transposui, ut nihil desit ex sensu, cum aliquid desit ex verbis. Alii syllabas aucupentur et litteras, tu quæré sententiam. ›

Vides, lector, quid Baronium in errorem traxerit. Hæc enim verba, Hoc igitur ego vitans, etc., non Hie ronymi sunt ad Pammachium, sed Evagrii ad Innocentium, ut hic habes in præfatiuncula Vitæ Antonii præmissa. Cujus auctoritate suas quoque versiones tuetur Hieronymus. Si enim hæc præfatio divi Hieronymi esset, non dixisset supra: ‹ Verum, ne meorum scriptorum parva sit auctoritas, quibus insinuat se alterius auctoritatem advocaturum.

Adde quod in prologo ad Vitam Pauli primi eremita Hieronymus ait: Quia de Antonio tam Græce

quam Romano stylo diligenter Quasi alii prodiderint, non ipse.

proditum est. › Á nasius, et si qua ejusmodi sunt alia. Hactenus Posse

Hæc fusius aliquanto deduxi, ne temere viderer a viro magno recedere. Maneat igitur Evagrius Antiochenus Vitæ hujus interpres.

Dices, Gelasius, decret. de libr. authent. et apocr., d. 15, videtur asserere etiam Antonii Vitam a divo Hieronymo scriptam. Ait enim : Vitas Patrum Pauli, Antonii, Hilarionis, et omnium Eremitarum, quas tamen vir beatissimus descripsit Hieronymus, cum omni honore suscipimus.

Baronius, notat. ad Martyrologium Romanum, 34 17 Januarii, ex Hieronymi epist. 101, non rite intellecta, uti jam demonstravi, existimavit factum ut Gelasius dixerit Hieronymum non tam vertisse quam scripsisse Antonii Vitam, quia non verba verbis, sed sententias reddiderit sententiis. Quod ipsum repetit tomo III Annal., anno Christi 358.

Possevinus, Apparatu sacro, in Antonio, etsi cum Baronio existimet Vitam Antonii a divo Hieronymo quoque Latinitati donatam, aliam tamen causam assignat cur Gelasius dicat eum scripsisse (non autem, vertisse) Vitam sancti Antonii. Non, inquit, solumn quia sententias sententiis reddidit, ut quidam (Baronius) existimavit, verum etiam quia integriorem einisit. Antonii enim Egypti Magni, adbuc superstitis, cum Athanasios Vitam scriberet, factum est ut eorum quæ subsecuta sunt prætermissa sint aliqua, ut et Antonii obitus incertum sit num altextus sit deinceps ab Athanasio, quem Romam attulisse res ab Antonio gestas aute biennium ejus mortis (intellige bic Possevinum de morte Pauli) nempe a Julio pont. maximo vocatum, Hieronymus narrat. Ac proinde haud mirandum si hic in Vita Pauli narret qua Athanasius omisit, de dæmone in hippocentauri specie, de Antonii congressu cum Paulo, de corvo panem afferente, de pallio quod Antonio largitus fuerat Atha

vinus.

Ego vero, ut Evagrium Vitam vertisse Antonii clare satis, nisi me fallit opinio, probavi, quod ab Hieronymo quoque factum, non æque probatum est; ita videri alicui possit Gelasius, cum Vitam Pauli et Antonii ab Hieronymo ait descriptam, respexisse ad Pauli Vitam, in qua tanta prope Antonii quam Pauli fit mentio. Et sane Græca hujus Vitæ inscriptio in bibliotheca Bavarica utrumque præfert. Ita enim habet : Διήγησις τοῦ ἁγίου Παύλου Θηβαίου, καὶ ̓Αντω viov Ayuntiov. Enarratio de sancto Paulo Thebao, el Antonio Egyptio.

Nisi quis forte Evagriam, Græcan hominem, et Hieronymo conjunctissimum, studiorumque ejus patronum, in vertenda Antonii Vita, Hieronymi opera úsum esse velit, suaque censoriæ Hieronymi virgulæ subjecisse. Certe intermicant nescio quæ flierony. miani styli stricturæ.

Quanquam dicere quis possit, Evagrio, etsi Antiocheno homini, Latinam dictionem æque atque Græcam familiarem fuisse, quippe qui originem ducat a Pompeiano duce, cognomento Franco, ut habet Hieronymus in Chronico, quod supra citavimus, quem Latinum bominem fuisse vero est simile.

Quidquid demum sit, existimo plerasque Patrum Vitas sine auctoris et interpretis nomine olim circumlatas, unde tam varia de auctoribus Vitarum Patrum opinio orta fuit, ut vidimus supra, in prolegomenis generalibus. Quin hanc ipsam Antonii Vitam citans divus Hieronymus, epistola illa 101, cap. 2, seque interpretis præfatiuncula defendens, non meminit nominis interpretis. Unde fortassis hæc Antonii quoque Vita inter Pauli et Hilarionis Vitas olim descripta, occasionem dedit Gelasio existimandi Hieronymum quoque Vitæ Antonii auctorem esse, qui duarum aliarum auctor est.

XVI JANUARII.

VITA BEATI ANTONII ABBATIS,

AUCTORE SANCTO ATHANASIO, EPISCOPO ALEXANDRINO, INTERPRETE EVAGRIO PRESBYTERO ANTIOCHENO.

Evagrii ad Innocentium (1) prologus.

35 Presbyter Evagrius Innocentio charissimo filio in Domino salutem.

Ex alia in aliam linguam ad verbum expressa translatio, sensus operit, et veluti lætum gramen sala stran gulat. Dum enim casibus et figuris servit oratio, quod brevi poterat indicari sermone, longo ambitu circumacta vix explicat. Hoc igitur ego vitans, vitam beati Antonii, te petente, ita transposui, ut nihil desit ex sensu, cum aliquid desit ex verbis. Alii syllabas aucupentur et litteras, tu quære sententiam.

ATHANASII EPISCOPI ALEXANDRINI PRÆFATIO.

Athanasius episcopus ad peregrinos fratres.

Optimum, fratres, iniistis certamen; aut æquari Ægypti monachis, aut superare nitentes virtutis instantia. Etenim apud vos jam plurima sunt monasteria; monachorum quoque nomen est celebre ; et hanc voluntatem vestram juste quisque mirabitur; orantibusque vobis optatum Deus tribuet effectum. Quoniam igitur exegistis a ne ut vobis scriberem de conversatione beati Antonii, volentibus discere quemadmodum cœperit, quive fuerit ante sanctum propositum, qualem etiam habuerit terminum vitæ, et si vera sint ea quæ de ipso fama dispersit, ut ad ejus æmulationem atque exemplum vos instituere possitis, magua cum lætitia suscepi vestræ charitatis imperium. Etenim mihi ingens lucrum est atque utilitas hoc ipsum quod recordor Au

tonii (2), et vos cum admiratione audientes, scio ejus propositum cupere sectari: perfecta est siquidem ad virtutem via, Antonium scire quis fuerit.

Ergo ut breviter dicam, et omnibus, quæ de eo referentium sermo jactavit credite, et minima vos existimate audisse de maximis; quia non ambigo nec eos omnia potuisse 36 cognoscere, cum et ego rogatus a vobis, quantacunque per epistolam significavero, non æqualia sim ejus meritis narraturus. Sed et vos omnes hinc navigantes studiose percontamini, quo, singulis quæ norunt referentibus, congrua dignaque tanti nominis relatio compleatur. Disponebam itaque post lectionem litterarum vestrarum aliquos ad me monachos invitare, et maxime eos qui crebro ad eum ire consueverant, ut plenius aliquid addiscens, munera vobis majora transmitterem. Sed quoniam et navigationis tempora labebantur, et litterarum portitor vehementissime festinabat, ideo ea quæ et ipse noveram (frequenter enim eum visitavi [3] ) et quæ ab eo didici, qui ad præbendam ei aquam non paululum temporis cum eo fecit (4), dilectioni vestræ indicare properavi : utrobique curam veritatis habens, ut neque plus aliquis audiens, miraculorum congestionem non credat, nec rursum meritis ejus inferiora cognoscens, non putet dignum esse miraculo pro tanti nominis viro,

VITA.

CAP. I. parentibus natus, in Ægypto oriundus fuit (6), tanta suorum nutritus cura, ut nihil aliud præter parentes domumque cognosceret. Et cum jam puer esset, non se litteris erudiri (7), non ineptis infantium jungi passus est fabulis; sed Dei desiderio flagrans, secundum quod scriptum est (Gen. xxv), innocenter habitabat domi (8). Ad ecclesiam quoque cum parentibus sæpe conveniens, nec infantum lascivias, nec puerorum negligentiam sectabatur; sed tantum ea quæ legebantur auscultans, utilitatem præceptorum vitæ institutione servabat; non suis, ut solet illa ætas, pro variis et delicatis cibis unquam tædio fuit; non escæ mollioris blandimenta sectatus est; his solum quæ dabantur contentus, nihil amplius requisivit.

Antonius (5) nobilibus religiosisque A ob sororem reservatis, quæ et sexu et ætate videba

B

CAP. II. Post mortem autem parentum, annorum circiter decem et octo seu viginti, cum sorore admodum parvula derelictus, et domus et sororis honestam curam gerebat. Necdum vero sex fluxerant menses, quibus ad ecclesiam (ut solebat) accurrens, recordabatur quomodo et apostoli, omnibus spretis, secuti fuissent Salvatorem (Matth. x): et multi, ut legitur in Actis apostolorum (Actor. Iv), facultatibus suis venditis, pretia ad pedes eorum detulissent egentibus partienda, quæve aut quanta spes iisdem reposita esset in cœlis (Coloss. 1). Talia secum volvens, intravit ecclesiam, et accidit ut tunc evangelium legeretur (9), in quo Dominus dicit ad divitem : Si vis perfectus esse, vade, vende omnia tua quæcunque habes, et da pauperibus, et veni, sequere me, et C habebis thesaurum in cœlo (Matth. xix). Quo audito, quasi divinitus hujusmodi ante memoriam concepisset, et veluti propter se hæc esset Scriptura recitata, ad se Dominicum traxit imperium; statimque regressus, possessiones quas habebat vendidit. Aruræ autem erant ei trecentæ uberes, et valde optimæ (10), quas vicinis largitus est, ne in aliquo aut sibi aut sorori molestia gigneretur. Cætera vero, quæ in mob:libus possidebat, universa vendidit; et aggregato non exiguo pretio, indigentibus dedit, paucis tamen

tur infirmior.

CAP. III. Rursus autem ecclesiam ingressus, cum audisset Dominum in Evangelio dicentem: Nolite cogitare de crastino (Matth. vi), reliquam quoque portionem pauperibus distribuit; neque se versari passus est domi, sed sorore fidelibus ac notis virginibus commendata, ut earum nutriretur exemplo, ipse jam omnibus sæculi vinculis liber, asperum alque arduum arripuit institutum.

Necdum autem tam crebra erant in Ægypto monasteria, neque omnino quisquam aviam solitudinem noverat; sed quicunque in Christi servitute sibimetipsi prodesse cupiebat, non longe a sua villula separatus instituebatur. Erat igitur in agello viciuo senex quidam, vitam solitariam a prima sectatus ætate hunc Antonius cum vidisset, æmulatus est ad bonum. Et primo quidem incipiens etiam ipse, in locis paululum a villa remotioribus manebat: exinde autem, si quem vigilantem in hoc studio compere. rat, procedens, quærebat ut apis prudentissima; nec ad habitaculum suum ante remeabat, nisi ejus quem cupiebat frueretur aspectibus; et sic, tanquam munere mellis accepto, abibat ad sua. Tali ibidem institutus exordio, cum per dies singulos ita animum roboraret, ut nec opum paternarum, nec suorum meminisset affinium, omne etiam desiderium et sollicitudinem erga id quod cœperat exerceret, operabatur manibus suis, sciens scriptum esse: Qui non opera. tur, non manducet (II Thess. 11). Mercedem tamen operis sui, pretio panis excepto, egentibus largiebatur. 37 Orabat frequenter, quippe qui didicerat quod oporteret sine intermissione Dominum orare (I Thess. v).

Auditioni etiam Scripturarum ita studium commodabat, ut nihil ex ejus animo laberetur; sed universa Domini præcepta custodiens, memoriam pro libris haberet (11). Sic suam vitam instituens, ab universis fratribus puro diligebatur affectu; et omnibus, ad quos studio discendi pergebat, obediens, proprias singulorum gratias hauriebat: hujus continentiam,

jucunditatem illius sectabatur; istius lenitatem, illius A autem ego, sed gratia Dei, quæ mecum est (I

vigilantiam, alterius legendi æmulabatur industriam; istum jejunantem, illum humi quiescentem mirabatur; alterius patientiam, alterius mansuetudinem prædicabat. Omnium quoque vicariam erga se relinens charitatem, atque universis virtutum partibus irrigatus, ad sedem propriam regrediebatur. Ibi secum universa pertractans, omnium in se bona nitebatur exprimere. Neque vero adversum coævos aliquando movebatur, sed ea tantummodo flamma egregio viro crescebat in pectore, ne secundus cuiquam in prædictis operibus inveniretur. Et hoc ita faciebat, ut cum omnes gloria anteiret, omnibus tamen charus esset. Nam et vicini et monachi, ad quos sæpe veniebat, Antonium videntes, Deicolam nuncupabant; indultisque naturæ vocabulis, quidam ut filium, alii ut fratrem diligebant (12).

CAP. IV. Dum hæc gereret Antonius, quibus omnium in seprovocaret affectum, inimicus nominis Christianidi abolus, impatienter ferens tantas in adolescente virtutes, veteranis eum aggressus est fraudibus. Et primo quidem tentans, si quo modo posset ab arrepto eum instituto detrahere, immittebat ei memoriam possessionum, sororis defensionem, generis nobilitatem, amorem rerum, fluxam sæculi gloriam, escæ variam delectationem, et reliqua vitæ reinissioris blandimenta; postremo virtutis arduum finem, et maximum perveniendi laborem, necnon et corporis fragilitatem suggerebat, et ætatis spatia prolixa : prorsus maximam ei cogitationum caliginem suscitabat, volens eum a recto proposito revocare.

B

Postquam autem diabolus orationibus ejus ad Deum, per passionis fidem se intellexit elidi, consueta adversum omnes adolescentes arma arripiens, nocturnis eum inquietabat illecebris. Et primum noctibus infesta multitudine et horribili metu sonitus eum exagitare conabatur. Per dies etiam tam apertis in eum telis irruebat, ut nullus ambigeret, quin Antonius contra diabolum dimicaret. Nam et ille cogitationes sordidas conabatur inserere, et hic eas oratu submovebat assiduo. Ille titillabat sensus naturali carnis ardore; hic fide, vigiliis et jejuniis corpus omne vallabat. Ille per noctes in pulchræ mulieris vertebatur ornatum, nulla omittens figmenta lasciviæ; hic ultrices gehennæ flammas et dolorem ver- D mium recordans, ingestæ sibi libidini opponebat.

Ille lubricum adolescentiæ iter (13), et ad ruinam facile proponebat; hic æterna futuri judicii tormenta considerans, illæsam animæ puritatem per tentamenta servabat. Ista autem omnia ad confusionem diaboli fiebant; qui enim similem se Deo fieri posse existimabat, nunc ab adolescente ut miserrimus deludebatur; et qui contra carnem et sanguinem sæviebat, ab homine, qui carnem portabat elisus est. Adjuvabat enim servum suum Dominus, qui nostri gratia carnem suscipiens, victoriam corpori contra diabolum argitus est, ut, singulis ita certantibus, apostolicum liceret proferre sermonem: Non

Cor. xv).

Postremo cum nec hoc argumento destruere posset Antonium draco teterrimus, et videret se semper ab ejus cogitationibus repelli, secundum quod scriptum est (Marc. 1x), stridens dentibus et ejulans, qualis est, talis merito apparebat et vultu: puer horridus atque niger, ad ejus se genua provolvens, humana voce flebat, dicens: Multos seduxi, plurimos decepi; nunc autem ut a cæteris sanctis, ita et tuo sum labore superatus. Quem cum interrogaret Antonius quisnam esset, qui talia loqueretur, ait: Ego sum fornicationis amicus, ego multimoda adversum omnes adolescentes turpitudinis arnia suscepi; hinc et spiritus fornicationis vocor (14). Quantos pudice vivere disponentes fefelli! quot tenuiter incipientes, ad sordes pristinas redire persuasi! Ego sum, propter quem propheta lapsos increpat, dicens: Spiritu fornicationis seducti estis (Oseæ iv), et revera per me et illi fuerant supplantati. Ego sum qui te ipsum sæpe tentavi, et semper repulsus sum. Cum hoc Christi miles audisset, gratias agens Deo, et largiore adversus inimicum confortatus audacia, ait : Multum ergo despicabilis, multumque contemptibilis es; nam et obscuritas tua et ætas infirmarum signa sunt rerum. Nulla mihi jam de te cura est. Dominus mihi adjutor est, et ego exsultabo super inimicos meos (Psal. CXVI). Et statim, ad vocem cantantis, ohantasma quod videbatur, evanuit.

CAP. V. Hæc autem Antonii contra diabolum C fuit prima victoria, imo virtus in Antonio Salvatoris : qui peccatum in carne condemnavit, 38 ut justificatio legis in nobis compleretur, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum (Rom. VIII). Sed neque Antonio securitatem dedit hic unus triumphus, nec diabolo semel fracta defecere vires. Nam et iste, ut leo rugiens (I Pet. v), quærebat aditum per quem posset irrumpere; et ille Scripturarum doctus eloquio, multas esse dæmonum captiones (Ephes. vi), solerti propositum labore servabat; considerans quia posset Satanas in carnis colluciatione superatus, novarum adversus se artium machinas acrius commovere. Idcirco magis ac magis subjugabat corpus suum, ne victor aliorum, in aliis vinceretur (1 Cor. 1x). Disponens igitur duriori se vitæ lege constringere, cum omnes infatigabilem adolescentís mirarentur instantiam (15), sanctum toleranter ferebat laborem, quia voluntariæ servitutis longum in Dei opere studium, consuetudinem in naturam verterat.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »