Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

>

litudinem commigravi, quæ Syriam juncto Barbriæ fine disterminat. Epist. 58, ad eumdem: Christi vestem in Romana urbe suscipiens, nunc barbaro Syriæ limite teneor. In Vita Malchi, cap. 4: Solitudo, per quam Saraceni incertis sedibus huc atque illuc semper vagantur. Videsis in Onomastico, Ere

mus.

Syri cubam vocant.] Gravius legit gubam. Namn Syriace guba, inquit, cisternam significat. Hieronymus, in cap. vi Jeremiæ: Hoc autem Latinus lector intelligat, ut semel dixisse sufliciat : lacum, non stagnum sonare, juxta Græcos (άxxos), sed cisternam, que sermone Syro et Hebraico, gebe (2) appellatur. Sed facile inter se g et c commeant. Vide Onomasticon.

·lector, ejusque phrasium collector, ait alias legi: A masum: Et quia pro meis facinoribus ad cam soAderat, instabat, crudelitate quasi pietate utebatur. Ita et Mss plures. Qua loquendi formula usus est L. Florus, lib. I, c. 5: Aderat, instabat; sævitia quasi virtute utebatur. › Vide not. col. 20 Patrol. tom. cit. EDIT. 24 Quod ad sensum Hieronymi attinet, vult Christianos titulo impietatis exagitatos, et prætextu religionis in eos sævitum, ut scilicet ad gentilitatem, velut ad pietatem, revocarentur. Ita lib. 1 Vitæ sancti Sebastiani: ‹ Ista est,quæ vos, o castissimæ conjuges beatorum, per pietatis colorem, impietatem martyrum mentibus fecit tradere. Gregorius Nyssenus, in Vita Gregorii Thaumaturgi, 17 Novemb.: Αλλοι δὲ πρὸς τὰς κτήσεις τῶν πιστῶν ὁρῶντες, ὡς ἂν ἐγκρατεῖς γένοιντο τῶν πραγμάτων, ἐπὶ τῷ προσχήματι τῆς εὐσεβείας, ήλαυνον τοὺς ἀντεχομένους τῆς πίστεως. Alii autem possessionibus fidelium inhiantes, ut rebus eorum potirentur, sub prætextu pietatis, vexabant et exagitabant eos qui fidem amplectebantur. › Non aliter Paulus a sororio exagitatus est. Quod et sanctus Aldelmus, lib. I de Laud. Virgin., cap. 31, expressit Paulus itidem inclytus, et Patrum celeberrimus, qui a pellaci genero,cæcæ cupidinis philargyria decepto, contra jura naturæ proditus et publicatus. Ita locus ille ex pervetusto Codice ms. Collegii nostri Antuerpiensis legendus. Acta ms. sancti Gorgonii M. tempore Diocletiani: Pater quidem filium, frater fratrem, si illius sectæ inveniretur, velut inimicum manifesta inquisitione prodebat; et ideo quisque, prout poterat, se in speluncis aut latibulis abscondebat.

[ocr errors]
[ocr errors]

Quam crudele autem fuerit edictum Decii, prodit Dionysius, episcopus Alexandrinas, apud Eusebium, lib. vi, cap. 34 : Καὶ δὴ καὶ παρῆν τὸ πρόσταγμα, αὐτὸ σχεδὸν ἐκεῖνο, οἷον τὸ προῤῥηθὲν ὑπὸ τοῦ Κυρίου ἡμῶν παρὰ βραχὺ τὸ φοβερώτατον, ὡς, εἰ δυνατόν, σκανδα λίσαι καὶ τοὺς ἐκλεκτούς. « Namn Decii edictum erat jam divulgatum, illudque tale profecto videbatur, quale Dominus prædixerat futurum, in quo terribilissima illa ejus propemodum explebatur sententia, mimirum Electos (si possibile esset) in errorem inductos fore. Prodit quoque Nyssenus loco jam citato. Habes edictum Decii, quod et crudelitatem et pietatem eam spirat, in Vita sancti Mercurii martyris apud Metaphrastem, 24 Novembris.

Necessitatem in voluntatem vertit.] Cassianus, collat. xvin, cap. 6: Cujus professionis (anachoreseos) principes hos, quos paulo ante memoravimus, sanctum videlicet Paulum et Antonium, novimus exstitisse. Qui non, ut quidam, pusillanimitatis causa, vel impatientiæ morbo, sed desiderio sublimioris profectus, contemplationisque divinæ, solitudinis secreta sectati sunt; licet eorum prior, necessitatis obtentu, dum tempore persecutionis, affinium suorum devitat insidias, eremum penetrasse dicatur. Scalpræ, etiam incudes et mallei *. ] Ita vetustissimus Ms. sancti Floriani. Nempe exprimit tria præcipua cudendæ monetæ instrumenta ibidem inventa. De scalpris vide Onomasticon.

Furtivæ moneta officinam. Ad eumdem usum paratum fuisse putarim, inquit Erasmus, quod hodie Cumis ostenditur antrum Sibyllæ.

Igitur adamato, quasi a Deo sibi offerretur, habitaculo.] In vita Antonii, cap. 24. Hunc Antonius locum, quasi a Deo sibi offerretur, amplexus est.

Cibum et vestimentum ei palma præbebat.] Nempe ex fructu dactylorum cibus, ex hirsutis arboris frondibus vestis.

Quæ juxta Syriam Saracenis jungitur.] Crebra bujus eremi mentio apud divum Hieronymum, epist. 6, ad Florentium: In ea mihi parte eremi commoranti, quæ juxta Syriam Saracenis jungitur. Epist. 43, ad Chromatium, Jovinum et Eusebium : ‹Ñam postquam, sancto Evagrio transmittente, in ea ad ine eremni parte delatæ sunt, quæ inter Syros et Saracenos vastum limitem ducit. Epist. 57, ad Da

B

C

D

Quinque caricis.] Id est ficubus siccis addunt quidam in textu. Infra in Vita sancti Hilarionis, c. 3: Herbarum ergo succo, et paucis caricis, post triduum vel quatriduum deficientem animam sustentabat. Consulendum Onomasticon.

Infirmos artus baculo regente sustentans.] Hieronymus, in cap. 1 Amos: Ne ultimæ quidem ælatis homines, qui trementes artus baculo regente sustentent. Idem in cap. vm Zachariæ: Ut nullo hoste remanente, usque ad ultimam ætatem, in utroque sexu senilis ætas perveniat, et trementes artus baculo regente sustentent.

Hippocentauro. Ipse Hieronymus explicat, hominem equo mixtum. Vide Onomast.

Salutaris impressione signi armat frontem.] Ve Antonii exemplo, frontem crucis signo armare, disce hæretice. Vide Crux in Onomast.

Inter horrentia ora selis.] Erasmus ait hunc locum diversum haberi in exemplaribus, nec ullam lectionem sibi facere satis. Video aliquos libros habere senis, aliquos selis, quod posterius rectum. Vult enim Hieronymus ipsum Hippocentaurum inter ora sua horrentia setis blandum quæsisse eloquium, id est, conatum blande respondere, etsi ora horrerent setis; ideoque barbarum quid potius sonare nata seu frangere verba, et fragore quodam promere. Nam si de sene Antonio intelligeretur, dixisset, alloquium; non vero eloquium.

Verum hæc, utrum diabolus.] Cujus frustra, inquit Baronius, anno Christi 343, exigitur fides, qui de his dubitans, quidnam fuerit, num spectrum, an monstrum, liberasse voluit fidem suam.

Cæterum, nec insulsa, nec inanis fuit ipsius dubita➡ tio, an Ægyptus, monstrorum ferax, ejusmodi quoque ex duabus speciebus mixtum animal genuisse potuerit. Quamvis enim, quod de Ixione atque Cenlauris poetæ cecinerunt figmentum esse non est qui dubitet, et secundum Celsum, de exhibendo Centauro vana sponsio habeatur, cum inquit : « Si ita stipulatus fuero, te siste; et, ni steteris, Hippocentaurum dari (Aug., de Civit. Dei, l. xvin, c. 15; l. 97; ff. de verb. oblig.); nec sit qui exigat a natura Centauros tanquam speciem animalis; tamen ejusmodi eamdem interdum peperisse monstra, quis neget? nam sic Plinius Claudius Cæsar scribit Hippocentaurum in Thessalia natum, eodem die inter isse; et nos principatu ejus allatum illi ex Ægypto in melle vidimus (Plin., lib. vII, cap. 3). In melle, inquam, quod ejus virtutis sit ut computrescere corpora non sinat. Et sic in melle marinum hominem, ab 25 ultima Mauritania ad Hispanias allatum testatur Alex. ab Alexandro, solidæ fidei auctor (Alex. ab Alex., lib. III, cap. 8). Quem qui legerit, de Tritonibus, diversis in locis suo sæculo visis et captis, iisdemque vultu hominem præ se ferentibus, et corpore prorsus humano, absoluta similitudine pubetenus, postremis in piscem desinentibus, haud dubitabit in terris posse reperiri que maria quoque producunt; cum hominis habitatio Sit potius terra quam mare; ex eujus admistionecun jumento possint ejusmodi concipi monstra ac generari. Faunos, Satyrosque, et Incubos.] Est frequens

de Faunis apud antiquos historicos, subdit idem A
Baronius, eodem anno (ut poetarum fabulas missas
faciamus), certaque mentio. Inter quos Plinius cum
dicat, præter effigiem nihil in eis esse moris humani
(Plin., lib. v, cap. 8); cuncta hæc, quæ accidisse
Antonio a Hieronymo enarrantur, miraculo evenisse
dicendum est, ut de multis aliis animalibus, rationis
licet expertibus, sæpe legitur, ea, veluti humano
intellectu prædita, ac Dei nutu reddita pene ratio-
nabilia, qualia solent homines, exhibuisse sanctis viris
ministeria. Ut (ne a Paulo recedamus) de corvo
contigit, qui cum diebus singulis per tot annorum
curricula, dimidium panis eidem Paulo afferre so-
leret, adventu tamen Antonii (quod in admiratione
fuit) integrum attulit, quo reficeretur uterque. Qui
plura de his desiderat, consulat Onomasticon.

Constantio.] Ita legendum, non Constantino, ut plerique libri habent. Nicephorus, lib. ix, cap. 19 agens de tractatu Orientis et Meridiei, et vario aniinalium in iisdem locis genere: Quarum (simiarum)

Osculatis ejus oculis, manibusque.] Obvia_passim manuum oscula, non item oculorum. Et ex veneratione, et ex affectu libari solita hæc oscula : de quibus copiosius in Onomastico.

Ad monasterium, quod postea a_ Saracenis_occupatum est. Contigit hoc anno 20 Constantii, Christi 358. Hieronymus, in Chronico: Saraceni, in monasterium beati Antonii irruentes, Sarmatan interfecerunt. Cujus memoria est in Mart. Rom., 11 Octobr. In Thebaide sancti Sarmatæ, discipuli beati Antonii, qui a Saracenis pro Christo necatus est. >

Sabulum capiti superjaciebat.] Solemne in luctu et mærore, cinere, pulvere, arena caput aspergere. Frequens ejus in sacris Litteris memoria. Vide Onomasticon.

Vidit genubus complicatis.] Orantium solemnis is gestus, qui ab hæreticorum conciliabulis plane exsulat. Vide Onomasticon.

Hymnos quoque et psalmos ex Christiana tra

permultæ etiam ad nos delatæ hoc manifesto decla- B ditione decantans.] Et hic solemnis funeris apud

rant. Ex quibus est etiam is qui dicitur Pan, capite, vultu, et cornibus capram referens; et ab ilibus item deorsum versum caprinis pedibus insistens; ventre autem, pectore et manibus mera simia, quem tum quoque Indorum rex Constantio misit. Quod sane animal ad tempus aliquod, cum ferretur in cavea, propter feritatem inclusum vixit. Ubi vero mortuum est, aromatibus condierunt exenteratum qui ferebant, et insolitæ formæ ostendendæ gratia Constantinopolim servatum pertulerunt. Videntur autem mihi animal hoc olim vidisse Græci, eosque insolentia aspectus exterritos, Deum sibi constituisse; cum solemne hoc illis esset, ut quæ fidem excellerent, ea in deos referrent. Id quod in Satyro quoque ab eis est factum, qui et ipse simia est. >

Et post sanctum osculum.] Ex Apostolico videlicet usu, Rom. xvi; I Corinth. xvi; II Corinth. XI; 1 Thess. v; 1 Petri v. Vide Onomasticon.

Imo terræ terram reddas.] Cicero, Tuscul. Quæst., C lib. 1, ex Euripide: Reddenda terræ est terra. Verba sunt Amphiarai ad matrem Archemori mærentem, quæ etiam habes apud Plutarchum, in consolatione ad Apollonium. Fortunatus, lib. IV, epitaphio 27, Euphrasiæ :

<< Terræ terra redit, sed spiritus astra recepit. » Ita legendum, non dedit, vel edit.

Pallium..... ad obvolvendum corpusculum meum defer.] Vide in Onomastico, Funus, ubi de hoc ritu, linteo vel pallio obvolvendi cadavera.

Sed ut a se recedenti mæror suæ mortis levaretur. Baronius, anno Christi 345, non ideo tantum pallium a Paulo expetitum opinatur, sed quod, qui prophetico spiritu Athanasium noverat, et (quod levissimum videbatur) pallium donatum Antonio intellexerat; de ipso étiam summos illos tot annis exantlatos pro catholica fide labores, exsilia, fugam, ærumnas, innumerasque alias molestias minime ignorarit: quamobrem sic Athanasii pallium potius, quam aliud alterius hominis tegumentum exposcere ab Antonio visus est, ut eo saltem communicationis symbolo, et propensionis animi erga Athanasium significaret, se plurimi facere hominem, quem tot pro fide suscepta certamina illustrassent, ac proinde omnibus innotesceret, a tanto viro probari fidem, quam Athanasius tam acriter strenueque propugnaret. Quod quidem haud videbatur mediocris esse momenti, ad erigendos titubantium animos, et roborandos illos, qui solidi in fide perstarent. Siquidem tanti facere solet populus illustrium monachorum de fide catholica testimonium, ut Ariani hoc sentientes, mentiri non sint veriti, magnum Antonium eadem de fide secum una sentire; adeo ut eam ob causam ipsi opus fuerit, relicta intima eremi solitudine, Alexandriam usque descendere, et de catholica fide, quam coleret, publice, ne populus laberetur, specimen edere. Affirmat id sane Athanasius in Vita ipsius.

D

Christianos ritus, de quo in Onomastico.

Leones duo.] Simile leonum obsequium habes in Vita sancti Onuphrii infra, cap. ult.

Tumulum ex more composuit. ] Hieronymus, epist. 49, ad Innocentium: Clerici, quibus id officii erat, cruentum linteo cadaver obvolvunt, et fossam humum lapidibus construentes, ex more tumulum parant. Intelligit per Clericos, copiatas seu laboratores, quibus corpora mortuorum humandi cura incumbebat. Reatinus existimat clericorum hic mentionem fieri ob psalmos decantandos, qui etsi decantati in funere ex veterum more, adjuncta tamen suadent hic copiatas intelligi, qui olim cleri quedam pars. Vide Onomasticon.

Ex intestati bonis.] Argute. Quod enim extreme pauper testamentum condat, et quid cui relinqual.

Qui patrimonia sua ignorant.] Nempe, quia ut Ovidius ait, lib. x Metamorph.

Pauperis est numerare pecus.

Et Horatius, lib. 1, epist. 6:

Exilis domus est, ubi non et multa supersunt, Et dominum fallunt, et prosunt furibus.... Qui uno filo villarum insuunt pretia.] Ex Tertulliano expressum, lib. de Babitu muliebri, cap. 9: Uno lino decies sestertium inseritur, saltus et insulas una cervix fert. ›

Ille concavis manibus naturæ satisfecit.] Idem de Diogene habet Laertius, lib. vi; et 26 Hieronymus, 1. contra Jovinianum, c. 9: Quodam verò tempore habens ad potandum caucum ligneum, vidit puerum manu concava bibere. Ita legendum ex Ms. peroptimo collegii nostri Lovaniensis, non cavum. Quare κοίλον ξύλινον Mariani Victorii hic locum non habet. In Laertio pro cauco ligneo est xorúdn. Occurrit cauci vox et in Vita sancti Abrahæ eremitæ, cap. 3, de quo post.

Auralis obvolvitis vestibus.] De_vestitu_mortuorum Gretzerus noster, lib. 1, de Fun. Christ. cap. 5; et Kirchmannus, lib. 1, c. 10, de Fun. Rom. Quod hic suggillat Hieronymus divitum corpora auratis vestibus et serico involuta, ex merito et religione tributum hoc sanctis viris, et martyribus. S. Athanasius, in Vita sancti Antonii, cap. 56: Mos Ægyptiis est, nobilium, et præcipue beatorum martyrum corpora linteamine obvolvere. Vide ad eam Vitam.

Hieronymi peccatoris.] Ita sæpe Patres humilitatis affectu se inscribere et subscribere soliti. Vide Onomasticon.

Tunicam Pauli cum meritis ejus.] Agnosce, hæretice, fidelium ex sanctis operibus inerita; et, qui divum Hieronymum legis, æstimas; fidem quoque ejus ad animæ salutem imbibe. Disce sanctorum reliquias, vestes estimare. Gregorius Nazianzenus oral. xxv : Καὶ ἡ μηλωτὴ Ἐλισαίου πλείω δυνηθεῖσα

quavis galea tutius, baculo autem munit dexteram, lancea longe validius, et hac ratione confidens fore, ut hostibus videretur terribilior, quam olim (ut aiunt) clava Hercules. Similia apud Glycam, parte IV Annal.

й tá onρāv výpata, xai ô ßraobeis eis tooñτa xpvoós. A sten, 31 Januarii: Munit caput superhumerali, Et Elisæi melote, quæ plus virium habuit, quam fila serica, et aurum vestibus per vim assutum. › Joannes Chrysostomus, homil. 2, ad populum Antiochenum, ubi ait regem divitem Ela paupere indiguisse : Οὕτω λαμπροτέρα τῆς πορφυρίδος ἡ μηλωτή ἦν, καὶ τῶν βασιλικῶν αὐλῶν τὸ σπήλαιον τοῦ δικαίου. Adeo splendidior trabea erat melote, et regalibus aulis justi spelunca. Ita Theodosius Senuphii monachi superhumerale et baculum, galea lanceæque suæ prætulit. Acta Cyri et Joannis, apud Metaphra

(61) Quam regum purpuram cum regnis suis *.] Ita manuscripti, et editiones vetustiores. Recentiores substituere, cum pœnis suis, nescio an auctoribus libris.

IN VITAM BEATI ANTONII PRELUDIA.

ILLUSTRIUM VIRORUM DE BEATO ANTONIO B

ELOGIA.

Hieronymus, de illustr. Eccl. Script., cap. 88. Antonius monachus, cujus vitam Athanasius Alexandrinæ urbis episcopus insigni volumine prosecutus est, misit Ægyptiace ad diversa monasteria Apostolici sensus sermonisque epistolas septem, quæ in Græcam linguam translate sunt, quarum præcipua est ad Arsenoitas. Floruit sub Constantino et filiis ejus regnantibus. Vixit annos centum quinque

Idem, in Chronico anno 19 (á) Constantii. Antonius monachus centesimo et quinto ætatis anno in eremo moritur, ete

Gelasius dist. 15, cap. Sancta Romana Ecclesia.
Vitas Patrum, Pauli, Antonii, Hilarionis et omnium

< Vita Antonii conscripta est a magno Athanasio, episcopo Alexandrino. »

Gregorius Nazianzenus, oratione xx1, in laudem sancti
Athanasii.

Πάντα μέν τοι τὰ ἐκείνου (τοῦ ̓Αθανασίου) λέγειν τε καὶ θαυμάζειν, μακρότερον ἂν εἴη τυχὸν, ἢ κατὰ τὴν παροῦσαν ὁρμὴν τοῦ λόγους καὶ ἱστορίας ἔργον, οὐκ εὐφημίας· ἃ καὶ ἰδίᾳ παραδοῦναι γραφῇ παίδευμάτε καὶ ἥδυσμα τοῖς εἰς ὕστερον, εὐχῆς ἔργον ἐμοὶ, ὥσπερ ον ἐκεῖνος ̓Αντωνίου τοῦ θείου βίον συνέγραψε, τοῦ μοναδικοῦ βίου νομοθεσίαν ἐν πλάσματι διηγήσεως.

Atque omnem quidem illius (Athanasii) vitam sermone prosequi ac laudibus efferre longius fortasse fuerit, quam orationis institutum ferat; atque historiæ opus fuerit, non encomii : quam etiam, ut poste

eremitarum, quas tamen vir beatus scripsit Hiero-Cris documento atque oblectationi futuram, proprio nymus, cum omni honore suscipimus.

[blocks in formation]

27 Antonius monachus, cujus vitam Athanasius insigni voluminė prosecutus est, misit septem epistolas ad diversa monasteria, apostolici sensus et sermonis.

Trithemius, de Script. Eccl.

Antonius monachus et abbas, natione Ægyptius, vir sanctissimus, eremique cultor insignis, cujus præconia laudum universus personat orbis, multis religiosæ ac beatæ vitæ normam præbuit; qui etsi litteras non didicerit, in divinis tamen Scripturis adeo eruditus fuit, ut nullus doctorum sé ei præferre præsumeret. Habebat memoriam pro libris, intellectum et sensum pro litteris, gratiam pro studio lectionis. Dictavit Ægyptiaco sermone ad diversa cœnobia, apostolici sensus atque sermonis varias Epistolas (b). E quibus exstat insignis illa Ad Arsenoitas epist. 1, Ad alia cœnobia epist. 6. Ejus vitam beatus Athanasius episcopus Alexandrinus insigni volumine, Græco sérmone descripsit. Claruit sub Constantino Magno, et filiis ejus regnantibus, anno Domini 330, multis coruscans miraculis.

[ocr errors][merged small]

scripto mandare cum primis optarem; quemadmodum ipse divi Antonii Vitam conscripsit, cum vitæ mopasticæ leges sub narrationis specie promulgaret. » Ephræm, serm. ascet. in illud : Attende tibi ipsi, cap. 10; sive, serm, 10 de moderatione risus. Cujusmodi sanctus Antonius exstitit, quemadmodum et sanctus Athanasius archiepiscopus meminit in Vita quam de eo conscripsit.

Palladius, Histor. Lausiac. cap. 8 in Ammone.

Hoc autem miraculum (quomodo Ammon ultra Lycum fluvium divinitus translatus sit) narravit beatus Athanasius, Alexandriæ episcopus, scribens in Vita Antonii.

Auctor Vitæ sancti Pachomii, interprete Dionysio Exi

guo, cap. 1.

28 Cui (Antonio),sanctus Athanasius Alexandrinæ civitatis antistes, proprio stylo testimonium præbuit; dignus sane relator conversationis Antonii, quì juxtá supplicationem fratrum, Vitam ejus pro multorum commoditate perscriberet et æmulaudum eum viris spiritalibus exhiberet

Socrates, Eccl. Histor. lib. 1, cap. 17.

“Oroïos ĥv ini tŵv avtāv xpóvwv xai ô povaxòs 'Avτονίος ἐν τῇ ἐρήμῳ τῆς Αἰγύπτου, ὡς φανερῶς τοῖς δαίμοσιν ἀντεπάλαιεν ἐφευρίσκων τε αὐτὸς τὰς τέχνης καὶ τοὺς ἄθλους, καὶ ὅπως πολλὰ ἐποίει τεράστια, περίτε τὸν λέγειν ἡμᾶς. Ἔφθασε γὰρ ̓Αθανασίος, ο Αλεξανδρείας ἐπίσκοπος, μονόβιβλον εἰς τὸν αὐτοῦ βίον ἐκθέμενος.

secutus est.

Idem, ibidem, cap. 87.

• Qualis vita et moribus Antonius monachus ▲ Alexandrine urbis episcopus, insigni volumine proin solitudine Egypti eisdem fuerit temporibus, quomodo cum dæmonibus palam et aperte dimicarit, illorum astutias et callidas pugnas deprehenderit, mu'ta prodigia et miracula ediderit; quoniam ab Athanasio Alexandria episcopo in libro separatim de ejus Vita conscripto jam pridem expositum est, eadem nos commemorare plane videtur supervaca

neum. ›

Idem, lib. IV, cap. 18, Eccl. Hist.

Τούτου τοῦ ̓Αμμοῦν τὴν ψυχὴν μετά θάνατον, ἀναλαμβανομένην ὑπὸ ἀγγέλων, ὁ κατ' αὐτὸν βιώσας Αντώνιος ἐθεάσατο, ὥς φησιν ἐν τῷ βίῳ αὐτοῦ ὁ τῆς ̓Αλεξανδρείας ἐπίσκοπος Αθανάσιος.

Hujus Ammonis animam post mortem ab angelis in cœlum sublatam, Antonius, qui eisdem vixit tein-B poribus, vidit; quemadmodum ab Athanasio, Alexan. driæ episcopo, in ejus Vita commemoratum est. › Nicephorus, lib. vin, cap. 40.

Verum hæc, tanquam gustus quidam, et exigua imago Antonii vitæ et instituti sint exposita, ut ex his universam ejus, qualis fuerit, philosophiam colligamus. Quam rebus omnibus optimus Athanasius, cui etiam fuit charissimus, copiose memoriæ posteritatis litteris mandavit; certaminibus ejus contra dæmones, et artibus, quas adversus illos adinvenit, aliisque vitæ prodigiis et rebus quibusvis conscriptis, ut liber is monastici instituti ceu finis quidam esset. Hieronymus, Catal. illustr. Eccles. Script., cap. 88. Antonius monachus, cujus Vitam Athanasius,

Fertur Athanasii historia, Antonii monachi vitam continens.

Ruffinus, lib. 1 Hist. Eccl. cap. 8.

De virtutibus Antonii, atque institutis et sobrietate mentis, ut in solitudine vitam degens, usus solummodo sit consortio bestiarum, et de dæmonibus crebros agens triumphos, placuerit Deo supra cunctos mortales, utque institutionis suæ præclara usque in hodiernum monachis exempla reliquerit, volentem me aliqua exponere ille libellus exclusit, qui ab Athanasio scriptus, etiam Latino sermone editus est. Paulinus, prologo Vite sancti Ambrosii 4 Április. Hortaris, venerabilis Pater Augustine, ut sicut beati viri, Athanasius episcopus et Hieronymus presbyter, stylo prosecuti sunt Vitam sanctorum Pauli et Antonii in eremo positorum, etc.

DE EVAGRIO PRESBYTERO, VITÆ HUJUS
INTERPRETE.

Hieronymus, Catal. illustr. Eccl. Script., cap. 125.

29 Evagrius (d) Antiochiæ episcopus, acris ac ferventis ingenii, cum adhuc esset presbyter, diversa. rum hypotheseon tractatus mihi legit, quos necdum edidit. Vitam quoque beati Antonii de Græco Athanasii in sermonem nostrum transtulit.

Similia habet Honorius, cap. 125 de illustr. Eccl. Script

ROSWEYDI NOTATIO.

(a) Anno 19 Constantii.] Ita rectissime Eusebii Cimp.; atque ita justi cv anni, quibus Antonius vixit, Chronicon manuscriptum Amandinum, ità Pontaci et Scaligeri editio.

Baronius, tom. Hl, anno Decii 1 (quem ipse Christi annum statuit 255) investigans Pauli ad eremam fugam ex Antonii obitu, asserit ex Chronico Eusebii et Ifieronymi, Antonium obiisse anno 21 Junioris Constantii; cui Constantii anno ipse post, in Annalibus, tom. I, in annorum serie, a Christo assignat annum 357. Qnod occasione investigandi ætatem Hilarionis repetit tom. IV, ad annum Christi 372. Idem famen, tomo IH, anno Christi 358, Constantii 22, Antonii obitum collocat. Quod eur fecisse potuerit, mox inquiram.

Depravato Chronici Codice usum Baronium, supra dixi, ad vitam sancti Pauli, quod nunc fusius probandum.

Vulgata Chronici Eusebiani editio, quo usus Ba ronius, ponit Antonii natalem anno 1 Decii, Christi 254, et obitum ejusdem anno 21 Constantii Junioris, Christi 364. Cum autem ex eodem vulgari Chronico, D posteriore hoc loco, constet Antonium obiisse ætatis anno 105, certum est vel natalem Antonii, vel mortualem ejusdem diem male assignari in ea editione, cum a Christi anno 254, quo ponit natum Antonium, ad annom 364, quo eumdem ponit denatum, intercurrant anni cvit. Quod si duos annos addas, et eum videlicet quo natus est, et eum quo denatus Antonius (qui tamen addendi videntur, cum dicatur anno 105 ætatis mortuus Antonius, non autem post annum 105), exsurgent anni cix, cum tantum cv anni, quot Antonius vixit, deberent intercurrere vel exsurgere.

Rectissime igitur in Ms. Eusebio Amandino, ut ad Vitam Pauli dixi, Antonii nativitas consignatur anno 1 Decii, obitus vero anno 19 Constantii Junioris

exsurgunt. Nee aliter lectum in Eusebio, tempore Gregorii Turonensis. Nam ita ille libro t, cap. 38, Histor. Franc.: Constantii Junioris anno 19, Antonius monachus transiit, ætatis anno 105. Ita Ms. Trudonensis, cum in vulgatis male sit 100. Sed et Vincentius, Spec. hist. lib. xv, cap. 14, ex eodem Eusebii Chronico, Antonii obitum Constantii Junioris anno 19 ponit. Quare de Antonii obitu in vulgato Eusebio metachronismus est duorum annorum, si ab annis ætatis Antonii et annum nativitatis et annum obitus excludas; vel metachronismus est iv annorum, si et nativitatis et obitus annos numero aunorum ætatis ejus comprehendas.

Miratus sum sane Baronium, quod, cum tomo II, anno 1 Decii, agens de Pauli eremitæ fuga, ibidem asserat ex Chronico Eusebii (depravato, ut diximus) Antonium obiisse anno 21 Constantii Junioris; tamen tomo III, anno 22 ejusdem Constantii, obitum Antonii ponat. Cujus rei rationem dum investigo, non aliam reperio, quam quod fortasse Baronius, tomo II, annum 1 Deen, quo natos Antonius, annis ætatis ejusdem annumeraverit; atque ita ab anno 1 Decii adusque Constantii Junioris annum 21, eum simul includendo, putationé Baroniana justi exsurgont anni cv, quæ suprema fait ætas Antoni. Tomo vero II, videtur annum 1 Decii on annumerasse annis ætatis Antonii, sed 1 annum ætatis Antonii, a Deciani imperii anno 2 inchoasse, quare et obitum Antonii ad annum 22 Constantii Junioris eodem to tro Ill prorogavit.

Quod vero dixi, rectissime in Ms. Eusebio Amandino nativitatem Antonii consignari anno 1 Decii, ob tum vero 19 Constantii Junioris, atque ita justos CV ann's ætatis Antonii exsurgere, ita intellige, quia cum valgatæ editiones (etiam correctiores Pontaci

cap. 6.

Tertio, quia recenset historiam illam de anima Ammonis, quam Palladius, cap. 8, et Socrates, lib. Iv, cap. 18, ex libro Athanasii de vita Antonii referunt.

et Scaligeri) inter annum 20 Diocletiani et 1 Con- A quorum meminit Augustinus lib. vm Confess., stantini duos annos statuant, eosque Galerio tribuant, Amandinus Codex unum tantum annum intermedium statuit, vulgatumque de Galerio paragraphum omittit. Qui et si admittatur, ejusque imperio duo anni tribuantur ante annum 1 Constantini, non necesse erit duos annos intermedios ponere inter annum 20 Diocletiani et 1 Constantini; sed primus annus Galerii concurrere potest cum 20 Diocletiani, quippe cum Diocletianus anno 30 imperii sui 20, 11 Kal. Maii se imperio abdicarit, indeque annum 1 sui imperii GaJerius ordiri potuit.

Et quidem non nisi unum annum debere intercedere inter annum 20 Diocletiani et 1 Constantini, probatur; tum ex ipsiusmet Eusebii Chronico, quod Diocletiani anno 19 diserte babet: Quarto anne persecutionis Constantinus regnare orsus. Atqui cum Diocletiani anno 19 persecutio orta sit, si ei addas ejusdem 20, et unum intermedium inter annum 20 Diocletiani et 1 Constantini; quid restat, nisi ut 1 annus Constantini, 4 sit persecutionis? Tum ex Politia seu Actis sanctorum Patrum Metrophanis et Alexandri, apud Photium, in Biblioth., Cod. 256, ubi dicitur : Τρίτον δ' ἤδη τότε ἦν ἔτος τοῦ καθ ̓ ἡμῶν διωγμοῦ, ἐν ᾧ καὶ Κονστάντιος πρὸς τὴν ἄφθαρτον βασι λείαν, τὴν ἐπικήρον ἤμειχε. « Tertius tunc agebatur Bunus persécutionis in Christianos excitatæ, quo Constantius cum æterno regno caducum commutavit. Atqui si duos annos intermedios ponas inter annum 20 Diocletiani et 1 Constantini, non jam tertio persecutionis anno Constantius obierit, sed quarto, ut ex modo inita temporis ratione manifestum est. Tum ex Olympiadibus assignatis in Ms. Eusebio Amandino. Nam primus annus Olympiadis 271 consignatur anno 20 Diocletiani; secundus anno intermedio inter 20 Diocletiani et 1 Constantini; tertius anno Constantini. Unde clarum evadit Eusebium non nisi unum annum inter 20 Diocletiani et 1 Constantini collocasse.

B

Sufficiant hæc pro modo notationum, quæ omnino C dicenda fuere ad rite subducendum numerum annorum ætatis Antonii.

(b) Varias epistolas.] Septem enumerat hic ipse Trithemius, et unam ait scriptam ad Arsenoitas; quod verum est, eoque nomine babetur secunda in editione Coloniensi. Hieronymus quoque unius tantum, tanquam præcipuæ, ad Arsenoitas meminit. Quare non recte apud Possevinum est omnes septem epistolas scriptas ad Arsenoitas. Quod etiam male tituli præferunt in Bibliotheca sanctorum Patrum.

Harum epistolarum non est ex Græco interpres Symphorianus Champerius, ut est apud Possevinum, sed Valerius Sarrasius, Symphoriano editionem pro

curante.

Quod vero Possevinus in Apparatu sacro in Antonio citat ex Trithemio, Scripsit quoque celebre opus duorum librorum, quod Melissa, id est Apicula, nominatur, aitque Trithemium errore labi; vere labitur, si ita scripsit. Sed in Trithemio ea verba non invenio. Suspicor hoc verbis Trithemii additum a Margarino de la Bigne in prima editione Bibliothecæ SS. Patrum, qui libros illos Antonii Melissæ, nomine Antonii Magni ediderat. Sed error correctus tomo V Bibliothecæ sanctorum Patrum secundæ editionis.

(c) Athanasio.] Vitæ sancti Antonii auctorem esse Athanasium nullus dubitare poterit, qui elogia præmissa legerit. Et Græce quidem nunc recens prodiit anno 1611 Augustæ Vindelicorum, curante Davide Hoeschelio; qui et interpretationem suam, et notas quasdam, Græcum maxime spectantes textum, adjecit.

Athanasio eam asserit Bellarminus noster tom. II, contr. 2, 1. 2 de Monachis, cap. 4.

Primo, quia est revera insigne volumen, ut Hieronymus dicit fuisse librum illum Athanasii.

Secundo, quia continet plurima illa miracula,

D

Quibus addi possunt et alia non minus certa testimonia.

Primo, certissimum testimonium beati Ephrem suggerit, qui ex hac vita nomine Athanasii duo loca ad verbum citat, quæ vide in notat., capite 23 et 60. Idem quoque in epist. ad Joannem monachum brevi Antonii Vitæ anacephalæosi (quæ singula in hac Vita habentur) monachos ad communem vitam hor

tatur.

Secundo, æque certum indicium suppeditat auctor Vitæ sancti Pachomii, quam jam olim Dionysius Exiguus interpretatus est, qui Athanasii nomine mentionem facit Ammonis et Theodori, qui in hac Antonii Vita occurrunt.

Tertio, Damascenus, orat. 1, de Imaginibus, ex hac Vita locum citat, quem hic habes, c. 57, uti catena ms. in Lucam ex Græcis Patribus collecta, quæ exstat in Bibliotheca Palatina, referente Felck

manno.

Quid, quæso, testatius, ad auctori alicui librum asserendum, adduci potest? Sunt tamen hæretici, qui subdubitare non verentur an hæc, quæ hic exhibetur, Vita, sit ab Athanasio scripta. Ita Magdeburgenses, centur. iv, cap. 10, pag. 1306, nulla tamen vel ratione vel conjectura, vel auctoritate addita. Dubitat et Petrus Felckmannus Coronæus, qui nuper Athanasii Græcolatinæ editioni præfuit.

Sed non insolens, dubitare hæreticos, ubi quid eorum palato minus arridet, uti in hac vita præclara monachismi signique crucis testimonia. Verum præfractior et magis effrons incedit Rodolphus Hospinianus, de Orig. Monach., lib. 1, cap. 1, et cum eo Abrahamus Scultetus, Medull. Theolog. Patrum parte 1, qui ausi fuere asserere scriptum hoc, quod hodie sub Athanasii nomine circumfertur, nullam prorsus fidem mereri, imo insulsi hominis commentum esse; qui paribus his argumentis instant, ita ut alter alterum exscripserit.

Primo, nuper enim admodum ad reliqua Athanasii opera scriptum hoc adjectum est. Græce enim non reperitur, nec in Basileensi, nec in Anglicano, nec in aliis Codicibus. Respondeo, scriptum hoc in ipsis typographiæ cunabulis Athanasii nomine impressum fuisse Latine in Vitis Patrum; et passim in mss. li bris, iisque vetustissimis inveniri. 31 Cujus textus Græcus anno 1611 Augustæ Vindelicorum prodiit ex ejusdem civitatis bibliotheca, curante Davide Hoeschelio, ut jam dixi. Qui et ex Anglicano Codice Henrici Savilii variantes lectiones adjecit.

Secundo, non reperiuntur in hoc scripto vitæ monasticæ leges, quas Nazianzenus scribit Athanasium suo narrationis prætextu promulgare voluisse. Respondeo: Sanctorum Vita (ut ait sanctus Ambrosius lib. de S. Joseph, c. 1) cæteris norma vivendi est. Et Hieron., epist. 2 ad Nepot., de Vita Heliod. Normamque vitæ ejus, exemplum habere virtutum. Idem Epist. 15, ad Marcellam, de Asellæ Vita: Conversationem illius perfectæ vitæ normam arbitrentur. Et ne ab ipso Antonio discedamus : Ἔστι γὰρ μοναχοῖς ἱκανὸς χαρακτὴρ πρὸς ἄσκησιν ὁ Αντονίου βίος. Perfe cta est siquidem ad virtutem via, Antonium scire, quis fuerit, ut ait Athanasius in hujus vitæ præfatione. Nec paucas sanctus Antonius monasticas leges, exhortationibus suis, quæ in hac Vita habentur, exprimit. Quod si Hospinianus, vel Scultetus, vel alius quivis Calvinista, ex vitæ hujus præscripto vitam suam componeret, næ ille monasticis legibus egregie obsecutus diceretur.

Tertio, cum auctor scripti hujus demonstrare conatur, Autonium Christum in omni vitæ suæ cursu imitatum fuisse, ita pueriliter et ridicule de eo fabu

« PoprzedniaDalej »