Obrazy na stronie
PDF
ePub

Melania Eudoxia Jerosolymam proficiscenti occurrit.

in coxendice, eumque adeo acrem, ut vocem ami- A tum de ejus avia Melania seniore, demonstrant serit, et nemo dubitaverit id esse manifestum inimici insultum. Cum sic ei productus esset dolor ad sex usque dies, et illa hora maxime malum intenderetur, qua nigrum aspexerat, et minas andierat (aderat enim dies septimus), accedit aliquis renuntians patruum Volusianum venisse in periculum ne repentina morte vitam mox finiret.

:

Hoc insuper ipso anno, qui sequens est ab Eudoxiæ nuptiis, Eudocia mater peregrinata est Jerosolymam voti solvendi causa, ut Socrates tradit his verbis Theodosius imperator deinceps (post translationem Joannis Chrysostomi corporis scilicet) preces Christo offerre, quibus gratias pro acceptis beneficiis agat, Christique nomen hoc munere obeundo eximiis honoribus decorare cœpit. Quin etiam Eudociam conjugem Jerosolymam misit. Quippe pollicitus erat illam hoc votum persoluturam, si filiam in matrimonium collocatam cerneret. Quin illa ipsa et ecclesias Jerosolymorum, et omnes alias in urbibus versus Orientem sitas, tum eo proficiscendo, tum domum B redeundo, variis ornamentis honorifice illustravi (Socrat., l. vii, cap. 46). › Hæc Socrates. Porro persuasione quoque sanctæ Melaniæ junioris, cum illa (ut vidimus) esset Constantinopoli, hujusmodi peregrinationem Jerosolymam Eudociam suscepisse, ejus Acta testantur, in quibus hæc de Eudocia Interim autem dum hæc fierent, imperatrix Eudocia [Eudo. xia iverat Antiochiam. Paruerat enim Melaniæ mo. nitis, cum ea venisset Byzantium, suadentis ut hanc susciperet peregrinationem, et veniret Jerosolymam, ut videret loca sancta, et quæ ex eis percipitur ficret particeps sanctificationis. Cum Melania itaque ei processisset obviam, magno honore fuit affecta ab imperatrice, ut quæ eam matris loco haberet, et duabus de causis providentiæ divinæ ageret gratias, nempe quod usque adeo celebratam Jerusalem et sancta loca quæ videret digna sit habita, et quod in ea talis matris facta sit filia secundum spiritum. Signum est autem magni amoris imperatricis in Melaniam, quod non dubitaverit tantum iter aggredi, et eo accedere, et quæ illic erant virgines tanquam sorores salutare et amplexari.

⚫ lloc postquam illa audivit, etsi propter dolorem coxendicis vix se posset movere, manibus et lectica protinus ad eum vecta proficiscitur. Valde enim angebatur animo, nun quod ille moreretur, sed quod mortem subiret animæ, ut qui baptismi incorruptionem nondum esset assecutus. Deinde venit quidam alius, ei significans Volusianum esse baptizatum et cum eam sæpe quæsitam non invenisset, sed eam morbo detineri didicisset, alium ducem rursus nactus, per illum fit filius lucis, et baptismum consequitur. Cum hæc ei dicta essent, cum dolore animæ prorsus cessavit etiam morbus corporis, et lumbus quidem carebat etiam dolore, et pes movebatur, et communis inimicus afficiebatur dedecore; adeo ut viæ reliquum per se ipsa conficeret; et qui portabant, pro eo quod prius portabant, ad Deum laudandum statim manus extendebant. Deinde cum venisset ad patruum, et verbis eum confirmasset, et de ea quæ illic est vita disseruisset, lætum et bona spe præditum transmisit ad viam quæ ducit ad Deum, cum pulcherrimo viatico, nempe pretioso Christi corpore et sanguine eum instruxisset, et sic ut tuto recederet perfecisset. Et hæc quidem hoc C modo gesta sunt. »

Reditus Jerosolymam.

Illa autem cum multos quidem dies hic transegisset, in paucis vero multis plurimum profuisset, et ante alios imperatrici et ipsi imperatori (is autem erat Theodosius), nam i majori opus habent curatione, ut quorum animi majori mundi gloria essent tumidi; cum hæc et alia plura fecisset, egreditur de civitate. etc

Pervenisse autem ipsam ad diem Paschatis Jerosolymam, auctor subdit, ut 701 plane appareat, sequenti ab ejus adventu anno Domini eam Jerosolymam rediisse: cujus monitu Eudociam nonnibil profecisse, ex eo potest intelligi, quod et ad peregrinationen Jerosolymam postea suscipiendam etiam inflammasset; quando autem id contigerit, suo loco dicemus. Porro non Eudociam Augustam tantum, sed et Theodosium congressu Melania esse redditum meliorem, ex rebus postea consecutis possumus opinari. Quod enim Melania catholicæ fidei zelo æstuaret, par est credere eum adversus Nestorianos concitasse, permovisseque ut Nestorii libri imperatorio vetarentur edicto quod sequenti anno, quo ipsa recessit Constantinopoli (ut dicemus), est promulgatum. Celeberrimi quidem nominis fuisse Melaniam tum antiqua parentum nobilitate, tum etiam admirabili sanctitate, totoque factam orbi Chrisljano notissimam, quæ dicta sunt tum de ipsa,

D

‹ Porro autem cum celebraretur novi templi dedicatio, illa quoque aderat, et festum celebrabat. Hanc autem rem bonam consecutum est quiddam dignum maligni improbitate, et boni Dei virtute. Pedem imperatricis, qui injuria dæmonis e compage erat luxatus, illa absque dolore apte et recte in suum locum restituit. Cum hæc et non pauca alia a magna Melania percepisset commoda, et se simul etiam exsatiasset spectaculis, decrevit reverti Constantinopolim; et ei quidem Melania cum tanquam bonas comites dedisset preces, ipsam dimisit (Apud Metaphrast., die 31 Decemb.; Sur., die 31 Jan.). › Hæc ibi, sed de Eudociæ reditu Constantinopolim agemus anno sequenti, quo contigit.

Quod vero ad Melaniam spectat, quantum supervixerit, non constat; sed illud certum est, ipsam monastica vita magna observatione perfunctam, et miraculis pluribus illustratam, die, quam prænovit, De cembris ultima ad Deum migrasse, et inter sanctas relatam anniversaria memoria in Ecclcsia celebratam. DE PALLADII (h) LIBRO ELOGIA. 702 Vide dicta supra in prolegom. generali 10.

ubi ex Socrate illustre de Palladii libro elogium attu- A Joannes Damascenus, de iis qui in fide dormierunt : limus. Cui accedunt sequentia.

Cassiodorus, lib. vm Hist. Trip., cap. 23, ex
Socrate :

Si quis autem velit scire ea quæ ipsi egerint et fecerint, et quæ ad eorum qui audierunt locuti sunt utilitatem, et quemadmodum eis obedirent bestiæ; a Palladio monacho scriptus est liber unus, qui Evagrii quidem erat discipulus, de iis autem omnia accurate pertractavit. In quo etiam meminit mulierum quæ par vitæ institutum cum viris prius dictis susceperunt.

Λέγω δή την Παλλαδίου πρὸς Λαῦσον ἱστορικὴν βίβλον, ἐν ᾗ τὰ κατὰ τὸν μέγαν καὶ θαυματουργὸν Μακάριον, παναληθῶς ἀναγέγραπται θαύματα : . Adde et histori cum librum Palladii ad Lausum, in quo verissime conscripta sunt miracula, quæ magnus signisque clarus Macarius operatus est. >

Nicephorus, lib. xi, cap. 44.

Palladius Evagrii discipulus Vitas Sanctorum optime disposuit.

ROSWEYDI NOTATIO

(a) Lausiaca.] Ita hæc historia vocatur in Triodio, εἶτα ἀνάγνωσις εἰς τὸ Λαυσαϊκόν : Inde legitur in Lausiaca, quod et post ibidem occurrit. Ita autem dieta est a Lauso præposito imperii, de quo vide ad num. 7.

(b) Paradisus Heraclidis.] Habes hic Paradisum hune, ut olim prodiit post omnes libros de Vitis Patrum, in appendice. Vide dicta prolegomeno generali 14.

(c) Mirati sumus.] Existimo hic intelligi Aloysium Lipomanum, qui tomo III de Vitis Sanctorum Palladium, qui titulo Heraclidis olim Parisiis anno 1504 prodierat, secundo impressit, Venetiis, anno 1554, præmissa præfatione in libri commendationem. Sed si recte mens Lipomani percipiatur, non tam ille diibitat, an Palladius Galata hujus libri auctor sit, quam ait Hieronymum epistola ad Cresiphontem non agere de hoc libro Palladii, sed de Evagrii (vel potius Ruffini), quod vertum est. Quanquam fidem sex monachi, qui in libro Ruffini habentur, et origenistas fuisse taxantur a sancto Hieronymo, etiam in boc libro reperiantur. At (ait Lipomanus) his sex dimissis alios legere ne graveris. Vide prolegomenon geuerale ubi egimus de auctoritate horum librorum.

(d) Quando autem id acciderit.] Non existimo eum locum ex Palladii dialogo de rebus sancti Chrysostomi desumptam, clare facere ad l'alladium nostrum Galatam. Nam etsi ille Palladius dicatur ibi, pag. 5, episcopus Helenopoleos, quomodo tamen post in eodem dialogo episcopus Blemmyorum sive Ethiopum dicitur? Nam, pag. 30 editionis Chrysostomi, quam citat Baronius, ita interrogat Theodorus : « Quid, quæso, de episcopis illis actum est, qui cum nostris missi sunt, Eulysio scilicet, Palladio, Cyriaco, atque Democrito [Lege, Demetrio]? Respondet Palladius,

Cyriacum Emissenum octoginta millibus passuum Palmyram Persarum oppidum adductum esse; Eulysium vero Bostræ Arabum in castellum quod Nusphas appellatur, Sarracenis adjacens, relegatum; Palladium Blemmyorum sive Ethiopum episcopum servari prope locum qui Syene vocatur; Demetrium intus in Oasim Mazieis proximam; sunt enim et aliæ Oases. ›

B

C

Atqui bi quatuor pag. 5 ibidem memorantur Ro- D mam venisse, ubi Eulysius Apamea Bithyniæ dicitur episcopus, et Demetrius Pisinuntis, diciturque lunc secundo Romam venisse. Et pag. 6 habes Cyriacum cum Demetrio, Eulysio et Palladio, et Romanis aliquot sociis missum in Orientem a Romana Ecclesia, et ibidem habes de Romanis, qui post quatuor menses redierant: Neque nobis edicere ultra potuerunt de beato Joanne aliquid certius, neque ubi modo sint Demetrius, Cyriacus, Eulysius, et Palladius. › Quare alteruter locus corruptus est. Si recte priori loco 703 pag. 5, Palladius ille dicitur episcopus Helenopoleos, videndum num posteriore loco, pag. 30, verba transposita sint, legendumque : «Palladium episcopum servari prope locum Blemmyorum sive Ethiopum, qui Syene vocatur. Svene circa Blemayos et Ethiopas. Hæc conjectura

Certe

mea ita demum locum habeat, si Græco aliquo Codice firmetur.

(e) Quantum autem.] Opinatio hæc non video quam solido fundamento nitatur, cum Palladius ille auctor dialogi de rebus sancti Chrysostomi omnino distinctus videatur a Palladio Galata. Quod et ipse Baronius paulo ante, ando Christi 404, ubi de Romana profectione Palladii Galatæ agit, agnoscit. Quare lega tio hæc Palladii ad Zosimum papam intelligenda de Palladio auctore dialogi, non de Galata Lausiacæ scriptore.

(Sed d pro Albino Albinam]. Proba Baronii divinatio, intelligi hic Albinam, sed non necesse Albinam pro Albino restituere. Constat enim illo sæculo feminarum nomina etiam masculinis terminationibus quandoque elata. Sic de femina, nunc Melania, nunc Melanius, nunc Melanium apud auctores veteres occurrit. Sic apud Hieron., epist. 79, (quæ hic in Melania profectione Jerosolymitana citatur), Albinus, Pinianus et Melania plurimum vos salutant. Nec opus corrigere vel divinare de Albino filio. Sic in Palladio, cap. 117, ubí Latine est, de sancta Melania, Græce est, Пepi tās paxapias Mehaviou. Ita quoque capiendus sanctus Paulinus, epistola 249 ad Augustinum, quæ habetur inter Augustini epistolas: Et nihil possum de beata hujus filii matre, et sanctorum patre radice ramorum Melanio melius aut sanctius prædicare, quam sanetitas tua in eam profari et disputare dignata est. › Nam per Melanium intelligit ipsam Melaniam, ut constat vel ex eo quod sequitur, in eam. Si enim ibi ageretur de ipsa Melania et ipsius patre Melanio, ut existimavit marginalium et indicis concinnator apod Baronium, tom. v, anno Christi 409, non in eam, sed in eos dixisset Paulinus. Et unde, quæso, constat, Melaniæ patrem dictum fuisse Melanium? Constat Marcellum vel Marcellinum dictum. Intelligit igitur per Melanium, ut dixi, ipsam Melaniam, quam matrem fili vocat, el patrem radicem sanctorum ramorum, quod plures ex ea prodierint sanctitate illustres, ul Melania neptis, et aliæ personæ.

An feminæ hæ Melania, Albina, dictæ Melanius et Albinus a virili fortitudine qua affectus omnes mundumque superarunt? qua forma Phryges ob effeminationem Phrygiæ dictæ.

(g) Lausi. Vita Melaniæ junioris per Metaphrastem, 51 Januarii, de ejus Byzantii hospite: Hospi io vero excipitur à quodam viro illustri, et alioqui bono, nomine quidem Lauso, qui ad præposituræ honorem ascenderal. Baronius, tomo V, anno Christi 454, Sixti papæ 3, Theodosii 27, Valentiniani 10, impp. Hic ille quidem videtur esse Lausus ad quem l'alladius Galata sua scripsit Lausiaca. Eodem enim quoque nomine Palladius eum præpositum vocat, quem et custodem imperii nominat: quænam præpositura hæc esset, idem in fine operis declarat, ubi ait, eum sacro præfectum fuisse cubiculo.

(h) Palladio. Frater Joannes Maria Brasichellensis, sacri Palatii apostolici magister, in indice librorum expurgandorum hæc de Palladio notat: ut probe noscas, lector, quisnam Palladius fuerit, accipe ju

furfuris indicabimus. Ut magis autem faciem et intima Palladii introspicias, scito ipsum fuisse discipulum Evagrii Pontici Origenistæ hæretici toties ab Ecclesia dainati, d quo plura annotavimus tomo V, (Bibliothecæ Patrum) initio libri Evagril. Hoc de se testatur Palladius in hac Lausiaca, cum ait: Res pondi me esse peregrinum, et de Galati paribus venire, et unum ex Evagrii fratribus esse confessus sum. Idem affirmarunt Socrates, lib. IV, cap. 18, et Nicephorus, lib. x1, cap. 44, ut nihil mirum sit si eodem luto errorum quo Magister tinctus Palladius fuerit. Quocirca cum hoc opus laudant Socrates et Nicephorus, ut non imus inficias multa illi inesse utilia et recta, ita certum est illos qualis Palladius fuerit non penitus perspectum habuisse. Hactenus ille.

dicia Patrum de ipso. Sanctus Hieronymus, cujus in A Sagaci conjectura suis locis in opere quosdam istius hac re judicium probat sanctus Gelasius 1, præfatione in libro adversus_Pelagianos, ait : Palladius servilis nequitiæ hæresim Pelagianam instaurare conatus est.› Sanctus Epiphanius, epist. ad Joannem Jerosolymitanum sic inquit: Palladium vero Galatam, qui quondam nobis charus fuit, et nunc misericordia Dei indiget, cave, quia Origenis hæresim prædicat et docet, ne forte aliquos de populo tibi credito ad perversitatem sui inducat erroris. Hæe sanctus Epiphanius. At res Palladii gestas, vafriciem et odium in sanctum Hieronymum pluribus exponunt Annales Ecclesiastici, tomo V. Ex quibus omnibus disces quæ fides adhibenda sit hæretico homini Origenista et Pelagiano, in his præsertim quæ de quibusdam sui similibus monachis eadem fuligine tinctis in hoc opere prodit; ac maxime verendum ne áliquos pro sanctis venditet, qui fuerunt Origenist, vel Pelagiani.

Proœmium auctoris.

704 In hoc libro scripta est, qua in virtute utebantur, exercitatio et admirabilis vitæ agendæ ratio beatorum el sanctorum Patrum qui degebant in solitudine; ut eos æmulentur ac imitentur qui cœlestem volunt vitam agere, et quæ ad regnum cœlorum deducit, viam ingredi; anuumque mulierum memoria, et inclytarum matrum a Deo inspiratarum, quæ magno et forti animo virtutis exercitationis peregere certamina, ut exemplar proponatur, et amor excitetur iis quæ continentiæ ac castitatis volunt corona redimiri, ex sententia et voluntate viri, qui est varia ac multiplici doctrina præditus, moribus pacificus, et corde pius, menteque religiosus, et ir iis quæ sunt opus egentibus communicandis liberalis, et propter morum bonitatem multis viris eximiis est in summiis honoribus præpositus, et omnino custoditur virtute divin' Spiritus. Qui quidem nobis jussit, vel, si veruin potius dicere oporteat, ad eorum quæ sunt meliora contemplationem hebes nostrum et obtusum exciiavit ingenium, ut ad proponendam ad imitandum virtutum exercitationis decertationem sanctorum et im. thortalium et spiritalium patrum nostrorum, qui, ut Deo placerent, in dura et asperá tractatione corporis vitam egerunt, præclarorum athletarum vitam a nobis descriptam ad eum mitteremus, uniuscujusque ex magnis strenuis prædicando virtutes. Divini autem hujus et spiritalis desiderii amator est Lausus, cui post divinuir auxilium mandata est custodia divinitus afflati et religiosi imperii

Ego igitur qui et lingua sum ineruditus, et spiritalem cognitionem summis quodammodo labris attigi, el indignus sum qui recenseam catalogum spiritalem vitam agentium sanctorum Patrum, et si reformidem præcepti magnitudinem quod meas vires superat, et jussum ægre feram, quod et magnam externam sapientiam, ef spiritalem requirit intelligentiam; reveritus tamen primum et ejus qui ad hoc exsequendum nos excitavit virtutem, et reputans eorum qui hæc legent utilitatem, et extimescens periculum quod essem aditurus, etsi jure parere recusarem, cum egregium primum jussum divinæ ascripsissem Providentiæ, magnaque usus essem diligentia, sanctorum Patrum intercessione erectus, ad ea sum aggressus, veluti quodam compendio præclarorum atliletarum et magnorum virorum summa solum certamina ét signa describens.

705 Nec solummodo clarorum virorum, qui optimam ac præstantissimam ex virtute vitam egere, sed etiam beatarum mulierum quæ in excellentissimæ vitæ genere se honeste exercuere. Et aliquorum quidem ex iis sacros vultus ut ipse coram viderem sum dignatus, qui jam ante sunt consummati in certamine pietatis; aliquorum autem cœlestem vitæ institutionem didici a divinis athlétis. Multas autem urbes, et multos vicos, et speluncas, et omnia tabernacula deserti monachorum pedestri itinere obiens, diligentissime consideravi eorum pietatem ac religionem. Atque cum quæ partim quidem ipse vidi scripsissem, partim autem quæ a sanctis Patribus audivi, magnorum virorum certamina, et mulierum, quæ propter spem in Christum erant fortiores quam earum ferebat natura, hujus libri scriptis mandassem, misi ad tuas aures amicas divinorum eloquiorum, optimorum virorum et religiosorum decus, fidelissimique et religiosi imperii splendor, germane et Christi amice serve Dei Lause, pro ea quæ mihi inést exiguitate, uniuscujusque ex Christi athletis tam masculis quam feminis insigne nomen, exprimens, et ex multis et magnis uniuscujusque certaminibus pauca breviter exponens. Plurimorum quoque genus etiam adjiciens, et urbem, et locum mansionis.

Meminimus autem virorum et mulierum, qui ex virtute quidem vitam perfecte instituerunt, propter arrogantiæ autem matrem inanem quæ vocatur gloriam, in infimum inferorum barathrum, et fundum præcipiLati fuerant, et quæ longo tempore et plurimo labore sibi pepererant, amplectenda, et acerrimo studio comparanda exercitationis benefacta, uno temporis momento arrogantia et vana de se persuasione amiserant. Gratia autem nostri Servatoris, et sanctorum Patrum providentia, et viscerum miseratione, erepti sunt a spiritalibus diaboli laqueis, et sanctorum precibus recuperaverunt priorem vitam quam agebant ex virtute.

EXEMPLAR EPISTOLÆ SCRIPTE AD LAUSUM PRÆPOSITUM,

AB HERACLIDE EPISCOPO

a

CAPPADOCIE.

Laudo magnopere tuum institutum. Par est enim ut incipiat epistola a laudatione: quod cum omnes vanis rebus inbient, et lapides ædificent, ex quibus nullam capient utilitatem, libros ædifices, et velis doceri. Solus enim est universorum Deus qui nequit doceri, quandoquidem et ipse per se est, et ante se non habet alium. Alia autem omnia doceri possunt, quoniam sunt et facta et creata. Atque primi quidem ordines magistram habent summam Trinitatem, secundi autem discunt a primis, tertii autem a secundis; et sic deinceps, et per ordinem, usque ad extremos. Qui enim sunt præstantiores honore et virtute, docent eos qui suut inferiores cognitione. Qui ergo existimant se non egere magistris, aut non parent iis qui docent in charitate, laborant morbo ignorationis, quæ est mater arrogantiæ. Inter quos primas partes tenent ad interitum, qui eodem vitio exciderunt a cœlesti habitatione in aere volantes dæmones, ut qui aufugerint ab iis qui erant in cœlo magistris. Non enim dictiones aut syllabæ sunt doctrinæ, quas nonnunquam habent etiam qui sunt pessimi; sed mores recte compositi, et molestia et terroris, metus et ira vacuitas, et in rebus omnibus fiducia ac dicendi libertas, et quæ sermones non secus gignit quam ignis flammam, mansuetudo. Nam si ita non esset, non diceret magnus magister suis discipulis : Discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde (Matth. x1) Non verborum ornatu instituens et dirigens apostolos, sed morum bonitate neminem molestia afficiens, præter eos qui verbum habent odio, et oderunt magistros. Oportet enim animam, quæ Christo convenienter 706 exercetur, vel fideliter discere ea quæ non novit, vel aperte docere ea quæ scit. Si enim alterutrum horum nolit, laborat insania. Defectionis enim principium est doctrinæ satietas, et verbi fastidium, quod semper esurit anima ejus qui Deum diligit. Vale ergo, et sis sanus et fortis, et (quod magnum est) tibi Deus concedat cognitionem Christi.

EXEMPLAR EPISTOLE SCRIPTÆ AD LAUSUM PRÆPOSITUM,

A PALLADIO EPISCOPO CAPPADOCIÆ

Cum multi multa et varia diversis temporibus scripta huic sæculo reliquerint, quorum àlia quidem, ex Dei supernæ gratiæ inspiratione, sunt ad ædificationem et securitatem eorum qui fideli proposito sequuntur dogmata Servatoris; alia autem, ex corrupto et quod hominibus placere cupit proposito, luxuriant ad eorum consolationem qui inanis gloriæ morbo laborant; alia autem, ex importuna quadam insania, et dæmonis, qui quæ sunt honesta habet odio, impulsione, ad levium hominum perniciem, et intemeratæ catholicæ Ecclesiæ labem, ira et arrogantia irruperunt in mentes stultorum, ut vitam honestam et puram obscurarent; visum et mihi quoque humili propter spem in Christum, et magnificentiæ tuæ jussum reverenti, vir studiosissime, primum omnium narrare ea omnia quæ ad me pertinent, et ætatem et mentis meæ ad virtutem in Deum profectum, incipiendo a juvenili ætate.

Cum trigesimum quidem et tertium annum agerem in conversatione cum fratribus et vita solitaria, vigesimum autem episcopatus, totius autem vitæ meæ quinquagesimum tertium, necessarium existimavi, spiritalis utilitatis gratia, tibi cupienti in scriptis narrare quæ a sanctis Patribus recte et ex virtute gesta sunt, tam masculis quam feminis, quos et ipse vidi, et de quibus audivi ab animis fidelissimis, cum quibus versatus sum in Ægypti solitudine, et in Libya, et Thebaide, et Syene, sub qua sunt etiam qui dicuntur TabenneBiota; deinde in Mesopotamia, Palæstina, et Syria, et in partibus Occidentis, et Romæ, et in Campania, et in iis quæ sunt circa eas partibus; ut tibi ab initio accurratissime in hoc libro exponam instar nərrationis; ut cum habeas honestum et animæ utile monumentum, perpetuum et non intermittendum pietatis et religionis medicamentum, omnem quidem oblivionis dormitationem, quæ ex cupiditate rationis experte in anima ingeneratur, omnem autem in fide dubitationem, omnesque in rerum usu sordes et parcitatem, omnemque dubitationem pusillique et abjecti animi vitium, et nimiam ad iram propensionem, perturbationemque, et ægritudinem rationis expertem, et intempestivum timorem per id expellas; et ne a corrupti mundi vana spe pendeas, effugias; perpetuo autem desiderio in spe ad Deum proficias, et in proposito pietatis; sis et in via dux tuus, et eorum qui tecum sunt, et eorum qui tibi subjiciuntur, et maxime piorum imperatorum. Per quæ quidem bene facta omnes qui Christum diligunt, Deo uniri properant, exspectantes scilicet quotidie resolutionem animæ a corpore, prout scriptum est: Coarctor, cupiens dissolvi et esse cum Christo; est enim muito melius (Philip. 1). Et illud: Para in exitum opera tua, et præpara te in agrum (Prov. xxiv). Qui enim semper mortis meminit, quæ necessario omnino veniet, et non tardabit, in magnis non offendet, sicut scriptum est: In omnibus operibus tuis memento novissima, et in æternum non peccabis (Eccles. vi). Neque vero præter alia omnia hæc te fallat brevis admonitio narrationum; neque respuas rudem et inornatam 707 dictionem. Non est enim divinæ doctrinæ, ornata et ad ostendendam sapientiam composita uti oratione, sed menti persuadere per intelligentiam veritatis, ut scriptum est: Aperi os tuum verbo Dei, et judica omnia sane (Prov. XXX1). Et rursus: Ne declines a narratione senum ; ipsi enim didicerunt a patribus eorum (Eccles. vm). a Græce est, napi Naadiov éπiaxónov, a Palladio episcopo.

1090 Ego itaque, vir cognitionis Dei studiosissime, aliqua ex parte sequens hoc dictum, multos conveni sanctos. Neque vero ea cogitatio mihi aliud agenti in mentem venit, sed cum triginta atque adeo bis totidem dierum viam confecissem, et Dei gratia pedestri itinere, omnem Romanorum regionem pervasissem, viæ molestiam nihili feci si convenire possem virum pium ac Dei amicum, ut lucrifacerem quod non habebam. Si enim qui me est longe præstantior, atque adeo forte etiam universo mundo, multosque superavit et vitæ agende ratione, et cognitione, et spiritali intelligentia, et fide in Christum, beatus apostolus Paulus, Tarso in Judæam profectus est, ut conveniret Petrum et Joannem et Jacobum; et ideo veluti glorians id narrat, referens suos labores, ad eos incitandos qui in socordia et olio vitam transigunt, dicendo: Ascendi Jerusalem ut viderem Cepham, non contentus sola fama illius virtutis, sed desiderans ejus quoque intueri faciem (Gal. 11); quanto magis ego qui sum innumerabilium talentorum debitor, debui hoc facere, non illos sanctos beneficio afficiens, sed mihi peccatori utilitatem afferens. Nam ii quoque qui Patrum Vitas conscripse. runt, Abrahæ, et Isaac, et Jacob, et Moysis, et Eliæ, et Joannis, et eorum qui deinceps consequuntur, non narrarunt ut eorum illustraretur gloria, sed ut prodessent iis qui eas legerent.

Hæc ergo cum scias, fidelissime et inprimis venerande Christi serve Lause, teipsum sæpe admonens, feras patienter nostras ineptias, ut piam tuam mentem custodias, cui natura est insitum ut diversis vitiis, quæ sub aspectum cadunt et quæ non cadunt, tanquam undis agitetur, potest autem sedari sola perpetua oratione et propria lui ipsius cura. Multi enim etiam ex fratribus paulo religiosioribus, qui et de exercitationis et eleemosynæ laboribus sibi placebant, et de cœlibatu perfectaque et absoluta virginitate se jactabant, et in divinorum eloquiorum meditatione animum vehementer intendebant, et rerum bonarum disciplina freti erant, aberrarunt ab impatibilitate (Caute lege), temerariæ suæ sententiæ servientes; ut qui alicujus scilicet pietaLis prætextu negotii gerendi cupiditate laborarent, ex qua oriuntur et gerendi negotii nimiæ sollicitudines, et ad mala negotia animi applicationes, quas consequuntur curæ alienorum negotiorum quæ honestorum negotiorum curam evellunt radicitus, quæ est mater propriæ sui ipsius curæ.

Esto ergo, rogo te, fortis in omni intelligentia, non pingues et nitidas efficiens divitias, quod quidem certe fecisti, eas satis minuens, impertiendo iis qui indigent: eæque ad exercendam virtutem tibi fuere ministerio, cum nec impetu aliquo, nec ulla quæ ratione careret anticipatione, neque ullo prætextu quo placeres hominibus, jurejurando obligasses tuam liberam eligendi voluntatem, sicut multis evenit hominibus, qui cum noa comedendi vel bibendi contentiosæ vanæ gloriæ servire fecissent liberum arbitrium, necessitate jurisjurandi, ei rursus miserabiliter succubuerunt, vel vitæ amore et iguavia, vel imbecillitate corporis, vel cupiditate alicujus voluptatis perjurium patientes. Si ergo et ratione participes, et ratione abstineas, nunquam peccabis. Divina est enim in nobis ratio, quæ ab iis quæ sunt in nobis monitionibus exterminat quidem ea quæ sunt noxia, assumit autem ea quæ sunt utilia. Justo enim, inquit, lex non est posita (1 Tim. 1). Melius est ergo vinum bibere cum ratione, quam aquam cum fastu et superbia. Atque mihi quidem aspice, eos qui cum ratione pietatis ac religionis vinum bibunt esse viros sanctos; eos autem 708 qui inconsiderate et citra rationem cum arrogantia aquam biberunt, esse homines profanos et corruptos. Et nec amplius vituperes aut laudes materiam cibi aut potus, sed beatam vel miseram judices mentem eorum qui recte vel male utuntur materia. Bibit aliquando Joseph vinum apud Ægyptios, sed non fuit mente læsus; erat enim animo munitus. Aquam autem biberunt Pythagoras et Diogenes et Plato, inter quos etiam Manichæi et reliquus cœtus theologorum philosophorum, et eo vanæ eos perduxit opinionis intemperantia, ut ipsum Deum universorum effectorem ignorarent, et inanima simulacra adorarent. Usum vini tetigerunt ii quoque, qui cum beato Petro apostolo erant discipuli, adeo ut ipsi Domino et eorum magistro, omnium autem Servatori id probro daretur (Matth. x1), ob participationem increpantibus Judæis, et dicentibus: Quare discipuli tui non jejunant, sicut Joannis discipuli (Marc. 11)? Et rursus insultabant discipulis, et exprobrantes dicebant increduli Magister vester cum publicanis et peccatoribus comedit et bibit (Lucæ v). De pane autem et aqua non reprehendissent, nisi de obsonio et vino scilicet, ii qui vini quidem potionem vituperant, aquæ vero laudant el admirantur. Respondet autem Servator pulchre, dicens: Venit Joannes in via justitiæ, neque comedens, nec bibens, carnem scilicet et vinum, nam absque aliis non potuisset vivere, et dicunt: Dæmonium habet. Venit Filius hominis comedens et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax et vini potor, amicus publicanorum et peccatorum (Matth. x1), propterea quod comedat et bibat. Quid nos ergo faciemus? Nec cos qui vituperant sequamur, nec eos qui laudant. Sed vel cum Joanne ratione jejunemus, etiamsi nobis dicant Judæi : Dæmonium habetis; vel cum Jesu sapienter vinum bibamus, si corpus indigeat, etiam si nobis dixerint : Ecce homines voraces et vini potores. Neque enim revera esca est aliquid, nec potus, sed fides quæ per charitatem extenditur operibus. Cum enim omnem actionem fides fuerit consecuta, condemnari non potest qui comedit et bibit, propter fidem. Quidquid enim non est ex fide, peccatum est (Rom. xvi). Sed quando aliquis ex voluptuariis, vel ex iis qui quodlibet aliud peccant, dicit: Fide participo, vel aliquid aliud ago, a ratione aliena cupiditate, vel corrupta conscientia innitens fidei, labitur. Servator enim distinxit, dicens: A fructibus ipsorum cognoscetis eos (Matth. vii). Quod autem fructus eorum qui divina ratione vitam instituunt et spiritali intelligentia, sit, ex divini Apostoli sententia, charitas, et gaudium, et pax, et longanimi

« PoprzedniaDalej »