Obrazy na stronie
PDF
ePub

Ideoque dixi vobis, nisi et manibus vestris palpaveritis, nolite testificari.

autem ejus ille laicus erubuit, videns eum nudum; ▲ Cessate jam. Et ecce erant manipuli messis tritiei. et rogavit homines illos, dicens: Revertimini, quia senex iste mente excessit; veniensque ad senem, dixit ei: Quid hoc fecisti? Omnes enim dicebant : Quia dæmonium habet senex iste. Qui dixit: Et ego volebam hoc audire.

37. Dicebant de quodam fratre, quia sedebat in eremo, et seducebatur a dæmonibus per annos plurimos, ipse vero existimabat, quia angeli essent. Egrediebatur autem pater ejus secundum carnem per tempus, et visitabat eum. Una autem dierum tulit bipennem secum, dicens: Quia revertens afferam mihi pauca ligna. Et præveniens unus dæmonum, dixit ad filium ejus: Ecce diabolus venit ad te in similitudinem patris tui, habens bipennem in sporta sua, ut impugnet te tu ergo præveniens, tolle bipennem ab eo, et repugna illum. Igitur pater ejus venit secundum consuetudinem, et accipiens filius

36. Interrogaverunt quidam seniores abbatem Pastorem, dicentes: Si viderimus aliquem fratrem peccantem, arguemus eum? Respondit eis abbas Pastor: Ego interim si necesse est transire per inde, et videro eum peccantem, prætereo, et non argno eum sed quia scriptum est : Quæ viderunt oculi tui, his testimonium perhibe (Prov. xxv); ideo ego dico vobis, quia si non palpaveritis manibus vestris, nolite testificari. Aliquando enim quidam frater seductus est in hujuscemodi re, et apparuit ei quasi quod B ipsius bipennem ab ipso, percussit eum, et occidit. frater quidam cum muliere peccaret. Qui cum multum impugnaretur a cogitationibus, existimans simul eos coire, abiit et pulsavit eos pede suo, dicens :

ROSWEYDI

662 (1) Incarduum.] Ita Parisiensis editio et Ms. Aquicinctin.; sed Germ. editio, incardium. Lugdunen., incordium. An non idem quod Græcis ¿yxápStov? quod medium cujusque rei, seu interna pars et medulla cujusque ligni, quod alio nomine dicitur ἐντεριώνη. Sit hic ἐγκάρδιον in palma. Vide Onomasticon.

(2) Quia virtutem.] Vide dicta supra, libro 1 ad Vitam sancti Antonii, cap. 37, num. 78, quomodo quædam inter baptismum et ingressum religionis sit similitudo.

(3) Unus peregrinus, et unus inchoris.] Ita Mss. et veleres editiones. Pro inchoris, Parisiensis editio, incola. Bona quidem est ea interpretatio, sed auctor usus est voce Græcanica, yxops. Sic in sacris Litteris, Ecclesiastici xx, Homo acharis, quasi fubula vana. Male in edit. Coloniensi et Speculo Exemplo rum postremo recognito, in choris. Vide Onomasti

con.

(4) Ille impius.] Vide dicta ad Vitam sancti Pachomii cap. 39, num. 79, quomodo sepultura ad præmium vel poenam conferat.

(5) Cyrion. Varia hic lectio erat, ut difficile sit verum nomen eruere. Parisiensis Histirion. Ms. Audomar, Cyrion, quam retinui. Id nomen militis occurrit in Martyrologio Rom. Beda, Usuardı, Adonis, 9 Martii, qui Sebastæ Licinio imp. affectus est martyrio. Item alius 14 Febr. officio presbyter, laurea martyr. idque Alexandria. Forte hic ipse noster, qui in Scythi apud Alexandriam vixit. Ruffin., libro i Hist., cap. 8, Scyrionem monachum habet in Apeliote suo tempore monachum.

C

Et continuo adhæsit ei spiritus malignus, et offocavit eum.

NOTATIO.

lius noster, nomia, a νέμω; unde νομοι et νομαι Ægyptiorum, ut intelligatur certa terræ portio.

(1) Et minat me hinc.] Verbum minare usurpatum non ecclesiasticis tantum scriptoribus, sed etiam profanis. Vide Onomast.

(8) Temporibus Juliani.] De auctore necis Juliani varia auctorum relatio. Vide Baronium tomo IV Annal. copiose hac de re agentem.

(9) Hor.] Frater Joannes Maria, magister sacri Palatii, in indice librorum expurgandorum hic notat :, Hic est ille Or hæreticus Origenista, cujus Hieronymus meminit ad Ctesiphontem, quem pro sancto ohtrudere conatus est miserabilis Evagrius; quocirca umbræ virtutum ejus in ventum abierunt. Hactenus ille. At non Evagrium, sed Ruffinum auctorem esse librin de Vitis Patrum, in cujus capite 2 mentio fit Hor vel Or, docui fuse prolegomeno generali 4.

(10) Levitionem.] Ita Mss. et Parisiensis editio. Editi quidam lebetonem, alii lebitonem. Vario modo nomen hoc Græcis scriptum et elatum, unde et in Latino diversitas. Vide Onomasticon.

(11) In Raythum, ubi sunt LXX arbores palmarum.] Menolog um 14 januarii, de Martyribus 43 in Raitho: Ubi sunt xi fontes et LXX arbores paimarum, › quæ in Menæis ita Græce habentur. In sacris Litteris palmarum harum mentio est Exodi xv, quo alludit divus Hieronymus, epist. 4, ad Rusticum:‹ Et inter palmarum arbores myrrhæ amaritudo monstra

ta est.)

(12) Macario.] Frater Joannes Maria Brasichellensis, qui supra, hic notat : Circumspecte lege hanc de cranio a Macario reperto narrationem; nam quod Ad hanc senum prædictionem respicit, ut opinor, cum placitis theologiæ haud recte cohæreat, ut apoTheodorus Alexandrinus abbas apud Sophronium in crypha a multis rejicitur. Vide Bellarminum, libro Prato Spirit., cap. 54: Venimus, inquit Sophronius, de Purgatorio, cap. 18. Sed eamdem explicat postea Theremithem ad abbatem Theodorum Alex- sanctus Thomas in iv Sent., Dist. 45, q. 2, art. 2, ad andrinum. Aitque nobis senex: Filioli, multam re- Div. Consule Sixtum Senens., annot. 45, lib. v Bibl.

vera perdiderunt Scythiote monachi juxta senum prædictionem. Credite enim mihi, filii, quia magna erat charitas apud Scythiotas magna abstinentia, magna discretio.

(6) Metere cum eo sep'em nomina.] Quæ hæc nomina, non satis capio. Si Græcus adesset textus, forte lucem aliquam afferret. Apud Pelagium libello xvii, num. 20: Susceperunt certum spatium sexaginta modiorum, quod meterent. Apud Ruffinum, supra lib. 1, cap. 18, in Serapione: Atque ex ea mercede octogenos unusquisque modios frumenti plus minus conquireret. Nondum tamen ex his li quet, quid sint nomina. Suggerebat Petrus Larisse

Ilactenus ille.

Historiam hanc de cranio citat ex I. IV Vitarum Patrum Dionysius Carthusianus, libello de quatuor novissimis, art. 52. Breviate tamen, omittens ea que hic dicuntur de relaxatione pœnarum damnatorum, credo, quod rem eam inter scholasticos videret maxime controversam, dum quisque rem hanc interpretari conatur.

Bellarminus, tomo II, controv. 3, 1. 1, de Purgatorio, cap. 18, existimavit eam rem reperiri apnd solum Damascenum, oratione de Defunctis; et quia ille ex Palladii historia Lausiaca citat, in qua nunc non exstat, existimavit rem falsam et apocrypham.

Sed mentio ejus rei in Menæis Græcorum, 19 Ja- Α nuarii, 663 et hoc loco apud Pelagium, et supra apud Ruflinum, libro ult, num. 172, et apud Joannem Damascenum, libro de iis qui in fide dormierunt, ubi ita hanc Macarii historiam Græce narrat: Πρὸς τὸ ξηρὸν γὰρ κρανίον πυθόμενος περὶ τῶν κεκοιμημένων, μετ μάθηκεν ἅπαντα. Εἶτα πρὸς τούτῳ, οὐδέποτε τοίνυν τινὰ παραμυθίαν εὑρίσκεται ἦν γὰρ ὁ ἅγιος συνήθως ποιῶν ὑπὲρ τῶν κεκοιμημένων εὐχὰς, καὶ γνῶναι ἐφίετο εἰ ἄρα πρὸς ὄνησιν γίνονται· τοῦτο δὴ βουληθεὶς ὁ φιλόψυχος ἐπιδείξασθαι Κύριος, καὶ τὸν ἑαυτοῦ πληροφορείσθαι θε ράποντα, τῷ ἔυρανθέντι κρανίῳ λόγον ἀληθείας ἐνέπνευσεν. Οτε, φησὶν, ὑπὲρ τῶν νεκρῶν τὰς δεήσεις προσφέρεις, τότε παραμυθίας μικρὰς αἰσθανόμεθα : Macari's ex cranio ario sciscitando de defunctis pleraque edidicit. Et quia faciebat pro consuetudine sua pro defunctis preces, scire que desidera bat, nunquid illis prodessent, et an consolatio eis inde proveniret ; Deus animarum amator, volens hoc servo suo plus ribus et cer is argumentis patefacere, cranio, quod exaruerat, verbum veritatis inspiravit. Prorupit enim cranium in hæc verba : Quando pro mortuis offers preces, consolatiunculam sentimus. D

Quare interpretatio aliqua quærenda. Quam vide apud divum Thomam in iv, d. 45, art. 2, q. 2, qui ait, damnatos recipere non veram aliquam pœnarum mitigationem, sed solum inane et fallax aliquod gau'dium; quod nimirum videant se habere socios in penis, quale est gaudium dæmonum, cum aliquem decipiunt. Ibidem divus Thomas refutat variorum scholasticorum interpretationes hujusce loci. Certe cum veteres scholastici in rei hujus explicatione laboraverint, non habuere eam pro apocryphia.

(13) Ad civitatem Atheniens um.] idem occurrit supra, ad librum cxi, n. 84. Gegorius Nazianzenus, oratione in laudem Basilii ritom describit quo tirones ccedentes Atenas excipieban ur : Ἐπεὶ δ ̓ ἂν οὖν τι ἐπιστῇ τῶν νέων, καὶ ἐν χερσὶ γένηται τῶν ἐχόντων, γίν νεται δὲ ἡ βιασθείς ἢ ἑκών, νόμος οὗτός ἐστιν αὐτοῖς Αττικὸς, καὶ παιδιὰ σπουδή σύμμικτος. Πρῶτον μὲν ξεν- C αγείται παρά τινι τῶν προειληφότων, ἢ φίλων, ἢ συγγε νῶν, ἡ τῶν ἐκ τῆς αὐτῆς πατρίδος. ἢ τῶν όσοι περιττοὶ τὰ σοφιστικὰ καὶ προσαγωγοὶ τῶν λημμάτων, κἀντεῦθεν μάλιστα διὰ τιμᾶς ἐκείνοις· ἐπεὶ καὶ τοῦτο μισθός ἐστιν αὐτοῖς τῶν σπουδαστῶν τυγχάνειν. Ἔπειτα ἐρεσχελεῖται παρὰ τοῦ βουλομένου παντός· βούλεται δὲ αὐτοῖς οἶ μαι τοῦτο, τῶν νεηλύδων συστέλλειν τὸ φρόνημα καὶ ὑπὸ χεῖρα σφῶν ἀπ' ἀρχῆς ἄγειν. Ἐρεσχελεῖται δὲ παρὰ μὲν τῶν θρασύτερον, παρὰ δὲ τῶν λογικώτερον, ὅπως ἂν ἀγραφίας ἢ ἀστειότητες ἔχη. καὶ τὸ πράγμα τοῖς μὲν ἀγνοῦσι, λίαν φοβερὸν καὶ ἀνημερον, τοῖς δὲ προειδόσι, καὶ μάλα ἡδὺ καὶ φιλάνθρωπον πλείων γάρ ἐστιν ἡ ἔν· δειξις, ἢ τὸ ἔργον τῶν ἀπειλουμένων. Ἔπειτα πομπεύει διὰ τῆς ἀγορᾶς ἐπὶ τὸ λουτρὸν προαγόμενος· ἡ πομπὴ δέο διατάξαντες ἑαυτοὺς στοιχηδόν κατὰ συζυγίαν ἐκ διαστήματος, οἱ τελοῦντες τῷ νέῳ τὴν πρόοδον, ἐπὶ τὸ λου τρὸν προπέμπουσιν· ἐπειδ ̓ ἂν δὲ πλησιάζωσι, βος τε πολλῇ καὶ ἐξάλμασι χρώμενοι, καθάπερ ἐνθουσιώντες (κελεύει δὲ ἡ βοὴ, μὴ προβαίνειν, ἀλλ ̓ ἵστασθαι, ὡς τοῦ λουτροῦ σφᾶς οὐ παραδεχομένου) καὶ ἅμα τῶν θυρῶν ἀρασσομένων, πατάγῳ τὸν νέον φοβήσαντες, εἶτα τὴν εἴσο οδον ζυγχωρήσαντες, οὕτως ἤδη τὴν ἐλευθερίαν διδόα σιν, ὁμότιμον ἐκ τοῦ λουτροῦ καὶ ὡς αὐτῶν ἕνα δεχόμεν

D

"

νοι. Καὶ τοῦτό ἐστιν αὐτοῖς τῆς τελευτῆς τὸ τερπνόπατον,
ἡ ταχίστη τῶν λυπούντων ἀπαλλαγὴ καὶ κατάλυσις :
Cum autem juvenis quispiam accesserit, atque in
eorum a quibus captus est manus et potestatem ve-
nerit (venit autem vel sponte, vel coactus), tum vero
Attica hæc illis consuetudo est, ludusque rei seriæ
admistus. Primum apud eorum aliquem, qui priores
ipsum arripuerint. hospitio accipitur, vel amicorum,
vel propinquorum, vel qui ejusdem sunt patriæ, vel
qui sophistices artem apprime callent, ac lucra ma-
gistris conciliant, eoque nomine apud eos in summo
honore ac pretio sunt, quandoquidem illis mercedis
loco est habere qui ipso um commodis studeant.
Deinde a quolibet cavillis lacessitur : quod quidem,
ni fallor, eo faciunt, ut novitiorum animus contra-
hant, atque a principio ipsos in potestatem redigant.
Lacessitur autem ab aliis audacius, ab aliis eruditius,
prout ille vel rusticis et ineptis est moribus, vel ur-
bani ate præditus. Atque id ignaris quidem horren-
dum valde et inhumanum videtur, iis autem perquam
jucundum et suave, qui hoc prius norant. Amplior
enim est hæc minarum ostentatio, quam res ipsa.
Tum per forum ad balneum cum pompa deducitur.
Pompa autem hoc modo se habet. Qui deducendi
juvenis munere funguntur, ordine collocati, atque
æquis spatiis distincti, bini eum ad balneum antece-
dunt. Cum autem propius accesserint, quasi fanatico
furore correpti, clamorem ingentem cum saltitatione
tollentes (hic autem clamor, ne ulterius progredian -
tur, vetat, sed ut insistant, tanquam eos balneum
minime admittat) simulque pulsatis januis, cum per
strepitum juveni metum incusserint, postea concesso
ingressu, ita demum eum in libertatem asserunt, al-
que a balneo redeuntem deinceps ut æqualem ac so-
dalem accipiunt. Atque hoc ipsis est totius hujusce
cæremoniæ jucundissimum, nimirum ab his qui mo-
le-tiam exhibent quamprimum liberari. Atque hinc
fluxisse videtur mos quarumdam Academiarum, quo
tirones e triv al bus scholis ad publica Academiarum
gymnasia accedentes probantur, exercentur, et dedo-
lantur, uti f. Colona, Basile, et in aliis aliquot
Germaniæ Academiis; quam Beanorum depositionem
vocant. Alibi dicuntur pupillatu exui. Vide Antonium
Possevinum nostrum, libro 1 Bibliothecæ selectæ,
cap. 19; Jacobum Pontanum nostrum, volumine 1
Dialogorum Latinitatis, progymnasm. 84; Jacobum
Middendorpium, libro i de Academiis, cap. 16.

(14) Meus codex.] Socrates, libro IV, e. 18, juxta Latinum textum hoc Antonii apophthegma ia ex Evagrii Practico seu Monacho citat : Αντονίῳ προσἦλθέ τις τῶν τότε σοφῶν, καὶ Πῶς διακαρτερεῖς, εἶπεν, ὦ πάτερ, τῆς ἐκ τῶν βιβλίων παραμυθίας ἐστερημένος ; Τὸ ἐμὸν βιβλίον, ἔφη ὁ ̓Αντώνιος, ο φιλόσοφε, ἡ φύσις τῶν γεγονότων ἐστί, καὶ πάρεστιν ὅτε βούλομαι τοὺς λότους ἀναγινώσκειν τοὺς τοῦ Θεοῦ : c Cuidam ex eorum numero qui id temporis sapientes sunt habiti, ad Antomum illum justum accedenti, quærentique quo pacto vitam posset sustentare, solatio illo quod ex libris capi solet orbatus, respondit: Meus liber, ο philosophe, est natura rerum a Deo conditarum, que, quotiescumque animo lubitum sit meo, libros ipsius Dei ad legendum suppeditat. Ita solemne sanctis viris in creaturis Deum legere.

DE VITIS PATRUM

LIBER SEPTIMUS,

SIVE

VERBA SENIORUM

AUCTORE GRÆCO INCERTO,

INTERPRETE PASCHASIO S. R. E. DIACONO.

PRELUDIUM.

664 Nihil habeo quod huic libro præmittam, præter jam dicta in prolegomeno generali 9, ubi diximus auctorem esse græcum incertum, quem nondum vidi a quoquam proditum; et Prolegomeno 14, ubi de Pascha3io interprete inquisivimus.

Prologus.

Domino venerabili patri Martino presbytero et abbati Paschasi us.

Vitas Patrum Græcorum (ut cætera) facundia studiose conscriptas, jussus a te, sanctissime pater, in Latinum transferre sermonem, in insolito, si licuisset, opere renuissem. Neque enim unquam quid scribi, ve legi, vel excudi potest, ingenio aut conscientia cordis prohibente. Scire enim me quod nihil sciam, non audeo dicere, ne verbum hoc sapientissimo Socrati surripiam. Sed quia tua pariter necesse est jussione utar, non gloriabor ingenio; sed fidem quam tibi debeo etiam in opere injuncto præstabo. Verum quia eloquentium virorum libri sunt plurimi sermone Latino conscripti, quorum lectionis expertum esse le etiam astruente testificor, si quid de illis aut hic insertum forte repereris, 665 ut minus elegantur expressum, ne meæ culpæ deputetur, exoro; quia sicut in dato mihi Codice reperi ea scripta, sic transtuli, licet nec ea studiose posse me proferre profiteor. Unde restat ut quod te jubente cœpi, te orante perficiam : quæ tamen si scribenda decreveris, ut tuo polire sermone digneris, exposco. Neque enim mihi liquebit quædam placuisse tibi., si non et aliqua displicuisse cognoverim.

VERBA SENIORUM.

CAPUT PRIMUM.

Contra gastrimargiam devincendam et desideria gulæ. 1. Quidam frater, quemadmodum in cella propria degere deberet, abbatem Sisoium requisivit (Ruff., l. iit, n. 44 ). Cui respondit abbas Sisoi: Comede, inquit, panem tuum, et salem, et non sit tibi necessitas aliquid excoquendi, aut longius evagandi.

Alteri quoque idem requirenti, respondit Daniel propheta, cum dixit: Panem desideriorum non comedi ( Dan. x).

2. Dixit unus senex ad alterum senem habentem

A charitatem, et suscipientem tam monachos multos quam sæculares Lucerna quidem multis lucet, rostrum tamen proprium incendit (Append. Pallad., c. 20, n. 9).

3. D xit unus ex Patribus: Quia invenitur homo multum comedens, et adhuc esuriens, continens se; alter autem comedit parum, et satiatur (Ruff., I. III, n. 48; Pelag., libell. x, n. 99). Qui autem multum comedit, et adhuc esuriens continet se, majorem mercedem habet, quam ille qui parum comedit, et satiatur.

4. Dixit quidam senex: Ne quod desideraveris, A Quem cum vidissent fratres a longe, egressi sunt aliquando manduces : comede autem quod transmissum tibi fuerit a Domino, et gratias age ( Ruff., l. 11, n. 49).

5. Quidam frater impugnabatur a spiritu blasphemiæ, et erubescebat dicere; et quoscunque audisset magnos senes, pergebat ad eos ut illis declararet ; et mox ut pervenit, erubescebat dicere ( Ruff., l. 11, n. 57). Cum tamen frequenter ad abbatem Pimenium veniret, vidit eum senex habentem cogitationes, et dixit ei: Ecce frequenter venis ad me habens cogitationes, et sic iterum remeas tristis, tecum illas portans: dic ergo, fili mi, quid est quod babes? At ille dixit: In blasphemia impugnat me diabolus, et erubesco dicere. Et mox ut aperuit causam, levior ejus impugnatio apparuit. Et dixit ei senex Ne B contristeris, fili; quando enim hæc cogitatio advenit, dic Ego hac causa opus non habeo : blasphemia tua super te sit, Satanas. Hanc enim causam anima non vult quamcunque causam anima noluerit, non diu permanebit. Et ita frater ille discessit.

6. Dixit abbas Moyses: Per has quatuor res pollutionis passio gignitur: per abundantiam escæ et potus, et satietatem somni, per otiam et jocum, ornatis vestibus incedendo (Ruff., l. 111, n. 58).

et

7. Idem dixit: Corporeæ multæ sunt passiones. Et dicit ei frater: Et quæ sunt, abba? At ille respondit: Quia Paulus apostolus dicit: Fornicatio et immunditia, vel omnis cupiditas nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos (Ephes. v); visus quoque et fiducia frequenter ad prælium veniunt.

obviam ei; et unusquisque sperans quod apud se maneret, præparabat se. At ille requirens cellam Theopisti, ad eum profectus est. Cumque cum gaudio illum suscepisset, et essent uterque soli, dicit ei abbas Macarius ; Quemadmodum tecum est, frater? At ille respondit: Interim grationibus tuis bene est. Et senex ait: Non te impugnant 666 cogitationes? At ille ait: Interea bene sum. Erubescebat enim dicere. Et dicit ei senex Ecce quot annis sum in solitudine, et ab omnibus honoror; et in hac ætate, cum sini senex, molesta sunt mihi cogitationes. Respondit Theopistus, et ait: Crede, abba, quoniam et mihi. Tunc senex singulas cogitationes quasi se impugnantes fingebat, usquequo confiteretur illi totum Theopistus. Post hæc dixit senex : Quemadmodum jejunas? At ille dixit: usque ad nonam. Dicit ei senex: Jejuna usque ad vesperam, et de Evangelio vel de aliis Scripturis, sine cessatione semper aliquid meditare et quoties tibi aliqua cogitatio supervenerit, nunquam deorsum aspicias, sed sursum oculos cordis intende, et mox Dominus adjutor tibi erit. Et ita discessit ad propriam solitudinem. Et dum insisteret orationi, circumspiciens viam, iterum vidit dæmonem eumdem, et requirit eum : Quo vadis? At illi simili modo, fratres commonere, respondit. Cum autem reverteretur, interrogavit eum senex: Quemadmodum nunc se habent fratres? At ille dixit: Male, quoniam omnes agrestes effecti sunt, et quod de omnibus pejus est, unum quem habui amicum Cobedientem mihi, et ipse nescio unde conversus, omnibus asperior est; et juravi me non calcaturum illum locum, nisi post multum tempus. Et hæc didiscessit.

cens,

9. Interrogavit quidam frater super cogitationes suas abbatem Pimenium. Et respondit senex : Monachus si ventrem, et luxuriam, et linguam renuerit, et vagationem non fuerit sectatus, confido quia non morietur, sed vivet in perpetuum (Ruff., l. 11, n. 63, Pelag., libell. v, n. 9)

10. Duo fratres ad abbatem Eliam venerunt, impugnati a cogitationibus (Ruff. l. 11, n. 64). Et videns eos senex, quod corpulenti essent, tanquam ad discipulum suum subridens, dixit: Vere, frater, ego erubesco pro te, quia sic in sagina nutristi corpus

8. Abbas Macarius referebat quod cum maneret in illa solitudine ubi solus residebat (Ruff., lib. 10, n. 61; Pelag., libell. xviii, num. 9), inferius autem fuit altera solitudo, quæ plena erat multis fratribus, sero per viam circumspiciens, vidit dæmonem venientem in figura hominis vestitum linea tunica perforata; et per singula foramina vasa parva pendebaut, et dixit ei senex: Quo vadis, maligne? Et respondit ei: Vado commonere fratres qui sunt inferius. Ait senex : Et propter quid tot vascula tecum fers? At ille dixit: Gustum fero fratribus; et ideo tanta fero, ut si unum non placuerit, porrigam aliud ; quod si et illud displicuerit, ostendam aliud; et sic fieri non potest, nisi unum aliquid ex illis placeat eis. Et hæc dicens, discessit. Permansit autem se- D tuum : quia esca vermium sumus, cum profitearis te nex in eodem loco, iterum per viam circumspiciens, usquequo dæmon rediret et cognosceret quæ indicaret. Et cum rediret, dixit ei: Salvus sis. At ille respondit : Quid mihi istud verbum, quia omnes mibi contrarii facti sunt, et nullus consilis meis acquiescit? Dixit ei senex Ergo neminem ibi habes amicum? At ille respondit: unum habeo amicum, ipse mihi consentit. Et quoties viderit me huc atque illuc, cito convertitur ad me velut ventus. Cumque nomen ejus ab eo requisivit, dixit: Quia Theopistus [Ruffin,, Theopemptus; Pelag., Theoctistus] dicitur. Et mox evanuit. Exsurgens itaque confestim abbas Macarius, descendit ad inferiorem eremum.

esse monachum; pallor enim cum humilitate, et macies, decus est monachi. Item dixit : Quia monachus edens multum, et operans multum, non confidat ; qui autem parum edit, etiam si parum operetur, confidat et agat viriliter.

CAPUT II.

Contra philargyriam, et de perfecta abrenuntiatione.

1. Quidam juvenis volebat abrenuntiare mundo (Ruff. l. 111, n. 67; Pelag., libell. xiv, n. 4), et frequenter eum egressum de domo sua revocabant cogitationes involventes plurimis negotiis; erat enim dives valde. Uno die egresso eo, hostes immundi circumdederunt eum, et multum pulverem excita

verunt ante illum. Ille vero confestim exspolians se, ▲ compunctus, et agens pomitentiam, factus est et et jactans vestimenta sua, currebat nudus ad mona- ipse strenuus monachus, ex actibus suis quos vidit. sterium. Declaravit autem Deus uni seni, dicens : CAPUT IV. Surge, et suscipe athletam meum. Surgens ergo senex, obviavit illi nudo; et cognoscens causam, admiratus est, et dedit illi habitum monachalem. Quando autem aliqui veniebant ad senem requirere de cogitationibus variis, instruebat eos de abrenuntiatione mundana, et dicebat. lilum fratrem requirite, qui nec indumenta sui corporis servavit, quia ego ad mensuram renuntiationis istius necdum perveni,

2. Dicebat autem Paulus abbas Galata : Si aliquas res voluerit monachus in cella sua habere præter eas sine quibus non potest vivere, frequenter cogitur e cella egredi, et ita a dæmonibus prævaricatur B ac decipitur (Ruff., l.m, n. 72). Hic autem ipse Paulus in una quadragesima cum sextario lentis et parvo vasculo aquæ perduravit, et unam mattulam faciens, eamdem texebat et retexebat, ne tantummodo foras exiret.

3. Quidam frater requisivit senern, dicens: Fac, abba, charitatem, et dic mihi sermonem, quid debeam in juventute congregare, ut habeam illud in senectute. Respondit senex: Aut Christum adipiscere, et cogita de te; aut certe pecuniam, ne mendices; ergo tuum est eligere aut Dominum Deum, aut mammonam.

4. Frequenter abbas Agathon suum discipu.om commonebat, dicens: Ne aliquando tale aliquid tibi

Quad tolerantia paupertatis in requiem ducit. 1. Dicebat unus ex senibus: Nihil invenimus seriplum de Lazaro illo paupere quod aliquam virtutem fecisset; nisi hoc tantum, quia nunquam adversus divitem murmuravit, quamvis illi nullam misericordiam faceret; sed cum gratiarum actione portavit laborem paupertatis suæ, ideoque in sinum Abrahæ susceptus est.

2. Item dixit: Quia non oportet quemquam cogitare, nisi de timore Dei. Nam etsi coactus fuerit de corporali necessitate esse sollicitus, nunquam cogitet de ea ante tempus.

CAPUT V.

De reprimenda avaritia.

1. Abbas Silvanus dum modicum discessit a cella, discipulus suus Zacharias cum aliis fratribus sepem horti amovit, et fecit hortum majorem. Quod postquam regressus senex agnovit, tulit melotemn suam ut discederet. At illi projicientes se ad pedes ejus, propter quid hoc faceret, ut indicaret, postulabant, Tunc senex ait: Non ingredior, inquit, in cellam hanc, nisi sepes fuerit in locum suum revocata. Quo mox facto, ita regressus est.

2. Quidam frater requisivit senem, dicens: Si mihi debet paucos nummos frater, jubes ut repetam eos (Ruff., 1. m, n. 170)? Cui senex: Semel tantummodo illi dic cum humilitate. At ille dixit:

acquiras, quod fratri te petenti dare pigeat, et per C Quod si semel dixero, et nihil mihi dederit, quid fa

hoc inveniaris mandata Dei transgrediens. Qui petit, da ei; et volenti a te mutuari, ne avertaris (Lucæ vi). CAPUT III.

Nihil dolendum monacho, si quid perdiderit aut amiseril.

1. Abbas Macarius dum esset in Ægypto, et egressus fuisset de cella sua, regressus invenit quemdam latronem furantem id quod in cella sua haberet ·( Ruff., 1. 1, num. 73; Pelag., libell. xvi, n. 6 ). Stetit ergo et ipse tanquam peregrinus, et carricavit animal cum illo; et cum magna patientia deduxit eum, dicens: Nil intulimus in hunc mundum (I Tim. vi): Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut illi placuit, ita factum est, benedictus Dominus in omnibus.

2. Quidam frater vicinus cujusdam magni senis, occulte ingrediebatur cellam ejus; et quidquid habebat senex, furabatur ( Ruff., 1. m, n. 74; Pelag., libell. xvi, n. 19). Cum autem videret senex, non illum arguebat, sed amplius operabatur, dicens : Puto, 667 frater ille necessarius est. Habebat ergo senex grandem tribulationem ex penuria panis. Cum autem moriturus esset, et circumdedissent eum alii fratres, ille cum vidisset illum fratrem qui solebat illi furari, dicit ei: Accede huc ad me, frater. Et apprehendens manus ejus, osculatus est eas, dicens: Gratias ago manibus istius fratris, quia propter cum arbitror me iturum in regnum coelorum. Ille autem

ciam? Tunc senex ait: Ulterius ei nihil dicas. At ille iterum ait: Et quid faciam, quia non possum vincere cogitationem meam, nisi fuero illi importunus? Dicit ei senex: Dimitte cogitationes tuas, tantummodo fratrem tuum ne contristeris, quia monachus es.

3. Abbas Agathon volentibus emere opera manuum suarum, cum requie vendebat: pretium autem erat, cribri quidem nummi centum; sportellæ vero, ducenti quinquaginta; et volentibus comparare dicebat pretium, et quidquid illi dedissent, suscipiebat tacens, nec aliquando dinumerans. Dicebat enim: Quid mihi prodest concertare cum illis, ut illi peccent forsitan jurantes, et quando superfuerint nummi, eroD gem illos fratribus? Sed quia Deus non vult hujuscemodi eleemosynam a me, neque illi placet ut aliquem permittam in sacrificando peccare. Et dum illi frater diceret ; Et panis in cellam unde venturus est? dixit ei: Quid enim panis hominum in cella? CAPUT VI.

Contra iram, et de origine iræ.

1. Dixit quidam ex sanctis Patribus (Ruff., l. u, n. 76) Ira per hos quatuor actus exsurgit, propter cupiditatem avaritiæ dandi et accipiendi,fresque alienas rapiendi, et si quis propriam sententiam amans defendit; et si quis se vult honoribus esse dignum; et si quis doctorem se esse volt, plus omnibus sapientem se esse sperans. Ira etiam per hæc quatuor

« PoprzedniaDalej »