Obrazy na stronie
PDF
ePub

LIBER PRIMUS,

AUCTORE DIVO HIERONYMO PRESBYTERO, ET ALIIS VARIIS.

PRÆLUDIA IN VITAM SANCTI PAULI,

PRIMI EREMITÆ,
SIVE

13 DE HOC IPSO PAULO EJUSQUE VITA TESTIMONIA.

[blocks in formation]

Idem, Catal. illustr. Ecclesiæ Script., cap. 135.
Scripsi vitam Pauli monachi.“

Idem, epist. 22, ad Eustochium.

Hujus vitæ auctor Paulus, illustrator Antonius, et ut ad superioria conscendam, princeps Joannes Baplista.

Idem, epist. 27, ad Eustochium.

Paula sola, si dici potest, et incomitata, ad eremum Antoniorum atque Paulorum pergere gestiebat. Paulinus, prologo vitæ sancti Ambrosii, 4 Aprilis.

14 Hortaris, venerabilis Pater Augustine, ut sicut beati viri, Athanasius episcopus et Hieronymus presbyter, stylo prosecuti sunt vitam sanctorum Pauli et Antonii, in eremo positorum, etc.

Sidonius, carmine xvi Eucharistico, ad Faus!um. Nunc vocat in tunica nudus te Antonius illa, Quam fecit palmæ foliis (f) manus alma magistri.

ROSWEYDI NOTATIO.

(a) Paulo] Pauli primi eremitæ nativitas et obitus, quia nullis consulibus vel imperatorum annis assignata habentur, investiganda sunt ex ætate Antonii, ut recte monuit illustrissimus Baronius; Antonii vero natalem diem et mortualem, expressum habemus in Chronico Eusebii et Hieronymi, certis imperatorum annis. Quibus Christianos ex postrema Pontaci et Scaligeri editione adjungam, qui a posterioribus sunt appositi, cum in Ms. vetustis desint.

Illud ante moneo, Baronium vitiosa editione Eusebii usum, quæ Antonii obitum ponit anno 21 Constantii Junioris. Quare sequar ms. Codicem amandiDum Eusebii, quo utor, ab annis 1000 scriptum C capitalibus litteris, quod indicium antiquitatis est. Cum quo Pontaci et Scaligeri editio hoc quidem loco conspirat. Vitiosam eam editionem esse, qua usus est Baronius, probabo fusius ad Vitam sancti Antonii."

Antonii igitur natalis dies in eo assignatur anno 1 Decii imperatoris quem Pontacus statuit Christi 254, Scaliger 252; mortualis vero anno 19 Constantii Junioris, quem Pontacus statuit Christi 359, Scaliger 357. Cumque hoc posteriore loco in Chronico dicatur Antonius ætatis suæ anno 105 obiisse, juste tantum inter annum 1 Decii et 19 Constantii Junioris intercedit.

Et quidem hac ratione juxta calculum Pontaci et Scaligeri, annus 1 Decii non annumeratur inter annos ætatis Antonii. Alias enim cvi anni ætati Antonii tribuerentur. Qui tamen annumerandus sit annus 1 Decii, et non nisi cv anni inde ad 19 Constantii Junioris annum exsurgant, dicam ad Vitam Antonii.

Jam vero, eum in Vita Pauli dicatur Antonius fuisse xc cum Paulum invisit, quo ipso tempore Paulus obiit cx existens annorum, ut in eadem Vita habetur; et Antonius vixerit cv annos, ut jam dictum; sequitur Antonium supervixisse Paulo annis xv.

Pauli igitur obitus statuendus est xv annis ante mortem Antonii. Cum autem Antonius obierit anno 19 Constantii seu Christi 359 secundum Pontacum, vel 357 secundum Scaligerum, manifeste deducitur Paulum obiisse anno 4 Constantii, qui est Christi 344 putatione Pontaci, vel 342 putatione Scaligeri.

Unde natalis Pauli statuendus est anno 7 Alexandri imperatoris qui est annus Christi 231 juxta Pontacum, vel 229 juxta Scaligerum.

Ergo anno 5 Gordiani, qui est Christi 245 secundum Puntaeum, vel 243 secundum Scaligerum, agebat Paulus annum 15, qui annorum circiter xv dicitur fuisse ab Hieronymo, cum post mortem parentum relictus est hæres.

Cum vero Hieronymus dicat in ejus Vita, eum se

Quo quid vanius dici aut fingi potest?

cessisse in villam remotiorem, cum persecutionis A Græca atque Latina Ecclesia hactenus locum habuit. procella detonaret, scilicet Decii et Valeriani, de quibus apud eum præcedit; si ad annum 1 Decii fugam Pauli referas, qui est 254 secundum Pontacum, vel 252 secundum Scaligerum, sequitur tunc Paulum fuisse annorum xxiv.

Cæsar certe Baronius (ut in notationibus ad hanc Vitam fusius) Pauli fugam Decii anno 1 ponit, cui parallelum facit Christi annum 253; ejusdem vero obitum statuit anno 7 Constantii, Christi vero 343. Sed inemendatum, ut dixi, secutus est Eusebii codicem, in anno mortis Antonii, quem fundum suæ structuræ statuit; quo labefactato, corruere reliqua

necesse est.

Mirus Florarii sanctorum ms. calculus, quod Pauli obitum ad Christi annum 355 refert; mirabilior vero .Theodorici Loher a Stratis, qui Coloniensem editionem Vitarum Patrum curavit. Ille enim ad finem vitæ Pauli anuotavit, obiisse eum circa annum Domini 287, qui erroneum eum calculum a Petro in Catalogo sanctorum, lib. 11, cap. 60 accepit.

(b) Nos] Baronius, tom. III, anno Christi 343, Constantii et Constantis imperatorum 7. Cujus (Pauli) quidem vita historiæ, divina 15 Providentia bene consultum voluit, ut a sancto Hieronymo scriberetur, viro ab omni fabularum commento longissime abhorrente, et qui non nisi sibi exploratissima, stylo suo, perpetuæ memoriæ potuerit consecrasse; cum præsertim sui sæculi res gestas conscribens, a quovis prudente mendacii redargui valuisset, atque a quolibet e vulgo homine pariter derideri; et qui sciret se adversarios emunctæ naris habere, quamlibet, levissimam licet, occasionem captantes ipsius scripta carpendi.

B

At (quod do.endum est) quæ tot succedentia sibi sæcula assidua lectione probarunt, et venerata sunt scripta, effugere minime potuerunt nostri temporis Hagiomachos Aristarchos, ex Hippocentauro atque Fauno, quorum in ejus vitæ Actis mentio habetur, ducentes argumentum, totum id, quod scribitur lu- C dicrum esse commentum. Hactenus Baronius.

Qui autem illi Hagiomachi sint, qui vitam hanc commentum esse censuerint ludicrum, ob memorian in ea Hippocentauri atque Fauni, mihi inexploratum est. Imo vero ludicrum eorum argumentum esse, patebit notatione ad eum locum. Alia ratione Erasmus et Magdeburgenses Centuriatores lusisse in hac Vita volunt sanctum Hieronymum: de quo mox.

(c) Paulo seni Paulum seniorem. ] Ñam Paulus Concordiensis centenarius tantum erat, ut eadem epistola exprimitur: Ecce jam centenus ætatis circulus volvitur. Paulus vero, primus eremita, centum et tredecim annorum, ut habetur in ejus Vita. De Paulo Concordiensi idem divus Hieronymus de illustr. Eccles. Scrip., cap. 53, in Tertulliano : ‹ Vidi ego quemdam Paulum Concordiæ, quod oppidum Italiæ est, senem, etc. De eodem forte divus Hieronymus, epist. 6, ad Florentium: Scripsit mihi et quidam de patria supradicti fratris Ruffini, Paulus senex, Tertulliani sui Codicem apud eum esse, etc. [(d) In dejiciendo sermone.] Mirus Novatorum genius, qui volunt Hieronymum non versatum hic serio, sed lusisse exercendi ingenii causa. Ita ex Erasmo Magdeburgens. centur. iv, cap. 10. Quos vel hic solus locus refutel, quo testatur se tantum abfuisse ab eo, ut rhetorum more stylum hic suum exerceret et extolleret, ut ex industria potius eum, in simpliciorum gratiam, conatus sit dejicere.

Quibus egregie annectit Alanus Copus, vir eruditissimus, dial. 1, cap. 14. At isti, inquit, potius novi ex Magdeburgo rhetores, nimium in rebus seriis ludunt, et orbi nefarie hic illudunt. Atque o stultum et hebetem Gelasium, qui inter Vitas Patrum banc historiam ex Hieronymi auctoritate, non joco, sed serio, ponit (Gelas., d. 15, c. Sancia). Quæ tamen incredibilis stupiditas (si istos tam acutos disputatores audiamus) non in Gelasio solum, sed in tota

D

Quod, ut omnem aliunde auctoritatem seponamus, ipsa narrationis series, et ea præsertim clausula quæ narrationem terminat, perspicue demonstrat. Obsecro, inquit, quicunque hæc legis, ut Hieronymi peccatoris memineris, cui si Dominus optionem daret, multo magis eligeret tunicam Pauli cum meritis ejus, quam regum purpuram cum regnis suis. An hæc ludentis oratoris videntur? pauca certe ista verba non paucas plagas Magdeburgensibus inferunt, ut vel propter ea totam historiæ fidem labefactatam cuperent. Ecce enim memoriam et preces pro defuncto; ecce monachi vestem summo loco habitam; ecce demum monachorum merita (quos cum eorum meritis, quæ nec in eis, nec in quoquam sancto ulla esse dicunt, odiosissime isti exagitant) totis regnis ab Hieronymo præposita.

Qui si nihil aliud, quam periculosa quadam rhetorica, de tanto Patre, et tam seriis rebus ludat; tantaque vafritie sub historiæ titulo fabulam concinnet; non jam dignus est cujus quisquam apud Deum reminiscatur, sed quem omnes potius boni ab eo ita illusi exsecrentur.

Sed bene est, et res omnino in tuto, neque nostra defensione opus habet. Hieronymus enim quasi prævidisset, Magdeburgenses istos olim orituros, et se et Paulum suum, atque Hilarionem quoque, contra istorum ineptias et calumnias defendit. Maledicorum, inquit, voces contemnimus, qui olim detrabentes Paulo meo, nunc forsitan detrahent et Hilarioni ; illum solitudinis calumniati, huic objicientes frequentiam; ut, qui semper latuit, non fuisse; qui a multis visus est, vilis existimetur. Fecerunt hoc et majores eorum quondam Pharisæi, quibus nec Joannis eremus ac jejunium, neque Domini Salvatoris turbæ, cibi, potusque placuerunt. Verum destinato operi imponam manum, et Scyllæos canes obturata aure transibo.

[(e) Eumdem odorem lagena servat.] Eadem phrasi et similitudine sæpius utitur divus Hieronymus: ut epist. 7, ad Lætam: ‹ Recens testa diu et saporem retinet, et odorem, quo primum imbuta est. › Idem, 1. 1 Apolog. adversus Ruffinum: Si litteras didicis ses, oleret testa ingenioli tui, quo semel fuisset imbuta. Et in cap. I ad Ephesios : « Qualisque fuerit liquor, qui novæ testæ infusus est, talem diu testa et odorem retinet, et saporem. Expressum est ex lo Horat. ep. 11:

Quo semel est imbuta, recens servabit odorem
Testa diu.....

16(f) Quam fecit palmæ foliis.] Hieronymus in ejus Vita, cap. 5: Cibum et vestimentum ei palma præbebat. Et cap. 10: Contextis palmarum foliis vestiebatur. Et cap. 13: Quam in sportaruin modum, de palmæ foliis ipse sibi contexuerat. Quam postmodum pius hæres Antonius ex intestati bonis possedit, ut habes cap. 13.

Quæret hic aliquis cur tam pauci veterum Paul Thebai meminerint? Respondeo, quia totam pene ætatem in eremo vixit, ignotus omnibus, sibi Deoque tantum notus. De quo non nisi Antonii relatu pauca quædam cognita. «Nam quomodo in media ælate vixerit, aut quas Satanæ pertulerit insidias, nulli hominum compertum habetur, ut ait Hieronymus in prologo ad hanc Vitam. Quare ipse de principio tantum et fine Pauli pauca se scripturum profitetur, quod ea res ad suam usque ætatem omissa fuerat. Quam causam quoque fuisse existimo cur Hieronymi adversarii jam olim, ut ante vidimus, de Paulo hoc Thebao dubitaverint, existimantes eum non fuisse qui semper in solitudine vixerit, et cujus proinde nuili, præter unum Hieronymum meminissent.

Unde colligi quoque potest divum Hieronymum Pauli eremita gesta posterorum memoriæ primum scriptis prodidisse. Nam et si in Bavarica Bibliotheca quædam Græce exstent, quæ cum Hieronymianis

conveniunt, paucis exceptis, quæ Hieronymus inter- A retulerit, nescio an alicunde colligi possit. Ex prolo

mixta habet; ea tamen existimarim ex Latino Hieronymi textu post translata. Quod si ea Hieronymi ætate exstitissent, ipseque ea vidisset, eorum utique meminisset; nec dixisset, de Antonio tam Græco quam Romano stylo diligenter memoriæ traditum; > de Paulo vero, quod res omissa est. ›

Existimo autem Hieronymun hæc sua de Paulo ex Amatha et Macario Antonii discipulis didicisse, qui illi indicarunt Paulum Thebæum principem rei eremiticæ fuisse.

Quando vero Hieronymus Vitam Pauli in litteras

go hujus Vitæ colligitur eam scriptam, cum adhuc Amathas et Macarius, discipuli Antonii, in vivis erant. Ait enim de iis: Etiam nunc affirmant. Quod si lectio veterum editionum et quorumdam manuscriptorum librorum vera est cap. 5 hujus vitæ, videtur in Syriæ eremo eam scripsisse. Ita enim habet eo capite: In ea parte eremi, quæ juxta Syriam Saracenis jungitur, et vidisse me monachos et videre. ▸ Quanquam istud, et videre, abest a quibusdam Mss. et recentioribus editionibus.

JANUARII X.

VITA SANCTI PAULI,

PRIMI EREMITA.

AUCTORE DIVO HIERONYMO PRESBYTERO.

(Hujus Vite textum videsis inter opera sancti Hieronymi, Patrol. tom. XXIII, col. 17, a Vallarsio Maffeioque editum et annotatum. Hic tamen Rosweydi annotationes, quia maximi sunt momenti, exscribere juvat, rem lectoribus gratissimam agere arbitrantes. Loca notarum initio citata asterisco notamus sicubi a Vallarsiano textu variant,)

ROSWEYDI NOTATIO.

21 Vita.] Erasmus ait tantam in exemplari- B bus fuisse varietatem, ut appareat divum Hieronymum sæpius idem argumentum aliis tractasse verbis ; aut alium exercendæ copiæ causa hoc fecisse. Ego vero tantam varietatem non invenio, nec in impressis, nec in manuscriptis exemplaribus. Quædam subinde verba mutata inveni, librariorum vel incuria vel audacia. Sed vetustissimam semper lectionem expressi.

Sancti Pauli.] Martyrologium Romanum, 10 Januarii : ‹ In Thebaide natalis beati Pauli, prini eremitæ, qui a sexto decimo ætatis suæ anno usque ad centesimum decimum tertium solus in eremo permansit. Cujus animam inter apostolorum et prophetarum choros ad cœlum ferri ab angelis sanctus Antonius vidit. Ejus autem dies festus XVII Kal. Februarii celebratur. Nihil de hoc in Menologio. Menæa breve vitæ compendium habent 15 Januarii.

De eo paria cum Martyrologio Romano habet Beda, Usuardus, Rhabanus, Ado, Notkerus, præter clausulam de festo xviu Kal. Februarii celebrato. Pauli etiam meminit Hieron. epist. 13 ad Paulinum; Cassianus, collat. 18, cap. 5 et 6; sanctus Aldelmus, de Laud. virgin., lib. 1, cap. 31; Isidorus, lib. 11 de Offic., cap. 15; Vincentius, Specul. histor. lib. xi, cap. 86, et duobus sequentib.; Antoninus, Chronic., parte 1, tit. xv, cap. 3; Petrus Equilinus, in Catalogo sanctorum, lib. 11, cap. 60.

Quod vero Petrus Galesinius, suis ad Martyrolog. Rom. notationibus 10 Januarii ait, hujus Pauli meminisse Cassiodorum lib. 1, cap. 11, Tripart. Hist., et Heraclidem multis locis, omnino labitur. Eo enim loco Cassiodorus ex Sozomeno Pauli Simplicis meminit. Heraclides vero, non Pauli primi eremitæ, sed etiam Pauli Simplicis, et aliorum Paulorum mentionem facit.

C

Primi Eremita.] Rodolphus Hospinianus, de Orig. Monach., lib. 1, cap. 1. Piamon, inquit, abbas, apud Cassianum, collat. XVIII, cap. 4, eos ana- D choretas, id est, secessores vocat, qui prius in cœnobiis instituti, solitudinis elegere secreta. Similia habet libro v Instit., cap. 36. Sed dum, subdit hæreticus, auctores horum primos scribit collat. xvin, cap. 6, vel Paulum quemdam Thebaum, vel Antonium Ægyptium, facile erroris convinciPATROL. LXXIII

tur Piamon, cum neuter horum prius in cœnobiis institutus fuerit.

Sed ineptit hæreticus, nullam non sanctis viris obtrectandi occasionem captans. Non enim vult Piamon omnes omnino anachoretas ex cœnobiis prodiisse, sed suo tempore ex fecundissima cœnobiorum radice, sanctorum etiam anachoretarum post hæc flores fructusque prolatos esse: id est, cœnobia fuisse anachoretarum seminaria; licet Paulus et Antonius, hujus professionis principes, non e cœnobiis, sed e domo paterna, quisque peculiari ratione, ad eremum provolarit.

A quo potissimum monachorum eremus habitare cœpta sit.] Varia de primo eremi habitatore opinio, quæ jam a plerisque asceticorum, scriptoribus excussa. Vide Bellarminum, tom. II, controvers, 11 gener.; lib. 11 de Monachis, cap. 39, quod est de Eremitis, ubi et hæreticorum calumnias contra hunc ordinem et statum egregie refutat.

Quod hic divus Hieronymus subdit, de Joanne, Paulo et Antonio, habet et epist. 22, ad Eustochium: Hujus vitæ auctor Paulus, illustrator Antonius; et, ut ad superiora conscendam, princeps Joannes Baplista fuit. >

A beato Elia et Joanne.] Hujus opinionis crebra apud sanctos Patres et historicos mentio. Basilius, epist. ad Chilonem : 'Evraba tò öpos to Kapμήλιον, ἐν ᾧ Ηλίας αὐλιζόμενος τῷ Θεῷ εὐηρέστηκεν, etc. Ἐνταῦθ ̓ ἡ ἔρημος, ἐν ᾗ ὁ μακάριος Ιωάννης ἀκριδοqayar, petavola tois avoρúπois éxnpužev, ‹ flic mons celeber, Carmelus, in quo Elias demoratus perplacuit Deo, etc. Hic sita eremus est, in qua beatus Joannes, esitans locustas, formulam pœnitentiæ hominibus perficiundæ, sua prædicatione præscripsit et evulgavit. › Gregorius Nazianzenus, orat. v, seu apologet. post reditum ex fuga, 'HÀÍOV TEрLEVÓOVÝ TÒY Κάρμηλον, καὶ ̓Ιωάννου τὴν ἔρημον. • Eliæ Carmelum animo agitabam, et Joannis desertum. Idem de iisdem, orat. xxv. Joannes Chrysostomus, homil. 69 in Matth. vestium inter monachos usum ad Eliæ, Elisei et Joannis Baptistæ exemplum refert. Theophylactus, in cap. 1 Luca: Ev dvvável nai πveúμate Πλίου ἦλθεν ὁ Ἰωάννης, διότι ἐρημίτης ἦν καὶ αὐτὸς, καὶ TéρITTOS. In virtute ac spiritu Eliæ venit Joannes, eo quod eremita fuit etiam ipse, et frugalis vitæ. › Cassianus, collat. xvi, cap. 6: Vastos eremi re

4

cessus penetrare non timeant, ad imitationem sci- A licet Joannis Baptistæ, qui in eremo tota permansit ælate; Eliæ quoque et Elisei, › etc. Vita Pachomii, cap. 1: Antonius magni Eliæ atque Elisei, nec non et sancti Joannis Baptistæ æmulator existens. Sozomenus, libro 1, capite 12: Taútns dè tñs àpiorną φιλοσοφίας ἤρξατο μέν, ὥς τινες λέγουσιν, Ἠλίας ὁ προφήτης, καὶ Ἰωάννης ὁ Βαπτιστής. Hanc præclaram vivendi rationem primus, uti quidam memorant, instituit propheta Elias, et Joannes Baptista. › idem apud Niceph., lib. vIII, cap. 39.

Nos

De Elia, Hieron., epist. 13, ad Paulinum: ter princeps Elias, noster Eliseus, nostri duces filii prophetarum, qui habitabant in agris et solitudinibus, et faciebant sibi tabernacula juxta fluenta Jordanis (IV Reg. vi). ›

De Joanne, Chrysostomus, homil. 1 in Marcum Sicut sacerdotum principes sunt sacerdotes apostoli, sic monachorum princeps Joannes Baptista est. Et apud eumdem, hom. de Joanne Baptista: Considerate, monachi, dignitatem vestram. Joannes vestri princeps est dogmatis; ipse monachus statim ut natus, in eremo vivit, in eremo nutritur. Et Hieronymus, epist. 22, ad Eustochium, cujus verba ante dedi.

De utroque, solitariam vitam agente, idem Hieronymus, in cap. vi Michea; et Isidorus, lib. II, c. 15, de Div. Offic.

Amathas vero et Macarius discipuli Antonii.] Tres fuere celebres sancti Antonii discipuli de quibus divus Hieronymus, in Chron., anno 19 Con*stantii Junioris; Christi 367 secundum Scaligerum, vel 559 secundum Pontacum: Sarmata, Amathas, et Macarius, disciputi Antonii insignes habentur. Sed et Amathæ et Macari miminit Palladius, Historiæ Lausiacæ cap. 25. Porro Macarius hic Antonii discipulus videtur fuisse Macarius Alexandrinus, de quo Palladius, cap. 20, narrat mirandum quid, quod coram Antonio contigit. Quem ait fuisse quoque presbyterum Cellarum, uti alterum 22 Ægyptium C Macarium, presbyterum Scetes, de quibus plura lib. n, hie. Quare non recte Petrus, in Catal. lib. H, cap. 35 et 81. Macarium Ægyptium facit Antonii discipulum.

Quorum superior magistri corpus sepelivit.] Intelligit, opinor, Hieronymus Amatham: ille enim superior, seu præcessor Macarii, in hac Hieronymi narratione. Quare miror in Vita sancti Posthumii esse, eap. 7, infra: Macario, de quo sæpe diximus corpus sepelisse magistri. Nisi quis vocem, superior, nd proximum referri velit, qui est Macarius. Ita nulJus dissensus erit. Palladius, cap. 25 utrique Antonii sepelitionem tribuit : ‹ Cum ergo venissein ad ejus monasterium, quod est propter fluvium, in quo sedebant ejus discipuli Macarius et Amathas, qui eum etiam, cum dormiisset, sepelierunt. »

Principem istius rei fuisse. Quod non tam nomine quam opinione, nos comprobamus *.] tic Codices mire variant. Quidam habent: Principem istius rei fuisse. Quod non tam opinione, quam nomine. Alii: Principem istius rei, non tantum nominis fuisse. Quam spinionem. Nonnulli Principem istius rei fuisse, sed non nominis. Quam opinionem. Quæ varietas haud dubie nata ex sensus difficultate. Receptior lectio est, quam in textu expressi.

De cujus etiam sensu dissensio est. Matthæus Galenus Westcapellius, cap. 4 Orig. monastie,, existimat divum Hieronymum dicere Paulum Thebæum eremiticæ vitæ principem fuisse, quod non tam nomine (puta Amathæ et Macarii discipulorum sancti Antonii, qui id affirmabant) quam opinione, nos quoque probamus. Mibi videtur genuinus divi itieronymi sensus esse, quod opinione et sententia sua Paulus princeps eremiticæ vitæ fuerit, non tantum nomine; id est, quod vere eremiticæ vitæ princeps fuerit Paulus, non tantum ita vulgo (seu vere seu falso) nominetur.

D

:

Subterraneo specu crinitum calcaneo tenus homi nem.] Talis describitur sanctus Macarius B manus hic post in ejus Vita cap. 15 ; ‹ Capilli capitis totuun viri corpus operuerunt. Sed ille sancto Paulo Thes bæo posterior; quia vixit post imperium Juliani, ut habetur in ejus Vita. Quanquam, cum tunc valde senex fuerit, quod indicant cani instar nivis, potuit fuisse coævus sancto Paulo. Tali capillitio et sanctus Onuphrius, infra, in ejus Vita, c. 2 Cui tanta capillorum prolixitas erat, ut corpus illius ipsorum diffusione tegeretur. Hic etiam sancto Paulo fuit posterior. Cujus et probata vita. Quare ad aliam aliquam de fictitio eremita fabulam divus Hieronymus hic respexerit.

Quia de Antonio, tam Græco quam Romano stylo. Sancti Antonii vitam Græce scripsit sanctus Athanasius, Latine Evagrius Antiochenus, ut post fuse videndum.

Sub Decio et Valeriano persecutoribus.] Baronius, anno Christi 253, Decii primo. Cum sub Decio et Valeriano Hieronymus Paulum dicat factum extor rem, ea de causa Valerianum apposuit, quod Decio in Persas proficiscente, ut dicemus, Valerianus Romæ principis vicem ageret, et Christianos edictis exagitaret.

Idem eodem anno. Hoc item primo imperii sui anno Decius, comparato exercitu bellum suscepturus adversus Persas, reliquit Romæ Valerianum, cui ex Senatus consulto (ut tradit Trebellius) summam contulit potestatem; sic enim illi censuram tribuit, ut addiderit et legum scribendarum facultatem. Indeque accidit, vi in edictis nomina inscriberentur Decij atque Valeriani. Quorum nominibus exstat edictum dė persecutione adversus Christianos in Actis sancti Mercurii martyris, licet et Augusti nomen Valeriano Jegatur inditum. Quod tamen potius additum postea, quam tunc inscriptum putamus.

Idem eodem anno. Quamobrem actum est ut suo etiam nomine (Valeriani) inscriberentur leges, et in Christianos promulgarentur edicta; adeo ut eadem persecutio utriusque nomine, nempe Decii et Valeriani, censeretur, eoque nomine persevera el in posterum ; quod eo semel eorum qui justissimi ae sanctissimi haberentur, persecutio nobilitata uominum titulo, quo religiosior ac justior haberetur, eg licentius grassaretur in Ecclesiam Christi.

Ex his igitur complures tricæ atque ambages sol vuntur, dum plerique martyres in persecutione Decij et Valeriani una passi essé leguntur; quos constat non simul eodem, sed diverso tempore imperasse; et quod nonnulli, quos perspicuum est passos esse sub Decio, iidem sub Valeriano martyrium pariter exegisse traduntur; et quos sustulit Valeriani persecutio, iidem sub Decio et Valeriano passi legantur. Hæc qui non considerat, innumeris se ac plane insolubilibus implicet erroribus necesse est, feraturque per devia, atque multiplicibus viarum anfractibus distineatur. Vide et eumdem Baronium, ad Martyro

logium Romanum, 10 Augusti.

Quo tempore Cornelius Roma, Cyprianus Carthagine.] Baronius, anno Christi 253, Decii 1. Quod at (flieronymus) tunc Paulum deserta petiisse, cum Cornelius Romæ et Cyprianus Carthagine subiera martyrium, sic intelligendum est, eadem persecu. tione urgente Paulum secessisse, qua Cornelius et Cyprianus martyrio sublati sunt. Nam licet non simul regnarint Decius atque Valerianus, fueritqu brevi aliquo pacis interstitio ea persecutio interrupta, tamen quod iisdem edictis, quibus promulgata, etiam continuata, ac iterum repetita fuerit, ̈una eademque censetur; ac Decii pariter et Valeriani nomine dicta.

Cornelius Romæ.] Cornelii papæ memoria in Martyrologio Romano, 14 Septembris Roma via Appia beati Cornelii papæ et martyris, etc., quem Baronius, in Annalibus, anno Christi 955

Galli et Volusiani impp. 2, coronatum martyrio as- A serit.

Cyprianus Carthagine.] Et bujus celebris memoria in Martyrologio Romano, 14 Septembris:

In Africa passio sancti Cypriani, episcopi Carthaginiensis, etc., quem martyrii laurea decoratum ponit Baronius anno Christi 201.

Multas apud Ægyptum et Thebaidam ecclesias tempestas sæva populata est.] Lege apud Eusebium, lib. vi, cap. 33 et 34 epistolam Dionysii episcopi Alexandrini, qua tempestatis hujus procellas in Ecclesiam Alexandrinam accumulat. Quas fusius explicatas habes apud Baronium, anno Christi 253, Decii 1.

Thebaidam. Solemnis Hieronymi et supra ævi terminatio, Thebaida, pro Thebais. Sic in Vita sancti Sebastiani, 20 Januarii, Persida pro Persis. Vide, infra, Onomasticon.

Hostis callidus tarda ad mortem supplicia conquirens.] Cyprianus, epist. 8, de hac persecutione Deciana Tormenta venerunt, et tormenta sine fine tortoris, sine exitu damnationis, sine so'alio mortis; tormenta quæ ad coronam non facile dimittant, sed tam diu torqueant quam diu dej ciant, nisi si aliquis divina dignatione 23 subtractus, inter ipsa tormenta profe erit, adeptus gloriam, non termino supplicii, sed velocitate moriendi. Acta M. sancti Gorgonii M, tempore Diocletiani: Craticula non ad subitum, sed sensim paulatimque succenditur, ut martyrii labor tanto foret crudelior, quanto fuerat inter moras incendii prolixior.

Volentibus mori non permittebatur occidi.] Cyprianus, epist. 53, ad Fortunatum et collegas ejus: Quos videmus non animi infirmitate cecidisse, sed in prælio congressos, per imbecillitatem carnis, confessionis suæ coronam non potuisse perferre; maxime, cum cupientibus mori non permit teretur occidi; sed tam diu fessos tormenta laniarent, quam diu non fide, quæ munita est, vincerent, sed carnem, quæ infirma est, fatigarent,

Perseverantem itaque in fide martyrem.] Hujus et sequentis memoria martyris exstat in tabulis ecclesiasticis Romanis, 28 Julii, verbis ex hoc Hieronymi loco adumbratis. De quibus, Hieronymo quoque prævio, Baronius, anno Christi 253, Decii 1.

Inter eculeos laminasque victorem.] De tormentis his consule Onomasticon,

Jussit melle perungi.] Hujus supplicii exemplum et graphicam descriptionem habes apud Apuleium, Milesia VIII: Arreptum servulum nudom, ac totum meile illitum, firmiter alligavit arbori ficulneæ, cujus in ipso carioso stipite inhabitantium formicarum nidilicia burriebant, et ultro citroque commeabant multijuga scaturigine. Quæ simul dulcem ac mellitum corporis nidorem persentiscunt, parvis quidem sed numerosis et continuis morsiunculis penitus inhærentes, per longi temporis cruciatum, ita carnibus atque ipsis visceribus abesis, homine consumpto, membra nudarunt, ut ossa tamen viduata pulpis, nitore nimio candentia, funestæ cohærerent arbori. Referunt huc quidam cyphonismum, de quo in Onomastico.

Ignitas sartagines. ] Crebra sartaginum mentio in Actis martyroni. Loca plura auctorum suggeret Ono

masticon.

Alium jurenili ætate florentem.] Nicephorus, lib. vu, cap. 13 simile (si non idem) exemplum de ascete quodam babet in persecutione Diocletiani, Simile quoque habet Petrus in Catalogo sanctorum, libro viu, cap. 70, 12 Sept., de Niceta Nicomedia passo tempore Maximiani, qui multa alia de eodem allexit, in quibus quædam míra, nec facile omuibus probanda. Inde Marulus desumpsit quæ habet lib. v, cap. 5, ubi non recie a notatore adjectum 24 Julii ex Martyrolog. Usuardi. Nec enim eo die de hoc Nicela agitur, sed de alia virgine et martyre, socia Aquilinæ, de quibus in Actis sancti Christophori.

Per idem ergo tempus quo talia gerebantur. | Baronius, anno Christi 253, Deci imperatoris ̧1. CœLerum ex Hieronymi sententia dicendum esse, boc ipso Decii persecutionis exordio Paulum factum ex torrem, ejus auctoritate perspicue declarabimus. Cum enim dicit Paulum 113 egisse ætatis annum, quo, eum invisente Antonio, ex hac vita decessit, cum Antonius tunc nonagenarius esset, quem vixisse idem tradit ann. cv, eumque, ejusdein Hieronymi testimon o id affirmantis in Chronico, habeatur decessisse Antonium anno 21 Constantii, atque Paulo supervixisse aunos xv, colligitur Paulum obiisse anno 6 Constantii absolu o, et sepumo juchoato, qui numeratur Christi annus 343. Qua ratione cum (ut dictum est) eo anno, quo Paulus obiit, essel cxm annos natus, peresse est affirmare hoc ipso auno 253 ipsum fuisse ætatis annorum xxIII.

Tantum igitur abest (subdit idem Baronius) ut post hæc Paulus sub Valeriano solitudinem peterit, But, si quis affirmare velit, eum xv annos natum (ut multi perperam sancti Hieronymi sententiam interpretantur) in eremum concessisse, dicere opus sit nou sub Decio et Valeriano, sed sub Gordiano, quo tempore pax summa in Ecclesia erat, factum hoc

C

D

esse.

Quamobrem ætas illa Pauli annorum xv non ad tempus quo secessit in solitudinem referenda est, sed quod tot annos tune natus erat, cum parentibus fuit orbatus; idque mauifeste significare voluisse Hieronymum illis verbis; Post mortem amborum parentum, in hæreditate locupleti Paulus relictus est annorum circiter xv. › Et quod proxime dixeral, per illud tempus quo talia gerebantur, ad ea esse referendum, quæ subdit: cum persecutionis procella delonaret. Quæ sane verba, si alio accipias sensu, Hieronymum sibi ipsi repugnantem atque mendacem (quod nefas est dictu) de numero annorum Pauli in eremum secedentis efficies.

Sic igitur, ex ejusdem sancti Hieronymi sententia, præstat dicere, ipsum annum agentem xv parentibus esse orbatum; hocque anno ejus ætatis 25, ipso primo persecutionis impetu exturbatum, rus paternum prius, indeque confugisse in longe positos montes, nactumque opportunam sibi ad institutum paratain speluncam, quod superfuit vitæ usque ad annum 113 incognitum permansisse.

Præclare quidem Baronius ita ex Antonii ætate, quam Hieronymus in Chronico expressit, Pauli quo que ætatem collegit; sed dolemus historicum præstantissimum depravato Chronici Codice usum, ut jam ante dixi. Quare tota hæc Baroniana annorum deductio, ad jam supra dicta in præludiis ad hanc Vitam exigenda est.

Qui 16 ætatis anno Paulum extorrem factum volunt, id est, post XV ætatis annos expletos, suffragatores habent omnes Martyrologos, quos superius ci tavimus; qui mente unanimi, consoua voce, hunc de Paulo Hieronymi locum ita videntur percepisse et explicasse.

Apud inferiorem Thebaidam.] De duplici Thebaida, in Onomastico.

In villam remotiorem et secretiorem secessit.] Epistola Dionysii Alexandrini episcopi, ad Fabium Antiochenum, apud Eusebium, lib. vi, cap. 34, de hac Deciana persecutionis procella: 'Ežéxλvov de nai ὑπανεχώρουν οἱ ἀδελφοί. • Fratres ergo deflectere e via, et in loca separata ac solitaria se subducere. Idem ibidem : Τί δεῖ λέγειν τὸ πλῆθος τῶν ἐν ἐρημίαις καὶ ὄρεσι πλανηθέντων, ὑπὸ λεμοῦ καί δίψης, καὶ κρύους καὶ νόσων, καὶ ληστῶν, καὶ θηρίων διεφθαρμένων; «Quid attinet percensere multitudinem eorum qui in solitudine et montibus vagi errantesque, fame, siti, frigore, morbis, latronibus, bestiis fuerunt expositi? Contigit hoc juxta Baronium, anno Christi 253, Decii imp. 1.

Ad hæc instabat crudelitas, quæ pietatem videbatur imitari *.] Henricus Gravius, diligens Hieronymi

« PoprzedniaDalej »