Obrazy na stronie
PDF
ePub

rem hoc enim est magnum, quia sine peccato vult Deus esse animam, et si quid petierit, accipit. Veniens autem nuntiavit viduae illi ubi erat illud commendatum. At illa sumens illud, reddidit domino suo, et liberavit filios suos. Et qui audierunt hoc, glorificaverunt Deum.

rion; et si rogaverimus eum pro ipso, neque in ec- A illam viduam et orphanos ipsius fecit Deus hanc clesiam veniet. Hoc ergo faciamus: ecce venturus est mane ante omnes in ecclesiam, faciamus eum qui vexatur sedere in loco ipsius, et cum ingredietur, stemus ad orationem, et dicamus ei: Exeita fratrem istum, abba. Fecerunt autem sic. Veniente autem mane sene illo, steterunt ad orationem, et dicunt ei: Excita fratrem istu:, abba. Et dixit senex illi patienti: Surge, egredere foras. Et confestim exivit ab eo dæmon, et sanus factus est ex illa hora.

5. Dicebant seniores aliquando abbati Eliæ in Ægypto de abbate Agathone: Quia bonus frater est. Et dicit eis senex: Secundum generationem suam bonus est. Qui dixerunt ei : Secundum autem antiquos quid? At ille respondens ait: Jam dixi vobis, quia bonus est secundum generationem suam; se- B cundum antiquos vero, vidi hominem in Scythi, qui poterat facere ut sol staret iu coelo, sicut fecit Jesus filius Nave. Et hæc audientes obstupuerunt, et glorificaverunt Deum.

6. Dicebant de abbate Macario illo majore, quia ascendens de Scythi, portabat sportas, et fatigatus resedit et oravit, dicens: Deus, tu scis, quia jam non prævaleo. Et mox elevatus, inventus est super flumen (Ruff., lib. 1, n. 213).

[ocr errors]

7. Habebat quidam filium paralyticum in Ægypto, et adduxit eum ad cellam beati Macarii, et relicto co ad ostium flente, recessit longe (Ruff., lib. 111, n. 122). Respiciens ergo senex, vidit puerum plorantem, et dixit ei: Quis te adduxit huc? Qui dixit: Pater meus projecit me hic, et abiit. Et dicit ei senex: Surge, C et apprehende eum. Qui statim sanus factus est, et surgens apprehendit patrem suum, et sic abierunt in domum suam.

8. Dicebat abbas Sisois : Quando eram in Scythi cum abbate Macario, ascendimus metere cum eo septem nomina (6). Et ecce una vidua colligebat spicas de post nos, et non cessabat plorans. Vocavit ergo senex dominum agri illius, et dixit ei: Quid est aniculæ huic, quod semper plorat? Qui 650 dixit ei: Quia vir ejus habuit depositum cujusdam, et mortuus est non loquens, et non dixit ubi posuit illud, et vult dominus depositi accipere eam et filios ejus in servitutem. Et ait senex: Dic illi ut veniat ad nos ubi requiescimus in caumate. Et cum venisset, dicit ei senex: Ut quid semper ploras? Quæ ait: Vir D meus defunctus est, accipiens commendatum alicujus, et non dixit moriens ubi posuit illud. Et dixit ei senex: Veni, et ostende nobis sepulcrum viri tui. Et assumptis secum fratribus abiit cum ea. Et cum venissent ad locum ubi positus erat, dixit ad illam senex Recede hinc in domum tuam. Et orantibus illis vocavit senex illum qui mortuus fuerat, dicens illi : Ubi posuisti alienum depositum? Qui respondens dixit ei: In domo mea absconditum est sub pede lectuli. Et ait illi senex: Dormi iterum usque in diem resurrectionis. Videntes autem fratres ceciderunt ad pedes ejus; quibus dixit senex: Non propler me factum est hoc, nihil enim sum; sed propter PATROL. LXXIII.

9. Transiens aliquando abbas Emilis per quemdam locum, vidit quemdam monachum detentum a quibusdam tanquam-homicidam. Accedens autem senex, atque interrogans fratrem illum, et comperto quia calumniabantur ei, dixit ad eos qui eum tenebant: Ubi est ille qui occisus est? et ostenderunt ei. Tunc approximans ipsi defuncto, dicit omnibus : Orate. Ipso vero expandente manus ad Deum, surrexit is qui defunctus erat. Et dixit ei coram omnibus : Dic nobis, quis est qui te interfecit? At ille dixit: Ingressus in ecclesiam commendavi pecunias presbytero, ipse surgens interfecit me, et portans projecit me in monasterium abbatis hujus; sed rogo vos ut tollantur ipsæ pecuniæ ab eo, et dentur filiis meis. Tunc ait ad eum senex: Vade, dormi, donec veniat Dominus et resuscitet te. Et confestim obdormivit.

10. Venerunt aliquando plures fratres ad abbatem Pastorem (Ruff., l. 11, n. 168); et ecce quidam de cognat s ipsius habebat filium, et erat facies ejus per operationem diaboli conversa retrorsum. Videns autem pater ejus multitudinem Patrum, accipiens puerum sedebat foris plorans. Contigit autem ut unus seniorum egrederetur foras. Quem cum vidisset, ait: Quid ploras, homo? Qui dixit ei: Cognatus sum abbatis Pastoris, el ecce contigit pucro huic tentatio ista; et volens eum huic seni offerre, ut eum curaret, timui; non enim vult nos videre et nunc si cognoverit quia hic sum, mittit persequens, et minat me hinc (7). Ego vero videns præsentiam vestram præsumpsi venire hic. Ergo quomodo vis, abba, miserere mei, et introduc intus puerum hunc, et ora pro ipso. Et accipiens eum senex, intravit, et usus est prodenter, et non eum statim obtulit abbati Pastori, sed incipiens a minoribus fratribus dicebat: Consignate puerum istum. Cum autem fecisset omnes per ordinem consignare eum, ad ultimum obtulit eum abbati Pastori, qui nolebat tangere eum. At illi rogabant eum, dicentes: Ut omnes, ita et tu, Pater, fac. Et ingemiscens surrexit et oravit, dicens : Deus, salva plasma tuum, ut non dominetur illi inimicus. Et consignans, curavit eum, et reddidit patri sanum.

11. Narravit quidam Patrum de aliquo abbate Paulo, qui erat in inferiores partes Ægypti, babitans juxta Thebaidam. Hic ergo Paulus tenebat manibus eos, qui dicuntur cornuta, aspides et serpentes atque scorpiones, et scindebat eos per mediums. Videntes autem hæc fratres, satisfacientes ei, interrogabant eum, dicentes: Dic nob ́s quid operatus es, ut acciperes gratiam istam? Qui ait eis: Ignoscite mihi, fratres, si quis possederit puritatem, omnia subjiciuntur ei, sicut Adæ quando erat in paradiso ante prævaricationem divini mandati.

32

prius quam finem faciam, bibens calicem istum, egredieris ab eo. Et cum cœpisset senex bibere, clamavit dæmon, dicens: Incendis me. Et antequam consummaret bibens, exivit ab eo dæmon per gratiam Christi.

17. Misit quidam Patrum discipulum suum haurire aquam erat autem puteus procul valde a cella ipsorum, et oblitus est portare funem secum (Ruff., lib. III, n. 28). Dum vero venisset frater ille ad puteum, et cognovisset quia non portaverat funem, fecit orationem et clamans, dixit: O putee, putee, abbas meus dixit ut implerem lagenam istam aqua. Et continuo ascendit aqua usque ad summum putei, et implevit frater ille lagenam suam, et restituta est

12. Temporibus Juliani (8) apostatæ, cum descen- A vero improperium ejus dixit: Credo in Christo, quia deret in Perside, missus est dæmon ab eodem Juliano, ut velocius vadens in Occidentem, afferret ei responsum aliquod inde. Cum autem pervenisset ille dæmon in quemdam locum, ubi quidam monachus habitabat, stetit ibidem per dies decem immobilis, eo quod non poterat ultra progredi, quia monachus ille non cessabat orando, neque nocte neque die. Et regressus est sine effectu ad eum qui miserat illum. Dixit autem ei Julianus: Quare tardasti? Respondit ei dæmon et dixit: Et moram feci, et sine actione reversus sum; sustinui enim decem dies Publium monachum, si forte cessasset ab oratione ut transirem, et non cessavit, et prohibitus sum transire, et redii nihil agens. Tunc impiissimus Julianus indignatus dixit: Cum regressus fuero, faciam in eum vin- B iterum in locum suum. dictam. Et intra paucos dies interemptus est a providentia Dei. Et continuo unus ex præfectis qui cum eo erant, vadens vendidit omnia quæ habebit, et dedit pauperibus, et veniens ad senem illum, 651 factus est monachus magnus, et sic quievit in Domino.

13. Venit aliquando quidam sæcularis ad abbatem Sosoi in montem abbatis Antonii, habens filium suum secum (Ruff., lib. 1. n. 120); et in itinere mortuus est filius ejus, et non est conturbatus, sed cum fide tulit eum ad illum senem, et procidit cum filio suo tanquam pœnitentiam faciens, ut benediceretur ab eodem sene. Et surgens pater pueri reliquit filium suum ante pedes ipsius senis, et egressus est foras cellam. Porro senex putans, quia pœnitentiam ageret Ĉ ante pedes ipsius puer ille, dixit ei: Surge, vade foras. Non enim sciebat quia mortuus erat. Et statim surgens egressus est. Et videns eum pater ejus, expavit, et intrans, adoravit senem, et dixit ei causam. Audiens autem hoc senex, contristatus est, non enim volebat hoc fieri. Præcipit itaque ei discipulus senis ut nemini nuntiaret hæc usque ad obitum ipsius senis.

14. Tentatus est aliquando Abraham discipulus ejusdem abbatis Sisoi a dæmonio; et videns eum idem senex, quia cecidit, surrexit et expandit manus suas ad Deum, dicens: Deus. vis non vis, non dimitto nisi curaveris eum. Et curatus est frater ille. 15. Senex quidam erat solitarius juxta Jordanem fluvium, et ingressus propter cauma in speluncam, invenit ibi leonem, et cœpit leo fremere dentibus suis ac ruire. Dixit autem ei senex: Quid angustiaris? est locus qui capiat et me et te. Si vero non vis, surgens egredere hinc. Leo autem non ferens, egressus est inde foras

16. Ascendit quidam senex aliquando in Terenuthim de Scythi, et ibi divertit, videntes laborem abstinentiæ ejus, obtulerunt ei modieum vini. Alii autem audientes de ipso adduxerunt ad eum hominem quemdam, dæmonium habentem. Cœpit autem damon ille maledicere senem illum, dicens: Ad istum potatorem vini me adduxistis? Et senex quidem propter humilitatem nolebat eum ejicere; propter

LIBELLUS TERTIUS.

De conversatione optima diversorum sanctorum. 1. Retulit abbas Dulas, dicens: Ambulantes aliquando in eremo ego et abbas meus Besarion (Ruff., lib. 1, n. 194; Pasch., c. 34, num. 3), venimus secus quamdam speluncam: in quam ingressi, invenimus i quemdam fratrem sedentem et operantem plectam de palmis; qui noluit respicere ad nos, neque salutare, nec omnino loqui voluit nobiscum. Dixit autem mihi senex: Eamus hinc, forsitan non est animus fratris istius loqui nobiscum. Egressi quoque inde, illico ambulavimus videre abbatem Joannem. Redeuntes vero venimus iterum per speluncam illam, ubi fratrem illum videramus. Et dixit mihi senex Ingrediamur ad fratrem istum, si forte revelaverit ei Deus loqui nobiscum. Intrantes autem invenimus eum, quia dormierat in pace. At vero senex ait mihi: Veni, frater, colligamus corpus ejus; in hoc ipsum enim misit nos Deus ad recondendum eum. Cum autem colligeremus eum, invenimus quia natura mulier erat. Et admiratus est senex, dicens: Ecce quomodo et mulieres colluctantur adversus diabolum in eremo, et nos in civitatibus dehonestamur. Glorificantes ergo Deur qui protegit diligentes se, recessimus inde.

2. Dicebat Abbas Vindemius, quia narravit abbas Macarius, dicens: Sedente me aliquando in Scythi, descenderunt duo adolescentes peregrini (Ruff., lib. 111, n. 195). Unus quidem ipsorum incipiebat mittere barbam, alius vero non adhuc. Venerunt autem ad me, dicentes: Ubi est cella abbatis Macarii? Ego autem dixi eis: Quid eum vultis? Responderant: Audientes de eo, in Scythi venimus videre eum. Dico eis Ego sum. Qui pœnitentiam agentes, dixerunt: Hic volumus manere. Ego autem cum vidissem eos delicatos, et quasi divitiis, dixi eis: Non potestis hic sedere. Dixit ille major : Et si non possumu hic sedere, pergemus alibi. Dixi ergo apud animum meum : Ut quid eos persequor, et scandalizantor? Labor ipse faciet eos ut a semet fugiant. Tunc dixi eis Venite, facite vobis cellulam, si potestis. Dicunt et illi: Ostende nobis tantummodo, et faciemus. Dedi autem eis securim et sportam

[ocr errors]

ps llens, tanquam fumus ignis egrediebatur de ore ejus, et pertingebat in cœlum. Et ego dixi modicum ex animo, sicut et illi, opus Dei. Exiens autem dixi: Orate pro me. Ipsi autem satisfecerunt mihi tacentes. Et cognovi quia ille major perfectus est, illum autem minorem impugnabat adhuc inimicus. Post paucos autem dies dormivit ille major frater, et tertio die ille minor. Et cum aliqui Pa'rum advenirent abbati Macario, ducebat eos in cellam ipsorum, dicens: Venite videre martyrium horum minorum peregrinorum.

plenam panibus, et salem; ostendi etiam illis duram A Similiter autem et ille major cum aperiebat os suum
petram, dicens: Excidite hic, et adducite 652 vo-
bis ligna de palude; et cum imposueritis tectum,
sedete in eodem loco. Ego autem putabam quod
fugerent propter laborem. At illi interrogaverunt
me: Quid operabimur hic? Dico eis: Plectam de
palmis; et sumens folia palmarum de palude,
ostendi eis initium plectæ, et quomodo consuere
deberent. Quibus etiam dixi ; Facite sportas, et date
custodibus ecclesiæ, et ipsi afferent vobis panes.
Post hæc ergo recessi ab eis: ipsi autem patienter
omnia quæcunque dixi eis fecerunt, et non venerunt
ad me per tres annos. Sustinui autem et ego lu-
ctando cum animo meo, dicens: Putas, quæ est ho-
rum operatio, quia non venerunt interrogare me de
cogitationibus suis? Qui enim de longinquo sunt, B sæcularis quidam, Eucharistius nomine, et uxor ejus

veniunt ad me; isti autem de proximo mihi non ve-
nerunt ad me: nam nec ad alium abierunt, nisi so-
luni ad ecclesiam cum silentio accipere oblationem.
Igitur oravi ego Deum jejunans una septimana, ut
demonstraret mihi operationem istorum. Surgens
autem post illam septimanam abii ad eos videre
quomodo sederent. Et cum pulsassem, aperuerunt
mihi, et salutaverunt me tacentes; faciensque ora-
tionem, sedi. Innuens autem ille major minori, ut
egrederetur, ipse sedit facere plectam, nihil loquens.
Et circa horam nonam significavit percutiens, et
venit ille minor, et fecit modicam cocturam pul-
enti. Apposuit vero et mensam, innuente ei illo
majore, et posuit super eam tres paximales, et ste-
tit tacens. Ego autem dixi: Surgite, manducemus. C
Et exsurgentes manducavimus; attulit vero lagun-
culam, et bibimus. Cum autem factum esset vespere,
dicunt mihi Vadis hinc? Respondi ego: Non, sed
hic dormiam. Posuerunt autem mihi mattam in
parte, et sibi in alium angulum a parte tulerunt
etiam cingulos suos, et semicinctia sua, et posuerunt
se dormire simul super mattam ante me. Cumque
se reclinassent, oravi ad Deum ut mihi revelaret
operationem ipsorum. Et apertum est tectum cellæ,
et facta est lux magna sicut per diem, ipsi vero non.
conspiciebant lumen illud. Cum vero putarent quia
ego dormirem, tetigit ille major minorem in latus.
Et surrexerunt atque cinxerunt se, expandentes
quoque manus in cœlum stelerunt cum silentio. Et
ego quidem videbam eos, ipsi vero me non videbant.
Videbam ergo dæmones sicut muscas venientes su-
per illum minorem fratrem, et alii quidem veniebant
ut sederent super os ejus, alii vero super oculos.
Et vidi angelum Dei habentem gladium ignis cir-
cumvallantem eum, atque insectantem ab eo demo-
nes. Ili autem majori non poterant appropinquare.
Circa mane vero reclinaverunt se. Et ego feci me-
ipsum quasi evigilantem, et ipsi fecerunt similiter.
Dixit autem ille major bunc sermonem tantum : Vis
dicimus duodecim psalmos? Dixi: Etiam. Et psalle-
bat ille minor quinque psalmos, senos versus et
unum alleluia; et per unumquodque verbum exibat
lampas ignis de ore ipsius, et ascendebat in cœlum.

D

2. Duo quidam Patrum rogabant Deum ut ostenderet eis in quam pervenerint mensuram. Et venit eis vox, dicens: Quia in villa illa quæ est in Ægypto est

vocatur Maria; nondum adhuc pervenistis ad mensuram ipsorum. Exsurgentes autem illi duo senes, venerunt in vicum illum. Qui percontantes invenerunt cellulam ipsius, et uxorem ejus. Et dicunt ad illam Ubi est vir tuus? At illa dicit eis: Pastor est ovium, et illas pascit. Et introduxit eos in domum suam. Cum autem sero factum esset, venit ipse Eucharistius cum ovibus; et videns illos senes, paravit illis mensam, misitque aquam in pelvim, ut lavaret pedes eorum. Qui dixerunt ei: Non gustabimus quidquam, nisi indicaveris nobis operationem tuam. Tunc ille Eucharistius cum humilitate dixit eis: Ego pastor sum ovium, et hæc uxor mea est. Cum vero perseverassent illi duo senes, rogantes eum ut omnia denuntiaret eis, ipse nolebat dicere. Tunc dixerunt ei: Dominus nos misit ad te. Audiens autem hoc verbum, timuit, dixitque eis: Ecce istas oves habemus a parentibus nostris, et quidquid ex eis donaverit mihi Deus, facimus illud tres partes: partem unam pauperibus, et unam partem in susceptione peregrinorum, et tertiam partem ad usum nostrum. Ex quo autem accepi uxorem, neque ego pollutus sum, neque illa, s d virgo est, singuli autem remoti a nobis dormimus; et noctu quidem induimus saccos, in die vero vestimenta nostra. Et usque nunc nemo hominum hæc cognovit. Cumque hæc audi-sent illi 653 patres admirati sunt, et recesserunt glorificantes Deum.

4. Venit aliquando abbas Macarius ille Ægyptius de Scythi in montem Nitriæ in die oblationis, ad monasterium abbat's Pambo, et dixerunt ei seniores loci illius Dic fratribus verbum ædificationis, Pater. Qui dixit eis Ego nondum factus sum monachus, sed vidi monachos. Et dixit: Sedente enim me aliquando in cella in Scythi, perurgebant me cogitationes meæ, dicentes: Surgens, vade usque in desertum, et considera quod illic vides. Et permansit reluctando hujusmodi animus meus per quinque annos, dicens: Ne forte a dæmonibus sit hæc suggestio. Cum ergo perseverasset cogitatio ista in me, abii in eremo, et reperi ibidem stagnum aquarum, et insulam in medio ejus. Veniebant quoque diversa animalia eremi, et bibebant ex eo inter quæ vidi

:

duos homines nudos, et contremuit corpus meum; A
putabam enim quia spiritus sunt. Cumque vidissent
illi me trepidantem, locuti sunt ad me, dicentes :
Noli timere, et nos enim homines sumus. Dixi itaque
illis Unde estis, et quomodo in hanc eremum ve-
nistis? Qui dixerunt: De cœnobio fuimus, et factus
est nobis consensus, et egressi sumus huc; ecce
quadraginta anni sunt. Erat autem unus ex ipsis
Ægyptius, alius vero Libycus. Interrogaverunt autem
me et ipsi dicentes : Quomodo est mundus, et si
ascendit aqua secundum tempus suum, si etiam ha-
bet mundus abundantiam suam? Respondi eis:
Etiam. Quos et ego interrogavi: Quomodo possum
fieri monachus? Dicunt mihi : Nisi quis renuntiave-
rit omnibus quæ in mundo sunt, non potest fieri
monachus. Quibus dixi: Ego infirmus sum, et non B
possum sicut vos. Responderunt mihi : Si non
potes sicut nos, sede in cella tua, et plange pecca-
ta tua. Interrogavi ergo eos, dicens: In hieme non
sentitis frigus, aut in æstate non incenditur corpus
vestrum in caumate? At illi dixerunt: Deus fecit
nobis hanc dispensationem, ut neque in hieme frigus,
neque æstate ardorem sentiamus. Ideoque dixi vobis
quia ego nondum factus sum monachus, ignoscite
mihi, fratres.

5. Sedebat aliquando abbas Sisois solus in monte
abbatis Antonii: moram autem faciente ministro ejus
venire ad eum, per menses decem non vidit hominem.
Ambulans autem per montem, invenit querndam
Pharanitem capientem animalia agrestia. Cui senex
dixit Unde venis, aut quantum tempus habes bic? C
At ille dixit: Vere, abba, habeo undecim menses in
monte isto, et non vidi hominem nisi te. Audiens
autem hæc senex, intravit in cellam suam, et per-
cutiebat seipsum, dicens: Ecce, Sisoi, existimabas
te aliquid fecisse, et neque, ut sæcularis hic, ita
fecisti.

7. Dicebant de abbate Hor (9) : Quia neque mentitus est unquam, neque juravit, neque maledixit bominem, neque si necesse non fuit, locutus est alicui.

8. Idem abbas Hior dicebat discipulo suo : Vide ne aliquando alienum verbum adducas in cellam istam.

9. Duo quidam magni senes ambulabant in eremo quæ est juxta Scythim: et audientes murmur cujusdam vocis de terra, quæsierunt intro tum speluncæ, in quam ingressi repererunt ibidem quamdam aniculam, virginem sanctam, jacentem infirmam, et dicunt ei : Quando huc advenisti, anus; aut quis est qui tibi ministrat? Nihil enim invenerunt in ipsa spelunca, nisi solam ipsam jacentem infirmam. At illa dixit: Trigesimum octavum annum habeo in spelunca hac eremi cum tanta sufficientia serviens Christo, et non vidi hominem nisi hodie; misit enim vos Deus, ut sepeliatis corpus meum. Cumque hoc dixisset, quievit in pace. Patres vero illi glorificaverunt Deum, et recondito corpusculo ejus, recesserunt in locum

suum.

10. Narraverunt de quodam solitario quia exiit in eremum vestitus lineo sacco tantum. Cumque perambulasset tres dies, ascendit supra petram, et vidit sub ipsa viridem 654 herbam, et hominem pascentem tanquam bestiam. Descendens autem occulte, tenuit eum; senex vero ille cum esset nudus, nec ferre posset odorem hominum, angustiatus vix potuit evadere de manibus ejus, et fugiebat. Ille quoque frater exiit, post ipsum currens et clamans: Exspecla me, quia propter Deum te sequor. At ille conversus, dixit ei: Et ego propter Deum fugio abs te. Frater autem ille post hæc projecit levitionem (10), qua erat indutus, et sequebatur eum. Quem cum vidisset senex, quia jactaverat indumentum suum, sustinuit eum. Et cum appropinquasset ei, dixit ad illum senex: Quando projecisti materiam mundi abs le et, et ego te exspectavi. Rogabat autem frater ille, dicens Pater, die mihi verbum quo salvus efficiar. Qui dixit ei: Fuge homines, et tace, et salvus eris.

11. Narrabat quidam solitarius fratribus, qui erant in Raythum ubi sunt septuaginta arbores palmarum

5. Item ipse abbas Sisois sedens in cella, semper claudebat ostium suum (Ruff., lib. m, n. 162). Dicebatur autem de ipso quoniam in die dormitionis suæ, cum sederent circa eum Patres, resplenduit tanquam sol facies ejus, et dixit ad eos: Ecce abbas Antonius venit. Et post pusillum rursum dicit eis: Ecce chorus prophetarum venit. Et iterum amplius facies ejus resplenduit, et dixit: Ecce chorus apostolorum venit. Et dupliciter refulsit adhuc facies ejus; et ecce ipse D (1), in locum, ubi applicuit Moyses cum populo, quasi cum aliquibus loquebatur. Deprecati sunt autem senes illum, dicentes: Cum quo loqueris, Pater? Qui dixit eis Ecce angeli venerunt accipere me, et rogo ut dimitiar pœnitere modicum. Dicunt ei seniores : Non indiges pœnitentia, Pater. Dixit autem illis : Vere nescio meipsum vel initium pœnitentiæ arripuisse. Et cognoverunt omnes quia perfectus esset. Et rursum subito facta est facies ejus sicut sol, et timuerunt omnes. Dixit autem eis: Videte, ecce Dominus venit, dicens: Afferte mihi vas electionis eremi. Et continuo reddidit spiritum. Et factus est sicut fulgur, et repletus est totus locus ille odore suavitatis.

quando egressus est de terra Ægypti (Exod. xv), sic dicens: Cogitavi aliquando debere me ingredi in interiorem eremum, si forte invenirem aliquem interius me habitantem in eremo, et servientem Domino nostro Jesu Christo. Ambulans autem quatuor dies ac noctes inveni speluncam; et cum appropinquassem, respexi intus, et vidi sedentem hominem, et pulsavi secundum consuetudinem monachorum, ut egredientem salutarem eum. At ille non movebatur; requieverat enim in pace. Ego autem nihil dubitans introivi et cum tenuissem scapulam ipsius, confestim dissolutus est, et factus est pulvis. Deinde aspiciens, vidi colobium pendens; cum vero et hoe

tenuissem, dissolutum est, et in nibilum redactum A omnia relinquens illi mulieri, veniensque huc inveni est 1.

Cum autem de hoc hæsitarem, egressus sum inde, et perambulabam in desertum, in quo rursus aliam reperi speluncam, et vestigia hominis ibidem. Factus sum autem alacrior. Appropinquans autem ad ipsam speluncam, ut iterum pulsavi, et nemo mihi obaudivit, ingressus nullum inveni stans autem foras speluncam, dicebam intra meipsum: Quia hic oportet venire hunc servum Dei, ubicunque fuerit. Cum vero jam præterisset dies, vidi bubalos venientes, et illum servum Dei venientem cum eis nudum, de capillis cooperientem quæ inhonesta erant corporis sui. Qui appropinquans mihi, existimabat me spiritum esse, et stetit ad orationem. Nam multum tentatus fuerat a spiritibus, sicut ipse postea dicebat. B Ego autem hæc intelligens, dicebam ei : Serve Dei, et ego homo sum; vide vestigia mea et contrecta me, quia caro et sanguis sum. Cum vero post orationem dicto Amen, respexisset me et consolatus fuisset, introduxit me in speluncam, et interrogabat me, dicens: Quomodo huc advenisti? Cui ego dixi: Requirendi gratia servos Dei veni in hanc solitudinem, et non me fraudavit Deus a desiderio meo.

3

Ego autem interrogavi eum rursus, dicens: Quomodo et tu huc venisti, et quantum tempus habes, aut quod est alimentum tuum, vel quomodo cum sis nudus, non indiges vestimento? Qui dixit mibi3 : Ego in cœnobio eram Thebes [ Al., Thebaile 1, et opus meum erat lini textura subintravit autem in animum meum cogitatus, ut inde exiens singulariter C sederem et poteris, inquit, quietus esse, et suscipere peregrinos, et pluriorem mercedem habere ex eo, quod acquisieris de opere tuo. Ut autem consensi cogitationi huic, et opere perfeci eam, exiens ædificavi mihi monasterium, ibique veniebant qui mihi injungebant opus. Cumque jam multum esset quod congregaveram, festinabam pauperibus ac peregrinis illud distribuere. Sed adversarius noster diabolus invidens mihi, sicut et semper et tunc, futuram in mè fieri retributionem machinabatur auferre, eo quod festinabam labores meos Deo offerre. Videns enim unam virginem sacram injungentem mihi species, et eas me perficientem atque reddentem, immisit ei ut rursus mihi alias demandaret species. At vero ubi jam consuetudo facta est ac fiducia major, postremo D etiam tactus manuum et risus, ac simul convescere, ad ultimum concepimus dolorem, et peperimus iniquitatem. Cum autem mansissem in eadem ruina sex mensibus, postea cogitavi, dicens: Quia aut hodie, aut crastino, aut post multos annos morti addictus, æternum habebo supplicium. Si enim quis uxorem hominis violaverit, pœnis æternis legitime subjacebit; quantis tormentis dignus est, qui Christi stupraverit sponsam? Et sic occulte in hanc eremum cucurri,

Simile quid vel idem in Vita sancti Onuphrii, cap. 2, per Metaphrastem, apud Surium, tom. II, de se narrat Paphnutius.

In Vita sancti Onuphrii jam citata, c. 3.

.

hanc speluncam, atque fontem hunc, et istam pal-
mam afferentem mihi botryones duodecim dactylo-
rum per singulos menses affert mihi unum botryo-
nem, qui mibi sufficit triginta diebus, et post hunc
maturatur alter. Post tempus autem multum creve-
runt capilli mei, et cum jam disrumperentur vesti-
menta mea,
de ipsis, quam decet, partem operui
corporis mei.

Dum autem rursum eum interrogarem, si in primord is difficultatem habuisset ibidem, ait mihi : In initiis afflictus sum valde 655 dolore jecoris, ita ut humi jacens non possem stans psalmum dicere, sed prostratus in terra, clamabam ad Altissimum. Cum autem in spelunca essem in dolore valido atque defectione, ut etiam nec egredi jam possem, vidi virum intrantem et juxta stantem ac dicentem mihi : Quid pateris? Ego autem confortatus ab eo modicum, dixí ei Hepar doleo. Qui dixit mihi : Ubi doles? Cum vero ostendissem ei, digitos manus suæ in directum conjungens, divisit locum illum tanquam per gladium, et avellens jecur, ostendit mihi vulnera, et raso jecore manu sua in pannum ipsas scabies misit, atque rursum ipsum jecur impenens manibus suis, locum ipsum reclusit. Et ait mihi: Ecce sanus factus es, servi Domino nostro Jesu Christo sicut oportet. Et ex tunc factus sum sanus, et sine labore jam sum hic. Ego autem multum illum rogavi ut manerem in interiorem eremum. Et ait mihi: Non potes sufferre dæmonum impetus. Et ego hoc ipsum considerans, rogabam ut orans pro me dimitteret me. Qui cum orasset, dimisit me. Hæc vobis narravi ædificationis gratia.

12. Dicebat rursus alius senex: Qui etiam dignus effectus est episcopus civitatis Oxyrynchi, tanquam ab alio hæc audisset, sed ipse erat qui hoc fecerat. Visum est, inquit, mibi aliquando intrare in interiorem eremum, quæ est circa Oasa, ubi genus est Mazicorum, ut viderem, si forte invenirem aliquem Christo servientem. Sumens itaque paucos paximates, et quasi dierum quatuor aquam in vase, iter meum faciebam. Transactis vero quatuor diebus, consumptisque cibis, exspectabam quid agerem. Et confidens dedi meipsum ad pergendum. Ambulavi quoque alios quatuor dies sine cibo perdurans. Cumque jejunium et laborem itineris ferre non posset corpus meum, in pusillanimitatem veni, ac sic jacebam in terra. Veniens autem quidam, digito suo tetigit labia mea, tanquam si medicus de sputo oculum percurrat; statim vero confortatus sum, ita ut putarem me neque ambulasse, neque famem pertulisse. Cum ergo vidissem venientem in me virtutem hanc, surgens perambulabam desertum. Præteritis itaque aliis quatuor diebus, rursum fatigatus defeci. Cumque extendissem manus meas in cœlum, ecce

In Vita Onuphrii jam citata, c. 5, vocatur hic eremita Timotheus. Vide et supra, 1. 1, in Vita sancti Onuphrii, cap. 1 et 2.

« PoprzedniaDalej »