Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

et cárneum cor esse datú rum, id est, non durum, non obstinátum non Judáicum; sed pium, sed mansuétum, sed tractabile, sed devótum. Beátus quem tu erudíeris, Dómine, et de lege tua docúeris eum. R.Móyses tabernáculum et ómnia vasa ministérii aspersit ; et ómnia in sánguine secundùm legem mundantur: Necesse est ergo exemplária quidem cœléstium his mundári; ipsa autem cœléstia melióribus hóstiis, quàm istis. V. Tulit Móyses unctiónis óleum, quo linívit tabernáculum cum omni suppelléctili sua: óbtulit et vitulum pro peccáto. * Necesse est ergo. Hebr. 9. Levit. 8.

Lectio vj.

BEáti, inquam, qui docti et mémores sunt mandatórum ejus, sed ad faciendum ea: alioquin scienti bonum et non facienti, peccátum est illig; et servus sciens voluntátem Dómini sui et non fáciens, plagis vapulábit multis. Unde necesse est ut unctio spirituális grátiæ ádjuvet infirmi tátem nostrami, observantiárum et multímodæ pœniténtiæ crucès devotiónis suæ grátiâ líniens; quia nec sine cruce sequi Christum, nec sine unctióne crucis asperitátem ferre quis posset. Hinc est quòd multi

abominantur et fúgiunt pœniténtiam, crucem quidem videntes, sed non unctiónem. Vos qui experti estis, ecce scitis quia verè crux nostra inuncta est, et per grátiam Spíritus adjuvantis, suávis et delectábilis est poeniténtia nostra, et, ut ita dicam, amaritúdo nostra dulcíssima. At postquàm únctio grátiæ hujus præcésserit, jam lucernam suam Christus non ponit sub módio, sed candelábrum; quia tempus est ut lúceat lux nostra coram hominibus. Jam verò benedictiónem quidem expectámus in fine, quando apériet manum suam, et implébit omne ánimal benedictióne: nam in quatuor præmissis mérita constant, in benedictióne sunt præ

super

mia, in benedictióne tota complébitur grátia sanctificatiónis, quando jam in domum transíbimus non manufactam, æternam in cœlis. Ipsa est quæ constrúitur vivis ex lapidibus ángelis scilicet et homínibus. Simul enim ædificátio, et dedicátio ipsa complébitur.

R. Cùm intulisset Moyses arcam in tabernáculum, pósuit et mensam; et candelábrum è regióne mensæ, *Juxta præceptum Dómini. . Lucernam ponunt super candelábrum, ut lúceat ómnibus qui in domo sunt:

[ocr errors]

sic lúceat lux vestra coram hominibus, *Juxta. Glória Patri. Juxta. Exod. 40. Matth. 5.

IN III. NOCTURNO.

In Ps. Te decet bym. 81. Aut. 1. g. Majestas Dómini implévit domum; nec póterant Sacerdotes íngredi domum Dómini, eò quòd implesset majestas Dómini templum Dómini.2. Par.7. In Ps. Quam dilecta. 104. Ant. 6. F. Verè Dóminus est in loco isto: quàm ter ríbilis est locus iste! Non est hîc áliud nisi domus Dei, et porta cœli. Genes. 28. In Ps. Fundamenta. 146. Ant. 3. c. Ipse qui habet in cœlis habitatiónem, visitátor et adjútor est loci; et venientes ad malefaciendum pércutit ac perdit. 2. Mach. 3.

.. Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo? R. Qui ingréditur sine má cula, et operátur justitiam.

Ps. 14.

[ocr errors]

Léctio sancti Evangélii secundum Matthæum.' Lectio vij. Cap. 21. IN illo tempore; Cùm intrasset Jesus Jerosólymam, commóta est universa cívitas, dicens: Quis est hic? Pópuli autem dicébant: Hic est Jesus Prophéta à Názareth Galilææ. Et intrávit Jesus in templum Dei. Et réliqua.

Homília sancti Basílii
Epíscopi.

In Ps. 28. Ed. Ben. 1721.

n. 3.

"

NEcessária est adorátio, non ea que fit extra Ecclésiam, sed quæ in ipsa Dei aula perficitur. Ne mihi privátas aulas aut ecclésias excogitétis. Una est aula sancta Dei. Synagóga Judxórum priùs aula erat: sed post admissum in Christum peccátum, facta est habitátio eórum deserta. Quapropter et Dóminus : Et alias oves hábeo, quæ non sunt ex hoc ovíli. Cùm autem loquátur de iis qui ex Géntibus ad salutem præ ordináti sunt, aulam própriam præter Judæórum aulam ostendit. Non ígitur extra hanc aulam adoráre oportet, sed intra ipsam ; ne quis extra ipsam constitútus, aut ab iis qui extra illam sunt, attractus, in aula Dómini esse désinat. Intersunt enim multi in hábitu quidem precatiónis; nec sunt tamen in aula ob mentis evagatiónem, et ánimi eórum aberratiónem, ex vanis ac inutilibus curis nascentem. Qui ventrem, aut glóriam, aut argentum, aut quidvis áliud quod réliquis ómnibus pluris æstimat, Deum fécerit, is neque adórat Dóminum, neque in aula sancta est; etiamsi videátur esse dignus, qui

ad sensibiles conventus ad mittátur.

R. Exaltáte Dóminum Deum nostrum, et adoráte scabellum pedum ejus, quóniam sanctum est: adoráte in monte sancto ejus;*Quéniam sanctus Dóminus Deus noster. V. Veri adoratóres adorábunt Patrem in Espíritu et veritáte; nam et Pater tales quærit qui adórent eum; * Quóniam. Ps. = 98. Joan. 4.

[blocks in formation]

IN templo adstant sancti Angeli: adest Dóminus, qui animam ingrediéntium intuetur. Preces uniuscujusque manifestæ Deo sunt, I quis ex affectu, quis scitè exquírat coléstia; quis per functórie et extrémis labris verba pronuntiet, cor verò - ipsíus procul à Deo sit. Quòd si orat; carnis sanitátem, opesque terrestres, et humánam glóriam únicè efflagitat. Horum autem nihil sic petendum est, ut Scriptúra docet: sed in templo ejus unusquisque dicit glóriam. Creatúra omnis tum silens, tum loquens, tum cœlestis, tum terréna, dat glóriam Conditóri: miserábiles verò hómines, postquàm, ædibus suis relictis, ad templum concurrérunt, quasi quíd

ipsórum natúram non séntiunt: præoccupáti peccáto, non affliguntur: non moerent, dum reminiscuntur peccatórum: non timent judícium; sed arridentes, et inter se jungentes dextras, precatiónis do mum in locum immódica loquacitátis vertunt.

R. Qui adhærent Dómino ut colant eum, et díligant nomen ejus, lætificábo eos in domo oratiónis mex; * Quia domus mea domus oratiónis vocábitur

cunctis pópulis. V. Nolite fácere domum Patris mei, domum negotiatiónis ;. Quia. Is. 56. Joan. 2.

Lectio ix. de Homilia in Evangelium Dominicæ oc

currentis.

R. Tu, Dómine universórum, qui nullíus indiges, voluisti templum babitationis tuæ fieri in nobis: * Et nunc, Sancte sanctórum, Dómine, † Conserva in æternum impollútam domum istam. V. Si quis templum Dei violáverit, disperdet illum Deus: Templum enim Dei sanctum est. *Et. Glória Patri. † Conserva. 2. Mach, 14. I, Cor. 3.

Te Deum.

V. Sacerd. Cantáte Dó

piam consecutúri emolu- mino cánticum novum : menti; tamen Dei verbis R. Laus ejus in ecclésia aures non præbent, suam sanctórum. Ps. 149.

[ocr errors]

1

AD LAUDES.

Psalmi de Dominica.

Omus Dei est Ec

te, et qui gaudent super

pace tua.

Anima mea, bénedic DóAnt. clésia Dei vivi, merusalem civitátem D miuum; * quóniam liberávit

columna et firmamentum veritátis. 1. Tim, 3.

Ant. 4. E. Christi domus sumus nos, si fidúciam et glóriam spei usque ad finem firmam retineámus. Hebr. 3.

Ant. 8. c. Ad Dóminum accedentes, lápidem vivum et electum, et ipsi tanquam lápides vivi superædificáminí, domus spirituális. 1. Petr. 2.

Ant. 5. a. Omnis ædifi cátio.

[blocks in formation]

suam à cunctis tribulatiónibus ejus Dóminus Deus noster.

Beátus ero si fuerint reliquiæ séminis mei * ad videndam claritátem Jerúsalem.

Portæ Jerúsalem ex sapphíro et smaragdo ædificabuntur;* et ex lápide pretioso omnis circúitus murórum ejus.

Ex lápide cándido et mundo omnes platéæ ejus sternentur: * et per vicos cjus Allelúia cantábitur.

Benedictus Dóminus qui exaltávit eam; * et sit regnum ejus in sécula seculórum super eam. Amen.

Glória Patri, etc.

Ant. Omnis ædificátio constructa in Christo Jesu, crescit in templum sanctum in Dómino; in quo et vos coædificámini in habitáculum Dei in spíritu. Ephes. 2.

Ant. 1. a. Dei ædificátio estis: fundamentum pósui: unusquisque videat` quómodò superædíficet; fundamentum enim Christus Jesus. 1. Cor. 3. Capitulum. 1. Cor. 6.

filiis tuis; * quóniam om- AN nescítis quóniam

nes benedicentur et con

membra vestra tem

gregabuntur ad Dóminum. plum sunt Spíritus sancti Beáti omnes qui diligunt qui in vobis est, quem ha

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]

DEus, qui invisibiliter

ómnia cóntines, et ta

men pro salúte géneris humáni signa tuæ poténtiæ visibíliter ostendis: Templum hoc potentiâ tuæ inhabitatiónis illustra, et concéde, ut omnes qui huc deprecatúri convéniunt, ex quacumque tribulatióne ad te clamáverint, consolatio nis tuæ benefícia consequantur; Per Dóminum nostrum.]

In Anniversario Dedica tionis, et per Octavam,

« PoprzedniaDalej »