Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic]
[blocks in formation]

Romae 1904. Typographia Polyglotta S. C. de Propaganda Fide.

[ocr errors]

ACTA SANCTAE SEDIS

SSMUS D. N. PIUS PP. X

NOSTRAS EPHEMERIDES « ACTA S. SEDIS » AUTHENTICAS ET OFFICIALES APOSTOLICAE SEDIS ACTIS PUBLICE EVULGANDIS

DECLARAVIT.

Beatissime Pater,

Romanae ephemerides, quibus titulus « Acta Sanctae Sedis », primo in lucem prodierunt anno MDCCCLXV cura et studio viri clarissimi Petri Avanzini presbyteri urbani, qui eas utilitati cessit Pontificii Seminarii SS. Apostolorum Petri et Pauli pro Clericis praecipue italis ad sacras missiones inter infideles instituendis, cuius ipsemet, adprobante ac largiter auxiliante Summo Pontifice fel. rec. Pio IX, haud ita pridem fundamenta iecerat.

Quamvis autem laudatus presbyter in primordiis dictarum ephemeridum declarasset nulla publica auctoritate illas fulciri, actaque in illis relata nullam aliam sibi fidem auctoritatemque vindicare praeter eam quae tribui iisdem solet cum in privatis auctorum operibus reperiuntur; nihilominus ephemerides, de quibus est sermo, eo statim favore ubique fuerunt exceptae, ut brevi ab omnibus fere Europae aliarumque regionum dioecesibus ceu tutior Romanae Curiae Decisionum collectio habitae fuerint. Quod quidem tum Seminario supradicto, tum etiam sacris missionibus ipsi a Sacra Congregatione de Propaganda Fide concreditis, emolumento fuit.

Porro ut hae ephemerides, ceteris eiusdem generis antiquiores, latius etiam propagentur ac magis acceptae lectoribus, Seminario autem SS. Apostolorum Petri et Pauli eiusque sacris missionibus utiliores

fiant, Seminarii eiusdem Moderatores ad pedes Sanctitatis Tuae humiliter provoluti instanter petunt, ut Sanctitas Tua ephemerides ipsas pro Actis Sanctae Sedis publice evulgandis authenticas et officiales declarare benigne dignetur.

Quod etc.

Ex Audientia SSmi habita die 23 Maii 1904.

Sanctissimus Dominus Noster Pius divina providentia Papa X, referente me infrascripto Sacrae Congregationis de Propaganda Fide Cardinali Praefecto, precibus benigne annuens, memoratas ephemerides authenticas et officiales Apostolicae Sedis Actis publice evulgandis declaravit.

Datum Romae, ex Aedibus S. Congregationis de Propaganda Fide, die et anno praedictis.

L. S.

F. H. M. Card. GOTTI, Praefectus.

Quamplurimas gratias Tibi agimus, Beatissime Pater, quod Ephemerides « Acta Sanctae Sedis » nostris curis concreditas authenticas et officiales declaraveris. Hoc Tuum erga nos peculiaris benevolentiae pignus quanto nos honore quantaque laetitia affecerit haud facile potest imaginari, cum nobis compertum sit eo magis hac Pontificia declaratione Ephemerides in bonum totius christianae societatis ac nostri Seminarii eiusque Missionum incrementum et emolumentum redundare, quo maior necessitas urget Acta Apostolicae Sedis per universum orbem Apostolica quoque Auctoritate divulgentur. Laetissimi igitur de nostro opere perficiendo, quammaxime studebimus ut sapientia Tua, qua Romanae Sedis Oracula coruscant, magis magisque innotescat, nixi praesertim Apostolicae Tuae Benedictioni, quam pro nobis ac pro omnibus ipsarum Ephemeridum lectoribus instanter petimus.

A pluribus, praesertim vero a Consociatis, iucundae ad nos pervenerunt et quotidie perveniunt gratulationes de supremo honore, quo Pius PP. X nostras Ephemerides nuperrime condecorare dignatus est; omnibus proinde debitas et publicas gratias agimus. Interea minime pigeat Lectores benignas aures praebere iis, quae inferius exponuntur quaeque veluti nostrum programma sunt habenda.

Romanae Ephemerides «Acta Sanctae Sedis» ipsae solae, ex omnibus aliis huiusce generis, Apostolicae Sedis organum authenticum et officiale constituunt et sunt. Quod, non modo in emolumentum et incrementum Pontificii Seminarii SS. Apostolorum Petri et Pauli de Urbe eiusve Missionum, sed in bonum quoque universae catholicae Ecclesiae redundat. Sane Apostolica auctoritate in lucem eduntur omnia solemniora Acta, nempe Constitutiones Apostolicae, Epistolae Encyclicae, Litterae Apostolicae, Allocutiones Pontificiae, Motu Proprio, Brevia, Decreta, Rescripta, Decisiones, etc., quae sive a Romano Pontifice, sive a Sacris Congregationibus Romanis, sive ab aliis ecclesiasticis Dicasteriis directe dimanant. Quorum omnium publicatio maxima cum celeritate et diligentia peragitur.

Praeterea privata auctoritate, si opus sit, illustrantur necessariis ac congruis animadversionibus et commentariis illa iuridica Acta, quae vel difficultatem parere possunt vel ad vigentis iuris notitiam ulterius conducunt. Item diligenti studio in compendium exponuntur Causae praecipuae a Sacris Congregationibus, praesertim Episcoporum et Regularium, Concilii, et Sacrorum Rituum, pertractatas et resolutas, eas ad ecclesiasticum ius et ad romanam iurisprudentiam conferendo.

« PoprzedniaDalej »