Obrazy na stronie
PDF
ePub

ficiscere ad impium bellum ac nefarium. Tum tu, Juppiter, qui iisdem, quibus hæc urbs, auspiciis a Romulo es constitutus, quem Statorem hujus urbis atque imperii vere nominamus, hunc et hujus socios a tuis aris ceterisque templis, a tectis urbis ac moenibus, a vitâ fortunisque civium omnium] arcebis : et homines bonorum inimicos, hostes patriæ, latrones Italiæ, scelerum fœdere inter se ac nefariâ societate conjunctos æternis suppliciis vivos mortuosque mactabis.

IN

L. CATILINAM

SECUNDA

AD

QUIRITES ORATIO.

I. TANDEM aliquando, Quirites, L. Catilinam, furen- 1 tem audaciâ, scelus anhelantem, pestem patriæ nefarie molientem, vobis atque huic urbi ferro flammâque minitantem, ex urbe vel ejecimus vel emisimus vel ipsum egredientem verbis prosecuti sumus. Abiit, excessit, evasit, erupit. Nulla jam pernicies a monstro illo atque prodigio manibus ipsis intra moenia comparabitur. Atque hunc quidem unum hujus belli domestici ducem sine controversiâ vicimus. Non enim jam inter latera nostra sica illa versabitur: non in campo, non in foro, non in curiâ, non denique intra domesticos parietes pertimescemus. Loco ille motus est, quum est ex urbe depulsus. Palam jam cum hoste, nullo impediente, bellum justum geremus. Sine dubio perdidimus hominem magnificeque vicimus, quum illum ex occultis insidiis in apertum latrocinium conjecimus. Quod vero non 2 cruentum mucronem, ut voluit, extulit, quod vivis nobis egressus est, quod ei ferrum e manibus extorsimus, quod incolumes cives, quod stantem urbem reliquit : quanto tandem illum mærore esse afflictum et profligatum

putatis? Jacet ille nunc prostratusque est et se perculsum atque abjectum esse sentit et retorquet oculos profecto sæpe ad hanc urbem, quame suis faucibus ereptam esse luget; quæ quidem mihi lætari videtur, quod tantam pestem evomuerit forasque projecerit.

3 II. At si quis est talis, quales esse omnes oportebat, qui in hoc ipso, in quo exultat et triumphat oratio mea, me vehementer accuset, quod tam capitalem hostem non comprehenderim potius, quam emiserim: non est ista mea culpa, Quirites, sed temporum. Interfectum esse L. Catilinam et gravissimo supplicio affectum jampridem oportebat: idque a me et mos majorum et hujus imperii severitas et res publica postulabat. Sed quam multos fuisse putatis, qui, quæ ego deferrem, non crederent? [Quam multos, qui propter stultitiam non putarent?] Quam multos, qui etiam defenderent? [Quam multos, qui propter improbitatem faverent?] Ac si, illo sublato, depelli a vobis omne periculum judicarem, jampridem ego L. Catilinam non modo invidiæ meæ, verum 4 etiam vitæ periculo sustulissem. Sed quum viderem ne vobis quidem omnibus re etiam tum probatâ, si illum, ut erat meritus, morte multassem, fore, ut ejus socios invidiâ oppressus persequi non possem, rem huc deduxi, ut tum palam pugnare possetis, quum hostem aperte videretis. Quem quidem ego hostem, Quirites, quam vehementer foris esse timendum putem, licet hinc intelligatis, quod etiam illud moleste fero, quod ex urbe parum comitatus exierit. Utinam ille omnes secum suas copias eduxisset! Tongilium mihi eduxit, quem amare in prætextâ [calumniâ] cœperat; Publicium et Munatium, quorum æs alienum contractum in popinâ nullum rei publicæ motum afferre poterat: reliquit quos viros! quanto ære alieno! Quam valentes! Quam nobiles! 5 III. Itaque ego illum exercitum et Gallicanis legionibus et hoc delectu, quem in agro Piceno et Gallico Q. Metellus habuit, et his copiis, quæ a nobis cotidie comparantur, magno opere contemno, collectum ex senibus desperatis, ex agresti luxuriâ, ex rusticis decoctoribus, ex iis, qui vadimonia deserere quam illum exercitum maluerunt; quibus ego non modo si aciem exercitûs nostri, verum etiam si edictum prætoris ostendero, concident.

Hos, quos video volitare in foro, quos

stare ad curiam, quos etiam in senatum venire; qui nitent unguentis, qui fulgent purpurâ, mallem secum suos milites eduxisset: qui si hic permanent, mementote non tam exercitum illum esse nobis quam hos, qui exercitum deseruerunt, pertimescendos. Atque hoc etiam sunt timendi magis, quod, quid cogitent, me scire sentiunt neque tamen permoventur. Video, cui sit Apulia 6 attributa, quis habeat Etruriam, quis agrum Picenum, quis Gallicum, quis sibi has urbanas insidias cædis atque incendiorum depoposcerit. Omnia superioris noctis consilia ad me perlata esse sentiunt; patefeci in senatu hesterno die; Catilina ipse pertimuit, profugit: hi quid exspectant? Næ illi vehementer errant, si illam meam pristinam lenitatem perpetuam sperant futuram.

IV. Quod exspectavi, jam sum assecutus, ut vos omnes factam esse aperte conjurationem contra rem publicam videretis. Nisi vero si quis est, qui Catilinæ similes cum Catilinâ sentire non putet. Non est jam lenitati locus: severitatem res ipsa flagitat. Unum etiam nunc concedam: exeant, proficiscantur, ne patiantur desiderio sui Catilinam miserum tabescere. Demonstrabo iter: Aureliâ viâ profectus est. Si accelerare volent, ad vesperam consequentur. O fortunatam rem 7

publicam, si quidem hanc sentinam hujus urbis ejecerit ! Uno mehercule Catilinâ exhausto relevata mihi et recreata res publica videtur. Quid enim mali aut sceleris fingi aut cogitari potest, quod non ille conceperit? Quis totâ Italiâ veneficus, quis gladiator, quis latro, quis sicarius, quis parricida, quis testamentorum subjector, quis circumscriptor, quis ganeo, quis nepos, quis adulter, quæ mulier infamis, quis corruptor juventutis, quis corruptus, quis perditus inveniri potest, qui se cum Catilinâ non familiarissime vixisse fateatur? Quæ cædes per hosce annos sine illo facta est? Quod nefarium stuprum non per illum ? Jam vero quæ tanta unquam in ullo 8 homine juventutis illecebra fuit, quanta in illo? Qui alios ipse amabat turpissime, aliorum amori flagitiosissime serviebat, aliis fructum libidinum, aliis mortem parentum non modo impellendo, verum etiam adjuvando pollicebatur. Nunc vero quam subito non solum ex urbe, verum etiam ex agris, ingentem numerum perditorum hominum collegerat? Nemo non modo Romæ, sed [nec]

ullo in angulo totius Italiæ oppressus ære alieno fuit, quem non ad hoc incredibile sceleris fœdus adsciverit.

:

9 V. Atque ut ejus diversa studia in dissimili ratione perspicere possitis, nemo est in ludo gladiatorio paullo ad facinus audacior, qui se non intimum Catilinæ esse fateatur; nemo in scenâ levior et nequior, qui se non ejusdem prope sodalem fuisse commemoret. Atque idem tamen stuprorum et scelerum exercitatione assuefactus frigori et fami et siti et vigiliis perferendis, fortis ab istis prædicabatur, quum industriæ subsidia atque instrumenta virtutis in libidine audaciâque consumerentur. 10 Hunc vero si secuti erunt sui comites; si ex urbe exierint desperatorum hominum flagitiosi greges: o nos beatos, o rem publicam fortunatam, o præclaram laudem consulatûs mei! Non enim jam sunt mediocres hominum libidines, non humanæ audaciæ ac tolerandæ nihil cogitant nisi cædes, nisi incendia, nisi rapinas: patrimonia sua profuderunt: fortunas suas obligaverunt: res eos jampridem, fides nuper deficere coepit: eadem tamen illa, quæ erat in abundantiâ, libido permanet. Quod si in vino et aleâ comissationes solum et scorta quærerent, essent illi quidem desperandi, sed tamen essent ferendi. Hoc vero quis ferre possit, inertes homines fortissimis viris insidiari,stultissimos prudentissimis, ebriosos sobriis, dormientes vigilantibus? Qui mihi accubantes in conviviis, complexi mulieres impudicas, vino languidi, conferti cibo, sertis redimiti, unguentis obliti, debilitati stupris, eructant sermonibus suis cædem bonorum atque 11 urbis incendia. Quibus ego confido impendere fatum aliquod et pœnam jamdiu improbitati, nequitiæ, sceleri, libidini debitam aut instare jam plane aut certe appropinquare. Quos si meus consulatus, quoniam sanare non potest, sustulerit, non breve nescio quod tempus, sed multa secula propagarit rei publicæ. Nulla est enim natio, quam pertimescamus ; nullus rex, qui bellum populo Romano facere possit. Omnia sunt externa unius virtute terrâ marique pacata: domesticum bellum manet; intus insidiæ sunt, intus inclusum periculum est; intus est hostis. Cum luxuriâ nobis, cum amentiâ, cum scelere certandum est. Huic ego me bello ducem profiteor, Quirites, suscipio inimicitias hominum perdi

« PoprzedniaDalej »