Selections from Cicero, with notes, ed. by T.K. Arnold [and others].

Przednia okładka

Z wnętrza książki

Co mówią ludzie - Napisz recenzję

Nie znaleziono żadnych recenzji w standardowych lokalizacjach.

Inne wydania - Wyświetl wszystko

Popularne fragmenty

Strona 109 - Nam si quis minorem gloriae fructum putat ex Graecis versibus percipi quam ex Latinis, vehementer errat, propterea quod Graeca leguntur in omnibus fere gentibus, Latina suis finibus, exiguis sane, continentur. Quare si res eae, quas gessimus, orbis terrae regionibus definiuntur, cupere debemus, quo manuum nostrarum tela pervenerint, eodem gloriam famamque penetrare, quod cum ipsis populis, de quorum rebus scribitur, haec ampla sunt, tum eis certe, qui de vita gloriae causa dimicant, hoc maximum et...
Strona 102 - Etenim omnes artes, quae ad humanitatem pertinent, habent quoddam commune vinculum ; et, quasi cognatione quadam, inter se continentur.
Strona 108 - Atque sic a summis hominibus eruditissimisque accepimus, ceterarum rerum studia et doctrina et praeceptis et arte constare; poe'tam natura ipsa valere et mentis viribus excitari et quasi divino quodam spiritu inflari. Qua re suo iure noster ille Ennius sanctos appellat poe'tas, quod quasi deorum aliquo dono atque munere commendati nobis esse videantur.
Strona 106 - Quam multas nobis imagines non solum ad intuendum, verum etiam ad imitandum fortissimorum virorum expressas scriptores et Graeci et Latini reliquerunt ! quas ego 40 mihi semper in administranda re publica proponens animum et mentem meam ipsa cogitatione hominum excellentium conformabam.
Strona 107 - Nam ceterae neque temporum sunt, neque aetatum omnium, neque locorum : haec studia adolescentiam alunt, senectutem oblectant ; secundas res ornant, adversis perfugium ac solatium praebent ; delectant domi, non impediunt foris ; pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur.
Strona 58 - An vero vir amplissimus, P. Scipio, pontifex maximus, Ti. Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae privatus interfecit: Catilinam orbem terrae caede atque incendiis vastare cupientem nos consules perferemus?
Strona 62 - Servi (mehercule) mei si me isto pacto metuerent, ut te metuunt omnes cives tui, domum meam relinquendam putarem : tu tibi urbem non arbitraris?
Strona 106 - Quare quis tandem me reprehendat aut quis mihi jure succenseat, si, quantum ceteris ad suas res obeundas, quantum ad festos dies ludorum celebrandos, quantum ad alias voluptates et ad ipsam requiem animi et corporis conceditur temporum ; quantum alii tribuunt tempestivis conviviis, quantum denique alveolo, quantum...

Informacje bibliograficzne