Obrazy na stronie
PDF
ePub

Cantus, Melpomene, cui liquidam pater
Vocem cum cithara dedit.

5 Ergo Quinctilium perpetuus sopor
Urguet! cui Pudor, et Justitiæ soror
Incorrupta Fides, nudaque Veritas

Quando ullum inveniet parem?
Multis ille bonis flebilis occidit;
10 Nulli flebilior quam tibi, Virgili.

Tu frustra pius, heu! non ita creditum
Poscis Quinctilium deos.
Quod si Threïcio blandius Orpheo
Auditam moderere arboribus fidem;
15 Non vanæ redeat sanguis imagini,
Quam virga semel horrida,
Non lenis precibus fata recludere,
Nigro compulerit Mercurius gregi.
Durum! SED levius fit patientia,
Quicquid corrigere est nefas.

20

8 inveniet etiam Br. 9 Ille quidem edd. Venet. et Glar.

13 Quid? si-num vanæ Cum

etiam MS. Gott. Br. Lambi. etc. Al. Quod si-non vanæ. Num etiam Talb. G. Bentl. et aliüs e codd. et vett. edd. recepi Quod si non vanæ, quia interrogatio intempestive obtundere videtur lugentem Virgilium. Z.

[blocks in formation]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

7 longam-noctem conj. Bentl. longa nocte coll. Sax. 11 Threcio Gott. Flor. Thracio al.

[blocks in formation]

ODE XXVI.

AD ÆLIUM LAMIAM.

Metrum duobus primis versibus Alcaicum, tertius versus Iambicus Dimeter Hypercatalecticus, quartusque Pindaricus Dactylicus.

Musis amicus, tristitiam et metus

Tradam protervis in mare Creticum

Portare ventis, queis sub Arcto
Rex gelidæ metuatur oræ,

5 Quid Tiridatem terreat, unice

Securus. O quæ fontibus integris
Gaudes, apricos necte flores,
Necte meo Lamiæ coronam,

Pimplea dulcis: nil sine te mei

10 Prosunt honores: hunc fidibus novis, Hunc Lesbio sacrare plectro

Teque tuasque decet sorores.

3 quis edd. vett. et sunt qui de nominativo accipiant, male. hinc et natum istud qui, quod in paucis codd. reperit Bentleius. 4 oræ et Ascens. et Bonfin. 5 Mithridatem ed. Venet. et quidam codd. ap. Lambin. Tyridatem ed. Glar. et Schol. nos cum Bentl. et Ian. formam. gr. recepimus. vulgo Tiridatem. Z. 9 MS. Gott. Piplea, sed ultimæ literæ superpositum antiqua manu i. S. G. Bentleius emendavit Pimplei, quia Πιμπληΐς sit Musa, sed Pimplea dicatur de loco. Z. 10 Possunt Rutg. Bentl. Cun. it. ed. Venet. et

Jani.

ODE XXVI.

2 Imitatus est hoc loco Anacreontem. Τὸ δ ̓ ἄχος πέφευγε μιχθὲν ̓Ανεμοτρόπῳ θυέλλη.

Protervis, pro libidine et temere jactantibus et vexantibus.

3 Queis exprimendum curavi, ut melius appareat esse dativum plur.

4 Hoc tempore Phrahates a Tiridate ob sævitiam regno pulsus, cum ingenti Scytharum exercitu, reditum minabatur.

6 Securus, amotus a cura.
Fons integer, unde nemo transit.

7 Cum sol se aperit, flores etiam se aperiunt.

9 Pimpleum, Libethrum, et Pieria, olim Thraciæ, postea Macedoniæ montes fuerant et Musis sacri: in plerisque hujusmodi montibus erant etiam sacri fontes ejusdem nominis.

11 Lesbio plectro: h. e. Alcæi et Sapphus, Romanis hactenus incognito. Erat autem plectrum acuminati bacilli forma.

ODE XXVII.

AD SODALES.

Metrum ut in præcedenti.

NATIS in usum lætitiæ scyphis

Pugnare, Thracum est: tollite barbarum
Morem, verecundumque Bacchum
Sanguineis prohibete rixis.

5 Vino et lucernis Medus acinaces
Immane quantum discrepat! Impium
Lenite clamorem, sodales,

Et cubito remanete presso.
Vultis severi me quoque sumere
10 Partem Falerni? dicat Opuntiæ
Frater Megillæ, quo beatus
Vulnere, qua pereat sagitta.
Cessat voluntas? non alia bibam
Mercede. Quæ te cunque domat Venus,
Non erubescendis adurit

15

[blocks in formation]
[blocks in formation]

19 laboras Gott. et primæ edd, sed nusquam est in. G. Imo laboras in est in edd. Venet. Glar.

et Lamb. Z. 24 chimæra coll. Sax. it. Br.

Zaro. etc. al. Chimæræ.

5

ODE XXVIII.

Metrum primo versu Hexameter Heroicus: secundo Tetrametrum Heroicum.

Te maris et terræ numeroque carentis arenæ

Mensorem cohibent, Archyta,

Pulveris exigui prope littus parva Matinum
Munera: nec quidquam tibi prodest
Aërias tentasse domos, animoque rotundum
Percurrisse polum, morituro!

Occidit et Pelopis genitor, conviva deorum;
Tithonusque remotus in auras,

Et Jovis arcanis Minos admissus: habentque

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Munera pulveris exigui nondum sibi persoluta, sepulturæ inopia, retinent umbram tuam, ne liceat tibi Styga trajicere.

3 Matinus vicus et mons Apuliæ.

7 Respondet Archytas Nautæ. Suum sensum nautæ tribuit Poëta.

Etsi conviva. Conviva deorum Tantalus, illo honore abusus, punitus propterea apud inferos.

8 Etsi Auroræ curru in cælum raptus.
9 Callide finxerat iste Minos se Leges suas

2 Mensorem, Geometram dicit et Arith- in antro Jovis, quod in Ida monte erat, ab ipso

meticum.

Jove didicisse.

« PoprzedniaDalej »