Obrazy na stronie
PDF
ePub

20

Et domus exilis Plutonia; quo simul meâris,
Nec regna vini sortiere talis;

Nec tenerum Lycidan mirabere, quo calet juventus
Nunc omnis, et mox virgines tepebunt.

17 exilii conj. Heins. [† quem refellit Rutgers. Lectt. Venusin. p. 240.] et Barth. Z.

ODE V.

AD PYRRHAM.

Duo priores versus sunt Choriambici Asclepiadei, tertius Pherecratius, quartusque Glyconicus.

[blocks in formation]

4 flavas r. comas MS. Bersm. C. 5 quotiens MSS. tria Bersm. C. 6 ut aspera conj. 8 Ut mirabitur conj. Bentl. Heu mirabitur al. apud Cun.

Cun.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

1 Ad Agrippam, plenius Lamb. Ad. M. Vipsanium Agrippam. 2 alite vulgo: alteri conj. Markland. æmulo conj. Jones. 3 Qua Bentl. e conjectura Mureti: quum conjicit Bentl. Z. 7 reducis conj. Bentl. duplices Br. coll. Sax. Gott. Flor. MSS. duo Bersm. Ulixei tria MSS. Bersm. Bentl. et alii. Z.

13 Intentata, cujus mores nondum usu cogniti sunt. Tropus ductus est quoque a mari, quod quis nondum pernavigavit. Nites, places, fidelis et amabilis videris. Mare nitet pr. si tranquillum est. Me tabula etc. Sensus est: ego naufragium feci, h. e. inconstantiam amoris Pyrrhæ expertus sum.

14 Madidus extrinsecus, uvidus intrinsecus. 15 Videmus autem quosdam hodie quoque pingere in tabulis suos casus, quos in mari passi sint, atque in fanis marinorum deorum ponere. Sunt autem qui vestem quoque ibi suspendunt, diis eam consecrantes.

ODE VI.

casu, velut apud nostrum bella tibi pugnata; apud Maronem, Nulla tuarum audita mihi neque visa sororum.

3 Scriberis Vario i. Varius de te scribet, quamcunque rem gesserit miles te duce.

6 Neque Iliada neque Odysseida valemus imitari, quod fecit Virgilius. Stomachum, iram. Cedere nescii, ferocis, inexorabilis.

7 Duplicis Ulissei πολυτρόπου, versuti. 8 Pelopis domum argumentum Tragœdiarum habebant Poëtæ: ex hac enim Thyestes, Atreus, Agamemnon, Orestes, Electra. Fuit autem Q. Varius et ipse Carminis, Tragœdiarum, et Eclogarum auctor, Virgilii Contubernalis. Thyesten Tragœdiam Varius

2 Aliti recte, ut referatur ad Vario, tertio scripsit.

Conamur, tenues grandia; dum pudor,

10 Imbellisque lyræ musa potens vetat
Laudes egregii Cæsaris, et tuas
Culpa deterere ingenî.
Quis Martem tunica tectum adamantina
Digne scripserit? aut pulvere Troico

15 Nigrum Merionen? aut ope Palladis
Tydeiden superis parem?

Nos convivia, nos prælia virginum,
Sectis in juvenes unguibus acrium,
Cantamus vacui, sive quid urimur,
Non præter solitum leves.

9 Post tenues ponit punctum MS. Bersm. C. 10 vetant MSS. Fabric. C. 14 Troïo conj. Heins. quod tanquam poëticum recepit Iani. Z. 17 convicia conj. Acidalii ad Vellei. II. 110. С. 18 sectos conj. Gronovius, et strictis i. e. armatis conj. Bentl. sed vulg. melius : nam præcisos habere ungues puellas elegantes, est in promtu. Z. 19 quod edd. Glarean. Lamb. et Baxt. Z.

ODE VII.

AD MUNATIUM PLANCUM, CONSULAREM.

Primus versus Hexameter Heroicus: secundus Tetrameter Heroicus, seu Phaliscus.

LAUDABUNT alii claram Rhodon, aut Mitylenen,
Aut Epheson, bimarisve Corinthi
Mænia, vel Baccho Thebas, vel Apolline Delphos
Insignes, aut Thessala Tempe :

1 Mytilenen Gott. Flor. Locher. et nummi. Mityl. al. G. Hoc est conveniens scripturæ gr. et loco infra Epist. 1. 11. 17. Z. 2 Epheson, MS. Bersm. et alii, quod ob græcismum, quem sectatur alibi Horatius, magis placuit: vulg. Ephesum. Z.

10 Imbellis, ineptæ ad carmen heroicum et tragedias. Musa potens, facultas, quæ in me est, poëtica: in cujus potestate sita est lyra imbellis.

11 Laudes pro merita ut apud Virgilium, Sunt hic etiam sua præmia laudi.

12 Culpa d. ing. i. e. imbecillitate ingenii imminuere et extenuare.

13 Adamas non solum de lapide dicitur, verum etiam de durato ferro, ex quo loricæ. ̓Αδάμαντα τινὲς σίδηρον.

19 Cantare se ait Horatius, sive vacuus sit ab amore, sive amet aliquid.

20 Sensus est: qui nostro more sumus ad amorem proclives.

ODE VII.

1 Propterea clarum quod soli sit exposita, de qua et Lucilius sic ait: Carpathium Rhodos in pelagus inclinat apertum.

4 Peneus perfluit Tempe, quæ patent inter Ossam et Olympum longitudine quinque milli..

5 Sunt quibus unum opus est, intactæ Palladıs urbem

10

Carmine perpetuo celebrare, et

Undique decerptam fronti præponere olivam :
Plurimus in Junonis honorem

Aptum dicet equis Argos, ditesque Mycenas.
Me nec tam patiens Lacedæmon,
Nec tam Larissæ percussit campus opimæ,
Quam domus Albuneæ resonantis,

Et præceps Anio, ac Tiburni lucus, et uda
Mobilibus pomaria rivis.

15 Albus ut obscuro deterget nubila cælo
Sæpe Notus, neque parturit imbres
Perpetuos; sic tu sapiens finire memento
Tristitiam vitæque labores

20

Molli, Plance, mero; seu te fulgentia signis
Castra tenent, seu densa tenebit

Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patremque
Cum fugeret, tamen uda Lyæo
Tempora populea fertur vinxisse corona,
Sic tristes affatus amicos:

5 Pro urbem, arcis s. arces post alios Bentl. et Cun. ex MSS. G. arcem MS. Bersm. C. 7 Sic etiam Flor. et coll. Sax. decerptæ frondi Erasm. et alii, quos refellit Bentl. 9 Pro dicit recepi e cod. Bersm. edd. Venet. et Bentl. aliisque futurum : nam præcedit laudabunt. Z. 11 perculsit ed. Glar. 13 Pro et recepi ac cum Bentl. e codd. Bersmanni aliisque. Tiburtis Brod. Tyburti Glar. Tiburti MS. Bersm. Z. 15 Hic novæ odæ initium Zarot. deterget omnes. G. detergit MS. Bersm. et alii. 17 Perpetuo Bentl. Perpetuum Cun. 18 dolores cod. Fabr. C.

[blocks in formation]

Percussit, amœnitate sua et fertilitate movit, s. delectavit.

12 Domus Albuneæ resonantis, ipse Catarracta est Anienis, quem incolæ hodie la Cascata vocant. Hæc domus, hæc sedes, hæc sunt penetralia magni Amnis, inquit Ovidius de Catarracta Penei fluminis. Fortasse Albunea Nympha non alia erat quam ipsa Ilia Anienis uxor; nomen habuit ab Albula Anienis fonte.

13 Tiburnus Heros, Tiburis conditor, et Amphiarai vel filius vel nepos.

15 Album notum, ut Græci λευκόνοτον.
17 Sapiens, Philosophus factus.
19 Molli, maturo et vetusto.
Fulgentia dixit ob aureas aquilas.

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]
[ocr errors]

Ibimus, o socii comitesque :

Nil desperandum Teucro duce, et auspice Teucro;

"Certus enim promisit Apollo

Ambiguam tellure nova Salamina futuram.

30 "O fortes, pejoraque passi

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Primus versus constat ex Choriambo et Bacchio; secundus ex Epitrito secundo, duobus Chori

ambis et Bacchio.

LYDIA dic, per omnes

Te deos oro, Sybarin cur properas amando

Perdere? cur apricum

Oderit campum, patiens pulveris atque solis?

5 Cur neque militaris

Inter æquales equitat, Gallica nec lupatis

2 Hoc deos Gott. G. Idem habent codd. Bersm. Pulmanni et Bentl. unus MS. Bersm. dat Hæc deos. Z. [† O deos habet Cod. vetustissimus Dorvillii. v. ad Charit. p. 22.] Properes edd. Venet. Lamb. et Bentl. Sed recte Bentleius conjicit, hanc mutationem a librariis ortam esse ob seq. oderit. Idem valet de seqq. equitet et temperet, quod est in edd. Lamb. et Venet. Z. 4 Impatiens conjicit Crusius. At vulgatum est verum ; modo interpreteris, qui olim fuit patiens. Z. 5 militares duo codd. Bersm. C. 6 equitat etiam Brod. equitet, temperet al.

25 Telamon filiis suis, Teucro et Ajaci, ad Trojanum bellum proficiscentibus legem posuit, ut alter sine altero non rediret. Ajace itaque se perimente, quod per dolum Ulyssis judicio armorum victus sit, cum ipse corpus Achillis liberasset, Teucer memor imperii paterni, et patriam fugiens, responso Apollinis cum sociis alibi condidit civitatem.

26 Socius par est; comes minor. 27 Auspice Teucro, Teucri auspicio seu fortuna.

29 Ambiguam cognominem dixit: erat enim altera Salamis Cypri, quam hodie Fa

magustam vocant. Nova tellus Cyprus est,
in qua novam Salamina Teucer condidit.
30 Sic et Virgilius, O passi graviora.

ODE VIII.

4 Oderit, h. e. nauseaverit, vel non tulerit.. Campum, sc. Martium, ubi exercitationes gymnasticæ habebantur.

Cum jam possit ferre militares labores; per ætatem scilicet.

6 Lupata fræna sunt aspera. A lupinis dentibus, quia inæquales sunt, Et placido

« PoprzedniaDalej »