Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Acta iuridica et solemniora ex Supremo Romano Pontifice immediate dimanantia: acta
inter ea quae publici fieri possunt iuris, sive sint Decreta, sive Instructiones, sive Responsa,
et alia huiusmodi; praesertim vero Causarum expositiones et resolutiones ex variis
EE. Cardinalium Sacris Congregationibus, ad ecclesiastici iuris accuratam intelligentiam
et observantiam conferentes, in compendium diligenti studio redactae: alia denique iuridica,
quibus opportune illustrantur quae in expositis actis vel difficultatem parere possint, vel
ad vigentis iuris notitiam ulterius conducant; in utilitatem eorum qui in Ecclesiae legibus
studiose dignoscendis. et in regimine christiani gregis, vel in colenda Domini vinea

sedulo adlaborant.

Volumen XVI

ROMAE

TYPIS POLYGLOTTAE OFFICINAE

S. C. DE PROPAGANDA FIDE

MDCCCLXXXIII.

[blocks in formation]

EX S. CONGREGATIONE CONCILII

VITERBIEN.

MASSAE CAPITULARIS

Die 17 Martii 1883.

COMPENDIUM FACTI. Capitulum Cathedralis post suppressionem, lege civili nuper confectam, duodecim constat canonicis; inter quos dividenda foret quaedam massa, quae appellata massa grossa, semper distincta fuit a qualibet praebenda; quaeque olim bis in anno singulis canonicis distribuebatur, habitâ praesertim ratione personalis servitii. Quum tamen hodie dubitetur an istius massae redditus naturam induant bonorum praebendalium vel distributionum, Canonici, oblato libello, petierunt ut id ab Apostolica Sede definiretur

Disceptatio Synoptica

MASSA GROSSA VIDETUR HABERE NATURAM PRAEBENDALEM. Induere praebendalem indolem massa, de qua agitur, videtur eo quod redditus quibus constat in antiquissimis Capituli Constitutionibus passim dicuntur de massa grossa. Porro notissimum in iure est distributiones quotidianas a fructibus, quos vocant grossos, distingui, et horum fructuum nomine.ea Capituli bona venire, quae dividuntur ratione beneficii, nullo prorsus habito respectu ad servitium. Ita ex text. in cap. unic. de Cleric. non residen. in VI, tradunt Scharzius in decretal. L. 3 tit. 4 §. 33 n. 33; Card. Petra in Commentar. ad Constitut. Apostol. Con

stitut. IX Bonifacii VIII n. 28; Card. De Luca de Canon. discurs. 16 n. 6..

Cui addi camerarium Capituli non semel in suis litteris hosce redditus vocavisse massam grossam. Iamvero istius assertum maximi faciendum videtur. Siquidem huius massae ipse administrator exstitit; ideoque eius naturam penitus perspectam habere debuit, et eius testimonium veluti qualificatum est suscipiendum.

At argumento nominis vim addit usus istorum reddituum. Etenim ex ratione qua Capituli redditus distribuuntur eorum natura perspecta haberi solet. Cum enim divisio fit ratione personalis servitii, redditus sunt distributiones quotidianae; si vero fit ratione praebendae, ita ut aeque inter omnes fructus distribuantur et ab absentibus quoque percipiantur, tunc praebendam constituunt et sunt vere fructus grossi; Rota in Recent. d. dec. 135 n. 7 part. 10 cor. Achil. S. C. C. in Romana Distributionum proposita die 16 Decembris 1882, et iterum 20 Ianuarii volventis anni.

Iamvero in facto est, ceu autumat Episcopus, quod redditus praedictae massae non plene pro rata serviti inter Canonicos dividuntur: imo Constitutiones capitulares art. I §. 2 decernunt quod fructus et redditus massae grossae.... aeque dividuntur ratione praebendarum, quae de ipsa participant. Porro haec verba penitus excludere videntur divisionem fieri pro rata servitii, et consequenter naturam distributionum quotidianarum dictis redditibus negare. Habita igitur ratione nominis - massa grossa quo bona in quaestione vocantur, et inspecto eorumdem usu, concludendum esset, dictam massam partem massam partem integralem praebendarum Capituli constituere, nullimode vero distributionum quotidianarum naturam induere.

MASSA GROSSA VIDETUR HABERE INDOLEM DISTRIBUTIONUM. Pro contraria vero parte perpendendum est quod nomina rebus servire debent, non vero nomini res. Missa igitur parumper nominis quaestione, videndum est an redditus in quaestione, naturam et officium quotidianarum distributio

num habeant. Quod ut rite agnoscatur res altius repetenda videtur.

Notum est Canonicos duplici reddituum specie cumulari, altera ex praebenda manante, altera ex distributionibus, quae quotidianae vocantur. Primam obtinent quin officium. personalem praestent, alteram vero pro rata servitii: ideoque distributiones a DD. communiter definiuntur: « Portio» nes ecclesiasticorum reddituum, quotidie distribui solitae iis » clericis, qui statis horis intersunt divinis officiis, et di» stinctae a praebendarum fructibus. » Quae institutae in remotissima aetate ab Ivone Carnotensi Episcopo, ut notat Benedictus XIV. Inst. Eccl. 107, §. 8, fuerunt in Ecclesia universa receptae a Iure Pontificio cap. Licet de Prebend. cap. Olim, de verbor. signif. et cap. un ico de cleric. non resident. in V1, et confirmatae a Concilio Tridentino sess. 21 cap. 3, et sess. 22 cap. 3.

Porro si in quadam ecclesia singulis canonicis sua praebenda praesto sit, et massa quaedam praeterea habeatur, quae pro distributionibus reservari dicatur, iam dubitari non potest, quod haec verarum distributionum sit Massa. Siquidem aliter in eo capitulo ecclesiastica lex, veras pro praestito servitio distributiones praecipiens tum in Decretalibus, tum in C. Tridentino, sperni prorsus dicenda foret.

Iamvero ab origine viterbiensis Capituli, circa saeculum XIII, usque ad nostra tempora, constanter inibi distinctionem reperimus inter bona praebendis assignata, et massam pro distributionibus reservatam. Extat enim in actis authenticum Constitutionum exemplar, quae a Capitulo anno 1369 latae sunt, et ab Episcopo Nicola confirmatae; ex quibus clare patet ab illo tempore massam distributionum, omnino distinctam esse a praebendis. Etsi vero procedente tempore bona praebendalia in unum fuisse conflata appareat (quo praecise tempore nescitur, at certe ante saeculi XVII medietatem), tamen massa pro distributionibus semper distincta remansit, ceu enarrat Episcopus viterbiensis in sua relatione ad S. C. Congregationem.

« PoprzedniaDalej »