Obrazy na stronie
PDF
ePub

minicæ juxta traditionem orthodoxorum Patrum ▲ Ut canonum statuta sine præjudicio ab omnibus cupenes se scriptam habeat, et eam pleniter intelligat, et inde prædicando populum sibi commissum sedulo instruat.

82. Si orationes missarum, præfationem quoque canonis, et eumdem canonem bene intelligat, et memoriter ac distincte proferre valeat.

29 83. Si Epistolam et Evangelium bene legere possit atque saltem ad litteram ejus sensum manifestare.

84. Si psalmorum verba et distinctiones regulariter ex corde cum canticis consuetudinariis pronuntiare sciat.

85. Si sermonem Athanasii episcopi de fide sanctæ Trinitatis, cujus initium est: Quicunque vult salvus esse, memoriter teneat, et sensum illius intelligat, et verbis communibus enuntiare sciat.

86. Si exorcismos et orationes ad catechumenum faciendum, ad fontem quoque consecrandum, et reliquas preces super masculum et feminam pluraliter atque singulariter distincte et rationabiliter proferre valeat.

87. Similiter ordinem baptizandi ad succurrendum infirmis.

88. Ordinem quoque reconciliandi juxta modum sibi canonice reservatum, atque ungendi infirmos, orationes quoque eidem necessitati competentes, si bene scit legere aut memoriter enuntiare.

89. Similiter ordinem et preces in exsequiis atque agendis defunctorum.

90. Si memoriter teneat exorcismos et benedictiones salis et aquæ.

91. Si cantum nocturnum atque diurnum noverit.

92. Si computum minorem, id est epactas, concurrentes regulares, terminos paschales, et reliquos sapiat.

93. Si habeat Martyrologium, ex quo certis diebus natalitia sanctorum populo annuntiet.

30 94. Si habeat quadraginta homilias Gregorii, et eas studiose legat atque intelligat. Vel si eas habere non potest, vel sermonem prædicti doctoris de septuaginta discipulis a Domino ad prædicandum missis habeat, et diligenter legat et intelligat, et cognoscat se ad formam septuaginta discipulorum in ministerio ecclesiastico esse promotum.

95. Si habeat Pœnitentiale Romanum, vel a Theodoro episcopo aut a venerabili presbytero Beda editum ; ut secundum quod ibi scriptum est interroget confitentem, aut confesso modum pœnitentiæ imponat.

FINIT INQUISITIO.

Hæc quæ supra capitulatim inquirenda expressimus, auctoritate canonica roborari oportet.

(1826) In canonibus vulgatis concilii Meldensis, pro eo quod Regino et Burchardus habent conversatio reprehensibilis contemptibilem reddat, legitur

C

D

stodiantur. Ex concilio Meldensi, quod factum fuit temporibus Caroli junioris, anno Dominicæ incarnationis 845, v Kalendas Julii, indict. 8 titulo 10.

1. (Concil. Meld. c. 34; BURCHARD. lib. 1, c. 61.) Canonum statuta sine præjudicio ab omnibus custodiantur, et nemo in actionibus vel judiciis ecclesiasticis suo sensu, sed eorum auctoritate, ducatur. In exponendis etiam vel prædicandis divinis Scripturis sanctorum catholicorum et probatissimorum Patrum sensum quisque sequatur; in quorum 31 scriptis, ut beatus dicit Hierony...us (in epist. ad Lætam), fidei veritas non vacillat.

31 Qualem ministrum eqiscopus juxta se habere debeat. Ex eodem concilio, tit. 11.

I, C.

83.)

II. (Concil. Meld. c. 35; BURCHARD. lib. Ut quisque episcopus talem juxta se pro viribus ha bere decertet qui juxta sincerissimum et purissimum sensum catholicorum. Patrum fide et observatione mandatorum dei seu et prædicationis doctrina presbyteros plebium assidue instruat et informet, ne domus Dei vivi, quæ est Ecclesia, sine lucerna verbi divini remaneat. Sed et isdem talis existat quem amor pecuniæ non vexet, aut reprobi mores et conversatio reprehensibilis contemptibilem reddat (1826). Hinc est quod cum Moyses querelam in conspectu Dei deponeret se non posse portare tantum onus quod ei fuerat impositum, audivit a Domino: Congrega mihi septuaginta viros de senioribus Israel, quos tu nosti quod seniores populi sint ac magistri, et auferam de spiritu tuo, tradamque eis ut sustentent tecum onus populi, et non tu solus graveris (Num. x1). Quid in Moyse nisi summum sacerdotium, quid in septuaginta viris nisi presbyteros accipimus? Quod autem Dominus aufert de spiritu Moysi traditque eis, patenter ostendit quod hi qui ab episcopo in Dei conspectu vocati sunt, ut secum onus populi sustentent, eadem quæ episcopus sentire debent eademque velle et in partito sibi onere totis viribus cooperari. Hoc enim significat quod non alium sed ejusdem Moysi spiritum accipiant.

32 De eadem re. Ex Capitulis synodalibus Coroli imperatoris, tit. 103.

III. (Lib. 1 Capitular., c. 109.) Episcopos itaque monemus ut sive per se sive per vicarios pabulum verbi divini sedulo populis administrent; quia, ut ait beatus Gregorius (lib. 1, epist. 24), iram contra se occulti judicis excitat sacerdos si sine prædicationis sonitu incedit.

Quod a rege postulandum sit ut episcopi tempore opportuno ad ministerium sibi commissum vacare possint. Ex supradicto concilio, tit. 4.

IV. (Concil. Meld. c. 28, et in Capitulis Caroli Calvi tit. 7.) Ut regia magnificentia liberiorem libertatem episcopis ad peragendum in eorum parochiis mini

conversatio reprehensibilis periculose devastet. Quæ vero dein sequuntur apud Reginonem et Burchardum non exstant in canone illo concilii Meldensis,

meat. Ex concilio Toletano, til. 5 VIII. (Concil. Tolet. vu, c. 4; BURCHARD. lib. I, c. 86.) Cum episcopus suam diœcesim visitat, nulli præ multitudine onerosus existat, nec unquam quinquagenarium numerum evectionis excedat, aut amplius quam una die per unam quamque basilicam remorandi licentiam habeat (183). 35 Ut si episcopus hoc explere nequiverit, suos vicarios dirigat. Ex eodem concilio, tit. 6.

sterium præstet quam hactenus propter diversas A Ut episcopus cum paucis suam parochiam circuperturbationes habuissent. Ipsi autem episcopi concessum sibi otium non in suas voluptates, sed in divinum, et officiosum convertant negotium ; quatenus studentes prædicationibus, correctioni atque confirmationi, quod hactenus per parochias fuit neglectum, solerter de cætero sit emendatum. 33 Ne episcopi propter suam quietem negligant plebem sibi commissam. Ex eodem concilio, tit. 5. V. (Concil. Meld c. 28; BURCHARD, lib. I, c. 28.) Providendum est ne episcopi propter suam quietem ad remotiora loca secedentes, et suum ministerium negligentes, proprias deserant civitates; sed aut parochias suas cum officii efficacia circumeant, aut cum religione in suis civitatibus canonice cum filiis suis degant. Presbyteros etiam sibi B commissos doctrina, castitate, et sobrietate, atque hospitalitate secundum suum ministerium ornari compellant.

De episcopis qui raro aut nunquam plebes sibi commissas per seipsos visitant. Ex eodem concilio, tit 6. VI. (Concil. Meld. c. 29.) Ut quorumdam episcoporum reprehensibilis, imo damnabilis, consuetudo omnimodis corrigatur, qui plebes sibi creditas aut raro aut nunquam per seipsos juxta ordinem evangelicum et apostolicum atque ecclesiasticum visitant, cum Dominus dicat: Speculatorem dedi te domui Israel, et audies ex ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me (Ezech. ш), et cætera quæ divinus sermo complectitur.

IX. (Concil. Tolet. iv, c. 36; BURCHARD. lib. 1, c. 87.) Quod si episcopus aut languore detentus, aut aliis occupationibus implicatus, id explere nequiverit, presbyteros probabilis vitæ aut diaconos mittat, qui redditus basilicarum et reparationes et ministrantium vitam inquirant.

Ut episcopi suam diœcesim visilent. Ex Capitulis synodalibus Caroli Augusti.

X. (184) Ut episcopi cireumeant parochias sibi commissas, et ibi inquirendi studium habeant de incestu, de parricidiis, adulteriis et aliis malis quæ contraria sunt Deo, et quæ Christiani devitare debent, et infra illorum parochias ecclesiarum, quibus necesse est, emendandi curam habeant. Similiter tam nostras a nobis in beneficium datas quam et aliorum summo studio provideant.

Ut episcopus duos solidos tantum accipiat cum suam parochiam circuit. Ex concilio Bracarensı, tit. 10. XI. (10, q. 3, c. 1.) Placuit ut nullus episcopo

Ut episcopus ambulet per suam diœcesim. Ex con- C rum, cum suas dioceses visitat, præter honorem

cilio Bracarensi, til. 7

VII. (Concil. Bracar. п, c. 1; BURCHARD., lib. 1, c. 85.) Placuit omnibus episcopis atque convenit ut per singulas Ecclesias et dioceses ambulantes primum discutiant clericos, quomodo ordinem baptismi teneant vel missarum, 34 et qualiter quæcunque officia in Ecclesia peragant. Et si recte quidem invenerint, Deo gratias; sin autem minime, docere debent ignaros, et hoe omnimodis præcipere, ut sicut antiqui canones jubent, ante dies viginti baptismi ad purgationem exorcismi catechumeni currant ; intra quos virginti dies omnino catechumeni Symbolum, quod est Credo in Deum, specialiter doceantur.

Quid laicos docere oporteat.

(Ex eod. concilio Bracar. 1, c. 1.) Postquam ergo suos clericos discusserint vel docuerint episcopi, alia die, convocata plebe ipsius Ecclesiæ, doceant illos ut errorem fugiant idolorum vel diversa crimina, id est homicidium, adulterium perjurium, falsum testimonium, et reliqua peccata mortifera; et quod nolunt sibi fieri, non faciant alteri; et ut credant resurrectionem omnium hominum et diem judicii, in quo unusquisque secundum opera sua recepturus sit. Et sic postea episcopus de Ecclesia illa proficiscatur ad aliam.

(183) Vide concilium Valentinum ni, cap. 17.
(184) Vide lib. v. Capitularium, capp. 93, 109,

cathedræ suæ, id est duos solidos, aliquid aliud tollat per ecclesias, neque tertiam partem ex quacunque oblatione populi in ecclesiis parochialibus requirat; sed tertia illa pars pro luminaribus ecclesiæ vel reparatione servetur, 36 et singulis annis episcopo exinde ratio fiat. Nam si tertiam illam partem episcopus tollat, lumen et sarta tecta ecclesiæ abstulit.

De opiscopis qui non visitatis parœchiis pretium servitutis requirunt. Ex concilio apud Triburias habito temporibus Arnulphi regis, tit. 26. XII. (BURCHABD. lib. 1, c. 229.) Delata est coram sancta synodo querimonia plebium, eo quod sint quidam episcopi nolentes ad prædicandum vel D confirmandum suas per annum parochias circuire, qui tamen exigunt ut mansiones, quibus in profectione uti debuerant, alio pretio redimant qui parare debent. Quæ duplex infamia et negligentia et avaritia sanctæ synodo horrori fuit magno; et statuerunt ne quis penitus ultra exerceat id cupiditatis ingenium, et ut sollicitiores sint episcopi de suis gregibus visitandis.

De eadem re. Ex capitulis synodalibus Caroli imperatoris, tit. 94.

XIII. (Lib. 1 Capitular., c. 100.) Ne vero episcopi, occasione prædicandi aut confirmandi oneri essent

365, et, tom. II Conciliorum Galliæ, pag. 248, .cap. 32.

papæ,

populis, a nobis admoniti [adm. a n.] polliciti sunt ▲ De tricennali præscriptione. Ex epistola Gelasti
se deinceps hoc cavere velle et eo tempore suum
ministerium [min. s.], in quantum facultas datur,
exsequi, his [apud hos] quibus prodesse possunt,
non quo eorum [ne cor] profectio, quantum in illis
est, sit importuna vel onerosa (185).

37 De immunitate ecclesiarum. Ex eodem capitulari, tit. 103.

XIV. (Capitula Caroli Calvi, tit. 9, e. 4.) Denuntiandum est omnibus, et a missis nostris ordinandum, ut omnes ecclesiæ et presbyteri sub immunitate et privilegio et ordinatione atque dispositione episcoporum singularum parochiarum in quibus consistunt, secundum auctoritatem canonicam permaneant.

Quod omnes basilicæ in potestate episcoporum sunt. Ex concilio Aurelianensi, tit. 13.

XV. (Concil Aurel. 1, c. 17; Burchard, lib. III, c. 8.) Omnes basilicæ quæ per diversa loca constructæ sunt vel quotidie construuntur, placuit secundum priorum canonum regulam ut in ejus episcopi, in cujus territorio positæ sunt, potestate consistant.

De parœchiis. Ex concilio Chalcedonensi, tit. 19.

XVI. (Concil. Chalced. c. 17; BURCHARD. lib. ш, c. 148.) Singularum ecclesiarum rusticas parochias vel possessiones manere inconcussas illis episcopis qui eas retinere noscuntur, et maxime si tricennium eas absque vi obtinentes 38 sub per dispensatione rexerunt. Quod si intra tricennium facta fuerit de his vel fiat altercatio, licere eis qui se læsos asserunt apud sanctam synodum provinciæ certare.

Quales ministros episcopi in civitatibus suis relinquere debeant. Ex Capitulis Caroli junioris, tit.5.

XVII. (Capitula Carlomanni, tit. 2, c. 7.) Et quoniam episcopi, qui nostris et suis communibus Ecclesiæ et totius regni necessitatibus occupati sunt, non valent cuncta soli prospicere quæ intra fines parochiæ illorum perpetrantur, statuimus ut quo. tiescunque episcopi a propria civitate digrediuntur, tales adjutores unusquisque in sua civitate relinquat qui hæc omnia prudentissime in sua civitate peragant, ut pauperes sanguine Christi redempti semper in civitate præsentem inveniant a quo responsum et consolationem accipiant. In vicis autem et villulis longe a civitate remotis constituat unusquisque episcopus reverendos et cautos atque omni prudentia morum temperatos presbyteros, qui sua vice superius statuta modeste perficiant, et ad quos alii presbyteri juniores et minus cauti suam causam referant.

(185) Perturbatus est ordo istius capitis apud Reginonem. Exhibuimus hic lectionem codicis Parisiensis. Editio Helmæstadiensis non est multum diversa. Varias lectiones damus inter uncos; sed integer locus sic restituendus est ex libris Capitu

XVIII. (Gelas. I, epist. 10, c. 1; lib. vn. Capitular., e, 175; BURCHARD. lib. m, c. 149.) Illud etiam annecti placuit, ut si qui, quod absit, facultates Ecclesiæ necnon et dioceses ab aliis, a quibus possidentur, episcopis jure sibi vindicent, quod tricennalis lex conclusit, quia et filiorum nostrorum principum 39 ita emanavit auctoritas, ut ultra triginta annos nulli liceat pro id appellare quod legum tempus excludit.

De rebus per trigenta annos possessis. Ex Capitulis Ludovici imperatoris, tit. 7.

XIX. (Addit. iv, c. 34; BURCHARD. lib. III, c, 150,) B Ut de rebus ecclesiarum quæ ab eis per tringinta annorum spatium sine ulla interpellatione possessæ sunt testimonia non recipiantur; sed eo modo contineantur sicut res ad fiscum dominicum pertinentes contineri solent.

C

D

De inscriptione temporum. Ex eodem, capite 9. XX. Lex Burgund., tit. 79, c. 2, 3.) Si quis terram ab altero dixerit violenter sibi esse sublatam, et convicerit prius quam tringinta annorum compleatur numerus et rem constiterit occupatam, et requirere potuerit, repetentis tringinta annis a quocunque pervasa fuisse dicatur, et non fuerit ante repetita, nihil sibi reddendum esse cognoscat. Item de eadem re. Ibidem.

XXI. Ibid., c. 5.) Et quia omnia ad quietem omnium pertinentia ex lege convenit provideri, quas omnino causas de quibuscunque rebus, quæ intra triginta annos non fuerint definitæ, nullo eas postmodum licebit ordine commoveri : quia satis unicuique ad requirendum et recipiendum quod ei debitum fuerit suprascriptus annorum numerus constat posse sufficere.

40 Item de eadem re. Ibidem.

XXII. (Interpretat. leg. un. Cod. Theodos., de inquil et colonis.) Si quis colonum alienum in re sua triginta annos habuerit, ac si suum vindicet. Qui infra triginta annos inventus fuerit, a domino cum filiis sibi debitis et omni peculio revocetur. Si vero mortuus fuerit, peculium ejus dominus recipiat. Colona vero si viginti annis in alieno dominio permanserit, a priori domino non requiratur. Colonum duæ partes agnationis sequantur, colonam vero tertia pars. Nam si agnatio infra viginti annos edita fuerit, quando adhuc colona domino competebat, repetentibus non negetur, quia in modernis legibus est constitutum. Sane, ne separatio conjugii fiat, præcipimus ut dominus coloni vicaria muliere cum agnatione partis tertiæ non negetur.

larium, tum editis, tum manuscriptis. Ne vero, etc., et eo tempore suum ministerium, in quantum facultas dabatur, exsequi quo eorum profectio, quantum in illis erat, his quibus prodesse possunt et debent, non sit importuna vel onerosa.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

De consecrenda ecclesia. Ex concilio Wormatiensi. A quid largitus fuerit ecclesiæ, neque de decimis et

XXIII. (Concil. Bracar. 1, e. 5; concil. Wormat. c. 3; BURCHARD. lib. 11, c. 37.) Placuit, quoties ab aliquo fidelium ad consecrandas ecclesias episcopus invitatur, non quasi ex debito munus aliquod a fundatore requirit; sed si ipse quidem aliquid ex suo voto obtulerit, non respuat. Attamen unusquisque episcopus meminerit ut non prius dedicet ecclesiam, nisi antea dotem basilicæ et obsequium ipsius per donationem chartulæ confirmatum accipiat. Nam non levior est istius temeritas, si sine luminaribus vel sine substantiali sustentatione eorum qui ibidem servituri sunt quam si domus privata consecretur 41 ecelesia (186).

De libertate ecclesiarum. Ex Capitularibus,
titulo 81.

XXIV. (Lib. 1 Capitular., c. 91; BURCHARD. lib. I, c. 52; WALTER. Aurelian, c. 9.) Sancitum est ut unicuique ecclesiæ unus mansus integer absque ullo servitio attribuatur, et presbyteri in eis constituti non de decimis, nec de oblationibus fidelium, non de domibus, neque de atriis, vel hortis juxta ecclesiam positis, neque de præscripto manso aliquo servitium faciant præter ecclesiasticum. Et si aliquid amplius habuerint, inde senioribus suis debitum servitium impendant.

De termino ecclesiarum. Ex eodem, capite 117. (Lib. 1 Capitular. c, 155.) Ut terminum habeat unaquæque ecclesia de quibus villis decimas recipiat.

De novis ecclesiis. Cap. 87.

XXV. (Lib. 1 Capitular., c. 93.) Statutum est de villis novis et ecclesiis novis ibidem noviter in eis constitutis ut decimæ de ipsis villis ad easdem ecelesias conferantur.

Item ex eodem, cap. 5.

XXVI. (Capitulare Caroli M. ad Salz, c. 5; BURCHARD. lib. II, e. 7.) Quicunque voluerit in sua proprietate ecclesiam ædificare, cum consensu et voluntate episcopi in cujus parochia fuerit, licentiam habeat. Verumtamen omnino providendum est ut aliæ ecclesiæ antiquiores propter hanc occasionem suam justitiam aut decimam non perdant, sed semper ad antiquiores 42 ecclesias persolvatur. Item de manso ecclesiæ. Ex eodem capitulari. XXVII. (Lib. v. Capitular., c. 45.) De uno manso ad ecclesiam dato, de quo aliqui homines contra statuta sibi servitium exigunt, quicunque pro hac causa accusatus fuerit, comes vel missi hoc quod inde subtractum est presbyteris cum sua lege restituere faciant.

De eadem re. Ex synodo Meldensi, capite 63. XXVIII. (Concil. Meldense, c. 63.) Secundum canonicam auctoritatem et constitutionem domini imperatoris Lodouvici, de agro ecclesiastico et manso ac mancipiis, quæ ipse in suis Capitulis constituit, vel si quilibet pro loco sepulturæ ali

B

(186) Vide libi Legum Longob., tit. 1, cap. 45.

C

D

oblationibus fidelium quemquam presbyterorum aliquem censum persolvere cogat, ne quisquam cujuslibet ordinis aut dignitatis exinde quidquam subtrahat et redhibitionem quamcunque exigat temporalem. Quod si fecerit, communione usque ad satisfactionem privetur, et regia potestate hoc emendare legaliter compellatur.

Item de privilegio ecclesiarum.

XXIX. (Concil. Arelat. vi, c. 20; lib. п Capitular. c. 36; BURCHARD. lib. ш, c. 9.) Ut ecclesiæ antiquitus constitutæ nec decimis nec ulla possessione priventur, ita ut novis oratoriis tribuatur.

43 De ecclesiis vel altaribus ambiguis, et ut superfluo altaria de ecclesia abjiciantur, eap. 65.

XXX. (Lib. 1 Capitular., c. 151; BURCHARD. lib. ni, c. 10.) Ecclesiæ vel altaria quæ ambigua sunt de consecratione consecrentur, et superflua altaria destruantur de ecclesia.

De honore ecclesiastico, cap. 142.

XXXI. (Lib. 1 Capitular., c. 148.) Ut episcopi prævideant quem honorem presbyteri pro ecclesiis suis senioribus tribuant.

Quod omnium ecclesiarum dotes ad episcopum pertineant. Ex concilio Toletano, capite 19.

XXXII. (Concil. Folet. m, c. 19; lib. và Capitular. c. 243. BURCHARD. lib. m, c. 20.) Multi contra canonum constituta sie ecclesias quas ædificaverunt postulant consecrari, ut dotem quam ecclesiæ contulerunt, ad episcopi ordinationem non pertitinere censeant.Quod factum et in præteritum displicet, et in futuro prohibetur, sed omnia secundum consuetudinem antiquam ad episcopi ordinationem et potestatem pertineant (187).

Unde ecclesiæ debeat restaurari et episcopo obsequium exhiberi. Ex epistola Gelasii papœ. XXIII. (Decreta Gelas. c. 27; lib. và Capitular., c. 290; RICULF. c. 11; BURCHARD. lib. I, c. 137.) Quatuor autem tam de reditu quam de oblatione fidelium, prout cujuslibet ecclesiæ facultas admittit, sicut dudum rationabiliter est decretum, convenit fieri portiones: quarum una sit pontificis, altera clericorum, pauperum tertia, quarta fabricis applicanda; 44 de quibus, sicut sacerdotis intererit, sic clericus ultra delegatam sibi summam nihil insolenter noverit expetendum. Ea vero quæ ecclesiasticis ædificiis attributa sunt, huic operi veraciter prærogata locorum doceat instauratio manifesta sanctorum, quia nefas est si, saeris ædibus destitutis, in lucrum suum præsul impendia his designata convertat.

De eadem re. Ex epistola Simplicii papæ, cap. 2.

XXXIV. (Decreta Simplicii, c. 2.) De reditibus Ecclesiæ vel oblatione fidelium sola episcopo ex his una portio remittatur, duæ ecclesiasticis fabricis et erogationi peregrinorum et pauperum pro

(187) Vide lib. vi Capitul., cap. 69.

futuræ, ultima clericis pro singulorum meritis di- A et ubi negligentia inventa fuerit, episcopali auctovidatur.

De honore ecclesiæ Dei. Ex Capitulis synodalibus,

tit. 69.

XXXV. (Lib. 1 Capitular., c. 71.) Placuit nobis admonere ut unusquisque episcopus videat super suam parochiam ut ecclesia Dei suum habeat honorem, simul et altaria secundum suam dignitatem venerentur, et non sit domus Dei et altaria sacrata pervia canibus, et ut vasa sacrata Deo in magna veneratione habeantur, et ut sacrificia sanctificata cum magna diligentia ab eis colligantur qui digni sunt.

Item de restauratione ecclesiarum Dei. Ex Capitulis Ludouvici imperatoris, cap. 40.

XXXVI. (Lib. tv Capitular., c. 40.) De opere vel restauratione 45 ecclesiarum comes et episcopus sive abbas una cum misso nostro, quem ipsi sibi elegerint ad hoc, considerationem faciant, ut unusquique eorum tantum inde accipiat ad operandum et restaurandum quantum ipse de rebus ecclesiarum habere dignoscitur. Similiter et vassi nostri aut in commune tantum accipiant operis quantum rerum ecclesiasticarum habent, vel unusquisque per se juxta quantitatem quam ipse tenet. Aut si inter eos convenerit ut pro opere faciendo argentum donent, juxta æstimationem operis in argento persolvant; cum quo pretio rector ecclesiæ ad prædictam restaurationem operarios conducere et materiam emere possit. Et qui nonas et decimas dare neglexerit, primum quidem illas cum lege sua restituat, insuper et bannum nostrum solvat, ut ita castigatus caveat ne sæpius iterando beneficium amittat.

De eadem re. Item ex Capitulis, tit. 22. XXXVII. (Lib. 1 Capitular., c. 22.) De operibus in restauratione ecclesiarum, sive in faciendo, sive in redimendo, episcopalis potius sequatur voluntas. Nullatenus tamen remaneat quin, sicut a nobis sæpe jussum est, hoc aut illud partibus eeclesiarum persolvatur. Et hoc omnibus notum sit, quia quicunque negligenter exinde egerit, et coram nobis exinde negligens repertus fuerit, illud volumus omnino ut subeat quod in nostro capitulari de hac re communi consultu fidelium nostrorum ordinavimus.

46 De locis dudum sacris. Ex eodem Capitulari, capit. 54.

XXXVIII. (Lib. IV Capitular., c. 53.) De locis jam dudum sacris et nune spurcitia fœdatis, ut juxta possibilitatem in antiquum statum reformen

tur.

De ecclesiis destructis. Ex eodem, cap. 3. XXXIX. (Lib. v Capitular., c. 144; lib. n Leg. Longob., tit. 1, c. 47.) De ecclesiis destructis, ut episcopi et missi inquisitionem faciant utrum per negligentiam aut impossibilitatem destructæ sint;

(188) Caput istud non exstat in codice Reginonis.

B

C

D

ritate emendare cogantur qui eam restaurare debuerant. Si vero per impossibilitatem contigit, ut aut plures sint quam necesse sit, aut majoris magnitudinis quam ut ex rebus ad eas pertinentibus restaurari possint, episcopus modum inveniat, qualiter congrue emendari et consistere possint. De eadem re. Ex Capitulis synodolibus Caroli Junioris, cap. 62.

XL. (Capit. Caroli Calvi, tit. 6, c. 66.) Servi ecclesiarum quibuscunque potestatibus subditi, unde melior consuetudo vel devotior commendatio ex tempore et jussione domni Ludouvici vel certe domni Caroli, seu etiam Pippini, non existit, saltem viginti diebus in anno eidem ecclesiæ ad reficiendas ipsius ruinas absque molestia servire sinantur. Ubi autem et amplior commendatio et melior consuetudo inde haberetur, pro hac nostra necessitudinis consideratione non decidat.

47 Item de eadem re. Ex Capit. Ludovici
capit. 5.

XLI. Ne vero ecclesiæ presbyteris commissæ in restauratione aut in luminaribus juxta possibilitatem rerum ab illis negligantur vestra nihilominus invigilare debet solertia. Et sicut alios prohibetis ne de mansis ad ecclesiæ luminaria datis aliquid accipiant, sic et vos et vestri archidiaconi de eisdem mansis nihil accipiendo, aliis exemplum præbeatis. Sed potius ad id quod data sunt servire concedantur; ut totum, sicut dictum est, in restauratione ecclesiarum et luminaribus vestra auctoritate et studio cedere possit.

De decimis. Cap. 162.

XLII. (Lib. 1 Capitular., c. 149.) Ut decimæ in postestate episcopi sint, qualiter a presbyteris dissipentur.

De eadem re. Ex cap. 157.

XLIII. (Lib. 1 Capitular., c. 163.) Ut qui ecclesiarum beneficia habent, nonam et decimam ex eis ecclesiæ cujus res sunt donent; et qui tale beneficium habent, ad medietatem laborent, et de eorum portione proprio presbytero decima do

nent.

De eadem re.

XLIV. Novalia rura, quæ juxta cultos agros fiunt, ecclesiæ antiqua decimentur. Et si ultra milliaria quatuor vel quinque in saltu quælibet digna persona aliquod novale collaboravit, ibidemque cum sui episcopi consensu ecclesiam construxerit, post consecrationem 48 ecclesiæ provideat presbyterum, ejusque conductu de eodem elaboratu decimas eidem ecclesiæ conferat (188).

Item de nonis et decimis. Ex eodem, cap. 36. XLV. (Concil. Cabilon. 11, c. 19; lib. п Capitular., c. 38.) Qui decimas post creberrimas admonitiones et prædicationes sacerdotum dare neglexerint,

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »