Obrazy na stronie
PDF
ePub

men voce hic diem Nativitatis intelligi, et annum A Nostris temporibus a quodam monacho Prumien-
a die 25 Decembris inchoari, annis 34, 888 et 892
inter se collatis, extra dubitationem venit.

Opus posterioris ævi hominibus ita se acceptum

reddidit, ut non solum eodem jam sæculo conti-

nuatorem nancisceretur et ab annalista Metensi

totum fere transcriberetur, sed postea quoque a

principibus historicorum, Hermanno Contracto,

Sigeberto Gemblacensi et Ottone Frisingensi, in

rem suam versum sit. Præterea in Gesta Trevero-

rum narratio de Treverorum eversione an. 882,

plura in Chronographum Saxonem et Hugonem

Flaviniacensem, multo tamen plurima in Anna-

listam Saxonem inde derivata sunt. Quæ omnia

quantum ad restituendum Reginonis textum con-

ducant, neminem fugiet. Majoribus tamen eam in

rem subsidiis usus sum, dum mihi et codices Regi-

nonis antiquos, aut sociorum nostrorum studio re-

pertos, aut Societatis impensis cum editis collatos,

consulere licuit. Novæ igitur editioni inservierunt: B

1. Codex bibliothecæ publicæ civitatis Scafhu-

sanæ, membranaceus in 4o, sæculi x vel xi, a bea-
tæ memoriæ Ittnero, serenissimi Magni Ducis Ba-
densis consiliario intimo, quem, dum viveret,
inter ardentissimos operis nostri promotores ha-
buimus, detectus, et à V. cl. Carolo Dumge, ejus-
dem principis tabulario præfecto, an. 1821 dili-
gentissime cum editis collatus est. Plus quam
quadraginta scribis, quorum nonnulli scripturae
pulchritudine excellant, deberi, V. cl. tradit. Eum
omnium quorum usus mihi obvenit, optimum
esse perspexi. Ad quem proxime accedit.

2. Codex bibliothecæ aulica Carlsruhanæ,mem-

branaceus in 8° majori, foliorum 88, sæculo unde-

cimo exaratus. Detexit eum et diligentissimam col-

lationem a se confectam ultro Societati obtulit V.

cl. Molterus, serenissimi Magni Ducis Badensis e

consiliariis, et bibliothecæ Carlsruhanæ præfectus.

Codex, inscriptione ad calcem ejus teste, olim Al- C

berti (ni fallor) cujusdam de Kneringen fuisse vi-

detur. Primæ lineæ ante verba et tocius philoso-

phiæ studiis deleta sunt; continuatio nulla adjecta.

Folium unum, annorum 901 et 902 historiam con-

tinens, excidit; tota quoque annorum 773-794 nar-

ratio inde a verbis Tunc rex castra posuit ad eas-

dem clusas usque Cum vero audissent loco suo

deest, ita tamen ut inter verba anni 801 Hujus

factionis fuere principes et initium anni se-

quentis omnia quæ apud Reginonem inde a verbis

an. 183 Post hæc (eodem anno) obiit Bertrada

usque ad exitum anni 795 leguntur, inserta sint.

3. Codex olim monasterii Prumiensis, jam vero

bibliothecæ publicæ Trevirensis, membranaceus
in 4° minori, qui post Reginonem octo priora The-
gani capita, Eginhardi Vitam Caroli atque Anna-
les, et tum demum reliqua Thegani capita conti-
net. In fine inscriptionem veterem præfert : Anno
dominice incarnationis MLXXXIV scriptum est hoc D
volumen ab Arnoldo scolari, præcipiente domno
Wolframmo pio ac venerabili abbate Prumiensis
cenobii. Totius codicis collatio viro el. Wyttenba-
chio debetur, cujus observationem de variis libri
fatis legere juvabit. « Codex ms. a me collatus, a
quodam Prumiensis cœnobii monacho anno 1084
est exaratus, sed, nescio quo casu, pervenit ad ma-
nus cujusdam prioris cœnobii Epternacensis sæ-
culo decimo sexto. Iste prior, Pater Henricus, ad
instantiam et diligentem petitionem Petri Uren, pas-
toris in Sefferen, Treveris in monasterio S. Maximi-
ni factam, transmisit rursus Prumiam anno 1582.
Sed postmodum ad multorum iterum manus suc-
cessu temporis pertransiit; sic quoque Societatis
Jesu collegio, tum in Trevirensis historiæ curam
incumbenti anno 1589 ab archiepiscopo Joanne
concessum fuit hoc exemplar ms., donec tandem
ad Prumiensem bibliothecam, ut verum proprium-
que dominum, ultimo sit reportatum anno 1604.

sis abbatiæ conservabatur; quo mortuo, ad meum
anno 1820 pertransiit usum. »Codex ab imperitis pro
autographo habitus; quamvis bonæ certe notæ,

tamen ne descriptus quidem ex autographo est, sed

una cum Scafhusaño et Carlsruhano ex codice

jam aliquot locis corrupto fluxit, cujus etiam lacu-

nas explere Arnoldus monachus conatus est. Qui

tres codices, ut in aliis plurimis, ita in eo præcipue

consentiunt, quod nullus eorum continuationem

aliquam post annum 906, ut anno 892 sentiam il-

lam, in quo tamen non diutius immoratus, æmulis

agentibus, Richarium, fratrem Gerhardi et Math-

fridi, invidiosum mei negotii successorem sustinui

exhibeat; eam igitur in reliquis quoque codicibus

qui nonnisi ad annum 906 porrigantur, deesse exi-

stimem; cum contra codices ultra annum 906 pro-

ducti quotquot mihi innotuerint, illa sententia ser-

vata, proxime sequentem hæc de retroactis causis

transcursisque temporibus... adversantium calum-

niosam querelam omittant.

3. b. Præter hos codicem cui continuatio desit,
Cantabrigiæ in collegio Claroballensi asservari, ex
Gattereri libro Historische Bibliothek, tom. X, pag.
251, didici, cujus tamen compos fieri nequivi."

4. Annales Metenses, sæculo x aut xi compilati,
Prumiensia omnia ideoque et utramque illam sen-
tentiam omittunt; cum tamen iis locis quibus tres
codices memorati a reliquis dissentiunt, ad illorum
lectionem propius accedant, ex codice cui conti-
nuatio non adjecta esset fluisse censendi sunt.

5. Editiones Reginonis omnes principi, anno 1521
impressæ, innituntur. Ea et continuationem et

utramque sententiam quarum alteram in codici-

bus semper deesse monui, exhibet; quare primo

editori duos codices, unum continuatione destitu-

tum, alterum eadem auctum ad manus fuisse exi-

stimem. a) Prima igitur vice Reginonis opus curan-

te Sebastiano de Rotenhan «<ope Joannis Huttichii

obiter recognitum » Moguntiæ mense Augusto anni

1521 hoc titulo præfixo prodiit: Reginonis monachi

Prumiensis Annales, non tam de Augustorum Vi-

tis, quam aliorum Germanorum gestis et docte et

compendiose disserentes, ante sexingentos fere an-

nos editi. Habentur in eo Reginonis effligies et ar-

ma gentilitia, Rotenhanii ingenio debita, quæ ho-

die lectorum nulli desiderium sui moveant. Edi-

tores aut codices vitiosiores nacti erant aut legendi

minus periti fuerunt; de subsidiis tamen suis ne ver-

bum quidem fecerunt. Nec b) Simon Schardius,

cum Rotenhanii librum Chronographis suis qua-

tuor anno 1566 insereret, novas ei curas adhibuit,

sed vel in titulo Rotenhaniano vocem seringentos
intactam reliquit. c) Eadem fere incuria editio
princeps tomo I. Scriptorum Germanicorum Pisto-
rii, qui Francofurti annis 1584 et iterum 1609 pro-
diit, recepta est. d) Editio Argentoratensis, anno
1609 sumptibus Lazari Zetzneri bibliopola insti-
tuta, locis aliquot ope codicis cujusdam aut Carls-
ruhani aut Carlsruhano proximi correcta est. e) Pi-
storiana tertia Ratisbone an. 1726 a Burcardo Got-
thelff Struvio adnotationibus quidem adornata, et
ope Pauli Diaconi, Annalistarum Metensis et Saxo-
pis nonnunquam emendata, vitiis tamen scatet,
ita ut nec corigendo nec illustrando textui multum
conduxerit. Meliores certe observationes Bouque-
tus Annalista Metensi subjecit, quem Reginonis
loco collectioni suæ inserendum statuerat.

6. Omnes Reginonis codices in quibus et conti-
nuatio aliqua reperitur, cum sententiis nonnullis,
tum verborum positione ita haud dubie inter se
consentiunt, ut eos ejusdem originis esse dubitari
nequeat. Quos inter codex bibliothecæ regiæ Pari-
siensis, numero 3016 signatus, propter majorem
cum præcedentibus affinitatem præcipuum fere lo-
cum obtinet. Est membranaceus in folio, sæculi XI,
et olim ad monasterium S. Maria Ottenburgensis,

11. Codex bibliothecæ monasterii Claustroneoburgensis in Austria membranaceus, in folio, sæculi XII.

Moguntinæ diœcesis, pertinuisse videtur (7). Con- A
tinuationem usque ad illa anni 939 verba Capri-
montem obsidione, sententia nondum expleta, pro-
ducit. Quibus cum et in codice Reginonis Murensi
et in tribus qui inde fluxerunt, Engelbergensi,
Einsidlensi sæculi xiv, et Augsburgensi Hermanni
Contracti Chronicon adnectatur (8), eos omnes a
Parisiensi originem traxisse opinor. Codex Pari-
siensis Societatis impensis cum editis collatus est,
non tamen ea diligentia, quæ minoribus etiam
immorari debuisset.

B

7. Contra codices quinque in Austria asservatos summa cum diligentia in usus nostros vertit D. Josephus Pirsner, jurisconsultus Carniolensis. Quorum primo loco nominandus venit, qui in bibliotheca palatina Vindobonensi inter historicos profanos numero 332 signatur. Est membranaceus in folio, sæculo XI exeunte scriptus, fuitque olim monasterii Admontensis in Styria, quare ex codice aliquo Salisburgensi fluxisse fortasse putandus est. Præter Reginonem continet Theganum et Victoris Historiam persecutionis Vandalicæ. Scriptor ubique fere loco ti ante vocalem ci recepit; exempli gratia, ocium, accio, licium, succedencium ; tum, Arnulfus, Haistulfus et Ruodolfus (non Arnulphus, Aistulphus et Rudolphus), adhulterium et adulterium, adhulescens, adulescens et adolescens, iohannes, habundare, actenus (raro hactenus), hac et ubi (raro ac loco et, ubi), Ugo (raro Hugo), hlotharius, hludowicus, michael, ostis, et lotharius, ludowicus, michael, ostis; exortari, pascha et pasca; nichil et nihil; tum ætiam, æciam, etiam et eciam, pæne et pene, equus et æquus, cæpit et cepit eadem significatione, æcclesia et ecclesia, fresia, fresones, sterelitas, longobardi (raro langobardi), nicoforus, eclypsis, paralisis, dionisius, hierosolima, scithia, stilus, elemosina, silva et sylva; radisbona et radasbona, traicere, proicere; belua, milia, litus, litteræ et literæ, pellex C et pelex; quattuor, brittones, affrica et africa; cincxi, extincxi, ascensus (loco assensus), obtimates et optimates, abba et abbas scribere solet. Annis 775 et 944 quædam singularia exhibet.

8. Annalista Saxo Reginonem ejusque continuationem ita exscribit, ut eum haud raro contractum in usus suos vertat, quare et hic in censum venire debet. Notavi et aliquas lectiones codicis olim in monasterio S. Godehardi Hildesiæ conspicui, aut Reginonis aut, ut Eccardus contendit, Annalistæ Saxonis, margini editionis Pistorianæ a Meibomio seniore ascriptas atque in bibliotheca regia Hannoverana asservatas.

9. 10. Codices bibliothecæ palatine Vindobonensis inter historicos profanos n. 669 et 1068, membranacei in folio, sæculi xi.

[blocks in formation]

12. Codex Vindobonensis hist. prof. n. 1080, chartaceus in folio, sæculi xv, omnes unum eumdemque fontem agnoscunt. Id præter alia multa eo patet, quod Arnulfum imperatorem non Odingis, sed Ratisbonæ in cœnobio sancti Emmerammi, sepultum tradunt, et eadem clausula Huc usque Regino. Hæc quæ secuntur nos_addimus, continuationem Reginoni adnectunt. Cum vero Austria litteras a Bawaria acceperit, et eadem clausula in codice membranaceo sæculi x, olim Frisingensi, jam in bibliotheca regali Monacensi asservato, legatur (9), eum Austriacorum fontem esse opinatus, Docenium nostrum de aliquot ejus lectionibus consului. Et V. cl. reliquas ut in codicibus illis se habere respondit, de Arnulfi vero sepultura locum, qui jam ut in editis legatur, olim rasura deletum, et ibi in margine ascriptum esse, perdes omnes qui loquuntur mendatium. Hiné Frisingensem codicem Austriacorum fontem esse, certo jam asseverare licet. Nihilominus tamen, Austriacis mirum in modun consentientibus, Frisingensem totum cum editis conferri minime necesse erat.

Hæc subsidia sunt, quorum ope novam Reginonis editionem institui. Præterea Modena in bibliotheca ducali codicem Reginonis anno 1093 exaratum evolvi, qui tamen nonnisi librum primum continebat, nec ullius nobis utilitatis esse poterat. Codex Gemblacensis Mabillonio teste una cum monasterio conflagravit; Parisiis codices regii n. 5017 sæc. xn, et n. 5018 sæc. xn cum continuatione, a. 5922 sæc. XII, mancus in fine; Londini codex Harleyanus n. 3676, et Cottonianus Tib. c. xi, 1; Cantabrigiæ in bibl. S. Benedicti Chronica abbatis alii Gatterero teste in Hollandia exstant, et in abPrumiensis monasterii a Christo nato ad a. 1002; batia Murensi olim codicem sæculi x fuisse tradunt (10); quorum utinam desiderium apud hujus editionis lectores non moveatur.

Cæterum librum primum et partem secundi usque ad an. 814 non ipsi ope codicis Schafhusani obiter recognovi, adjectis tamen quæ majoris momenti in reliquis occurrere videbatur, annis 814-906 codicem Schafhusanum reliquorum auxilio emendavi.

Regino opus suum Adalberoni episcopo inscripsit; duo tunc ejus nominis, alter Basiliensi, alter Augustanæ ecclesiæ, præfuerunt; unum Augustanum Regino an. 887, et magna cum laude, in Chronico suo nominat, eique opus dedicatum esse opinari licet.

(9) Cf. Docenium in v. Aretin Beitrare Bd. vii, p. 239, 242. (10) Cf. Archiv., etc., t. V, p. 767.

INCIPIT PRÆFATIO OPERIS SUBSEQUENTIS.

2

Excellentissimi ingenii, et totius philosophiæ extremus, vestræ tamen sublimitati in omnibus studiis multipliciter insignito domno ADALBERONI episcopo REGINO,quamvis omnium Christicolarum

3

devotissimus, fidelia mandat orationum obsequia. Chronicam quam de nostris et antecessorum

VARIE LECTIONES.

Præfatio una cum libro primo deest 10. adhalbaroni 1. adalperoni 7. 3 episcopo treverensi 5. • Cronica quæ, etc., 5.

nostrorum temporibus litteris comprehendi, vestræ A lus ad hæc litteris mandanda idoneus inventus singulari prudentiæ examinandam transmisi, ut vestro perspicaci judicio aut approbetur, aut condemnetur. Quam in duobus libellis distinxi, exordium capiens a primo incarnationis Dominicæ anno, et consummans cœptum opus usque in præsentem annum, qui computatur a præfata incarnatione Domini nongentesimus octavus. Indignum etenim mihi visum est, ut cum Hebræorum, Græcorum et Romanorum, aliarumque gentium historiographi res in diebus suis gesta scriptis usque ad nostram notitiam transmiserint, de nostris, quanquam longe inferioribus, temporibus ita perpetuum silentium sit, ut quasi in diebus nostris aut hominum actio cessaverit, aut fortassis nil dignum quod memoriæ fuerit commendandum egerint, aut si res digna memoratu gestæ sunt, nul

fuerit, notariis 6 per incuriam otio torpentibus. Hac itaque de causa non passus sum tempora patrum nostrorum et nostra per omnia intacta præterire, sed ex multis pauca notare curavi, et ubi ad præsentia tempora ventum est, stylo temperavi propter quorumdam offensam qui adhuc sunt superstites, latius hæc posteris exsequenda relinquens. Accipite ergo hoc parvum munusculum ea benignitate qua devotione missum est a mea parvitate. In calce autem obsecro lectorem, ut si illi hæc dicta nostra qualiacunque sint, placuerint, et ea sibi describi voluerit, hanc præfatiunculam nullatenus omittat [quin eam in prima fronte libelli adnotari faciat.] Gloriam celsitudinis vestræ в multorum utilitatibus profuturam superna providentia diu incolumem conservare dignetur.

EXPLICIT PRÆFATIO 8.

VARIE LECTIONES.

7

8 inventus fuerit notarius, per 6. 6 notarius. . . torpens 7. 7 quin eam... faciat deest 1, 2, 3. explicit præfatio. Multi decertant et adhuc sub judice lis est, Feminei generis vel neutri chronica constent, Sed nobis pocius neutro proferre videtur. ita codex 2.

INCIPIT LIBELLUS

DE TEMPORIBUS DOMINICE INCARNATIONIS.

Anno imperii Octaviani Cæsaris quadragesimo C secundo Jesus Christus, Filius Dei, natus est. Eadem nocte ab angelis evangelizatur, a pastoribus visitatur, octava die circumciditur, tertio decimo die, stella duce, a magis adoratur, et mysticis muneribus prædicatur. Quadragesimo die in templum cum oblatione a parentibus inducitur, a Symeone suscipitur, ab Anna agnoscitur, post hæc in Ægyptum deportatur, ubi manet usque ad obitum Herodis.

Anno Dominicæ incarnationis secundo Herodes mittens in Bethleem et in omnibus finibus ejus, pueros innocentes jugulare præcepit. Deinde in domesticos arma convertens, multos perimit, dilectam sibi conjugem Mariamnem interfecit, filios quos ex ea susceperat Aristobulum et Alexandrum D in Samaria strangulari jubet, novissime Antipatrem ex Doside natum, incentorem et insimulatorem omnium malorum, gladio percutit. Post hæc miserabili morte perit, anno Dominica incarnatio nis sexto, regni vero sui 36.

Anno Dominicæ incarnationis 7 Archelaus filius Herodis in Judæa regnat. Dominus Jesus ex Ægypto reducitur, et propter metum prædicti regis in Nazareth civitatem Galilæes divertit, ibique usque ad tempora baptismi inhabitavit.

Duodecimo suæ ætatis anno Dominus Jesus Hierosolymam conscendit, ibique in templo in medio doctorum residens, a parentibus post triduum invenitur.

Anno Dominicæ incarnat. 15. Archelaus a Judæis apud Cæsarem accusatus, in Viennam urbem Galliæ exsilio relegatur. Regnura Judæorum inter quatuor fratres ejus Herodem, Antipatrem, Lisanam et Philippum dividitur. Cæsar Augustus postquam 56 annis et 6 mensibus Romanum rexit imperium, moritur.

Anno Dom. incarnat. 16 Tiberius regnare cœpit, et regnavit annos 26.

Anno Dominicæ incarnationis 27 Pilatus Judææ procurator a Tiberio dirigitur.

Anno Dominicæ incarnationis 30, Tiberii autem 15, Johannes circa regionem Jordanis baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum prædicat, multosque baptizat; inter quos ipsum redemptorem mundi, qui omnium peccata abluit, aquis Jordanicis tinguit, post baptismum Dominus in desertum secedit, 40 dies jejunat, post jejunium temptatore superato, in virtute spiritus Galilæam ingreditur, apostolos vocat, regnum Dei evangelizat, multa signa et miracula facit.

Anno Dominicæ incarnationis 32 Johannes bapti

sta, insidiante Herodiade, jussu regis Herodis, in A Eodem anno fames gravissima facta est, cujus carcere capite truncatur.

Anno Dominicæ incarnationis 33 Tyberii vero 18, Dominus sua passione mundum redemit, 40° die post resurrectionem cœlum ascendit, 58. Spiritum paraclitum misit. Matthias in loco Judæ constituitur apostolus. Jacobus frater Domini Hierosolimorum episcopus constituitur. 7 diaconi ordinantur. Stephanus lapidatur.

Anno Dom. incarn. 34 secundum Latinos, qui a Januario annum incipiunt computare, Paulus cum pergeret Damascum, a Christo de cælo vocatus, secundum Hebræos qui a Martio initium anni capiunt, eodem anno quo Dominus passus est 11 mense, id est 8. Kalendas Febr.

Anno Dominicæ incarnationis 39 Caius regnat B annos, menses 10, dies 8, his ergo 10 mensibus si addamus 6 qui super fuerint 56 annis Octaviani, erunt menses 17, ex quibus quatuor detractis, annus integer remanet, qui hoc in loco inserendus videtur. Herodes Agrippa Judæorum genti præficitur.

Anno Dominicæ incarnationis 43 Herodes tetrarcha cum Herodiade in Hispania morore periit. Pilatus, qui in Dei passione mortis sententiam protulit, sua se manu peremit.

Anno Dominicæ incarnationis 45 Claudius regnat annos 13, menses 7, dies 28. Addamus itaque his 7 mensibus 4, qui supra remanserint, fiunt 11, et 8 dies his 28 diebus, erunt 36, id est annus, et 6 dies, qui hujus temporibus adnumerandus videtur.

Anno Dominicæ incarnationis 47 Jacobus frater Johannis ab Herode decollatur, Petrus in carcerem mittitur. Idem Herodes ab angelo percutitur, Antiochiæ Spiritus sanctus discipulos alloquitur : Segregate mihi Paulum et Barnabam. Agrippa filius Herodis in Judæa regnat, usque ad exterminium Judæorum.

Anno Dominicæ incarnationis 48, passionis vero 14, et Claudii 4, Paulus et Barnabas ascenderunt Hierosolymam. De hac ascensione sua Paulus ipse scribit ad Galatas : « Deinde post annos tredecim ascendi Hierosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito, et contuli cum illis, id est cum apostolis, evangelium quod prædico in gentibus. » 13 itaque anno passionis Dominicæ juxta condictum Jacobi, Zephæ et Johannis ad gentium magisterium et apostolatum Paulus profectus est, ubi numerus ipse quem posuit, recensendus est annorum. Scimus enim Petrum et Paulum apostolos post passionem Domni 38, id est ultimo Neronis anno passos fuisse, et beatum Petrum Romæ viginti quinque annis episcopalem sedisse cathedram; 25 autem anni et 14 non 38, sed 39 faciunt. Sequitur ergo ut beatum Petrum eodem 13 post Domini passionem anno, quo eum Hierosolymis alloquitur Paulus, id est quarto Claudii anno, Romam venisse credamus, simulque ni fallor hac supputatione Paulum eodem anno quo Dominus passus est, ad fidem venisse probatur,

D

Lucas meminit, et Claudius Britanniam intravit. Anno Dominicæ incarnationis 53 Claudius Judæos tumultantes Roma expulit.

Anno Dominicæ incarnationis 59 Nero regnat annos 13, menses 7, dies 28.

Anno Dominicæ incarnationis 61 Festus procurator succedit Felici. Paulus vinctus Romam mittitur anno 2 Neronis.

Anno Dominicæ incarnationis 63 Jacobus frater Domini a Judæis lapidatur. Festo magistratus Judææ successit Albinus, Albino Florus.

Anno Dominicæ incarnationis 70 Vespasianus magister militiæ cum exercitu in Judæam mittitur,

Anno Dominicæ incarnationis 72 Romæ Petrus crucifigitur, Paulus decollatur. Sub Neroniana persecutione coronatur Romæ Processus et Martinianus 47, qui baptizati sunt a beato Petro et in custodia Mamortini retrusi. Torpes, Marcellus et Apuleius, Alexandriæ Marcus evangelista passus est 8 anno Neronis. Mediolanis Nazarius et Celsus, apud Miceriam Aquileia Hermagoras episcopus, Fortunatus diaconus, Fœlix cum Constantia.

Anno Dominicæ incarnationis 73 Vespasianus regnat annos 9, menses undecim, dies 22: his 11 mensibus additi 7 Neronis, fiunt 18; et his 22 diebus illius 28 fiunt 50 dies, id est annus, 7 menses et 20 dies, qui annus hoc in loco inseritur.

Anno Dominicæ incarnationis 74 regnum Judææ a Tito subvertitur, templumque destruitur. Hujus temporibus Appollinaris episcopus a beato PetroRavenna directus coronatur.

Anno Dominicæ incarnationis 83 Titus regnavit, annos 2, menses 2.

Anno Dominicæ incarnationis 85 Domitianus regnavit annos 15, menses 5; his 5 mensibus addamus 7 Vespasiani, completur annus qui hic inseritur. Hujus temporibus Johannes apostolus Romæ in ferventis olei dolium mittitur, ante portam Latinam, etin Pathmos insulam relegatur. Ubi Apocalypsim scribit. Flavia Domitilla in Pontianam insulam exiliatur. Anacletus papa tertius post Petrum martyrio coronatur.

Anno Dominicæ incarnationis 90 Nerva regnavit annum unum, menses quatuor, dies octo. Johannes apostolus ab exilio revocatur, et apud Ephesum evangelium scribit. Hujus temporibus passi sunt Rome Eutices, Victorinus et Maro apud Amiterninam urbem, Victorinus episcopus frater Severini.

Anno Dominicæ incarnationis 94 Trajanus regnavit annos 19, menses sex, dies 15; his 5 mensibus. si addiderimus Titi secundus, Nervæ 4 fit annus, qui hoc in loco aptatur; remanent dies 28 qui supra notati sunt.

Anno Dominicæ incarnationis 101, Johannes apostolus Epheso requievit. Trajani temporibus martyrio coronantur Romæ Clemens papa, Alexander quartus post Petrum-papa, Quirinus, et filia

[ocr errors]

cius Balbina, Sulpitius et Servilianus, Domitilla A et Seraphia virgines, Nereus et Achilleus, Ignatius Antiocenus episcopus: Hierosolymis Simeon episcopus filius Cleophe, in Ponto Focas episcopus. Anno Dominicæ incarnationis 111, Adrianus regnavit annos undecim. Hujus temporibus passi sunt Romæ Sixtus papa, Getulius, Sabina, Seraphia virgo apud Mesenam civitatem Apuliæ Eleutherius episcopus cum Anthia matre. Apud Athenas Quadratus et Atristides clari habentur, Dionysius episcopus Ariopagita: apud Tiburnam urbem Italiæ Symphorosa cum septem filiis.

Anno Dominicæ incarnationis 123 Antoninus, cognomento Pius, cum filiis Aurelio et Lucio regnavit annos 22, menses tres. Justinus philosophus claret. Suppio episcopo Hermes librum scribit, qui в dicitur Pastoris.

Anno Dominicæ incarnationis 125 Marcus Antoninus Verus cum fratre Lucio Aurelio Commodo annis 19, mense uno. Horum et supra dictorum temporibus coronati sunt Romæ Anicetus papa, Victor papa, Simetrius presbyter. Felicitas cum 7 filiis, Julius et Antoninus, Eusebius et Pontianus, Peregrinus et Vincentius; apud Sebastem Armeniæ minoris 40 martyres sub Agricolo judice. Apud Spoletum, Concordius. Apud Smyrnam, Polycarpus episcopus discipulus sancti Johannis. Item Germanicus et Pionius, apud Apamiam, Alexander et Gaius apud Cretam urbem, Cortina, Philippus episcopus, apud Pergamum Asiæ urbem, Carpus episcopus, Papirius diaconus et Justinus philoso- C phus, apud Lugdunum Galliæ, Hireneus episcopus cum multis, Fotinus episcopus ejusdem urbis et Blandina cum aliis 48, Epipodius et Alexander ; in Syria Victor et Corona, Mediolanis Faustus, Cabillone Marcellus, item in territorio Cabillonensi, Castro Trenortio Valerianus, Alexandria Tholomeus et Lucius.

Anno Dominicæ incarnationis 144 Lucius Antoninus Commodus, post mortem patris Antonini Veri regnavit annos 13. Hujus temporibus nonnulli passi sunt quos supra notavimus, Sed iccirco hæc non per ordinem certis imperatorum temporibus exprimi potuimus, quia in quibusdam passionibus sanctorum supra nominatorum, imperatorum vocabula ita confuse posita sunt, ut cum dicat rem sub Antonino gestam, ignoretur utrum sub Pio aut sub Commodo actum sit, et cum dicit sub Lucio, ambiguum sit, utrum sub Aurelio aut sub Commodo aut sub Antonino gestum sit. Ferunt tamen quod hujus temporibus Hireneus episcopus Lugdunensis passus sit.

Anno Dominicæ incarnationis 157 Helius Pertinax regnat menses sex.

Anno Dominicæ incarnationis 158 Severus Pertinax regnavit annos 17. Clemens Alexandrinæ ecclesiæ Pater et Pantenus philosophus clarescunt, Narcissus Hierosolymorum episcopus, Theophilus Cæsariensis insignes habentur. Leonides pater Origenis coronatur apud Carthaginem, Perpetua et Felicitas bestiis deputantur.

D

Anno Dominicæ incarnationis centesimo septuagesimo Antoninus cognomento Caracalla Severi filius, regnat annos septem.

Anno Dominicæ incarnationis 171 Macrinus regnat

annum unum.

Anno Dominicæ incarnationis 172 Marcus Aurelius Antoninus regnavit annos 4.

Anno Dominicæ incarnationis 176 Aurelius Alexander annos tredecim regnavit. Origenes toto orbi clarus habetur. Hujus temporibus coronatur Romæ Calistus papa, Urbanus papa, Cæcilia virgo, Tiburtius et Valerianus, Calepodius presbyter, Asterius presbyter, Palmatius consul cum uxore et filiis, et Simplicius senator.

Anno Dominicæ incarnationis 189 Maximinus regnat annos 3. Hujus temporibus coronantur Romæ Antheros papa, Potianus papa, Cæsarea Palestinæ Pamphilus et Maximus presbyteri.

Anno Dominicæ incarnationis 192 Gordianus regnavit annos sex. Origenes in Cæsarea Palestinæ Theodorum, cognomento Gregorium, et Antenodorum fratres divina philosophia imbuit.

Anno Dominicæ incarnationis 198 Philippus cum filio Philippo regnavit annos sex; hic primus omnium imperatorum christianus fuit.

Anno Dominicæ incarnationis 204 Decius regnavit annum unum, menses tres. His mensibus adde Antonini Pii tres, Marci Antonini unum. Helii Pertinacis sex, fit annus, qui hoc in loco ponitur ; remanet mensis 1 et dies viginti octo, supra notati. Hujus temporibus martyrio coronantur Romæ, Fabianus papa. Xistus papą, Laurentius, Felicissimus et Agapitus diaconi, Abdo et Sennes, Ipolitus et Concordia, Hiereneus et Habundus, Cornelius papa, Victoria virgo, Miniates, Antiochia Babillus episcopus ; Apollonia civitate Leacus, Tirsus et Gallinecus; Hierosolyma Alexander episcopus; Nazanzo Trypho; in Egypto, civitate quæ dicitur Thinius, Phileas episcopus, et Philoronius tribunus cum aliis multis, in Sicilia. civitate Catanensium, Agatha virgo in Perside, Polocronius Babiloniæ et Ctesifontis episcopus, Egem Pamphilis, Nestor episcopus in Corduba civitate, Barmenius presbyter cum sociis apud Circensem Coloniam, Marianus et Jacobus in Tyro: Anatholia et Audax apud Africam, Nemesianus et Felix, Rogantianus presbyter et Felicissimus cum multis aliis; Antiochiæ, Asclepiades episcopus ; Alexandriæ Agatho et Seraphion, Arsenius et Dioscorus cum sociis suis.

Anno Dominicæ incarnationis 206 Galluscum Volusiano filio regnavit annos duos, menses 4. Origenes doctor moritur et in Tyro sepelitur.

Anno Dominicæ incarnationis 209 Valerius cum Galieno regnavit annos 15. Horum temporibus coronantur Romæ Stephanus papa, Eugenia virgo, lovinus et Basileus, Lucius papa, Basilla, Rufina, et Secunda virgo, Tertulianus, Protus et Jacinctus, Xistus papa, Valerianus, Numesius, Symphronius et Olympius in Ispania urbe Terragona; Verona Zenon epi

« PoprzedniaDalej »