Obrazy na stronie
PDF
ePub

ad omnia semper incertus? Talis utique Academicus, quum nec brutis animalibus valeat adæquari, nec dignus est hominis, nedum philosophi, vel honore, vel nomine. Et quidem adversus istorum ineptias, magnus pariter et fidelis doctor Ecclesiæ Augustinus, sed et Cicero, validis rationibus et sermone elegantissimo copiosius disputant. Veruntamen ad illos, qui de singulis dubitant, quæ sapienti faciunt quæstionem, Cicero, seipso teste, transivit; nec eos noster Augustinus persequitur, quum et ipse in operibus suis, academico temperamento utatur frequentius, et sub ambiguitate proponat multa, quæ alii confidentius, nec magis temerarie disputanti, non viderentur habere quæstionem. Mihi tamen non videtur quisquam eo loqui securius, qui ita circumspectus est in verbo, ne prolabi possit ad falsa. Sunt autem dubitabilia sapienti, quæ nec fidei, nec sensus, aut rationis manifestæ persuadet auctoritas, et quæ suis in utramque partem nituntur firmamentis. Talia quidem sunt quæ quæruntur de providentia, de substantia, quantitate, viribus, efficacia, et origine animæ, de fato: de facilitate naturæ, casu, et libero arbitrio: de materia et motu, et principiis corporum, de progressu multitudinis, et magnitudinis sectione, an terminos omnino non habeant, an eos duntaxat dλóyous tandem inveniant. De tempore, et loco, de numero, et oratione, de eodem et diverso, in quo plurima attritio est, de dividuo et individuo, de substantia et forma vocis, de statu universalium, de usu, et fine, ortuque virtutum et vitiorum: an omnes virtutes habeat, qui unam habet: an omnia peccata sint æqualia, et æqualiter punienda. Item de causis rerum et adjunctione earum, vel repugnantia, de affluxione et defluxione Oceani, de ortu Nili, de humorum in animalibus corporibus augmento et diminutione ad

motum lunæ, de variis latentis naturæ secretis: de officiis et figuris causarum, quæ in contractibus, aut quasi contractibus, maleficiis, aut quasi maleficiis, aut aliis rerum formis varie oriuntur, de natura et operibus ejus: de veritate, et primis rerum initiis, in quibus humanum ingenium deficit, an angeli omnino sua non habeant, aut qualia habeant corpora, et quæ pie quæruntur de ipso Deo, qui totius naturæ rationalis excedit investigationem, et super omnia, quæ mente possunt concipi, exaltatur. Possent in hunc modum enarrari quam plurima, quæ sic dubitationem sapientis admittunt, ut tamen dubitatio ipsa vulgum prætereat. In his itaque facile crediderim Academicos tanto modestius dubitasse, quanto eos temeritatis præcipitium diligentius præcavisse reperio. Adeo quidem, ut quum apud scriptores in locis non passim dubiis, verba quodammodo ambigua, qualia sunt hæc, si forte, fortasse, et forsitan, proferuntur, Academico dicantur usi temperamento, eo quod temperatiores aliis Academici fuerint, qui omnem veriti sunt temerariæ definitionis subire notam, et præcipitium falsitatis.

Cap. 12. Unde dicti sint Academici: aut quis timor, aut passio mentis, secundum A. Gellium et Stoicos, in sapientem cadat.

ACADEMICI quidem dicti sunt ab Academia, unde Plato extitit oriundus, qui eumdem suæ nativitatis locum, et studendi usu, et discipulorum frequentia, meritorumque suorum celebritate fecit insignem. Illum vero locum cæteris prætulit, eo quod ad incutiendum timorem, quo vitia reprimerentur, et agnita conditione sui, modestia fidelius reservaretur, maxime visus est ex frequenti terræmotu, quo sæpe colliditur,

Gellicas

esse idoneus. Timor enim sicut modestiæ cognatus est, ita familiaris est sapienti. Non ille tamen qui mentem turbat, et quasi turbine quodam rationis et intelligentiæ præstringit oculum, sed qui componit animum, et quasi humilitatis fomes, hominem reddit ad omnia virtutis officia aptiorem. Unde in libris Noctium Atticarum scribit Aulus Gellius, vir elegantis eloquii, et multæ scientiæ, se aliquando navigasse cum quodam philosopho, eoque nobili inter Stoicos. Illis autem ex magna parte in sententiam sedit, timori locum non esse in animo sapientis, quum omnia ex necessitate proveniant, stultumque sit timere, quod vitari non potest: et e contra unicum sit remedium, ut vir prudens fortitudinis vires præparet, et robore patientiæ, quasi solidissimo animi invicti clypeo, omnia tela necessitatis excipiat. Quum ergo navigium turbato mari, ventorum vehementia, cœloque minaci periculosissime jactaretur, philosophus vi timoris expalluit. Deinde quum tempestate transacta securitas præbuisset colloquendi, ut fit, et congarriendi locum, sociorum unus dives, luxuriosus, Asiaticus, cœpit compellare Philosophum, et illudere ei, eo quod contra professionem suam timore palluerat, quum ipse, qui minime philosophabatur, mansisset intrepidus in eo, quod impendebat, exitio. At ille Aristippi Socratici responsum retulit, qui quum in re simili similiter, et a consimili argueretur, respondit: illum pro anima nequissimi nebulonis merito non fuisse solicitum: se autem debuisse timere pro anima Aristippi. Divitis ergo quæstione depulsa, accessit Aulus Gellius, non exagitandi animo, sed discendi, familiariter quærens, quænam esset causa timoris sui, quum præceptum sit disciplinæ Stoicorum, ne mortis timeatur adventus, quam constat esse indubium terminum vitæ. Ille autem,

quum discendi aviditate gnaviter accensum vidisset hominem, librum Epicteti Stoici de mantica protulit, in quo scripta erant ea, quæ congruebant ⚫ decretis Zenonis et Chrysippi, qui dicuntur fuisse principes Stoicorum. Quum ergo librum in manibus Aulus Gellius tenuisset, invenit Stoicis placuisse, non esse in potestate hominis, ut visa, quæ phantasias appellant, in animum veniant, aut recedant, et quum venerint ex terribilibus rebus, aut contra, necesse asserunt moveri animum etiam sapientis, ut paulisper metu trepidet, tristitia contrahatur, dilatetur lætitia, cupiditatibus moveatur, tamquam his passionibus prævenientibus rationis et mentis officium, nec tamen ideo conscientiam mali in mente versari, nec approbari ista, aut eis aliquem indulgeri consensum. Hoc enim esse volunt in potestate: idque interesse censent inter animum sapientis, et stulti, quod stultus consensu mentis passionibus cedit, sapiens autem, licet eas necessitate patiatur, retinet tamen de rationabiliter appetendis vel fugiendis, veram et firmam inconcussa mente sententiam. Hæc quidem illi auctore A. Gellio, et pro parte eleganter et vere. Errant tamen, si istarum passionum, quæ necessariæ sunt, repressionem et castigationem citra gratiam viribus suis adscribunt, eo quod solius miserentis Dei est, non utique currentis hominis aut volentis, ut hæ in usum justitiæ convertantur. Hoc autem sufficiat demonstrare, quod timore modestia dispensatur, et philosophandi prima sternitur et disponitur via. Siquidem scriptum est, quia initium sapientiæ, et finis modestiæ, timor Dei.

CAP. IV.]

philosophine nomen Tythagoras

POLYCRATICUS.

Cap. 4. Unde dicatur philosophia: et de Samio Pythagora, el doctrina ejus, qui Italicis philosophandi auctor extitit.

IPSUM vero philosophiæ nomen, a Pythagora Italico inventum est, qui tantæ fuit auctoritatis apud antiquos, ut præjudiciali opinione, sententias omnium superaret, essetque satis ad quamlibet sententiam roborandam, si hoc ipse dixisse doceretur. Ipsa namque vox pronominis, usurpatione quadam, proprii nominis explebat officium. Fuit autem hic natione Samius, negotiatoris divitis filius, cui nomen Maratus erat: sed parente longe ditior erat, eo quod negotiatio patris tanta nequivit acquirere, quanta filius contemnere maluit, quam habere. Magnis itaque sapientiæ formatus incrementis, Egyptum primo, mox Babyloniam, ad perdiscendos siderum motus, originemque mundi spectandam, profectus, summam scientiam consecutus erat. Inde regressus Cretam et Lacedæmona, ad cognoscendas Minoïs et Lycurgi inclytas ea tempestate leges, contenderat. Quibus omnibus instructus, ad Crotonicorum urbem applicuit omnino resolutam, et solius virtutis opera indigentem. Fortunæ siquidem indignantes oderant arma, quæ adversus Locrenses infeliciter sumserant, mutassentque vitam luxuria, nisi eis Pythagoras Philosophus obstitisset. Ex quo patet, quantum homo præstet homini, quum unius personæ auctoritas, jam lapsum ad frugem melioris vitæ, revocaverit populum. Laudabat ergo virtutem quotidie, et vitia luxuriæ denudabat, et casuum urbium perditarum enunciabat causas. Tantum quoque studii ad frugalitatem multitudinis provocabat, ut aliquos ex his luxuriatos esse incredibile videretur. Matronarum vero separatam a viris doctrinam, et puerorum a

« PoprzedniaDalej »