Obrazy na stronie
PDF
ePub

litui, et omne genus musicorum, laudes ejus pariter in unum conclamabunt, ego vir plebeius et indoctus, nei similibus præconia ejus fistula stridenti dispertiam. Nam quis a semipagano tibiam aurichalco junctam, et æmulam tubæ grandioris expectet? Adero tamen, et me tantis solemniis ingeram; et quod ingenii vena subtrahit, devotionis copia supplebit.

Dum juga montis aper, fluvios dum piscis amabit, Dumque thymo pascentur apes, dum rore cicada, Semper honos, nomenque tuum, laudesque manebunt. Quod si duces in injuriam suam aliquid dictum putant, doceantur a principe, quia non in perniciem, sed salutem ægrotantium propinantur amaræ medicinæ. His præmissis, ad reliqua progrediatur oratio.

Cap. 1. Quod manus reipublicæ aut armata est, aut inermis; et quæ sit inermis, et de officio ejus.

MANUS itaque Reipublicæ aut armata est, aut inermis. Armata quidem est, quæ castrensem et cruentam exercet militiam. Inermis, quæ justitiam expedit, et ab armis feriendo juris militiæ servit. Neque enim reipublicæ militant soli illi, qui galeis thoracibusque muniti, in hostes exercent gladios, aut tela quælibet, sed et patroni causarum, qui gloriosæ vocis confisi munimine, lapsa erigunt, fatigata reparant; nec minus provident humano generi, quam si laborantium vitam, spem, posterosque, armorum præsidio ab hostibus tuerentur. Militant et publicani, apparitores, et officiales omnium judicum. Sicut enim alia sunt officia pacis, alia belli, ita eadem necesse est per alios et alios expediri. Armata itaque manus in hostem duntaxat exercetur, at inermis extenditur et in civem. Porro utriusque necessaria est disciplina, quia utriusque solet insignis esse malitia. Usus quoque

manuum capitis sui protestatur imaginem, quia ut ait sapientia, rex iniquus omnes ministros impios habet; et qualis rector est civitatis, tales sunt et inhabitantes in ea. Oportet, inquit Pericles, collegam Sophoclem arguens, prætorem non modo manus, sed oculos habere continentes. Est autem præsidentium continentia illa laudabilis, quum ab actionibus, et injuriis continent manus suas, et cohibent alienas. Manus tamen utriusque militiæ, armatæ videlicet et inermis, manus est principis; et nisi utramque cohibeat, parum continens est. Et quidem arctius compescenda est inermis, eo quod quum armati præcipiantur abstinere ab exactionibus et rapinis, inermis etiam a muneribus arceatur. Si tamen pœna alicui irrogatur legitima, si exigitur aut accipitur quod jure statutum est vel concessum, nequaquam punitur aut reprehenditur. Hoc enim quicquid sit, exactionis nomen non recipit; neque cadit in muneris rationem, quod officiales accipere prohibentur. Quia vero officialium licentia major est, dum sub prætextu officii, spoliare possunt, aut vexare privatos, quod contra officium præsumunt, pœna feriendum est graviori. Ait enim beatus Laurentius, Mediolanensis Episcopus: Quid est publicanus? Nonne caput rapinæ, et lex violentia? Quid est publicanus? Prædo sine pudore, medicus exterminii. Nonne immanior est furibus publicanus? Fur namque vel timens furatur: hic autem delinquit confidenter. Fur laqueos legis timet, hic quicquid fecerit, legem putat. Lex furem deterret ab illicitis; hic ad iniquum malitiæ suæ compendium, legem trahit. Quis eo iniquior, qui verbis justitiæ justitiam damnat, et armis innocentiæ, spoliat, vulnerat, occidit innocentes? Lege utique legem perimit, et dum alios urget ad legem, exlex est. Nam sicut prætor etiam quum inique decernit,

jus dicit, habito tamen respectu non ad id quod facit, sed ad id quod facere debet: sic et publicanus etiam quum delinquit, jus videtur implere, habita tamen officii non malitiæ ratione. Sed quid est officium publicani? Luca referente didicimus, quia publicani venerunt ad Johannem, ut baptizarentur ab eo: et dixerunt, Magister, quid faciemus? Respondens autem dicebat illis: Nihil amplius quam quod constitutum est vobis exigatis. Ecce officium publicani exigere et recipere quod statutum est. Quicquid autem amplius est, a malo exigentis est et accipientis, non præbentis. Hoc autem ad omnium magistratuum officiales porrigitur, ut ab eis nihil amplius exigatur. Apparitores itaque licenter exigunt, quod eis debetur ex sportulis, et omnium stratilatum ordines, salarium constitutum juste accipiunt. Concutere tamen et vexare non licet, ut extorqueantur et munera. Ignis, inquit beatus Job, devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt. Concepit dolorem conventus eorum, et peperit iniquitatem, et uterus ejus præparat dolos. Publicanorum omnium a maximo usque ad minimum cœtus, concussioni nunc potius, quam justitiæ vacat, et ita in populum debacchatur, ut quod reliquit unus, alii non morentur auferre, ac si juxta conquestionem propheticam ad hoc constituti sint, ut residuum locustæ comedat bruchus. Et ut eis sit major licentia nocendi, unus in se plura coacervat officia, ut quod ab uno non accepit officio, tollat ab alio. Tradunt physiologi, quod ex locusta nascitur bruchus, qui ita vocatur quousque alas habeat. Exinde succrescentibus alis, cum cœperit volitare, vocatur athelebus. Quum enim plenissime volare poterit, efficitur locusta. Iterum et multo gravior est bruchus, quam locusta, et athelebus, quia ei desunt alæ, nec cito potest

abscedere. Ideoque quocunque venerit, fruges omnino consumit. Locusta tamen et athelebus quocunque venerint nocent, et forte in locis pluribus, sed tamen minus brucho, qui quum insederit non movetur, donec labores hominum omnino exhauriat. At in officialibus eundem bruchum, athelebum invenies, et locustam, qui propinquis noceat et remotis, et illius, cui semel insederit, fortunam devoret, nec ante abscedat, quam omnes ejus auferat facultates. Quis numerare potest, quot pupillos officiosissime circumscripserit, et quot venales injuria fecerit agros, et quot apud nos licentia istorum suis nudatos bonis, sub imagine religionis aliove prætextu, non tam Romipetas et peregrinos, quam exules fecerit? Utique jam fiunt ista palam, nec eos præsides aut proconsules cohibent, quia (ut dici solet) operibus lupi congratulatur corvus, et ministro iniquitatis, impius judex applaudit. Hoc autem omnibus his usu innotuit, principes quorum infideles sunt socii furum, quos cum in maleficio viderint, currunt cum eis, adjicientes iniquitatis partem, ut lucri quamcunque recipiant portionem. Si misertus fueris pauperis, si occasum justitiæ fleveris, si decreveris subvenire, si obmutire audes, ut ad singula quæ dicunt, aut faciunt, non dixeris euge, euge, accusantibus Herodianis, læsæ majestatis reddes coram præside rationem. Cui nisi in omnibus acquieveris, Cæsari contradices, et quicquid dictet, nisi sic eat, et nisi sic stet, est in personam regis, contraque coronam. Consurget, ingeminabitur, et usque ad nubes invalescet officialium clamor, replicantium voce magna: Hunc invenimus subvertentem populum, et prohibentem tributa dari Cæsari, negantemque Cæsarem regem esse, et ministris ejus universa de jure licere. Hunc invenimus evacuantem paternas leges, novas introducentem, et

vetustissimæ consuetudinis contemptorem. Hujus rei testes sumus. Quod si tuam purgare volueris innocentiam, aut pro justitia quicquam astruere, si Christum dixeris regem esse, cui magis oporteat quam hominibus obediri, si Ecclesiæ ejus, quoniam hoc odiosissimum est, aliquod protuleris privilegium, continuo vociferantes intonabunt, quid amplius desideratis testes? Ecce vosipsi audistis blasphemiam. Quisquis asserit talia, contradicit Cæsari. Si vero judex innocentiam videns, justitiamque reveritus dissimulaverit, undique conclamabunt: Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris. Ut unius pœna liberatio sit multorum, tolle et dele hunc, ut vivat et valeat Barrabas. Omnes enim sunt quasi corpus unum, quod sicut manifesta convincunt opera, ex patre diabolo est, cujus isti sunt membra. Egregie quidem de istis beatus Job ait: Corpus illius quasi scuta fusilia, et compactuin squamis se prementibus. Una uni conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas. Una alteri cohærebit, et tenentes se, nequaquam separabuntur. Assistunt sibi, quia convenerunt in unum adversus dominum, et adversus Christum ejus. Tantaque vigent auctoritate, ut quicquid dixerint ita obtineat, ac si inveniatur in actis. Attestatio eorum veritati præjudicat. Non est præter principem, cui liceat obviare eorum sententiis. Nisi eos princeps coerceat, licet omnes dicant quia pax est, non est utique pax, aut illa pax sola est, in qua est amaritudo amarissima. Nam quum alias habita moderatione inculpatæ tutelæ, vim vi repellere liceat, concutientibus, spoliantibus, torquentibus his, mutire non licet. Juris etenim videntur esse ministri. Excusatur qui aliquid ob tutelam proprii corporis fecerit, si tamen quavis injuria trahentibus his restiterit, dignus pœna qualibet judicatur. Si crinem turbatum et turpatum protrahit,

« PoprzedniaDalej »