Obrazy na stronie
PDF
ePub

ratio persuadet, docetque illum, qui dum fuerat parvulus, sapiebat ut parvulus, loquebatur ut parvulus, agebat ut parvulus, fuga irrefragabiliter apprehensa, evacuare quæ erant parvuli. Unde, ut ad memoratum Ethicum redeamus,

Conversis studiis, ætas, animusque virilis

Quærit opes, et amicitias, inservit honori,
Commisisse cavet, quod mox mutare laboret.

Ergo et virilis ætas puerilia, et juvenilia erubescit, et si a perversa voluptate, et immundo amore, navigii sui solvere non potest anchoram, præscindit et funem. Sic et Patriarchæ pudicus filius pallium reliquit adulteræ, ne adulterii crimine involveretur. Quintus maturitatem civilem promit, et ætatem depingit vicinam senectuti, imo quæ ipsam jam ingreditur senectutem. Nam et patrum honores recolit, majorum memoriam veneratur, et quasi ad tumulum Anchisæ solennes celebret ludos, in his ipsis exilii sui miseriam recognoscit. Dum vero hinc egreditur, transit ad sextum, et amissis Palinuro et Miseno, duce scilicet navigii dormitante, et temerarii prælii incentore, quum jam frigescat affectus, viresque deficiant, non tam senectutem sentit quam senium, et velut quendam descensum ad inferos, ubi quasi rebus inutiliter gestis, totius anteactæ vitæ recognoscat errores, et discat alia via incedendum esse his, qui volunt ad dulces Laviniæ complexus, et fatale regnum Italiæ, quasi ad quandam arcem beatitudinis, pervenire. Constat enim apud eos qui mentem diligentius perscrutantur auctorum, Maronem geminæ doctrinæ vires declarasse, dum vanitate figmenti poetici, philosophicæ veritatis involvit arcana. Licet autem de prima corruptione specialiter dictum sit, potest et de singulis manifesta ratione monstrari, quia natura hominis ab adolescentia sua prona est ad malum; ut ex quo libero, licet

depresso, cœperit uti arbitrio, per se cadat sponte in culpam, et inde merito suo præceps prolabatur in pœnam erigi tamen nequaquam potest ad bonum, nisi gratia Dei supponat manum suam. Lata est ergo Epicureorum via, et haud dubiam ducit ad mortem, per pericula tamen, per errores, per amaritudines, et per omnimodas vanitates, ut lætum et quietum tranquillæ vitæ statum in ea nullus inveniat, vel ad illum tandem, ea ducente, perveniat. Nam ut vera beatitudo possideatur, non vanis, sed veris insistendum est bonis. Vana enim cultorem suum proturbant in tenebras exteriores, ad fletum oculorum, stridorem dentium, tinnitum aurium, et varias pressuras, et poenas inferorum, apud quos nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.

Cap. 25. Quæ via fidelissima sit, ad assequendum quod Epicurei appetunt, vel pollicentur.

SENTENTIÆ tamen non struo calumniam, quæ beatitudinem esse definit, lætum semper, et quietum tranquillæ vitæ statum. Sed interpretatione sinistra, et vitiosa executione, arbitror infamatam. Adeo quidem, ut quum Epicurei sint plurimi, id est, vani sectatores voluptatis, nomen hoc pauci profiteantur. Erubescunt enim dici quod sunt, et propriam turpitudinem occultare nituntur nomine alieno, dum non tam boni esse cupiunt, quam videri. Si vero diffinitioni fidelis detur interpres, et sententiæ commodus executor, qui manum apponat ori, id est, qui facit quod loquitur, nihil verius et rectius apud Stoicum, et Peripateticum esse convinces, quos ad te, jucundo grandis viæ compendio, quum præceperis, introducam. Ne tamen ullam eo, quo Epicurei diffinitio tendit, viam putes, eam tibi in

[ocr errors]

calce libri, quasi in fine viæ, conabor aperire. Est
autem ardua et arcta, plana tamen et recta diligenti-
bus Deum, quo ducente, docente, et subvehente, non
offendit quis ad lapidem pedem suum. Ipse namque
lapis offensionis, et petra scandali, gradientes in se
quos accipit, erigit, et corroborat, ut humiliati in se,
in eo gloriantes, audacter et libere præconentur, quia
omnia in co possumus, qui nos confortat. Via siqui-
dem hæc virtus est, duobus interjecta et arctata limi-
tibus, cognitione scilicet, et exercitio boni. Nosse
namque bonum, et non facere, meritum damnationis
est, non via beatitudinis. Unde, inquis, hanc viam
ingrediar, qui in invio sum, et non in via? In tanta
varietate viarum ignotarum, advena et peregrinus,
cujus oculi languerunt præ inopia, et fere jam deficiunt,
quibus eam discernam indiciis, ut ad id tranquillitatis
et gaudii perveniam, quod promittis ?

Est, inquam, via sublimis cœlo manifesta sereno.

Lactea nomen habet.

Serena tibi cœlum, ne turbetur præ indignatione oculus animæ tuæ, et facile lacteam hanc agnosces viam. Redi ad te, patrum suspice monumenta, et ibi intuere diligenter, ubi a via deflexeris gressum, et ubi cecideris in errorem. Recolo autem nos aberrasse ibi primum, ubi impulsus et eversus est homo, ut caderet prævaricatione mandati, quando ad vetitum scientiæ lignum, suadente diabolo, temerariam et incautam manum extendit. Abinde enim peccatum, accepta occasione per mandatum, seduxit me, et per illud occidit. Ipsum namque mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam, quia semper

Nitimur in vetitum,

-Quod non licet, acrius urit.

Ad arborem scientiæ manum extendit, gulam implevit, et contra promissum fallacis inimici, et secundum

interdictum veracis Dei, obtenebratus est homo, et in esuriem prostratus, fœdus feriens cum morte, et pactum faciens cum inferno. Boni tamen, et mali sciens factus est per experientiam, et multiplici miseriæ locum fecit in se. Ergo a ligno scientiæ dum prohibitus illud ascenderet, a veritate, virtute, vita cecidit, et deviavit homo, nec revertetur ad vitam, nisi ad arborem scientiæ redeat, et inde veritatem in cognitione, virtutem in opere, vitam in jucunditate mutuetur. Rationis itaque acumen exerceat, ut discernat inter bonum et malum, et in ipsis bonis aut malis, quid cui præponderet, agnoscat: jugi deinde curet sollicitudine, ne partem suam faciat deteriorem, sed toto conatu mentis et corporis, præeligendis inserviat. Ipse quoque labor dulcescat sibi, et totam amaritudinem rerum præsentium (ut ait beatus Gregorius) spe temperet futurorum. Nam et propheta diu noctuque sub expectatione Dei sui cibatur lachrymis: et sic lugentibus veritas ipsa, quæ nec fallit, nec fallitur, veram beatitudinem repromisit. Nec vereatur quis ad arborem scientiæ boni et mali manum extendere, primæ prohibitionis exemplo, quia exulem et erroneum ad illam invitavit ille, qui docet hominem scientiam, et juxta promissionem propheticam, ignaro indicat quid sit bonum. In arbore ergo scientiæ quasi quidam virtutis ramus nascitur, ex quo tota vita proficientis hominis consecratur. Neque enim ad genitorem vitæ, Deum scilicet, aliter redit, nisi qui virtutis ramum excisum de ligno scientiæ prætendit. Sed quis cito avellet ramum, quum vel ipsam arborem, id est, quid fieri oporteat perpauci noverint? Nunquid ramus facile innotescet, ubi præ multitudine desipientium, et male agentium, ipsa arbor occulitur? Hoc ipsum forte sensit et Maro, qui licet veritatis esset ignarus, et in tenebris gentium ambularet, ad Elysios campos felicium, et cari geni

toris conspectum, Eneam admittendum esse non credidit, nisi docente Sibylla, quæ quasi σũ Bouaǹ, consilium Jovis, vel sapientia Dei interpretatur, ramum hunc Proserpinæ, quæ proserpentem et erigentem se a vitiis vitam innuit, consecraret. Ait ergo:

Accipe quæ peragenda prius: latet arbore opaca
Aureus et foliis, et lento vimine ramus,
Junoni infernæ dictus sacer, hunc tegit omnis
Lucus, et obscuris claudunt convallibus umbra.
Sed non ante datur telluris operta subire,
Auricomos quam quis decerpit ab arbore fœtus,
Hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus
Instituit; primo avulso, non deficit alter

Aureus, et simili frondescit virga metallo.

Plane quid pœnarum lateat in terrenis, vel quid in his possit mereri, solus agnoscit, qui de arbore scientiæ ramum bonæ operationis avellit. Eoque avulso, alter non deficit, quia quo amplius exercentur, eo magis succrescunt et proficiunt scientiæ et virtutes. Non tamen eatenus Maronis, aut gentium insisto vestigiis, ut credam quempiam ad scientiam aut virtutem propriis arbitrii sui viribus pervenire. Fateor gratiam in electis operari, et velle et perficere, ipsam veneror tanquam viam, imo revera viam, quæ sola ducit ad vitam, et quemque boni voti compotem facit. Lactea hæc est, innocentiæ manifesta candore, et alimentorum sedulitate nutricis explet officium, et sola præparat ad profectum. Nam sine ea proficit nullus. Clamat hæc in voce tubæ prævaricatoribus, ut redeant ad cor, eisque ad ardorem scientiæ, amoto gladio versatili et flammeo, ducatum in patriam promittit et ingressum. Plus dicam ipsam arborem scientiæ, et lignum vitæ, in quo sunt omnes sapientiæ et scientiæ thesauri absconditi, et in quo habitat plenitudo divinitatis corporaliter, extraxit, inscissa tamen substantia, et pro

« PoprzedniaDalej »