Obrazy na stronie
PDF
ePub

mora et viribus nesciunt expugnare. Pugnant autem procurrentibus equis, aut terga dantibus, sæpius etiam simulantibus fugam. Signum his ex antiquo more non tuba, sed tympano datur. Nec pugnare diu possunt; quia intolerabiles essent, si quantus est eorum impetus, tanta esset perseverantia. Natura taciti; ad faciendum, quam ad dicendum promptiores. In cibum parci, fides dicti promissique nulla. Principibus metu, non pudore vel religione parent. Prin cipatus vero quem corrumpit luxuria, diu stare non potest. Aut si steterit, opprimente judicio Dei, evomet quicquid immoderatio luxuriæ hausit. Modum siquidem sui nescit, nec ante intemperantiam reprimit, quam ex indulgentiore licentia in extremam turpitudinem prolababatur. Assyriorum discute plagas, et historiarum testimonio convinces, regna eorum impulsu luxuriæ esse subversa. Inter cætera refert Trogus, quod postremus rex Assyriorum regnavit Sardanapalus, vir muliere corruptior. Ad hunc vivendum, quod nemini ante eum permissum fuerat, præfectus, cum admitti magna ambitione ægre obtinuisset, invenit eum inter scortorum greges purpuram colo nentem muliebri habitu, quum mollitie corporis et oculorum lascivia omnes feminas anteiret, pensa inter virgines partientem. Quibus visis, indignatus tali feminæ tantum virorum iri subjectum, tractantesque ferrum et arma habentes parere, progressus ad socios, quid viderit refert. Negat se ei parere posse, qui se feminam mallet esset, quam virum. Fit ergo conjuratio. Qua ille audita, in aulam regiam se recepit. Ubi extructa incensaque pyra, et se et divitias suas in incendium mittit: hoc solo imitatus virum. Et præcedentium quidem regumi robur a luxuria emollitum est, deinde per singulos quasi per gradus invalescente mollitia, in hoc tandem effeminatum, fractum, et

comminutum est. Imperium fere Romanum exhaustum est, et divulsum, Nerone imperante, cujus gula fere omnia devoravit, maculavit libido, exhausit avaritia, fregit ignavia, luxuria cum superbia exinanivit. Hic nullam vestem bis induit, ut vel in aliquo cæteris singulari gloria præluceret. Sed dum Roma permisit, totum orbem fecit inglorium. Quicquid aliorum quæsivit industria, bajus inertia fere amisit.

Cap. 15. Romanos in disciplina præ cæteris viguisse, et in eis Julium Cæsarem floruisse præ cæteris.

SED quum omnium gentium exempla revolvo, disciplina Romanorum præ cæteris lucet. Mosis quoque plurimum profuisse legitur disciplina, ut in paucitate sua finitimis superatis, cum Romanis ausi sint super imperio gentium dimicare. Quam feri autem extiterint, ex verbis eorum colligitur, quibus adversus Romanos pugnaturis, unus ducum ante aciem postulato silentio Vos, inquit, qui estis? Responsum est: Romani gentium domini. Et ille: Ita fiet, inquit, si vos viceritis nos. Gravi tandem conflictu pugnatum est, sed Romani vicerunt, et numero plures, et fortiores viribus, et exercitatiores usu, multis tamen amissis suorum, eo quod eis colluctatio fuerat adversus populum disciplinaliter eruditum. Verum in tota re militari nihil utilius, nihil clarius duce erudito. Nam virtus et industria ducis, efficaciam exercitus, sicut proverbialiter dici solet, quasi altera lance compensat. Cæsareos triumphos duci potius, quam exercitui vetustas ascripsit. Ut enim Solinus ait, quantum Senicius aut Sergius inter milites, tantum inter duces, imo inter omnes homines Cæsar Dictator enituit. Hujus ductibus undecies centum viginti et duo millia hostium cæsa, [nam quantum bellis

Signis collatis

civilibus fuderit, noluit annotari.] quinquagies et bis dimicavit. M. Marcellum solus supergressus, qui novies et tricies pari modo fuerat præliatus. Ad hæc nullus celerius scripsit, nemo velocius legit, quaternas etiam epistolas perhibetur simul dictasse. Benignitate adeo præditus, ut quos armis subegerat, clementia magis vicerit.

Cap. 16. Quæ nostratibus mala proveniant ab
indisciplinatione.

SED quid majorum virtutem replico, et revolvo? Defecit ætas nostra, et fere ad nihilum redacta est, honoribus intumescit, honorum nesciens gradus, vanitate nominum delectatur, contemta rerum vanitate et fructu. Aleator, auceps, quodque magis mirere, stulticines, et qui nunquam virilia tractaverunt, sed neque nota habuerunt officia, quum ad opera lasciviæ pilo fruticante, cuteque indurata tanquam inhabiles. reprobantur, militem induunt, primipilatum ducatumque affectant, et se ductores et doctores pollicentur officii, quod nunquam didicerunt. Porro nullum unquam imperium sic virtus ulla dilatavit, cujus isti non sufficiunt contrahere fines, aut omnino vires evacuare. Si mihi non credis, vel operibus crede. Pudet dicere, quod dolor est, et ignominia sustinere. Dum armata nobis militia stertit, dum alienam expugnant pudicitiam, suam prostituunt, dum nobilium circumeunt domos, convivia explorant, ut epulentur quotidie splendide, dum ampullas projiciunt et sesquipedalia verba, sine cruore trucidantes Saracenos et Parthos, et si quid aliud hostili censetur nomine, dum hoc faciunt milites gloriosi. Nivicollinus indomitus insolescit, inermes Britones intumescunt, ipsosque qui dicuntur Palatini comites, et regum sanguine gloriantur, fere ad deditionem compellunt, et quasi tribu

tarios faciunt. Non est qui cum eis velit manum conserere, aut qui velit æquo Marte quid valeant experiri. Armati inermes ad campestria provocant; sed inermes ad silvestria, quia de propria virtute diffidit, nemo nostrorum persequitur. Utinam memoriter tenuissent, quod de Cisalpinis Romana narrat historia, cujus verba sunt hæc: Cisalpinorum incolis animi ferarum, corpora plus quam humana erant. Sed experimento deprehensum est, quia virtus eorum sicut primo impetu major est quam virorum, ita sequens minor quam feminarum est. Alpina enim corpora humente cœlo educata, habent aliquid simile nivibus suis, quum mox incaluerint pugna, statim in sudorem eunt, et levi motu quasi sole laxantur. Alibi quoque Alpinarum gentium feritas facile vel per mulieres ostenditur, quæ deficientibus telis, infantes suos afflictos humi in ora militum adversa miserunt. Si essent plane qui impugnarent Nivicollinos nostros, proculdubio vincerentur. Sed, ut ait Amentius, non est qui faciat facienda, quæ fere perfici ultronea fortuna compellit. Armatam provinciam inermis imbellisque barbaries aggreditur, depopulatur et vastat, et qui domi suæ esurit, milite nostro cedente, de nostro satiatur, et in nostro facit luxuriæ diem festum. Nunquid enim non cedit miles, qui non repellit hostem irruentem, et imminentem? Si vero nec amor patriæ, nec rerum damna, nec salutis imminentis ab hoste dispendium, vel pudoris stimulus virtutem militiæ nostræ excitare debuerat, cui jam inermis et insolens Walensis insultat. Proverbialiter dici solet, quia misera terra est quam agaso vel mulio depopulatur. Quod si nulla exhortatione virili, nostri possunt milites ad virilia incitari, vel matres et uxores cedentium eos urgeant ad virtutem. Nam aliquid tale in priscis historiis invenitur. Quum enim irruen

tibus Medis, acies Persarum pulsata in fugam ageretur, et omnino deficiens, nec victorem respicere auderet, matres et uxores eorum passim obviam fugientibus currunt, et mulierum densata acie orant in prælium revertantur. Nolentibus, sublata veste, obscœna corporis ostendunt, rogantes num in uteros matrum vel uxorum velint refugere. Hac repressi castigatione in prælium redeunt, et facta impressione, quos fugiebant, fugere compulerunt. Utinam sic faciant uxores et matres nostrorum Marchiorum, dum quacunque occasione patriam servent incolumem, et labem pudoris amoveant.

Cap. 17. Nobis a nostratibus esse exempla virtutum, et quas civitates in Italia condiderit Brennus, secundum antiquas historias.

VERUM quod a nostris nunc quærimus, jampridem præteriit, et eo usque majorum nostrorum virtus manavit ad alios, ut plenitudo divitis venæ a fonte videatur in rivulos defecisse. Neque enim a Romanis, et Græcis tantum nobis sunt exempla virtutis, nam et domesticis abundamus. Tradunt historiæ Brennum ducem Senonum, qui exercitum Romanorum apud flumen Alliam confecit, ipsamque urbem Romam irrupit, et cepit, et cæsis patribus, et subacta Italia invasit Græciam, vastans omnia, universisque terribilis, usque ad Delphici Apollinis templum, quod situm est in monte Parnasso, processit, ipsiusque Apollinis appetens spolia, scurriliter jocatus ait: Locupletes Deos largiri hominibus oportere; hunc, inquam, tradunt de majori Britannia, quæ ab adventu Saxonum in insulam, appellatur Anglia, oriundum. Apud Trogum Pompeium in vicesimo reperitur, quod Senones Galli, commilitones Brenni, quum in Italiam venissent.

« PoprzedniaDalej »