Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

tricula fidei, et morum est, et non potest ab homine judicari, et argui, cœlesti privilegio munita, relinquo intactam nec enim credibile est, quod ea committere præsumant, vel dignentur, quæ de jure gentilium in præsidibus provinciarum, et proconsulibus, id est, legatis Cæsaris constat esse illicita. Qua vero impudentia hoc attentare audeat discipulus crucifixi, vicarius Petri, pastor animarum, quod vigente infidelium disciplina, vicarius imperatoris sub officio consulis rector corporum præsumere non audebat? Pœna repetundarum ex superioribus liquet, et tam institutis legum, quam historiarum exemplis sæculo nostro innotuit, et quod nisi in causa esculenti et poculenti judici a provincialibus accipere non licebat, ita tamen ut accepta nequaquam cederent in muneris rationem. Quis ergo credet, quod patres ecclesiæ, judices orbis, et, ut ita dicam, clarissima lumina mundi, diligant munera, sequantur retributiones, provincias concutiant, ut excutiant loculos, exinaniant alienos, ut solident suos, verbis prædicent paupertatem, et criminibus ad divitias properent, bonorum spiritualium damnent commercia, ut cum eis duntaxat in talibus contrahere liceat, id agentes ut omnibus sint terrori, amentur a nullo, quietem doceant, ut faciant rixas, humilitatem indicant, et simulent, ut vendicent fastum, alienam pulsantes, et suam foventes avaritiam, dictantes largitatem, tenacitati insistentes: et, ut paucis loci hujus anfractus et volumina spaciosa complectar, cum sceleratis et flagitiosis omnibus ponentes portionem, aut flagitia vendicantes in solidum, ut videantur concilium vanitatis, iniqua gerentium in synagoga, ecclesia malignantium, in quorum manibus iniquitates sunt, et dextera eorum repleta est muneribus? Absit ut hoc quisquam audeat suspicari: ne cadat in quenquam tantum scelus, ut os suum ponat in cœlum, et patrum quæ non sunt pu

denda denudet. Omnia eorum alba sunt et decora, nihil in eis est, quod canino morsui pateat, aut sannam, ut Satyricus ait, posticam vereatur. Si tamen quispiam hoc præsumpserit, ei uno validissimo respondebitur argumento, cui resistere, et contradicere non audebunt omnes adversarii nostri. Quo? inquis. Opera, inquam, quæ ipsi faciunt, testimonium perhibent de eis. Si locum quæris, effectum quo de causæ sinceritate constet, attende: cujus enim opus bonum est, ipsum quoque bonum est. Si auctorem? eum qui ait: A fructibus eorum cognoscetis eos. Non enim potest arbor mala fructus bonos facere; aut conversim, arbor bona fructus malos. Possent pro eis, si quis tamen est, qui eis censeat detrahendum, plura proponi : sed in defensione eorum hoc unum sufficiat. Constat enim quia Apostolorum oportet adorare vestigia; et illos esse ut patres honorandos, colendos ut dominos, qui eorum possident sedem, et imitantur vitam. Illos potius hæc pagina respicit, qui plumis vehuntur pensilibus, in saturitate disputant de jejuniis, et quod verbis astruunt, operibus destruunt: in curru eunuchi reginæ Æthiopum clausis oculis Scripturas loquuntur, et lectitant, et eum qui sicut ovis ad occisionem ductus est, et os suum coram se tondente non aperuit, respicere dedignantur, aut nequeunt, nec discipulum veritatis interpretem, donec descendant ad aquas, quibus mundentur ab operibus mortuis, dignantur colligere. Utique licet scripturarum insideant rotis, et pennatorum animalium impetu perferantur, lingua eorum quum de superioribus disputaverit, terram lingit: nec scripturas intelligunt, quia cor eorum non aperit scientiarum dominus, qui aperuit, sicut in actibus Apostolorum scriptum est, cor Lydiæ purpurariæ, ut audiret ea, quæ dicebantur a Paulo, quæ fidelius humili obedientia mandatorum, quam disputatione

verbosa Deum timentibus innotescunt. Fur autem quis sit, duplici ratione colligitur. Nam ille qui de conversatione terrena, per superbiæ scalam, ambitionis et vitiorum gradibus innitentem, in ovile ascendit, Christo contempto, id est, neglecta recta via et plana, sinuosis anfractibus liminaria suffodit, aut parietum juncturas irrumpit, aut per tegulas infusus illabitur, profecto fur est et latro. Qui vero Christo aperiente ostium, id est, ecclesia vocante ingreditur, et postmodum sub umbra pastoris efficitur persecutor, id est, spoliat, mactat, occidit, et perdit, fur indubitatus est. Tu vide in quo gradu ponendi videantur, quibus non sufficit divini juris licentia tondere et devorare pecus, nisi secularium legum implorent auxilia, et officiales principum facti, ea committere non verentur, quæ facile alius quilibet publicanus erubescat. Interim voluptati servient, aut avaritiæ: et qui eos elegerunt, vel admiserunt in custodiam sui, depopulatur et premunt, mortemque eorum desiderant, quos foveri oportebat in carne et spiritu. Tenent profecto memoriter illud propheticum: Ecce constitui te super gentes, et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et ædifices, et plantes. Quæ vero plantata invenerunt, nituntur avellere, ut ædificent sibi domum Domini in muneribus manus, aut linguæ, aut obsequii, aut eos substituant explantatis, quos elegit affectio carnis, id est, aut genitos a se, aut sibi ab aliis carnaliter genitos. Immensum hic aperitur opus, et via calamo dilatatur; sed subsisto parcens articulis, qui publicis aspectibus ingeruntur. Si quis autem hic quippiam dici durius calumniatur, si ea quæ patribus dicta sunt, legerit, mihi facile veniam indulgebit. Si enim tyrannus secularis, jure divino et humano perimitur, quis tyrannum in sacerdotio diligendum censeat, aut colendum? Quod si istud videtur

acerbum, illum qui non nisi vera loquebatur et dulcia, in patrocinium advoco beatum Gregorium, qui acerbius ista persequitur. Et ut cætera taceam, hoc ipsis omnibus notum est: quia scire prælati debent, quod quum ipsi delinquunt, tot mortibus digni sunt, quot ad subditos, perditionis exempla transmittunt.

Cap. 18. Ministros Dei esse tyrannos: et quid tyrannus: et de moribus C. Caligule, et Neronis nepotis ejus, et exitu utriusque.

MINISTROS Dei tamen tyrannos esse non abnego, qui in utroque primatu, scilicet animarum et corporum, justo suo indicio esse voluit, per quos punirentur mali, et corrigerentur, et exercerentur boni. Nam et peccata populi faciunt regnare hypocritam, et sicut Regum testatur historia, defectus sacerdotum, in populo Dei, tyrannos induxit. Siquidem primi patres et patriarchæ, vivendi ducem optimam naturam secuti sunt. Successerunt duces a Moyse sequentes legem, et judices qui legis auctoritate regebant populum, et eosdem fuisse legimus sacerdotes. Tandem in furore Domini dati sunt reges, alii quidem boni, alii vero mali. Senuerat enim Samuel, et quum filii ejus non ambularent in viis suis, sed avaritiam et immunditias sectarentur, populus, qui fortasse et ipse meruerat ut ei tales præessent sacerdotes, a Deo quem contempserat, sibi regem extorsit. Electus est ergo Saul, regis tamen jure prædicto, id est, qui filios eorum tolleret, ut faceret aurigas, et filias ut panificæ fierent, et focariæ, agros et prædia, ut ea pro libito distribueret servis suis, populumque totum servitutis premeret jugo. Idem tamen Christus Domini dictus est, et tyrannidem exercens, regium non amisit honorem. Incussit enim Deus timorem omnibus, ut eum quasi ministrum Domini, cujus quodammodo gestabat imaginem, vene

rarentur. Amplius quidem adjiciam, etiam tyranni gentium reprobati ab æterno ad mortem, ministri Dei sunt, et Christi Domini appellantur. Unde propheta; Ingredientur portas Babylonis duces, videlicet, Cyrus et Darius. Ego enim mandavi sanctificatis meis, et vocavi fortes meos in ira mea, et exultantes in gloria mea. Ecce quia sanctificatos vocat Medos et Persas, non quod sancti essent, sed Domini adversus Babylonem implebant voluntatem. Alias quoque: Ecce ego adducam, inquit, Nabuchodonosor, servum meum, et quia bene mihi servivit apud Tyrum, dabo ei Ægyptum. Omnis autem potestas bona, quoniam ab eo est, a quo solo, omnia, et sola sunt bona. Utenti tamen interdum bona non est, aut patienti, sed mala, licet quoad universitatem sit bona, illo faciente qui bene utitur malis nostris. Sicut enim in pictura fuscus aut niger color, aut aliquis alius per se consideratus, indecens est, et tamen in tota pictura decet: sic per se quædam inspecta, indecora, et mala; relata ad universitatem, bona apparent et pulchra, eo omnia sibi adaptante, cujus omnia opera valde sunt bona. Ergo et tyranni potestas bona quidem est, tyrannide, tamen nihil est pejus. Est enim tyrannis, a Deo concessæ homini potestatis abusus. In hoc tamen malo, multus, et magnus est bonorum usus. Patet ergo non in solis principibus esse tyrannidem, sed omnes esse tyrannos, qui concessa desuper potestate in subditis abutuntur. Porro si potestas accedat sapienti, qui rerum omnium novit et habet usum, omnibus bonis grata est, et omnibus utilis. Si vero cadat in insipientem, etsi bonis, quibus omnia cooperantur in bonum, mala esse non possit, molesta tamen ad modicum temporis est. Nam eam utrisque contingere manifestum est, licet exigente malitia temporis nostri, qui in nos flagellum Domini jugiter provocamus, malis,

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »