Obrazy na stronie
PDF
ePub

rerum copia nunc avaritiam accendit, nunc in exitium et exterminium sui luxuriam instruit. Hujus

Нæс

ut sit

Ingeniosa gula est:

Ad prædam strepitumque lucri suffragia vertit,

Venalis populus, venalis curia patrum.

Hæc vires solvit, et utrumque sexum frangit in Venerem, legis et naturæ imperio reluctatur. Hanc abrogat, extinguit, et sepelit. Hanc infatuat, enervat, et subvertit. Lex ergo ipsi non est, et ei natura fere ociosa et ebria est,

Quærit se natura, nec invenit. Omnibus ergo
Scorta placent, fractique enervi corpore gressus,
Et laxi crines, et tot nova nomina vestis,
Quæque virum quærit.

Sed utinam in hac dominatione luxuriæ inveniantur viri, vel mulieribus similes, naturæ tamen aut legi obtemperantibus. Ex his patet, quia nec valetudinis, nec generositatis, nec copiæ est laus prima, sed virtutis, cujus hæc instrumenta sunt, et ideo appetenda. Siquidem non decet naturam, quæ virtutem aut solam, aut fecit præ cæteris expetendam, ei non expetenda fecisse instrumenta. In eoque rectius videntur sentire Peripatetici, quod quum virtutem suis fateantur ad exercitium gerendorum egere instrumentis, ipsa quoque instrumenta, etsi propter aliud, fatentur expetenda: Stoicis tamen placet sibi virtutem sufficere ad beatitudinem: nec ego eos erroris arguo, sed expeditiorem dico per instrumenta virtutem. Cæterum ut alias dixisse me memini, quum omnis virtus gratiosa sit, liberalitas gratissima est, eo quod plurimis prodest; et certe nisi facultas adest, effundit viscera, id est, proprium largitur affectum. Alioquin quomodo, juxta apostolum, in eo caritas manet, qui pulsante

necessitate proximi, mentis viscera claudit? E contra ingratissimum et odiosissimum vitium, quod nec effectu prodest aliis, nec affectu. Hæc est avaritia latentium indagatrix lucrorum, manifestæ prædæ avidissima vorago, neque habendi fructu felix et cupiditate quærendi miserrima.

Quid non mortalia pectora cogit

Auri sacra fames?

Heriphile viri vitam auro distraxit. Suam Philippo vendidit Græcia libertatem. Et in ipsam Valerius Maximus his exemplis invehitur. Quum admodum locupleti L. Munitio Basilio falsum testamentum quidam in Græcia subjecisset, ejusdemque confirmandi gratia, potentissimos civitatis nostræ viros M. Crassum et Q. Hortensium, quibus Munitius ignotus fuerat, tabulis heredis inseruisset, quamquam evidens fraus erat, tamen uterque pecuniæ cupidus, facinoris alieni munus non repudiavit. Quantam culpam,

quam leviter retuli! Lumina curiæ, ornamenta fori, quod scelus vindicare debuerant, inhonesti lucri captura invitati, auctoritatibus suis texerunt. Verum aliquanto majores vires in Q. Cassio exhibuit; qui in Hispania Sillium et Albinum Purnium occidendi sui gratia, cum pugionibus deprehensos, quinquagies sestertium ab illo, ab hoc sexagies pactus dimisit. Anne dubites si alterum tantum daretur, jugulum quoque suum æquo animo illis fuisse præbiturum? Cæterum avaritia ante omnes Vitii Septimuli præcordia possedit: qui quum C. Gracchi familiaris fuisset, caput ejus abscindere, et per urbem pilo fixum, ferre sustinuit, quia Opimius Consul auro ipsi repensurum edixerat. Sunt qui tradant liquato plumbo eum cavatam partem capitis, quo ponderosius esset, explesse. Fuerit ille seditiosus, bono perierit exemplo, clientis tamen scelesta fames, in has usque jacentis injurias,

H

esurire non debuit. Odiis merita Septimuli avaritia: Ptolemæi autem regis Cyprorum risu prosequenda. Nam quum anxiis sordibus magnas opes corrupisset, propterque eas periturum se videret, et ideo omni pecunia imposita navibus in altum processisset, ut classe perforata, suo arbitrio perirent, et hostes præda carerent, non sustinuit mergere aurum et argentum, sed futurum necis suæ præmium, domum revexit. Proculdubio hic non possedit divitias, sed a divitiis possessus est: titulo rex insulæ, animo pecuniæ miserabile mancipium. Hæc Valerius. Sed possunt etiam nequiora avaritiæ inveniri exempla. Siquidem Prophetæ oculos cupiditas excæcavit, et pecunia corruptus Apostolus, Dominum innocentem crucifigendum tradidit manibus impiorum. Potest quidem deturpari verbis, sed non satis, quia deformior est et turpior, quam ut ore humano possit exponi. Ideoque autem est avaritia studiosius declinanda, quia tenacius inhæret ab imagine utilitatis, et perniciosius nocet ab exterminio caritatis. Inde est quod ridiculam et miserandam cum senibus contraxit familiaritatem, ut quo minus egent, avidius concupiscant, et quo rebus sunt citius carituri, eas parcius ministrent utilitati. Nam et manus in juventute porrecta ad dandum, in senectute contrahitur, et quæ in juventute contracta est, aut nunquam, aut raro in senibus dilatatur. Quum vero eis beneficio naturæ libertas vicina immineat, seipsos vano timore miserrimæ subjiciunt servituti. Siquidem Diogenes ait, Indigentia naturæ fortunam non timet. Beatus quoque Hieronymus, Grandis, inquit, exultatio est animæ, quum parvo contentus fueris, mundum habere sub pedibus, et omnem ejus potentiam, epulas libidinosas, et ea propter quæ divitiæ comparantur, vilibus mutare cibis, et grossiori tunica compensare. Hæc quidem laudabilia sunt, si

non fiant ad famam, sed ad conscientiam, quæ omnia æquanimiter portat. Ut enim ait Xenophon, conscientia justi, scit maledicta contemnere. Usus ergo rerum laudabilis aut culpabilis est, rerum duntaxat differentia est. Unde Diaspenis, pecunia profuso decus, avaro supplicium est. Fugienda sunt, inquit Macrobius, omnibus modis, et abscindenda igne et ferro, totoque artificio separanda languor a corpore, imperitia ab animo, luxuria a ventre, a civitate seditio, a domo discordia, et in commune a cunctis rebus intemperantia.

Cap. 16. De quatuor fluminibus, quæ de fonte libidinis oriuntur Epicureis, faciuntque diluvium, quo fere mundus mergatur: et de aquis contrariis, et vestibus Esau.

Eo quidem hæc universa concurrunt, ut ostendatur quietum statum in rebuspublicis aut privatis, nisi a fonte sapientiæ, quicquid sentiat Epicurus, provenire non posse. Hanc enim esse hortum deliciarum uberrimum, superius dictum est, de quo quatuor virtutum flumina oriuntur. E diverso et Epicureorum hortus fontem suum habet libidinem, qui et ipse parturit flumina, quæ irrigant universam hanc vallem lachrymarum et miseriæ, in quam ejectus est exul, qui quod libuit, et quod licuit, facere præelegit. Et quidem quasi unus rivus est amor habendi, quo ad sufficientiam rerum copia quæritur, in quo avaritia laborat præter licitum possidere, vel scire. Alter vero luxuriæ lenocinia diffundit, et defluit in varias voluptates, dum ad tranquillitatis, et lætitiæ gaudia tendens aspirat. Tertius vires colligit, quibus tueatur naturæ libertatem, et cujusvis molestiæ propulsare possit injurias: et quum viribus abundaverit, prosilit in odibilem tyrannidis

[blocks in formation]

venam. Quartus ab appetitu celebritatis, et reverentiæ, dum eminentiam quærit, fallaciter intumescit. Hæc sunt quatuor flumina, quæ infundunt et circumeunt orbem, et de fonte perversæ voluntatis scaturiunt, qui sedem habent in imo, et originem contrahunt a luto vanitatis. Quum autem excreverint, diversos ex se pariunt rivos, et quasi intumescentibus aquis diluvii, mundum obruunt, animantia perimunt, et sic omnia delent, ut terra videri possit in solitudinem redigenda, nisi quia paucas, id est, octo animas, resurrectionis scilicet filios, domus Domini arca conservat. Hi sunt utique, quos ex omni carne Dominus præelegit. Verumtamen qui sunt in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt. Et quidem amor commodi, de quo prædictum est, has quasi in mare altum fundit aquas, et invalescente malitia, velut cataractis cœli apertis, varias pluit Dominus, in augmentum diluvii, delinquendi occasiones; permittens ut subtracta gratia, qui in sordibus est, sordescat amplius, et quem proprio committit arbitrio, quasi ulciscens ferit. Non quod appetitum commodi, si temperatus sit, dicam esse culpabilem, aut copiam rerum sufficientem, aut lætitiam mentis, aut naturalem libertatis amorem, aut eminendi meritum ducam in crimine: sed nihil istorum quod pollicetur affert; eo quidem modo quo quæritur, contrarium potius operatur effectum. Hæc autem omnia bona sunt, si eis, docente gratia, recte filius adversus carnem luctans et sanguinem, et a patre gaudii et exultationis benedicendus, utatur, et eisdem quasi florido, frugifero, et jucundo induitur vestimento. Si vero sanguineus, fraterque carnalis, contemnens matris gratiæ familiaritatem, hæc omnia morum indumenta usurpet, nec fragrant, nec decent, nec pascendo reficiunt. Et hoc est forte quod vestes Esau placuisse scribuntur in

« PoprzedniaDalej »