Obrazy na stronie
PDF
ePub

prius suo eruto, deinde filii oculo, usum videndi utrique reliquit. Ita debitum supplicii modum legi reddidit, æquitatis admirabili temperamento, se inter misericordem patrem, et justum legislatorem partitus. Nonne memoria talium fidelius inhæret mentibus auditorum, quam si nebulonum aluissent exercitum, aut mutatoria vestium imperitæ multitudinis aspectibus ingessissent ? Age quid Solonis prudentia meruit? Felicitatis, inquit, judex, dies ultimus est, et appellationis honorem sapienti confirmat rogus. Siquidem rerum initia debentur fortunæ, philosophiam solus consecrat finis. Idem, nihil homini metuendum, nisi ne philosophiam finis excludat. Unde quum ex amicis quendam graviter mærentem, videret, perduxit in arcem, hortatusque est, ut per omnes subjectorum ædificiorum partes oculos circumferret. Deinde, Cogita nunc tecum, inquit, quam multi luctus sub sub his tectis, et olim fuerint, et modo versentur, et in sequentibus sæculis sint futuri, et mitte mortalium incommoda tanquam propria deflere. Quia si recte intendas, urbes nihil aliud sunt, quam humanarum cladium miseranda consepta. Rex etiam ille subtilis judicii, quem ferunt, auctore Valerio, traditum sibi diadema priusquam capiti imponeret, recentem pannum diu considerasse atque dixisse: O nobilem magis, quam felicem pannum, quem si quis penitus cognoscat, quam multis solicitudinibus, et periculis, et miseriis sit refertus, ne humi quidem jacentem tolleret. Aristophanes quoque non oportere inquit in urbe nutrire leonem ; sin autem alitus sit, obsequi ei convenire. Monet enim ut præcipuæ nobilitatis, et concitati ingenii juvenes, refrenentur: nimio vero favore, ac profusa indulgentia parci, quo minus potentiam obtineant, ne impediantur quidem, quod stultum et inutile sit eas obtrectare vires, quas ipse foveris. Aristoteles

quoque Callisthenem auditorem suum ad Alexandrum mittens, hortatus est, ut cum eo nunquam, aut jucundissime loqueretur, quo scilicet apud regias aures vel silentio tutior, vel sermone esset acceptior. At ille dum Alexandrum Persica salutatione exultantem objurgat, et mores ejus studet componere, vita privatus est. Idem Aristoteles de semetipso in neutram partem lo quendum esse dicebat, quoniam laudare se vani, et vituperare se, stulti est. Agesilaus quum adversus rempublicam Lacedæmoniorum ortam seditionem de nocte comperisset, legis Lycurgi continuo abrogavit, quæ de indemnatis supplicium sumi vetabant. Comprehensis autem et interfectis sontibus, e vestigio easdem restituit, simul utrumque providens, ne salutaris animadversio vel injusta esset, vel jure impediretur. Hannibal, navali prælio victus, timens amissæ classis penas dare, offensam avertit astutia. Nam ex illa infelici pugna, priusquam nuncius mali domum veniret, unum ex amicis misit Carthaginem. Qui curiam ingressus, statim quæsivit: an cum Romanorum copiis, quæ supervenerunt, oporteret dimicari.

Senatu vero acclamante, Oportet! Dimicavit, inquit nuncius, et superatus est, non relinquens eis liberum, ut damnarent factum, quod ipsi judicaverant faciendum. Gorgias Leontinus Isocratis, et complurium magni ingenii virorum præceptor, ea innocentia vixit, ut centesimo et septimo anno interrogatus, quare tamdiu in vita vellet manere: Quia nihil, inquit, habeo quod senectutum meam accuset. Hoc credo accidisse ex gratia, et multa peritia literarum, quibus ætate sua præstabat, adeo ut primus in conventu poscere ausus sit, qua de re quisque audire vellet: unde et ei in templo Delphici Apollinis universa Græcia, statuam ex solido auro posuit, quum cæterorum ad id tempus auratas collocasset. Occurrent multa hujusmodi, quæ laudis veræ

poterunt præstare materiam, si quis antiquorum vafre dicta vel facta strategemata, et strategematica quoque recenseat. Cæterum quia sæpe strategematum mentio facta est, et res nomine non usquequaque cunctis innotuit: Valerius Maximus strategemata sic diffinit, ut dicat quia est pars calliditatis egregia, et ab omni reprehensione procul remota, cujus opera, quia appellatione vix apte exprimi possunt, Græca pronunciatione strategemata appellantur. Proprie tamen strategemata sunt, quæ ad rem pertinent militarem. Nam et ab eo dicuntur stratilates. Quæ vero contra propriæ appellationis notam ad res alias pertinent, Julio Frontino teste, strategematica appellantur. Distat enim strategematicum a strategemate, quomodo genus a specie differt. Redit iterum Publ. Clodius, ut ipsius pauca subjiciam, quorum vel minimum dixisse, majus est, et fructuosius ad gloriam, quam fecisse quod faciunt, qui seipsos eviscerant ob inanem laudis amorem. Ait ergo:

Beneficium accepit dando, qui digno dedit.
Feras, non culpes, quod mutari non potest.
Cui plus licet, quam par est, plus vult quam licet.
Comes facundus in via pro vehiculo est.
Frugalitas miseria est rumoris boni.
Heredis fletus sub persona risus est.
Furor fit sæpius læsa patientia.
Improbe Neptunum accusat, qui iterum naufragium fecit.
Nimium altercando veritas amittitur.
Pars beneficii est, quod petitur si cito neges.
Ita amicum habeas, ut posse inimicum fieri putes.
Veterem ferendo injuriam, invitas novam.
Nunquam periculum sine periculo vincitur.

Necesse est multos timeat, quem multi timent. Postremo vel tenui virtutis indicio, sive in verbo, sive in opere, fama protenditur, et virtute relicta, quantuslibet sumptus non tam gloriam, quam ignominiam parit.

Ethicus

Cap. 15. Honestatem aut solam, aut præ cæteris ex

petendam, et in ea tota liberalitati locum esse præcipuum, et e contra avaritiam glorice plurimum adversari.

Sicut autem gloria, quæ est, ut Ciceroni placuit, frequens fama cum laude, a radice virtutis oritur, et ipsius lumine duntaxat illustratur, ita ignominia, confusio, et si quid aliud dedecet, a vitio trahit originem, et provectum. Sive enim aut sola honestas bonum sit, ut Stoicis quibusdam placet, sive præcipuum, et præ cæteris expetendum, sicut asserunt Peripatetici, hoc usquequaque indubium est, quia nihil expetendorum adversatur honesto. Laudantur cætera, et non insipienter optantur, ut bona valitudo, clarus sanguis, rerum copia, sed nihil istorum turpem aut inhonestum hominem facit esse laudabilem. Siquidem de valetudine bona vires, de viribus temeritas, de temeritate violentia, de violentia stimulus ultionis, quasi odii et bellorum fax accensa inflammatur, sequiturque justitiæ contempus, legum prævaricatio, et concussio inquieta publici status. Clarus sanguis elationem parit, potentiam affectat, conculcat inferiores, pares contemnit, superiores habere dedignatur, loquitur grandia, totus tumet alto magnoque sanguine, tanquam fecerit ipse aliquid propter quod nobilis esse debeat, sui immemor, eorum quæ retro esse videntur obliviscitur, et se in anteriora sine cultu virtutis, ridiculus Thrasonis imitator extendit. Inquit ethicus:

Malo pater tibi sit Thersites, dummodo tu sis
Æacidæ similis, Vulcaniaque arma capessas;

Quam te Thersitæ similem producat Achilles.
Nolo tamen ut in injuriam suam dictum noster Si-
monides opinetur, atavis quidem editus regibus, et
Capitolinis generosior, et Marcellis, et omnibus ad

podium spectantibus: et quasi a purioribus et felicioribus ovis exclusus eruperit, germanis et uterinis, ut ei attestantur, longe nobilior est. Crediderim facile quicquid sincerum, et defæcatioris naturæ in massa generis ejus ab initio extitit, in ipsum, ut quasi gentis suæ stella præfulgeat, confluxisse, quod vero fæculentius et obscurius, resedisse in germanis et uterinis. Lætantur tamen sicut in claritate illius, sic in propria abjectione, ne nobilitate generis, quum res exegerit, ex causa cognationis prohibeantur cum finimitis matrimonio copulari. Cesserunt ergo Simonidæ reges, et præsides, principes, tribuni, centuriones, et primi provinciarum sua mediocritate contenti, nituntur virtute sua, nihil in officiis legitimis vile ducunt, aut ignominiosum; et culinæ, si res exegerit, non dedignantur habere memoriam, aut peritiam exercere. Recolunt quia animalia muta non generosa putat quis, nisi fortia,

nempe volucrem
Sic laudamus equum, facili cui plurima palma
Fervet, et exultat rauco victoria Circo.
Nobilis hic quocunque venit de gramine, cujus
Clara fuga ante alios, et primus iu æquore pulvis.
Sed venale pecus Corythæ posteritas, et
Hirpini, si rara jugo victoria sedit,

Dominos pretiis mutare jubentur
Exiguis, tritoque trahunt epirhedia collo.
Siquidem

Nobilitas sola est, atque unica virtus. Ergo generositas, et clari sanguinis lumen, etsi ea magnum quid esse per se Simonides glorietur, nihil aliud sunt quam morum manifestatio: gloriosa quidem, si boni fuerint, ignominiosa si mali. Hoc tamen unum meo judicio, quicquid ille sentiat, bonum habet generositas, quod necessitatem indicit probitatis. At

« PoprzedniaDalej »