Obrazy na stronie
PDF
ePub

totius musicæ melos pro viribus expleant, nemo eorum philomenam æquabit, aut psittacum. Nonne ergo indecens et probrosum est humanæ celsitudini, si postposita dote sua, in qua prævalet, ad alienas, in quibus superatur, adspirat? Verum si moderatio adhibeatur, in his interdum sensuum voluptatem versari, sapienti non arbitror indecorum: ut sæpenumero dictum est, nihil decorum est sine modo. Nam et ociari interdum sapienti familiare est, non tamen ut virtutis exercitium evanescat, sed quo magis vigeat, et quodammodo recreetur. Siquidem Lælius et Scipio, illud par amoris insigne, simul lectitabant, et sicut remissionis eorum certissimus testis Scævola auctor est, civilibus fatigati negotiis, pila ludebant. Idem quoque Scævola aleæ et calculis interdum vacasse traditur, quum bene ac diu jura civium, ceremoniasque Deorum ordinasset. Ut enim in rebus seriis Scævolam, ita in lusibus hominem agebat, quem rerum natura continui laboris patientem esse non sinit. Idque vidit Socrates, qui nullam sapientiæ partem dicitur habuisse ignotam; ideoque non erubuit tunc, quum interposita arundine cruribus suis, cum parvulis filiolis ludens, ab Alcibiade risus est. Homerus quoque, cœlestis vates ingenii, non aliud sentit, vehementissimis Achillis manibus canoras fides aptando, nisi ut earum militare robur, levi pacis studio, relaxaret. In summa, histrioniam, saltatoriam, et hujusmodi lenocinia exercere, levitatis aut turpitudinis est. Sed delectari in eis, nunc ad ocia, nunc ad flagitia accedit. Si enim modeste fiat ad recreationem, sub ociandi licentia excusatur: si ad lascivientis animi voluptatem, cadit in crimen. Hæc autem facillime distinguit, loci, temporis, modi, personæ, et causæ superius memorata discretio, quam forte nimis revolvere posset lingua verbosior, sed eam mens cauta revolvere nimis, aut continere non potest.

[ocr errors]

Hæc est enim fons et origo totius modestiæ, sine qua
nihil recte in officiis exercetur. Ab hac alios alia
decere vel dedecere certum est.

Nam quod turpe bonis Seio, Titioque, decebit
Crispinum.

Perspicui ergo erroris est, ad fundamentum famæ et
gloriæ, consumere vitam in talibus, quæ aut ociosæ
occupationes sunt, aut flagitiosa negotia. Profecto sic
delinquentium particeps est, qui eorum lasciviam
exhibet, et auctor videtur esse luxuriæ alienæ, qui
eam mavult sumptibus prosequi, vel favore, quam
persequi increpatione adhibita, et sumptibus dene-
gatis. Siquidem Ambrosius auctor est: quia qui
talibus donat, peccatum grande committit. Hoc
enim fovet in eis, in quo nequissimi sunt.

Cap. 13. De frugalitatis, commendatione, et nota Quintiliani in Senecam: et quomodo frugaliter possit avaritiæ suspicio devitari.

LUXURIAM persequi videor ad laudem frugalitatis, mihique ab insulsis, inepte viventibus, et indiscrete loquentibus, illud Publii Clodii subsannando ingeritur, quia frugalitas boni rumoris inserta est. Hi sunt, qui dum luxuriam vitare nolunt, vel nequeunt, quicquid pro virtute dicitur, avaritiæ patrocinium putant. Secus quidem est. Luxuriam per se turpem nemo ambigit, et licet frugalitas sit tanquam virtutum, bonorumque operum origo laudabilis, non tamen omnibus placet, nec credunt avaritiam malitiæ fomitem posse vitari, nisi et frugalitas fugiatur. Nempe indoctorum hæc opinio est. Ut enim ait Ethicus,

Dum vitant stulti, vitia in contraria currunt,

recedentes a medio vitiorum, quæ regio virtutis est. Sunt tamen quibus frugalitas est inhibenda, ut quo

:

rum natura proclivior est ad avaritiam. Sunt tamen quibus est indicenda calcatius, ut qui sua prodigunt, et ratione contempta effundunt, non discernentes quid usus sit vel abusus. Quo quidem temperamento usum esse servium Opidium Canusinum in ultimo elogio, quum filios peste contraria videret occupatos, refert Horatius. Simpliciter tamen constat frugalitatem in bonis numerandam, utpote illam, quæ Saturno regnante regna aurea temperavit, et eorundem omnia dispensavit officia. Hæc est quæ Astream, et pudicitiam in terris diutius tenuit, donec eas, invalescente luxu, regnante Jove, ad superos contigit evolasse. Nos hæc fabula respicit, ut sciamus sine frugalitate non posse justitiam, aut pudicitiam conservari. Siquidem necessitas exercendi luxus excludit justitiam, et exercitii voluptas pudicitiam propellit. Ait enim qui festinat ditari, non erit innocens. Illud tamen Clodii nequaquam denigrat frugalitatis honorem, sed videtur potius commendare decorem. Constat enim nequaquam malum esse, quod in patrocinium, et excusationem sinistri rumoris assumitur. Sic fuscus color nigrum extenuat; et quod turgidum est, nomine plenitudinis honoratur. Est autem frugalitas virtus moderatrix utendi, et abutendi ignara. Nihil gelide ministrat aut timide, sed ei tamen ratio constat impensæ. Rebus quidem, sed sibi magis parcit. Nihil aut minimum subtrahit usui, sed luxuriæ nihil omnino indulget. Siquidem diligentissima est. Possunt ad commendationem ejus sufficere quæ Zeno, quæ Socrates, quæ Plato, quæ Aristoteles, quæ omnium philosophorum chorus de frugalitate servanda tradiderunt. Sed quia hæc pervetusta sunt nomina, aut eorum non sunt præcepta celebria, vel Seneca noster audiatur, qui eam tantis laudibus cffert, ut quisquis aliquid omnino adjicere tentaverit, ociari quam aliquid agere rectius

videatur. Sunt tamen qui eum contemnere audeant, Quintiliani auctoritate freti, suum ex eo nobilitantes judicium, si ei detrahant, qui plurimis placet, ut apud indoctos eorum gloriam videantur præcedere, quorum virtutem nequeunt imitari. Mihi tamen desipere videntur, qui quemcunque secuti, non venerantur eum, quem et Apostoli familiaritatem meruisse constat, et a doctissimo patre Hieronymo in sanctorum catalogo positum. Ut tamen et de Quintiliani possis judicare judicio, verba ipsius, quæ scriptoribus enumeratis, in sugillationem Senecæ posuit, hæc sunt: Ex industria Senecam in omni genere eloquentiæ versatum distuli, propter vulgatam falso de me opinionem, qua damnare eum et invisum quoque habere, creditus sum. Quod accidit mihi dum corruptum, et omnibus vitiis fractum dicendi genus, revocare ad severiora judicia contendo, quum jam solus hic fere in manibus adolescentum fuerit. Quem non equidem conabar omnino excutere, sed potioribus præferri non sinebam, quos ille non destiterat incessere, quum diversi sibi conscius generis, placere se in dicendo posse, in quibus illi placerent, diffideret. Amabant eum magis, quam imitabantur, tantumque ab illo defluebant, quantum ille ab antiquis descenderat. Foret enim optandum, pares ac saltem proximos illi viro fieri. Sed placebat propter sola vitia, et ad ea se quisque dirigebat effingenda, quæ poterat. Deinde quum se jactaret eodem modo dicere, Senecam infamabat. Cujus et multæ alioquin, et magnæ virtutes fuerunt, ingenium facile et copiosum, plurimum studii, multa rerum cognitio, in qua tamen aliquando ab iis, in quibus inquirenda quædam mandabat, deceptus est. Tractavit etiam omnem fere omnium studiorum materiam. Nam et orationes ejus, et poemata, et epistolæ, et dialogi feruntur. In philosophia parum diligens,

egregius vitiorum insectator fuit. Multæ in eo, claræque sententiæ, multa etiam morum genera legenda, sed in eloquendo corrupta pleraque, atque eo perniciosissima, quod abundabant dulcibus vitiis. Velles enim eum suo ingenio, dixisse alieno judicio. Nam si nil æqualium contempsisset, si non concupisset, si non omnia sua amasset, si rerum pondera minutissimis sententiis non fregisset, consensu potius eruditorum, quam puerorum amore comprobaretur. Verum sic quoque jam robustis, et severiore genere satis firmatis legendus vel ideo, quod exercere potest utrumque judicium. Multa enim, ut dixi, probanda in eo, multa etiam admiranda sunt. Eligere vero curæ sit, quod utinam ipse fecisset. Digna enim fuit illa natura, quæ meliora vellet; quod voluit, effecit. Hæc in Senecam Quintilianus: sed an recte senserit, sapientiorum judicio derelinquo. Hoc tamen quod ei adscribit, multam morum scilicet elegantiam, etsi in eloquendo corruptam, nequaquam arbitror detrahendum. Moralia ergo ejus præcepta admittantur, et eo genere loquatur quisque, quod cæteris præfert, et planum erit virtutum rivulos de purissimo fonte frugalitatis oriri. Legantur epistolæ ejus, libri de beneficiis, aut clementia, illi quoque quos decem oratorum sententiis subimagine declamationum scholarium illustravit, et hi quos de naturalibus quæstionibus edidit, et quos de philosophia parum diligentes arguit Quintilianus; ubique fidelis custos virtutis, ubique vitiorum hostis occurrit, tantus utique, ut eum Fronto, secundum quosdam nepos Plutarchi, cujus meminit in primo Juvenalis sic,

Frontonis platani, convulsaque marmora clamant: semper eum, inquam, sic asserat univeros exterminare errores, ut aurea videatur secula reformare, et deos ab humano genere exulantes, ejus opera revocatos,

« PoprzedniaDalej »