Obrazy na stronie
PDF
ePub

262

JOANNIS SARESBERIENSIS

[LIB. VIII.

Cap. 11. De molestiis et oneribus conjugiorum, secundum Hieronymum et alios philosophos: et de pernicie libidinis: de mulieris Ephesia, et similium, fide.

SICUT ergo sobrietas in conviviis necessaria est, ita rebus omnibus necesse est adesse modestiam. Siquidem de saturitate libido, de libidine immunditia, et multiplex pernicies generatur. At ex his nihil nisi dolor pœnitudinis sequitur: et bene agitur cum mœrentibus, si fructuosa sit pœnitudo. Unde hebetati cordis videtur opinio, quæ sine expletione libidinis, diffinit perfectam non esse voluptatem. Traditur hoc sensisse Epicurum. Sed quicquid gregis illius grunniant sues, tam immundam, et tam funestam vocem, nulli Philosophorum arbitror placuisse, nedum Epicuro; qui tantus fuit, ut inter Philosophos propriam fecerit sectam. Sunt ejus, auctore Seneca, egregia multa, quæ passim possunt apud philosophos inveniri, et pro parte expressa sunt, et congesta in libro, qui de vestigiis, sive de dogmate philosophorum inscribitur. Sileni senis inveterati videtur amentia, potius quam sententia philosophi, et est certe asello cui insidebat brutior, cui hoc nequitia potuit suadere. Idipsum forte innuunt figmenta gentilium, quæ delirum senem vino æstuantem, aliis naturæ obtemperantibus, et quiete fessa recreantibus corpora, Lotide præ cæteris captum referunt, et tandem cum omnium irrisione, quem nec ætas, nec verecundia refrenabat, asini sui ruditu revocatum. Omnis ergo

voluptas libidinis turpis est, ea excepta, quæ excusatur fœdere conjugali, et indultæ licentiæ beneficio, quicquid erubescentiæ poterat inesse, abscondit. Unde et nuptiæ a nubendo dici majores tradiderunt, quia pudenda humanæ infirmitatis nubit, id est abscondit,

Hochzeits gebräuche
Sonates aber die the

CAP. XI.]

POLYCRATICUS.

263

ut ait Nonnius Marcellus, indulgentia legis. Inolevit etiam consuetudo, ut quos in commercium carnis ecclesiæ jungit auctoritas, pallio velentur altaris, aut alio ab ecclesia constituto, ut torus qui Christo conciliante construitur, sit in fide castitatis, fragilitatis suæ maculas contegat, ut totius sit probri, aut confusionis ignarus. Præferuntur et faces, lampades, et luminaria accenduntur, quia geminum torum, qui palam, et non sua urgente libidine, sed honesta consentientium voluntate sternitur, decus boni conjugalis illustrat. Nam Hymenæus lucem amat, et alacer pharetra puer Cupido, furtivam succendens flammam, latebras et angulos quærit. Licet autem honesta sit, et utilis copula maritalis, angustiæ quam lætitiæ fœcundior est. Parit enim in dolore vel filios: nec aliquem producit fructum, quem non amaritudo præcedat, aut sequatur. Unde, referente Valerio, Socrates humanæ sapientiæ quasi quoddam terrestre oraculum, ab adolescentulo quodam consultus, utrum uxorem duceret, an se omni matrimonio abstineret, respondit, eum, utrum eorum fecisset, acturum pœnitentiam. Hic te, inquit, solitudo, hic orbitas, hic generis interitus, hic heres alienus excipiet. Illic perpetua solicitudo, contextus querelarum, dotis exprobratio, affinium grave supercilium, garrula socrus, lingua subcæsoria alieni matrimonii, incertus liberorum eventus. Non passus est juvenem in contextu rerum asperarum, quasi lætæ materiæ facere delec

Concinit in hunc modum totus recte philosophantium chorus: ut si qui Christianæ religionis abhorrent rigorem, discant vel ab ethnicis castitatem. Non tamen quod conjugali detraham castitati, sed centesimum, aut sexagesimum fructum, licet de radice tricesimi oriantur, minime arbitror tricesimo componendum. Zeno, Epictetus, Aristoteles, Critolaus,

Reophrastu
Новощнико

264

JOANNIS SARESBERIENSIS

LLIB. VIII.

et Epicureorum quamplurimi traduntur posteris hanc publicasse sententiam. Fertur, auctore Hieronymo, aureolus Theophrasti liber de nuptiis: in quo quærit, an vir sapiens ducat uxorem. Et quum diffinisset, si pulchra esset, si bene morata, si honestis parentibus orta; si ipse sanus et dives, sic sapientem aliquando inire matrimonium, statim intulit. Нæс autem raro in nuptiis universa concordant. Non est igitur uxor ducenda sapienti. Primum enim impediri studia philosophiæ, nec posse quenquam libris et uxori pariter inservire. Multa esse quæ matronarum usibus necessaria sint; pretiosæ vestes, aurum, gemmæ, sumptus, ancillæ, supellex varia, lecticæ, et exedra deaurata. Deinde per totas noctes garrulæ conquestiones. Illa ornatior procedit in publicum, hæc honoratur ab omnibus, ego in conventu feminarum misella despicior. Cur aspiciebas vicinam? Quid cum ancillula loquebaris? De foro veniens quid attulisti? Non amicum habere possumus, non sodalem. Alterius amorem, suum odium suspicatur. Si doctissimus præceptor in qualibet urbium fuerit, nec uxorem relinquere, nec cum sarcina ire possumus. Pauperem alere difficile est; divitem ferre, tormentum. Adde, quod nulla est uxoris electio, sed qualiscunque obvenerit habenda, si iracunda, si fatua, si deformis, si superba, si fœtida, quodcunque vitii est, post nuptias discimus. Equus, asinus, bos, canis, et vilissima mancipia, vestes quoque et lebetes, sedile ligneum, calix et urceolus fictilis probantur prius, et sic emuntur. Sola uxor non ostenditur, ne ante displiceat, quam ducatur. Attendenda est semper ejus facies, et pulchritudo laudanda, ne, si alteram aspexeris, se æstimet displicere. Vocanda domina, celebrandus natalis ejus, jurandum per salutem illius, ut sit superstes optandum, honoranda nutrix ejus et gerula. Servus

kn hind

[merged small][ocr errors][merged small]

Aufürge

263

paternus et alumnus, et formosus assecla, et procurator calamistratus, et in longam securamque libidinem exsectus spado, sub quibus nominibus adulteri delitescunt. Quoscunque illa dilexerit, ingrati etiam amandi. Si totam ei domum regendam commiseris, serviendum est. Si aliquid tuo arbitrio reservaveris, fidem sibi haberi non putabit, et in odium vertetur ac jurgia, et nisi cito consulueris, parabit venena. Anus, et aurifices, et ariolos, et institores gemmarum, sericarumque vestium, si intromiseris, periculum pudicitiæ est; si prohibueris suspicionis injuria. Verum quid prodest etiam diligens custodia, quum uxor servari impudica non possit: pudica, non debeat? Infida enim custos est castitatis necessitas, et illa vere pudica dicenda est, cui licuit peccare, sed noluit. Pulchra cito adamatur, faeda facillime concupiscit. Difficile custoditur quod plures amant. Molestum est possidere, quod nemo habere dignetur. Minore tamen miseria deformis habetur, quam formosa servatur. Nihil tutum est, in quo totius populi vota suspirant, alius forma, alius facetiis, alius ingenio, alius liberalitate sollicitat. Aliquo modo expugnatur, quod undique incessitur. Quod si propter dispensationem domus, et languoris solatia, et fugam solitudinis ducuntur uxores, multo melius dispensat servus fidelis obediens auctoritati domini, et dispensationi ejus obtemperans, quam uxor, quæ in eo se æstimat dominam si adversus viri fecerit voluntatem, id est, quod placet, non quod jubetur. Assidere autem ægrotanti magis possunt amici, et vernulæ beneficiis obligati, quam illa, quæ nobis impatet lachrymas suas, et hereditatis. suæ spe vendat illuviem, et solicitudinem jactans, languentis animum desperatione conturbet. Quod si languerit, coægrotandum est, et nunquam ab ejus lectulo recedendum, aut si bona fuerit, et suavis

Et si hominum Nunquam minus Porro liberorum

uxor, quæ tamen rara avis est, cum parturiente gemimus, cum periclitante torquemur. Sapiens autem nunquam solus esse potest. Habet secum omnes qui sunt, quique unquam fuerunt boni, et animum liberum quocunque vult transfert. Quod corpore non potest, cogitatione complectitur. inopia fuerit, loquetur cum Deo. solus erit, quam quum solus fuerit. causa uxorem ducere, ut vel nomen nostrum non intereat, vel habeamus præsidia senectutis, et certis utamur heredibus, stolidissimum est. Quid enim ad nos pertinet recedentes e mundo, si nomine nostro alius non vocetur, quum et filius non statim patris vocabulum referat, et innumerabiles sint, qui appellentur eodem nomine? Aut quæ senectutis auxilia nutrire domi, qui aut prior te forte moriatur, aut perversissimis moribus sit, aut certe quum ad maturam ætatem pervenerit, tarde ei videaris mori? Heredes autem et meliores, et certiores, sunt amici, et propinqui, quos judicio eligas, quam quos, velis nolis, habere cogaris. Licet certa hereditas sit, dum advivis, bene uti substantia tua, quam tuo labore quæsita, in incertos usus relinquere. Hæc et hujusmodi Theophrastus, quæ vel sola matrimoniorum angustias, et calamitates exquisitæ dulcedinis sufficiunt explanare. Scire fertur dixisse P. Clodius: quia improbe Neptunum accusat, qui iterum naufragium fecit. At non illud inelegantius diceretur: quia improbe Venerem accusat adversam, qui secundam ducit uxorem. Quis enim ei compatietur, qui semel solutus a vinculis, revolat ad catenas. Plane indignus est libertatis honore, et quiete, qui ad excussum servitutis recurrit jugum. Unde monstris simile est, quod hi qui non modo philosophiæ, sed et religionis sibi vendicant nomen, arceri nequeunt ab amplexibus mulierum. Sæpe enim qui

« PoprzedniaDalej »