Obrazy na stronie
PDF
ePub

non solum de lupo inter duos pontes capto erunt testimonio, sed etiam mores, quibus tunc plerique vivebant, facile publicabunt. Describens enim homines prodigos, in forum ad judicandum ebrios commeantes, quæque soleant inter se sermocinari, sic ait: "Ludunt alea studiose, delibuti unguentis, scortis stipati. Ubi horæ decem sunt, jubent puerum vocari, ut comitium eat percunctatum, quid in foro gestum sit, qui suaserint, qui dissuaserint, quot tribus jusserint, quot venerint. Inde ad comitium vadunt, ne litem suam faciunt: dum eunt, nulla est in angiportu amphora, quam non impleant, quippe qui vesicam plenam vini habent. Veniunt in comitium tristes, jubent dicere quorum negotium est. Narrant: Judex testes poscit, ipsus it mictum. Ubi redit: ait se omnia audivisse. Tabulas poscit, litteras inspicit, vix præ vino sustinet palpebras. Eunti in concilium, ibi hæc oratio: Quid mihi negotii est, cum istis nugatoribus? Potius quam potemus mulsum mixtum cum vino Græco. Edimus turdum pinguem, bonumque piscem, lupum germanum, qui inter pontes captus fuit." Hæc Titius. Sed et Plinius sui temporis eleganter tetigit gulam. Quum enim scriberet de pisce acipensere, qui licet rarus esset, pretium ejus viluerat, post præmissa subjecit: Nullo in honore nunc est, quod equidem miror, quum sit rarus inventu. Sed non diu stetit hæc parsimonia. Nam temporibus Severi principis, Sammonicus Serenus vir seculo suo doctus, subjiciens verba Plinii," Non est dubium" ait "piscem hunc nullo in honore Trajani temporibus extitisse: verum ab eo dici apud antiquos fuisse in pretio. Ego autem testimoniis palam facio, vel eo magis quod gratiam ejus video ad epulas quasi postliminio rediisse. Quippe qui indignatione vestra, quum intersim convivio sacro, animadvertam hunc piscem a coronatis ministris

cum tibicine introferri. Longum erit si omnia quæ leges cibarias induxerunt, vel a cibariis legibus nata sunt, voluero enarrare; quum nec luxus morum sermone valeat comprehendi, et sint plurima sæculo nostro incognita, quæ illi vel verbis exprimere, vel exercere moribus potuerunt. Sicut enim

Græcia capta ferum victorem cepit, et artes
Intulit agresti Latio,

sic omnium gentium mores boni et mali Romanum victorem persecuti sunt. Siquidem numina, imo dæmonia gentium, superstitiosius quam religiosius advocabant, magnamque sibi visi sunt assequi religionem, quia nullam respuerant falsitatem. Deos tutelares non tam pio, quam impio cultu, omnibus subtrahebant, ut omnes in una urbe collecti, in illius custodia jugiter vigilarent. Sic et quæ ubique locorum placuisse audierant, in urbem trajecerunt, ut esset unde possent gratiam omnium in se, et gloriam provocare. Simile aliquid fecisse visus est rex Anglorum Willelmus primus, cujus virtuti Normannia Cenomannis, et tandem major Britannia cessit. Assumpto namque regni diademate, et pace composita, legatos misit ad exteras nationes, ut a præclaris omnium domibus quicquid eis magnificum aut mirificum videretur, afferrent. Defluxit ergo in insulam opulentam, et quæ fere sola bonis suis est in orbe contenta, quicquid magnificentiæ, imo luxuriæ potuit inveniri. Laudabile quidem fuit magni viri propositum, qui virtutes omnium, orbi suo volebat infundere. Sed in eo arbitratu laudabilius extitisset, si in gentem, quam armis vicerat, et quam luxuriæ prævicerat magnitudo, legem temperantiæ promulgasset. Sane fructuosius esset, eam roborare verbo et opere, quam lasciviendi ab auctoritate multorum magnorumque propagare audaciam. Secus egisse C. Cæsarem pace urbi reformata, refert Por

tunianus; qui sumptuariæ legis insistens vestigio, domum civilem potius, quam imperatoriam, in mensa prima, tribus solennibus pulmentis, sive ferculis, statuit esse contentam, dum tamen tellaria parenthetica, pro necessitate aut dignitate personarum, et aut exercenda liberalitate, aut solennitate diei, primis mensis licuerit immiscere. Solennia quidem pulmenta sunt, quæ in omnes pertranseunt, et a Græcis Catholica, hoc est, universalia nominantur. Parenthetica vero, quæ ex causa necessitatis, aut urbanitatis, in præceptam aliqua ratione veniunt partem: sic dicta, eo quod solennibus, id est universalibus, particulariter soleant interponi. Nec enim pulmenta in olere aut legumine duntaxat constare certum est, tum ex multis, tum ex eo, quod Patriarcha Isaac de venatione filii sui sibi pulmentum fieri imperavit. Significant autem bellaria omne genus mensæ secundæ, quoniam ibi solent apponi quæ pulchriora sunt et delicatiora. Utitur autem hoc nomine M. Varro: "Bellaria" inquit "ea maxime mellita sunt, quæ mellita non sunt." Quod forte eo referri potest, quod utenti gratiora sunt ea, quæ necessitas appetit, quam quæ irritatio gulæ invenit. Sed forte pusilli videtur animi, qui ad hunc modum primæ mensæ luxuriam cohibet, aut qui facit in talibus legis sumptuariæ mentionem. Nec tamen Cæsare major est, aut magnificentior quispiam eorum, qui morum rerumque jactura exercent gulam. Luxuriæ obsequuntur, serviunt vanitati, et nequitiam aut negligentiam suam nituntur liberalitatis imagine consolari. Quis Cæsare Augusto frugalior, qui in summo fastigii culmine secundario pane, et pisciculis, quos vulgo asparagos, vel spinaticos, vel ripileones, vocant, contentus erat, et non nisi necessitate urgente comedebat, vel amico? Quis Nerone gulosior aut sumptuosior? Et tamen hic nunquam magnus, aut laudatus erit

alicui sapienti, non magis quam C. Caligula, aut Vitellius, sed etiam minus. Nam et hic prandia, et cœnas, et comessationes immodice frequentabat. Famosissima super cæteras fuit cœna, in qua invitatus a fratre fuit, habens duo millia lectissimorum piscium, septem millia avium. Hanc quoque exuperavit ipse in dedicatione patriæ; quam ob immensam magnitudinem, clypeum Minervæ appellavit. In hac phasianorum et pavonum cerebella, linguas phoenicopterum, murenarum lactes ex certis maris partibus petitarum commiscuit. Nunquid Julio vel Augusto major est Metellus Pontifex luxuriosus, cujus cœnam facilius est referre, quam intelligere? Nam et ipse famosam, imo infamem fecit cœnam, et anticonium, vel, ut ait Portunianus, paraconium, tanta instruxit luxuria, ut non modo splendorem cœnæ civilis, sed etiam Ægyptium luxum excederet. Siquidem cœnam hanc apposuit ante cœnam, echinos, ostreas erudas quantum vellent, peloridas, spondilos, turdum, asperagos, subtus gallinam altilem, patinam ostrearum, balanos nigros, balanos albos, iterum spondilos, glycomaridas, urticas, ficedulas, bumbos, capragines, apri ungues, altilia et farina involuta, ficedulas, murices, et purpuras, in cœna summa sinciput aprinum, patinam piscium, patinam suminis, anates, querudulas elixas, lepores saginatos, altilia assa, amulum, panes piscentes. Quis tunc luxuriam accusaret aliorum, quando tot rebus facta fuit cœna Pontificum? Nam et ipsa eduliorum genera vel dictu turpia sunt, et nostratibus, licet nimis in luxus splendore glorientur, pro parte inaudita. Si quis ea nosse desiderat, recenseat Saturnalia, percurrat Portuniani civilia instituta. Ne tamen vitiorum longe petantur exempla, majorum erroribus suos nostra ætas adjecit. Memini meipsum in Apulia divitis cujusdam interfuisse cœnæ, quæ ab

[ocr errors]

hora diei nona fere, usque ad duodecimam noctis, et hoc quidem tempore æquidiali, protracta est. In hanc itaque Canusinus hospes, Constantinopolitanas, Babylonicas, Alexandrinas, Palæstinas, Tripolitanis, Barbarorum, Syras, Phoeniciasque congessit delitias, ac si Sicilia, Calabria, Apulia, Campaniaque non sufficiant convivium instruere delicatum. Copiam rerum, ministerii disciplinam, sedulitatem obsequii, urbanitatem hospitis plenius et melius referet vir singularis eloquii, et qui omnibus, quos viderim, trium linguarum gratia præstat. Is quidem est Johannes thesaurarius Eboraci. Nam et ipse interfuit. Sed, quod sine rubore fidelium dici vel audiri non potest, infidelibus, teste Macrobio, plura turpia et luxuriosa videbantur, quæ seculo nostro placent, et obtinente luxu, magnifica appellantur. Nam Titius in suasione legis Fanniæ objicit seculo suo, quod porcum Trojanum mensis inferant ; quem illi ideo sic vocabant, quasi aliis inclusis animalibus gravidum, sicut Trojanus ille equus gravidus armatis fuit. Cœnam Trimalchionis apud Petronium si potes, ingredere, et porcum sic gravidari posse miraberis, nisi forte admirationem multiplex, ignota, et inaudita luxuria tollat. Et multa quidem, quæ nos usu vel abusu edocti non miramur, visa sunt admiranda, imo et stupenda majoribus. Nam et porcum jam non Trojanum, sed domesticum dicimus, et in hunc modum faciendo quamplurima facimus esse Trojana. Unde M. Varro in libro tertio de agricultura: Hoc quoque nuper institutum est, saginari et lepores, quum exceptos e leporario concludant in caveis, et loco clauso faciant pingues. Sed et cochleas luxus effecit saginatas. Hæc Varro. Nihil autem istorum luxus jam habet notam, sed est civilitatis insigne, quicquid incentivum est gulæ.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »