Obrazy na stronie
PDF
ePub

Cap. 20. De legibus secularium principum, quibus curiales et officiales arcentur ab honoribus ecclesiasticis: et quibus exemplis Dathanite et Abironitæ nitantur obtinere.

AIT ergo Imperator Justinianus: Maxima sunt in omnibus dona Dei de superna collata clementia, sacerdotium et imperium: illud quidem divinis ministrans, hoc autem humanis præsidens, ac diligentiam exhibens: ex uno, eodemque principio utraque procedentia, humanam exornant vitam. Ideoque nihil sic erit studiosum imperatoribus, sicut sacerdotum honestas, quum utique pro illis ipsi semper Deo supplicent. Nam si hoc quidem inculpabile sit, undique et apud Deum fiducia erit plenum. Imperium autem recte et competenter exornet traditam sibi rempublicam, erit consonantia quædam bona, omne quicquid utile est, humano conferens generi. Nos igitur maximam habemus solicitudinem circa vera Dei dogmata, et circa sacerdotum honestatem, quam illis obtinentibus credimus, quia per ea maxima nobis dona dabuntur a Deo, et ea quæ sunt, firma habebimus, et quæ nondum venerunt, acquiremus. Bene autem universa geruntur et competenter, si rei principium fiat decens, et amabile Deo. Hoc autem futurum esse credimus, si sacratum regularum observatio custodiatur, quam justi, laudati, adorandi inspectores, et ministri verbi Dei tradiderunt Apostoli, et sancti patres custodierunt, et explanaverunt. Sancimus igitur, sanctas per omnia sequentes regulas, dum quispiam sequenti omni tempore, ad ordinationem episcopatus perducitur, considerari prius ejus vitam secundum sacrum Apostolum, si honesta, si inculpabilis, et undique irreprehensibilis, sit, et in bonis testimonium habeat, et

sacerdotem decens, et neque ex officiali, aut ex curiali veniat fortuna. Neque ex idiota mox clericus, dein le parvum aliquid præteriens, episcopus appareat, sed aut in virginitate degens a principio, aut uxorem siquidem habens, ex virginitate ad eum venientem, neque filios odibiles. Alioquin qui præter hæc aliquid agit, et ipse cadat sacerdotio, et qui eum ordinat extra episcopatum sectabitur hanc legem offendens. Sed neque ineruditus existens sacrorum dogmatum, ad episcopatum accedat. Prius autem aut monasticam vitam professus, aut in clero constitutus, non minus mensibus sex, uxori tamen non cohærens. De cætero autem nulli permittimus a positione legis uxorem habenti, talem imponi ordinationem. Sicut bonam gratiam, vel gloriam in eo, qui ordinandus est, quærimus; ita etiam in eo calumniam, qui frustra accusavit, punimus. Si autem aliquis dicat conscium se esse alicujus illicitorum ei, non prius mereatur episcopi ordinationem, quam querelæ examinatio fiat, et undique innoxius appareat. Quod si post hujusmodi contradictionem, non passus is qui ordinem facit, legitimam examinationem imponi causæ, currat ' ad ordinationem, sciat quod ab eo fit, pro nihilo esse, sed is qui contra legem fit cadat sacerdotio, et qui sine probatione ordinationem imponit, et ipse similiter cadat sede sacerdotali. Item Leo: Si quemquam ad episcopatus gradum provehi Deo auctore contigerit, puris hominum mentibus, nuda electionis scientia, sincero omnium judicio proferatur. Nemo gradum sacerdotii precii venalitate mercetur. Qualiter quisque mereatur, non quantum quisque dare sufficiat, æstimetur. Profecto enim quis locus tutus, et quæ causa poterit esse excusata, si veneranda Dei templa pecuniis expugnentur? Quem murum integritati, aut vallum fidei providebimus, si auri sacra fames, ve

neranda penetralia proserpit? Quid denique cautum esse poterit, aut securum, si sanctitas incorrupta corrumpitur? Cesset altaribus imminere profanus ardor avaritiæ, et a sacris adytis repellatur piaculare flagitium. Itaque castus et humilis eligatur nostris. temporibus episcopus, ut locorum quocunque pervenerit, omnia vitæ propriæ integritate purificet. Non precio, sed precibus ordinetur antistes, tantum ab ambitu debet esse sepositus, ut quæratur cogendus, rogatus recedat, invitatus effugiat. Sola illi suffragetur necessitas excusandi. Profecto enim indignus est sacerdotio, nisi fuerit ordinatus invitus. Quum sane quisquis hanc sanctam et venerabilem antistitis sedem pecuniæ interventu subiisse, aut si quis ut alterum ordinaret vel eligeret, aliquid accepisse detegitur, adinstar publici criminis, et læsæ majestatis accusatione proposita, a gradu sacerdotii retrahatur. Nec solum deinceps honore privari, sed perpetuæ quoque infamiæ damna.i decrevimus, ut eos, quos facinus par coinquinat, et æquat, utrosque similis pœna comitetur. Item Justinianus novella: Præ omnibus istud observari sancimus, ut nullus per suffragium alicujus muneris episcopus ordinetur. Si quid autem tale committatur, ipsi dantes et accipientes, et eorum mediatores damnationi subjiciantur. Et prætcrea qui dat, et qui accipit, et mediator, sacerdotii aut cleri honore removeatur. Quod autem pro hac causa datum est, ecclesiæ illi vendicetur, cujus voluit sacerdotium comparare. Si forte laicus mediator pro hac causa aliquid acceperit, in duplum id ecclesiæ restituat. Idem: Sed neque quemlibet venerabilis domus gubernatorem, aut aliam quamcunque solicitudinem ecclesiasticam agentem, dare aliquid illi a quo constituitur, aut nulli personæ liceat, pro commissa sibi gubernatione. Qui vero dat aut accipit

aut mediator fit, clero nudabitur, acceptis vendicandis venerabili loco. Si autem sæcularis sit qui accipit, aut mediator est, quod datum est, duplum eidem venerabili loco ab ipso præbeatur. Idem: Sancimus quum opus fuerit episcopum ordinare, clericos mox in tribus decreta facere personis propositis sacrosanctis Evangeliis, dicentes in ipsis decretis, quia neque propter aliquam donationem, aut promissionem, aut amicitiam hos elegerunt. Sed et scientes eos rectæ fidei, et honestæ vitæ esse, et literas nosse; et quia, neque uxorem, neque concubinam, neque filios habent, neque hos curiales aut officiales esse. Idem: Sed neque curialem aut officialem clericum fieri permittimus: unde ex hoc venerabili clero injuria fiat, nisi forte monasticam vitam aliquis eorum non minus xxv annis impleverit. Tales enim ordinari præcipimus, quarta propriæ substantiæ sibi retenta, reliquis partibus curiæ et fisco vendicandis, si in clero constituti, monacho condecentem vitam impleverint. Idem: Ab Episcopis Deo amabilibus secundum divinas regulas religiosos clericos cum multa fieri inquisitione, et boni testimonii viros ordinari sancimus, literasomnimodo scientes, eruditos, sed nullos magis in sacris ordinationibus diligimus, quam cum castitate viventes, aut cum uxoribus non cohabitantes. Hæc quidem sæculi principes. Nam licet Ecclesiæ doctores hæc latius prosequantur; quoniam nimis videntur ardua, quæ dicuntur ab ipsis, vilescunt. Utique qui vel istos non audit, cæcior est Hypsea, et Dulichio remige surdior, et qui merito præcipitandus est, prostratus ab angelo, quem contemnit, in infernum inferiorem. Nadab et Abiu igne suo succensos, et extra tabernaculum elatos Domino mandante audieras: sed hi templum Domini et sancta sanctorum, Moyse repugnante, id est, lege Domini prohibente, nituntur irrumpere.

Successit eis soboles numerosa, replet atrium domus Domini, alienum ignem accendunt. Adolere thura nituntur prohibiti, et Dathanitarum et Abironitarum societate contracta, irruunt in Moysen, scindentes Ecclesiam, sacerdotium perturbantes, seditionem facientes in populo, nisi ad sacerdotium permittantur accedere. Quum enim sibi conciliaverint gratiam potestatum, de jure patere sibi asserunt universa; eo quod princeps, ut dicunt, legibus non subjicitur, et quod principi placet legis habet vigorem. Quum ergo populus ei, et in eum omnem auctoritatem suam contulerit, ei obviare crimen majestatis est, et manifesta subversio principatus. Siquidem sacrilegii instar est, dubitare an is dignus sit, quem princeps elegerit. Nec temeritatis effugit notam, et bene cum eo agitur, si vel pœnam, quisquis ex quacunque causa voluntatem principis evacuare parat. Nullas leges credunt civilibus præferendas, Hlas Anacharsis Scytha telis araneæ comparavit, quæ muscas et culices detinent, sed volatilia transmittunt grandiora. Sic et jura civilia, humiliorum reprimunt voluntates; sed profecto potentioribus cedunt. Nam ex transgressione vel contemtulegitimam eis non irrogant pœnam, sed nec interpellatos quidem cauta dissimulatione prætereunt. Ad hæc conquisita tyrannorum exempla proponunt, quibus persuadeant potestatibus universa licere. Maxime tamen sicubi locorum fuerint, ubi inveterata consuetudo obtineat, etiam si rationi adversetur et legi. Narrant quis tyrannus domesticum suum, aut familiarem, in quam Ecclesiam sine electione intruserit, quis clerum, ut ignotum et indignum eligeret, terroribus et damnis impulerit, quis Ecclesiam Dei vendiderit palam, quis metropolitanum compulerit reprobabilem consecrare, quis Episcopos religiosos in exilium egerit, aut actos ab aliis, coegerit exulare, quis Ecclesiam et res

« PoprzedniaDalej »