Obrazy na stronie
PDF
ePub

filiis suis. Si hastas aliquot, quas ad modum canabis fragiles, diligens inertia procuravit, quis fregerit, si aurum, minium, colorve alius, quocunque ictu, casuve a clypeo excidit, hoc garrula lingua, si licuerit, memoriale facient in sæculum sæculi. Isti primos recubitus habent in cœnis, et quicquid Renatus noster de re militari tradiderit, epulantur, si fortuna permittit, quotidie splendide, omnemque laborem et exercitationem, quem non invincibilis necessitas ingerit, cane et angue deterius fugiunt, et quicquid imminet difficultatis, rejiciunt in subjectos. Interim clypeos sic inaurant, sic exornant omnia instrumenta castrorum, ut quemlibet eorum non tam cultorem quam præsidem Martis credas. Cujus istorum aut clypeus detrahatur aut galea, spolia ejus ipsum Martem poterunt honorare.

Cap. 4. Quarum rerum scientiam et exercitium oporteat habere milites, et quod eos ociari non licet. Et de Augusto, qui filias suas fecit institui in lanificio.

EGREGIE quidem Scipio Africanus, sicut in libro stratagematum Julius Frontinus refert, cum scutum elegantius cujusdam vidisset ornatum, dixit non mirari se quod tanta cura ornasset, in quo plus præsidii, quam in gladio haberet. in gladio haberet. Sed nec fastum illorum perferre poteris, nisi fueris patientiæ grandioris. Nam ut ineptias eorum non rideas, nulla modestia poterit cohibere. Quis Octaviano Augusto felicior aut major? Filios etsi non genuerit, adoptavit, quibus etsi sufficere posset clarus sanguis ad gloriam, et bona hereditaria magis ad copiam, quam ad usum, ea tamen diligentia instituti sunt, ac si sua retineri, vel aliena acquiri nequaquam possint, nisi per vir

tutem. Eos ergo ad gradum militarem, et cursum, et saltum fecit excitari, usumque natandi, et cæsim et punctim feriendi, et jaciendi missilia, et lapides manu vel funda docuit, et qualiter bellum omne aut sustineri debeat, aut inferri. Novit enim prudentissimus et diligens imperator, quia

Quo semel est imbuta recens servabit odorem

Testa diu,

et quod non tantum celerius, sed etiam perfectius imbuuntur, quæ discuntur a pueris. Deinde militaris alacritas, saltus, et cursus, ante comparanda est, et temperanda, quam corpus ætate pigrescat. Velocitas enim quæ percepta et firmata est exercitio, strenuum efficit bellatorem. Nec multum refert si cætera probitatis concurrant insignia, proceri sint, an staturæ brevioris. Utilius est enim milites fortes esse, quam grandes. Delectori suo fertur dixisse Pyrrhus: Tu grandes elige, ego eos fortes reddam. Ad tumulum Archemori dum ludos solemnes Græcia celebraret, Tydeum Capaneo præstitisse percelebre est, quia

Major in exiguo regnabat corpore virtus.

De exercitio Magni Pompeii memorat Sallustius, quod cum alacribus saltu, cum velocibus cursu, cum validis vecte, certabat. Neque enim ille aliter potuisset par esse Sertorio, nisi se, et milites suos frequentibus exercitiis præparasset ad prælia. Recedendi, assultandi, insiliendi ars non mediocris est, cujus beneficio illa servatur cautela, ut miles ad inferendum vulnus, sic insurgat in hostem, ut eidem ex aliqua parte non pateat ad plagam. Exercitium natandi percommodum est, quum in terrestri prælio vel navali, quod cui necessitas paret, nemini perspicuum sit, nec est promptum quempiam arte, quam non didicit, a periculis expediri. Missilium quo

que usus maximus est, quibus hostis eminus læditur, aut terretur; et exercitio eorum, lacertis robur accrescit, et jaculandi peritia atque usus acquiritur. Hoc autem tanti exercitii assidua meditatio conferebat, ut in tumultu bellico utiliter versarentur intrepidi, qui in pace fuerant tam studiose instructi. Filias quoque legitur præfatus Augustus sic in lanificio fecisse institui, ut si præter spem eas in extremam paupertatem fortuna projecisset, vitam possent arte deductis facultatibus exhibere. Nam et nendi, texendi, et acum exercendi, vestesque formandi, fingendi, componendi, non modo artem, sed usum habebant, et consuetudinem. Utique qui otia non indulgebat virginibus, nequaquam permittebat milites otiari, quorum professio instituta est ad laborem. Nec credo eum de molliori habitu militum gloriari, ad quem nisi severiori vultu et honestiori habitu accedere, filia non audebat. Lucanus brevi quodam præconio commendat Catonem, et militiam Romanorum, adjiciens inter cætera, quod ei vestiri fuerat pretiose

Hirtam membra super, Romani more Quiritis,
Induxisse togam.

Quod profecto non diceret, nisi durioris togæ usus, de Quiritum consuetudine processisset. Sed modo qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt, imo in castris, et sic ad bella procedunt, quasi ad nuptias dealbati. Magnis antiquæ militiæ privilegiis se tuentur, quoniam in eo imitantur plurimum quod jura ignorant. Et hoc quidem tolerabile esset, nisi æque divinas et humanas contemnerent leges, ut, velis nolis, Satyricum illud tibi frequenter occurrat,

Dinomaches ego sum, suffla: sum candidus, esto.
Dum non deterius sapiat Pannucia Baucis,
Quum bene discincto cantaverit ocyma vernæ:

Cap. 5. Duo esse præcipua quæ militem faciunt, delectum scilicet et instrumentum.

NE me tamen putes inimicari militiæ, et vitia personarum in officia retorquere, ego patrocinium ejus quovis renitente suscipio, et eam auctore domino, sufficientissime excusabo. Professio namque tam laudabilis est, quam necessaria, et quam nemo vituperare potest salva reverentia Dei, a quo est instituta. Veteris instrumenti revolve seriem, et invenies ita esse ut dico. Nihil enim ad rem attinet, si isti prævaricantur, quoniam eis lex militiæ posita non est, nec aliquis eorum, ut recte loquamur, miles est. Lege libros tam ecclesiasticos quam mundanos, quibus agitur de re militari; et manifeste invenies duo esse, quæ militem faciunt, electionem scilicet et sacramentum. Hæc enim duo communia sunt his, qui spiritualem et corporalem militiam exercent. Hos enim ad ministerium altaris, et cultum ecclesiæ vocat lingua pontificis, illos ad defensionem reipublicæ eligit lingua ducis. De quibus officiis, et locis, quales et qualiter ad alterutrum officium eligendi sint, majorum scripta declarant. Sed quia nunc sæcularis militia versatur in manibus, vel Vegetius Renatus super electione militum audiatur. Ait ergo: In hoc totius reipublicæ salus vertitur, ut tyrones non tantum corporibus, sed etiam animis præstantissimi delegantur: vires regni et Romani nominis fundamentum, in prima delectus examinatione consistunt. Nec leve hoc putetur officium, aut passim quibuscunque mandandum, quod apud veteres inter tam varia genera virtutum præcipue constat esse laudatum. Juventus enim, cui defensio provinciarum imminet, et moribus excellere debet, et

viribus. Honestas enim idoneum militem reddit, et verecundia, dum prohibet fugere, sæpe facit esse victorem. Quid enim prodest si exerceatur ignobilis, si pluribus stipendiis moretur in castris? Nunquam exercitus proficit in tempore belli, cujus in probandis tyronibus claudicavit electio. Et quantum usu experimentisque cognovimus, hinc tot ubique ab hostibus illatæ sunt clades, dum longa pax militem incuriosius legit, dum inutiles quique civilia sectantur officia, dum indicti possessoribus tyrones per gratiam aut dissimulationem probantium, tales sociantur armis, quales domini habere fastidiunt. A magnis ergo viris, magnaque diligentia, idoneos convenit eligi juniores. Quum vero diligens electio judicio fuerit approbata, signandi sunt, et ascribendi militiæ, qui ad eam invenientur idonei. Nam et velocitas requirenda est, et robur, et utrum armorum disciplinam quis ediscere valeat, et an habeat confidentiam militarem. Plerique enim quamvis non improbabiles videantur specie, tamen experimentis comprobantur indigni. Repellendi ergo minus utiles, et in locum eorum strenuissimi subrogandi. In omni enim conflictu, non tam prodest multitudo quam virtus. In qua exploranda, formanda, et promovenda, ducis vertitur tam opera, quam judicium. Signatis namque tyronibus, per quotidiana exercitia armorum est demonstranda doctrina, ut levi armatura et gravi, terra item et pelago, pedites sint an equites, strenuum militem possint implere.

Cap. 6. Quæ mala proveniant nostris neglecto delectu militum, et qualiter Haraldus Walenses subegerit.

SED hujus disciplinæ usus in desuetudinem abiit, aut ex indulgentia longæ securitatis, aut irruente

« PoprzedniaDalej »