Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][ocr errors][merged small]

BIBLIOTHECA UNIVERSALIS, INTEGRA, UNIFORMIS, COMMODA, OECONOMICA, OMNIUM SS. PATRUM, DOCTORUM SCRIPTORUMQUE ECCLESIASTICORUM

QUI

AB ÆVO APOSTOLICO AD INNOCENTII III TEMPORA

FLORUERUNT;

RECUSIO CHIRONOLOGICA OMNIUM QUÆ EXSTITERE MONUMENTORUM CATHOLICÆ TRADITIONIS PER DUODECIM PRIORA

ECCLESIÆ SÆCULA,

JUXTA EDITIONES ACCURATISSIMAS, INTER SE CUMQUE NONNULLIS CODICIBUS MANUSCRIPTIS COLLATAS,

PERQUAM DILIGENTER CASTIGATA;
DISSERTATIONIBUS, COMMENTARIIS LECTIONIBUSQUE VARIANTIBUS CONTINENTER ILLUSTRATA;
OMNIBUS OPERIBUS POST AUPLISSIMAS EDITIONES QU.E TRIBUS NOVISSIMIS SÆCULIS DEBENTUR ABSOLUTAS

DETECTIS, AUCTA;
INDICIBUS PARTICULARIBUS ANALYTICIS, SINGULOS SIVE TONOS, SIVE AUCTORES ALICUJUS MOMENTI

SUBSEQUENTIBUS, DONATA;
CAPITULIS INTRA IPSCM TEXTUM RITE DISPOSITIS, NECNON ET TITULIS SINGULARUM PAGINARUM MARGINEM SUPERIOREM

DISTINGUENTIBUS SUBJECTAMQUE MATERIAM SIGNIFICANTIBUS, ADORNATA;
OPERIBUS CUM DUBIIS TUM APOCRYPBIS, ALIQUA VERO AUCTORITATE IN ORDINE AD TRADITIONEM

ECCLESIASTICAM POLLENTIBUS, AMPLIFICATA;
DUOPUS INDICIBUS GENERALIBUS LOCUPLETATA : ALTERO Scilicet RERUM, QUO CONSULTO, QUIDQUID
UNUSQUISQUE PATRUM IN QUODLIBET TUEMA SCRIPSERIT UNO INTUITU CONSPICIATUR ; ALTERO
SCRIPTURÆ SACRÆ, EX QUO LECTORI COMPERIRE SIT OBVIUM QUINAM PATRES
ET IN QUIBUS OPERUM SUORUM LOCIS SINGULOS SINGULORUM LIBRORUM

SCRIPTURÆ TEXTUS COMMENTATI SINT.
EDITIO ACCURATISSIMA, CÆTERISQUE OMNIBUS FACILE ANTEPONENDA, SI PERPENDANTUR : CHARACTERI'M NITIDITAS,
CILART Æ QUALITAS, INTEGRITAS TEXTUS, PERFECTIO CORRECTIONIS, OPERUM RECUSORUM TUM VARIETAS
TUM NUMERUS, FORMA VOLUMINUM PERQUAM COMMODA SIBIQUE IN TOTO OPERIS DECURSU CONSTANTER
SIMILIS, PRETII EXIGUITAS, PRÆSERTIMQUE ISTA COLLECTIO, UNA, METHODICA ET CHRONOLOGICA,
SEXCENTORUM FRAGMENTORUM OPUSCULORUMQUE HACTENUS HIC ILLIC SPARSORUM ,
PRIMUM AUTEM IN NOSTRA BIBLIOTHECA, EX OPERIBUS AD OMNES ÆTATES,
LOCOS, LINGUAS FORMASQUE PERTINENTIBUS , COADUNATORUM.

SERIES SECUNDA,
IN QUA PRODEUNT PATRES, DOCTORES SCRIPTORESQUE ECCLESIÆ LATINÆ

A GREGORIO MAGNO AD INNOCENTIÙM III.
ACCURANTE J.-P. MIGNE,

BIBLIOTHECA CLERI UNIVERSE,

SIVE

CURSUOM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIE ECCLESIASTICÆ RAMOS EDITORE.

PATROLOGIA BINA EDITIONE TYPIS MANDATA EST, ALIA NEMPE LATINA, ALIA GRÆCO-LATINA.

VENEUNT MILLE FRANCIS DUCENTA VOLUMINA EDITIONIS LATINÆ ; OCTINGENTIS ET NILLE TRECENTA GRÆCO-LATINÆ. MERE LATINA UNIVERSOS AUCTORES TUM OCCIDENTALES, TOM

ORIENTALES EQUIDEM AMPLECTITUR ; HI AUTEM, IN EA, SOLA VERSIONE LATINA DONANTUR.

PATROLOGIÆ TOMUS C.
BEATI FLACCI ALBINI SEU ALCUINI

TOMUS PRIMUS,

EXCUDEBATUR ET VENIT APUD J.-P. MIGNE EDITOREM , IN VIA DICTA D'AMBOISE, PROPE PORTAM LUTETIÆ PARISIORUM VULGO D'ENFER XOMINATAM.

SEU PETIT-MONTROUGE.

1851

[blocks in formation]

B. FLACCI ALBINI

SEU

ALCUINI

ABBATIS ET CAROLI MAGNI IMPERATORIS MAGISTRI

OPERA OMNIA

JUXTA EDITIONEM FROBENII , ABBATIS AD SANCTUM EMMERAMUM RATISBONÆ, NOVISSIME AD

PRELUM REVOCATA ET VARIIS MONUMENTIS AUCTA.

ACCURANTE J.-P. MIGNE,
BIBLIOTHECÆ GLERI UNIVERS,

SIVE

CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIÆ ECCLESIASTICÆ RAMOS EDITOHB.

TOMUS PRIMUS.

VENEUNT 2 VOLUMINA 15 FRANCIS GALLICIS.

EXCUDEBATUR ET VENIT APUD J.-P. MIGNE EDITOREM,
IN VIA DICTA D'AMBOISE, PROPE PORTAM LUTETIÆ PARISIORUM VULGO D'ENFÉR NOMINATAM,

SEU PETIT-MONTROUGE.

1851

[ocr errors][merged small]

AUCTORUM ET OPERUM QUI IN HOC TOMO C CONTINENTUR.

B. FLACCUS ALBINUS, SEU ALCUINUS. OPERUM OMNIUM PARS PRIMA. EPISTOLA

Col, 135 OPERUM OMNIUM PARS SECUNDA, OPUSCULA EXEGETICA,

515 Opusculum primum.-Interrogationes et responsiones in Genesin. Ibid. Opusc. II. — Enchiridion, seu expositio pia ac brevis in psalmos pænitentiales, in psalmum cxviii et graduales.

569 Opusc. III. – Compendium in Canticum Canticorum.

639 Opusc. IV. - Commentaria super Ecclesiasten.

665 Opusc. V. - Interpretationes nominum Hebraicorum progenitorum Domini nostri Jesu Christi.

723 Opusc. VI. - Commentaria in sancti Joannis Evangelium.

733 Opusc. VII. Tractatus super tres sancti Pauli ad Titum, ad Philemonem et ad Hebræos Epistolas.

1007 Commentatio brevis in quasdam sancti Pauli sententias.

1083 Commentariorum in Apocalypsin libri quinque.

1085

Ex typis MIGNE, au Pelit-Montrouge.

B. FLACCI ALBINI

SEU

ALCUINI

ABBATIS,

CAROLI MAGNI REGIS AC IMPERATORIS MAGISTRI,

OPERA OMNIA

POST PRIMAM EDITIONEM, A VIRO CLARISSIMO D. ANDREA QUERCETANO CURATAM, DE NOVO COLLECTA, MULTIS LOCIS EMENDATA, ET OPUSCULIS PRIMUM REPERTIS PLURIMUM AUCTA, VARIISQUE MODIS ILLUSTRATA

CURA AC STUDIO FROBENII,

3. R. I. PRINCIPIS ET ABBATIS AD SANCTUM EMMERAMUM RATISBONÆ,

PRÆFATIO GENERALIS.

1. Henricus Canisius jurisconsultus, et initio sæculi ▲ XVII in Academia Ingolstadiensi sanctorum canonum professor ordinarius, multis laboribus litterariis celeberrimus, et veterum monumentorum scrutator solertissimus, cum plura beati Alcuini opuscula in bibliothecis delitescentia luci vero publica a se reddenda, detexisset, recte sentiens, nonnulla alia ejusdem præclarissimi magistri opuscula aut penitus periisse, aut adhuc bibliothecarum vinculis constricta opem eruditorum exspectare, optabat ut immeritis illis pedicis manicisque exsolvantur, quo tandem in luce versari, et per ora doctorum volitare queant.

Utinam, inquit, existeret, qui Alcuini omnia monumenta in lucem erueret, vél saltem illa quæ jam sunt eruta, unum in volumen colligeret, collectaque simul vulgaret. Tom. II Thesauri Monum. Edit. Basnagii, pag. 484 et 485.

II. Id quod Canisius in votis habuit, primus omnium maxima cura ac diligentia exsequi adlaboravit vir magni pariter inter eruditos nominis D. Andreas Quercetanus Turonensis. Is enim patriæ suæ amore, prout ipse profitetur initio Præfationis in suam editionem, incitatus, omnia beati Alcuini opuscula seu jam edita, seu ex codd. mss. Pauli Petavii, Augusti Thuani, Puteanorum fratrum, Sirmondi et aliorum conquisita collegit, et partim auctius ac emendatius, partim vero tunc primum detecta de novo edidit Lutetiæ Parisiorum anno 1617.

III. Verum hæc viri summi qualiscunque diligentia non se protendebat ad exteras Italiæ, Hispaniæ, Angliæ ac Germaniæ bibliothecas, in quibus tamen celeberrimi hujus sui temporis scriptoris opuscula varia olim certatim a suis discipulis descripta ac recondita conservabantur: alii tamen viri eruditi, quibus in illa veterum monumentorum reconditoria penetrandi fortuna arrisit, Martenius, Mabillonius, Baluzius, Pezius et alii, plura opuscula mss. beati Alcuini detexerunt, quæ priori illi collectioni addi, et ita nova aliquando editio completior ac perfectior fieri posset; in quem PATROL. Ca

finem iidem nova sua reperta suis collectaneis addita et cum aliis opusculis, prout sese quærentibus fortuito offerebant, commista luci publicæ commiserunt. Magnum vero exinde incommodum relictum est, quod eruditi qui de beato Alcuino quædam suis laboribus apta discere cupiebant, necesse haberent, illius seu epistolas, seu commentationes, tractatus et carmina, per vasta et parum obvia volumina distracta conquirere quod quidem incommodum nonnisi uno novæ collectionis ac editionis auxilio reparandum fuit. Incommodum isthoc magis crevit, postquam exemplaria quoque editionis Quercetana evasere rarissima, ut nunc in paucissimis plane bibliothecis reperiantur.

B

IV. Consilium ergo novæ editionis procurandæ jam initio hujus sæculi in Gallia cœptum, et spes brevi illius obtinendæ et absolvendæ facta est: hucusque tamen exspectationem fefeliit, et effectu caruit. Optabat vir præclarissimus D. Antonius Rivet de la Grange, Benedictinus congregationis sancti Mauri in æstimatissimo opere Hist. Lit. Franciæ, tom. IV, pag. 345, ut labor saltem, quem ipse in recensendis omnibus beati Alcuini tam genuinis quam suppositis operibus impendit, virum aliquem bene eruditum permoveret ad opus tandiu exspectatum exsequendum. His D. Riveti aliorumque virorum eruditorum votis ac desideriis quovis modo satisfaciendi cupido me tunc incessit, cum eorum, a quorum nutu pendebam, voluntate curandæ bibliothecæ nostræ sancti Emmerami, magnum mss. eximiæ vetustatis atque optimæ notæ numerum continenti, admotus fui. Deprehensis nempe quibusdam codicibus, nongentorum et amplius annorum ætatem indubiis notis præferentibus, varia beati Alcuini opuscula continentibus, eadem cum editione D. Quercetani conferens facile adverti, illorum ope plures prædictæ editionis hiatus impleri, errata innumera corrigi, et veram multis locis lectionem restitui posse. Præterea nonnulla etiam opuscula sese obtulere, frustra hucusque quæ

1

« PoprzedniaDalej »