Obrazy na stronie
PDF
ePub

sita et ex parte ignorata ab eruditis; quorum omnium A B. Alcuini parata, mihi cederet, nomine ejusdem rationes suis locis proferentur. Manum ergo operi admovere cœpi, non eo quidem consilio ut egomet novam illorum operum editionem susciperem, sed ut manum auxiliatricem porrigerem, si vir quispiam eo apparatu eruditionis, quo me destitutum agnoveram, instructus huic se labori serio tandem commodare vellet.

societatis completius et emendatius vulganda. Assensit vir optimus D. Legipontii postulationi, et sine dilatione, propriæ suæ gloriæ prope oblitus, cum maxima benevolentia, quod petitum fuerat, præstitit. Is ergo mense Aprili ejusdem anni totum suum apparatum cum quibusdam præliminaribus, cum notis variis et observationibus doctissimis ad me direxit, magna simul cum humilitate deprecatus, ut si quid aliquando ex Operibus tanti viri (beati Alcuini) vel omnia edenda sint, suo parcatur nomini. Multo præclarius est, inquit, et dignius nomen societatis litterarie, quod tamn magnifica editioni præponatur. ›

VII. Verum institutum illud societatis litterariæ Benedictina, quod D. Legipontius maximo cum fervore promovere laboravit, ad optatum effectum illo vivente perduci haud potuit; ipso vero ad cœlestes sedes abeunte penitus, quod dolens refero, et in cunis exspiravit, commercio litterario, quo prolem conceptam animari oportebat, simul abrupto. Totum igitur pondus propositi laboris, in adornanda nova Operum beati Alcuini editione, in debiles humeros meos recidit: quos tamen subtrahere nolui; sed recogitans difficultates non fugiendas esse, sed superandas, et omnia nos posse in eo qui nos confortat, credensque simul hunc laborem cessurum ad Dei gloriam et aliquem Ecclesiæ profectum, vel etiam ad rei litterariae commodum et quodcunque incrementum, memet ad opus cordate aggrediendum excitavi. Divini ergo auxilii spe fretus, virorum etiam doctorum, eorum maxime qui ubivis locorum thesauris veterum monumentorum custodiendis præsunt, adjumenta quærere, et bibliothecarum tam vicinarum quam dissitarum, in quibus codices huc pertinentes latere noveram aut suspicabar, fores pulsare constitui. Scripsi ad doctos illarum bibliothecarum custodes, ad alios eruditos magni nominis magnæque auctoritatis viros, ut thesauros latentes aut aperirent, aut aperiri juberent; atque ad meum usum primo C operum ab ipsis servatorum catalogos, deinde ipsa opera me delecta, vel variantes lectiones inde excerptas mecum communicari facerent. Quæ quidem res felicius quam sperare poteram, cessit, ita, ut Alcuinus meus longe ditior quam in collectione D. Quer-cetani aut D. Gatelinoti fuit evaserit: quorum id ope, quibusque mediis id perfecerim, nunc paucis enarrabo.

V. Peropportune vero accidit quod a cl. D. Oliverio Legiponte monasterii sancti Martini Coloniæ Agrippinæ O. S. B. asceta doctissimo, atque, dum viveret, litteraria consuetudine mihi conjunctissimo per litteras edoctus fuerim, virum varia eruditione præditum D.Ildephonsum Catelinot Benedictina congreg. sanctorum Vitoni et Hydulphi ad sanctum Michaelem supra Mosam alumnum, dudum huic labori manum admovisse, jamque omnia beati Alcuini opera duobus tomis distincta prelo parata habere: quod ipsum postea ex illustris Calmeti historia litteraria Lotharingiæ, atque ex Hist. Lit. Francia tom. VIII Avertiss., B pag. x, amplius et certius didici. Hunc igitur doctissimum virum D. Catelinot per litteras conveni, eidem meam operam spopondi, illiusque arbitrio et usui subsidia, quæcunque ad cœptum a se opus perficiendum ad manus habebam, lubens obtuli; quædam insuper illi suggerens, que ad ejus notitiam haud pervenisse existimabam. Viri hujus egregii Responsórias datas 13 Febr. 1754, ex quibus impensum illius in novum hoc opus studium, et causa simul impedita tandiu editionis discitur, hic subjicere, eruditis, spero, haud fore ingratum: Pluribus abhine annis, inquit, novam Operum Alcuini editionem aggressus fui, ac trium annorum spatio, quantum in me fuit, absolvi. Ast, proh dolor! inedità ac sopita remanet ab anno 1745. Nec non bibliotheca Benedictina, quam ad umbilicum quoque perduxi. In regionibus enim nostris opera non nisi Gallico idiomate scripta sub prelo sudant, Latina vero in forulis et pulvere bibliothecarum jacent. Huc accedit gravis penuria mss. codicum, quorum ope et opera novæ editiones adornantur. Tanta est illa inopia in Gallia nostra et Lotharingia, ut in decursu laboris unum duntaxat detegere potuerimus, nempe tractatum de Processione sancti Spiritus ab Alcuino nostro inseriptum Carolo Magno imperatori coronato anno 800. Qualis et quantus ille sit tractatus, annuntiat Antonius Rivetus in Admonitione ad tom. VIII Galliæ Litterariæ, pag. x, x et XII...... Precare pro peccatore annorum octoginta trium et mensium decem, qui nullo indiget adminiculo ad ambulandum, að videndum, ad audiendum; sed mens sana in corpore sano, quod Dei donum est, et ei reddo corde et animo. › Hucusque Senecio venerabilis.

VI. Acceptis hisce viri egregii litteris facile animadverti, editionem illam Öperum beati Alcuini diu adhuc fore protrahendam, aut per obitum senis hujus tot jam annis gravati penitus deserendam, aut non nisi cum multorum monumentorum huc pertinentium, in variis bibliothecis etiamnum latentium defectu prodituram. Per integrum ergo annum, debilitatis virium mearum conscius, deliberans, num difficili huic labori manum ipse admoverem, tandem opus tentare mecum statui. Hoc meum propositum eidem D. Catelinot initio anni 1755 per epistolam significavi, confisus tunc, quod a nova, quam animo et calamo conceperat et parturire moliebatur clariss. D. Legipontius supra laudatus, societate litteraria Benedictina, auxilium atque subsidia majora ad hoc opus facilius exsequendum conducentia essem adepturus. De hoc enim instituto idem D. Legipontius rev. D. Calmetum per litteras edocuit, doctosque sodales Congregationis Lotharingice, cui is tuae præfecturam gerebat, ut huic societati sese a jungi paterentur, invitavit singulariter vero D. Catelino eo permovit, ut collectanea sua, pro nova editione operum

D

VIII. Prima subsidia mihi venere e bibliothecis illustrissimorum capitulorum cathedralium Salisburgensis et Frisingensis, opitulantibus illarum ecclesiarum reverendissimis canon. capitularibus, præprimis D. comite de Saurau, eo tempore rev. archiepiscopi ac principis Salisburgensis ad comitia imperii hic Ratisbonæ legato plenipotentiario; et D. barone de Wertenstein, serenissimi ac eminentissimi cardinalis Bavari, episcopi Frisingensis, etc., etc., consiliario intimo, utroque bonorum omnium luctu satis nuper erepto. Ambo summa cum benevolentia plures, quos inspicere cupiebam, codices e preziosissimis illis vetustatis reconditoriis subministrarunt, quorum ope varia anecdota obtinui, quorum aliqua ad edita emendanda, alia ad defectus maxime notabiles supplendos, alia denique ad opus novis opusculis augendum adhibere potui, prout suis semper locis notavi.

IX. Non minus benevolum, nec minus ad studia mea juvanda propensum expertus fui eminentissimum D. cardinalem Passioneum, jam antea de beato Alcuino, cujus epistolam ad Eanbaldum, nunc ordine quinquagesimam (a) tom. I, pag. 63, noiis varia eruditione refertis illustraverat, optime meritum hic ergo vir summus, fama eruditionis clarus et, dum viVejet, litteratorum Mecenas optimus a me imploratus, primo indicem omnium opusculum ad Aleninum pertinentium, in prædivite bibliotheca Vaticana cujus ille tunc præfecturam cum maxima sui nominis

(a) Secundum hujusce novæ editionis recensionem, quinquagesimam sextam. EDIT.

laude gerebat, servatorum ad me mitti curavit; dein- A dericus Temlerus regia Danicæ majestati a secretis.

ceps vero ejusdem bibliothecæ custodibus, ut quæ ex eodem indice selegeram, descripta ad me dirigerent, mandavit. Inde ergo accepi : 1° libellum beati Alcuini ad monachos Gothiæ contra hæresin Felicis, bucusque desideratum, editum a nobis cum præfatione cl. D. Foggini; 2 libelium de Antichristo Alcuino suppositum; 3 libellum de Partibus orationis, de quo videatur monitum prævium ad part. v Operum Alcuini; 4o chartulas calculationis cursus lunaris et bissextilis præparationis. Demum variantes quasdam et meliores lectiones, quas suis locis addidi.

X. His eminentissimi cardinalis beneficiis cumulatus, et fiducia tam promptæ benevolentiæ animatus ejus dem quoque consilium expetere non verebar, de eden dis inter Opera beati Alcuini vel omittendis libris illis famosis, quos Carolinos appellant, de non adorandis imaginibus, quos quidam scriptores eidem Alcuino nostro tribuere volebant. Simul vero rogavi ut eosdem libros cum cod. mss. bibl. Vaticane, B quem litteris Longobardicis scriptum ibidem servari scripserat Aug. Steuchus de falsa Donat. Constantini contra Laurentium Vallam, lib. л, pag. 111, conferri jubeat, eum præcipue in finem, ut constare possit, an capitulum ultimum illorum librorum, quale in editione Severini Binii reperitur, genuinum sit, an, quod Goldastus adversus Binium contendit, spurium et confictum? Non reticuit eruditissimus cardinalis suam, quam mente tenebat sententiam, eamque mihi aperire dignatus est per epistolam Roma ad me scriptam IV Kal. Febr. 1759, in hæc verba: In bibliotheca Vaticana nullus reperitur ms. cod. libros illos continens quos Carolinos de non adorandis imaginibus vocare solent. Quod pertinet ad eorum confutationem ab Adriano I compositam et Carolo Magno inscriptam, exstat illa in duobus mss. Codd., nempe Regio Vat. 1041 et 1062. Sed uterque Codex chartaceus est et admodum recens. Etsi vero ex forma litterarum aperte constet, in Gallia utrumque exaratum fuisse, neuter tamen indicat, ex quo vetustiore Codice, et in qua bibliotheca descriptus fuerit. Cæterum nihil dubito, Codicem 1062 illum ipsum esse, quem ad Gregorium XIII fuisse missum ex Gallia tradit Severinus Binius. Cum autem enixe postules, utrum bonum censeam dare his quoque locum in appendice Operum Alcuini, candide dicam : non censere; nullam enim esse video alicujus ponderis conjecturam, quæ suadeat Carolum Magnum Alcuini opera usum fuisse in iis condendis libris, quos Carolinos appellant. Hactenus sapientissimus cardinalis, cujus consilium eo libentius secutus sum, quod revera nulla ratio, quæ alicujus ponderis haberi possit, succurrat pro opinione contraria, multæ vero et graves rationes prorsus persuadeant, beatum Alcuinum illorum librorum auctorem non fuisse, quas protuli infra in præfatione ad opuscula supposita.

XI. Hoc primum tentamen cum tam feliciter mihi cessisset, alias insuper vias explorare constitui, minime hæsitans, per illas me reperturum ampliora adhuc subsidia, et viros eruditos æque ad studiis meis succurrendum faciles. Quod ut promptius fieret, conspectum omnium opusculorum, quæ et quo ordine in nova editione comparere deberent, anno 1760 typis Montagianis vulgari feci: addito indice aliquorum codd. mss. in variis bibliothecis latentium: atque ita una quasi generali epistola viros doctos ad symbola sua huc conferenda invitavi ac provocavi; nec sane frustra; spe enim citius viri quidam et eruditione et libris editis celeberrimi ultro nec singulariter implorati suam operam obtulerunt. Inter quos primi fuere illustris D. Christ. Ludov. Scheidias serenissime famix Guelfice historiographus, operis laudatissimi: Origines Guelfice aliorumque plurium scriptor. Cl. D. Christ. Adolphus Klotzius in universitate Halensi eloquentiæ et philosophiæ professor variis lucubrationibus et litterariis pugnis clarus; deinde illustris D. Christ. Fri

C

D

A. D. Scheidio ocius accepi epistolam humanitate plenam, qua mihi propensissima voluntate omnem operam suam addixit, et ad similem benevolentiam doctos Danos et Anglos, misso ad eos conspectu a me edito, persuadere velle promisit. Majora præstitit D. Klotzius, qui ut eumdem conspectum noviter vulgatum toti orbi litterario notum redderet, illum cum magna commendatione in Actis eruditorum Lipsiensibus anni 1760 pag. 233, recensuit, ac postea per epistolam ad strenue in cœpto opere pergendum, ine animavit, oblatis quibusvis, quæ in illius potestate essent, subsidiis, donatoque libello paucis apud nos cognito et raræ eruditionis, in quo de eruditione Saxonis Carolini Alcuini discipuli, Vitembergæ sub præsidio D. Joannis Guilielmi de Berger disseritur.

XII. Porro illustris D. Temleri propensionem insolitam et ardorem pro laboribus meis juvandis prorsus singularem, quo vocis præconio exornem vix habeo. Vir iste præclarus, nunquam antea mihi cognitus, ex Actibus Lipsiensibus de consilio meo edoctus, paulo post lectiones quasdam variantes epistolarum ac librorum de Trinitate, ex veteri editione Homiliarii Doctorum descriptas et a cel. Baluzio olim notatas, ad me misit, et ut opera sua pro libitu uterer, me cohortatus est. Hac viri optimi benevolentia fretus ipsum rogavi, ut si quos doctos viros in Anglia nosset, eos mihi conciliaret; ut beati Alcuini scripta, quæ in illius regionis bibliothecis servari ex catalogis librorum mss. Anglia et Hiberniæ, atque ex aliis eruditorum recensionibus noveram, perquirerent, et ea quæ expetieram pro gloria conterranei sui ad me destinarent. Non defuit petitis vir illustris; illius tamen conatus ibidem fuere frustranei. Responsum enimvero ex Anglia tulit doctis viris profecto indignum, nobisque ingratum: exspectare nos jusserunt ultra anni spatium, donec desiderata describi possent; simul vero pro scriptura ac labore unius hebdomade, mercedem pacisci voluere centum et ultra librarum sterlings. Et primam quidem conditionem in acceptis ferre voluissem; alteram vero, que turpis nobis visa est (et cui non videretur?), repudiare debui. Neque tamen fortuna, quæ in Anglia minus fuit propitia, me penitus deseruit; beneficio enim viri clarissimi D. de Brequigny, regiæ inscrip. et hum. lit. Academiæ socii, epistolas, quas maxime obtinere desiderabam, ab eodem, dum Christianissimi regis mandato anno 1764 Angliæ bibliothecas perscrutaretur, ex cod. ms. bibliothecæ Harleianæ descriptas accepi. Hujus ergo viri egregii benevolentiæ thesaurus iste litterarius ab omnibus eruditis in acceptis referendus est, ut prolixius narravi in Monito prævio ad Mantissam.

XIII. Aliam rursus viam labores meos juvandi causa in Hispania neinpe, tentavit prælaudatus D. Temlerus Optabam ex illius regionis bibliothecis, præsertim Escuriali et Toletana, nonnulla monumenta ibi, quod sciebam, servata adipisci, ad historiam erroris Adoptianorum, cujus Alcuinus maxima pars fuit, illustrandam conducentia: epistolam nimirum ineditam episcoporum Hispaniæ, sectatorum Elipanti archiepiscopi Toletani, ad episcopos Galliæ, Aquitaniæ et Austria scriptam, cujus potissimum causa convocatum fuit concilium Francofordiense anni 794, cujus ob detritos, ut prætendebatur, characteres non nisi initium et conclusionem dederat D. Henricus Floresius in sua España Sagrada, tom. V, pag. 557. Cupiebam pariter, libros Etherii ac Beati adversus ingruentem errorem Adoptianorum scriptos, et primum a Petro Stevartio cum aliis veteribus scriptoribus Ingolstadii anno 1616 editos, cum cod. ms. conferri et inde emendari posse, eo quod editio illa in nonnullis locis manca et imperfecta esse videbatur; statueram siquidem aliquando libros illos correctiores in appendicem operum beati Alcuini refer

re, sicut in illorum conspectu typis vulgato significa- A vi. Huic meo desiderio ut satisfieri posset, laudatus Temlerus amicum in Hispania degentem, eadem promptitudine ac zelo ad litteratorum labores juvandos affectum, convenit, nempe D. Carolum Christophorum Pluer regie legationis Danica Madriti ecclesiasten; qui vir præclarissimus ocius omnem lapidem movit, viasque omnes tentavit, atque viros doctos, quos in hunc finem quidpiam conferre posse credebat, infatigabiliter sollicitavit, ut hisce votis meis obsecundarent. Verum conatus illius plurima reperere obstacula: fores enim bibliothecarum illarum tantopere obseratæ sunt, ut nemini exterorum ad illas accessus pateat, aut codices mss. ibidem reconditos ulla ratione cuiquam pedicis ac manicis suis solvere in aliorum usum liceat. Reperit tamen laudatus D. Pluer viram magni apud Hispanos et apud exteros quoque nominis, D. Gregorium Majansium generosum Valentinum, a quo, ob gestam aliquando præfecturam bibliothecæ regiæ, quæcunque B votis meis expetita obtineri posse spes magna affulsit. De hoc D. Majansio laudatus D. Pluer in litteris e Portugo ad aquas minerales in montibus Granatensibus d. d. x Jun. 1765, ita ad me scripsit: ‹ Non omnino desunt (in Hispania) viri sapientia et eruditione præstantes, quorum dux et antesignan is celeberrimus Greg. Majansius sine dubio censendus est. Vir enim iste una cum doctissimo fratre Antonio sese unice litteris consecravit. Regi cum esset a bibliotheca Gregorius, ut invidiæ cederet, se hoc munere sponte sua abdicavit. Tantum vero abfuit ut ista rerum mutatio virum a litterarum amore avocaret, ut calcar potius ipsi addidisse videatur. Verum certe est, qui cum solida eruditionis laude æquale inserviendi studium conjungat, excepto Gregorio, in universa Hispania reperiri neminem. Viro igitur huic tantopere mihi laudato desiderium meum per epistolam aperui, atque adjutorium illius, si quod mihi impendere valeret, expetii, eo eventu felici, ut ab amicis suis tandem illam magni momenti epistolam episcoporum Elipanti sectatorum ineditam extorserit, quam is e cod. ms. Toletano descriptam ocius ad me deferri curavit, addita epistola, quam ad fidem rei conciliandam impressam exhibui. Codicein tamen, in quo continetur memoratus Apologeticus Etherii et Beati, quo cum editio Stevartii non satis accurata conferri potuisset, nulla industria obtinere potuit vir optimus, cui in hunc finem ejusdem Stevartii volumen typis impressum direxeram; prout mihi significavit in epistola altera ibidem a me exhibita. Que causa fuit mutati a me consilii, quod etiam D. Catelinot placuerat, eosdem libros his operibus jungendi, ut initio proposueram in conspectu operum istorum superius memorato. Quænam alia idem D. Majansius, studiis meis sum opere affectus, pro illustrandis Adoptianorum scriptis et actis suggesserit, et humanissimis atque eruditissimis illius epistolis intelligi potest, in Appendice II a me relatis.

[ocr errors]

XIV. His viis, ad terminum mihi propositum felicius pertingendi, in Lotharingia, Italia, Anglia et Hispania haud omnino frustra tentatis, committere haud potui, quin etiam insigniores bibliothecas Galliæ consulerem, in quibus tam præclare versati sunt sodales celeberrimæ Benedictinæ congregationis sancli Mauri: quamvis ab hoc proposito me avertere potuisset D. Catelinot supra laudatus, ad me scribens quod in Gallia et Lotharingia tanta sit mss. codd. inopia, ut in decursu laboris sui unum duntaxat detegere potuerit, nempe libellum de Processione Spiritus sancti. Nihilominus idipsum per memet experiri etiam volui. Scripsi igitur ad rev. D. Boudier, ejusdem congregationis tunc superiorem generalem, rogans ut quosdam suorum sodalium ad operam suam mihi commodandam permoveret. Non defuit meis

C

D

petitis vir humanissimus, cujus posthac benevolentiam in aliis quoque rebus, quod æterna apud nos memoria celebrabitur, utilissimam expertus fui. Ejus ergo jussu doctissimus D. Philippus Ludovicus Lieble in abbatia sancti Germani a Pratis bibliothecarius, primo catalogum omnium opusculorum mss. ad Alcuinum pertinentium, quæ in bibliotheca regia Parisiensi servantur; deinceps vero variantes lectiones summa diligentia inde excerptas, et quædam anecdota ad me misit, nimirum epistolam Alcuini ad Georgium patriarcham Jerosolymitanum; et opusculum de Orthographia. Hujus viri industriæ pariter debeo notitiam illarum epistolarum quas, tandiu in bibliothecis Angliæ conclusas, nuper suis vinculis solvit vir illustris D. de Brequigny, cujus supra memini, et amplius memoravi in Monito prævio ad Mantissam epistolarum (a) ubi tota detecti hujus thesauri historia ipsis hujus celeberrimi Academici verbis narratur.

XV. Alter quoque ejusdem congregationis sodalis eruditissimus D. Jacques-Claude Vincent bibliothecarius abbatiæ sancti Remigii Rhemensis ab amico mihi addictissimo D. Joanne Francisco monasterii sancti Symphoriani Metensis monacho Benedictino, historia novæ ejusdem civitatis scriptore, excitatus opem non modicam mihi tulit, conferendo opuscula Alcuini mss. in bibliotheca sancti Remigii, et altera sancti Theodorici prope Rhemos servata, quorum differentes lectiones ad me missæ apprime servierunt ad veram lectionem multis locis restituendam. Cupiebam equidem simul conferri potuisse vitam beati Alcuini antiquam cum cod. mss. Rhemis quoque in bibliotheca monasterii sanctæ Mariæ servato, quo usus est D. Quercetanus, cujus nihilominus editio alicubi mendosa mihi videbatur. Verum idem mihi accidit quod olim D. Mabillonio, qui, ut ipse narrat in observationibus præviis in Vitam beati Alcuini, num. 3, codicem illum aliquando visum, ac postea, ut cum editis conferri posset, perquisitum, nancisci non potuit etiamnum enim neque in prædicta bibliotheca, neque in ejusdem catalogo manuscriptorum hujus Vitæ ullum vestigium reperitur, prout edoctus fui ex litteris amicissimi D. Caroli Lanceloti die 10 Martii 1776 ad me exaratis, cujus viri laboribus et industriæ singulari monasterium nostrum sancti Emmerami in acceptis fert sacrarum linguarum et elegantioris litteraturæ pleniorem eruditionem.

XVI. Grata demum mente recolenda est beneficentia reverendissimi ac dignitate simul atque multiplici eruditione illustrissimi S. R. I. principis et abbatis sancti Blasii D. Martini Gerbert. Ei in acceptis ferendum, quod nunc publicam lucem adeptæ sint epistole quædam ad Amalarium episcopum Trevirensem et Petrum Nonantulæ abbatem pertinentes. Unde etiam controversia de auctore epistolæ de Cæremoniis baptismi, quam Canisius et Quercetanus Alcuini esse arbitrabantur, in luce collocata est, Sirmondique sententia pro eodem Amalario confirmata. Neque sine laude prætereundi sunt duumviri in republica litteraria optime meriti et diffusa eruditione, quam præclaris suis operibus probarunt, celeberrimi; nempe D. Ocfelius bibliothecæ electoralis Monacensis; et D. Kollarius, Cæsaree Vindobonensis, custodes et cultores solertissimi. Primus excusso ditissimo suæ curæ concredito thesauro, quidquid usibus meis aptum reperit, mihi tradidit, ac præterea multa laboribus meis accommodatissima "consilia suggessit. Alter indicem omnium codd. mss. ad Alcuinum pertinentium in amplissima Cæsarea bibliotheca servatorum mihi benevole indulsit, et posthac lectiones variantes inde extrahi, easque una cum epistola inedita ad Aquilam, quæ nunc ordine 121 [Edit. nov. 161] est, ad me deferri curavit.

XVII. Hæc fere sunt subsidia, quæ pro explendis, augendis corrigendisque beati Alcuini Operibus ope

(a) Quod vide post Monitum in hancce editionem novam. EDIT.

virorum eruditorum obtinui. Porro in reliquis com- A Ratisbonensis, cujus contenta anecdota inter addenda

memorandis, quæ ab aliis quibusdam bibliothecis ad me pervenerunt, minoris momenti, non est, cur diutius lectorem detineam. Omnium enim opusculorum, quæ mihi usui fuere, mentionem semper feci in Monitis præviis. Nunc ergo, quid in hac editione præterea præstitum a me sit, breviter enarrandum, ad ea, compendii gratia, lectorem referendo, quæ in iisdem Monitis ad singulas Partes additis, prænotavi.

XVIII. Ope nimirum codicum mss. vetustorum, imo majorem partem coævorum ac optimæ notæ ; opusculorum quoque quorumdam separatim editorum, quorum copiam ex variis, quas laudavi, bibliothecis habui, editionem D. Quercetani prope ubique, præter libros adversus Felicem et Elipantum scriptos, quorum nulli vetusti codices reperiri potuerunt, correxi; multa loca corrupta su integritati restitui; monumenta nonnulla, quæ ad hæc usque tempora condita delituerunt, collegi, iisque hanc meam editionem locupletavi: inter quæ præprimis memorandæ sunt epistolæ ultra septuaginta, quas prioribus, ante quam illæ ad me e bibliotheca Harleiana pervenissent, jam prope prelo absolutis, per modum Mantissæ addere oportuit (a). Reliqua anècdota et nunc primum in lucem eruta in Elencho operum statim subjiciendo compendii causa signo stellæ *notavi. Porro opuscula dubiæ auctoritatis, atque omnino spuria et beato Alcuino supposita a genuinis, quibus in priori editione commista fuerunt, separavi: de quibus eruditi legere non gravabuntur Monita prævia unicuique. opusculo præfixa. Demum toti huic collectioni triplicem Appendicem adjungere visum est, cujus consilii rationem quoque reddidi in Monito prævio.

B

XIX. His omnibus prelo pene absolutis forte fortuna ad manus meas delatus est cod. ms. vetustissimus, circa medium sæc. Ix scriptus, repertus nuper in bibliotheca collegii sancti Pauli hujus urbis nostræ C

(a) Vide Monitum editoris novi.

et supplenda dare oportuit ad calcem Operum.

XX. Curam demum meam eo direxi, ut hæc editio majori lectorum commoditati servire possit. Quapropter loca quædam per meas aliorumque notas illustrare studui: sanctorum Patrum sententias et integras nonnunquam commentationes, quas beatus Alcuinus in sua commentaria suosque tractatus retulit, ex optimis editionibus citavi; differentes ac aliquoties meliores lectiones adnotavi, et alia præstiti quæ hic commemorare longum esset, et ab attento lectore in ipso opere facile deprehendi possunt.

XXI. Quod ordinem quo singula opuscula in hac collectione disposita fuerunt, concernit, diversus est ab illo quem obtinent in editione D. Quercetani. Initium cœpi ab epistolis, quas collector laudatus penultimo loco dedit, ob hanc potissimum rationem, et quod ab eruditis avidius expetantur, et quod ex illis, tanquam fonte limpidissimo, majorem partem profluxerint, quæ de Vita beati Alcuini sum commentatus; et ideo tanquam testimonia fidelissima haberi debeant illorum omnium quæ ibi narrantur et critice expenduntur. Epistolas sequuntur secundum dignitatem materiarum opuscula exegetica, dogmatica, liturgica et moralia; historica seu Vitæ sanctorum, poetica, grammatica, rhetorica et dialectica; illa demum, quæ exstant, astronomica, de cursu et saltu lunæ ac bissexto. Idem deinde ordo servatur in opusculis dubiis et supposititiis.

Et hæc fere sunt quæ in novissima hac Operum beati Alcuini editione pro mea tenuitate inter tot et varia officii mihi incumbentis negotia, quæ totum pene hominem sola exposcunt, præstare potui: quod etiam munus.impedimento fuit, ne opus, quod in statu majoris quietis coeptum fuit, citius absolveretur, aut accuratius expoliretur. Quod sequi bonique habeant benevoli et eruditi lectores.

COMMENTATIO FROBENII

DE VITA BEATI F. ALBINI SEU ALCUINI

DE NOVO EX GENUINIS ACTIS ET ILLIUS SCRIPTIS CONCINNATA.

PROOEMIUM.

Viri eruditi, qui sanctorum Ecclesiæ Patrum aliorumque veteris ævi celebrium scriptorum operibus colligendis, aut nova editione vulgandis, operam navarunt, non tantum in illustrandis scriptis, verum etiam in ordinandis gestibus et actibus illorum, suoque tempori assignandis omnem diligentiam adhibuerunt, ut nimirum virorum sua ætate tam illustrium non tantum eruditio et doctrina, hujus nostræ ætatis hominibus ac posteris communicaretur; verum etiam illorum virtutes, quibus quondam præfulserunt, ad imitandum proponerentur. Idem consilium in hac nova beati Alcuini Operum editione sequi nostri muneris esse credidimus. Quamvis enim vetustus quidam et prope coætaneus scriptor anonymus Vitam beati viri ex narratione Sigulfi ejus discipuli posteris commendaverit, illius tamen narrationes, solida crisi et nonnunquam veritate destitutas esse, diu conquesti sunt eruditi. Propterea vir illustris D. Andreas Quercetanus correctiones plures illi adhibere, novamque Vitam beati Alcuini ex propriis Lius scriptis et Operibus a se vulgatis, concinnare

D

necessum duxit; illamque sue editioni, præfationis loco, præfixit. Quæ quidem industria tune sufficere potuit ad Alcuinum nostrum ex opusculis tunc detectis plenius cognoscendum. Nihilominus cum ex scriptis noviter nunc repertis, quæ D. Quercetani notitiam fugerunt, commentationi viri hujus clarissimi novam lucem conciliari, et quæ adhuc obscura remanebant, plenius elucidari posse comperimus; ope→ ram nostram, in Vita beati viri de novo concinnanda, et quæstionibus quibusdam hinc inde motis enodandis positam, haud importunam aut inutilem fore judicabunt, ut confidimus, eruditi lectores; quorum tamen rationabili desiderio, Vitam nonnunquam primævam ac ipsius D. Quercetani commentationem inspiciendi et consulendi, deesse noluimus, sed utramque ad finem hujus nostræ elucubrationis ex、 hibebimus.

CAPUT PRIMUM.

De beati Alcuini variis nominibus, patria, parentibus, fratribus, etc.

I. Nomen Alcuini varie in variis scriptis ac codicibus exaratum reperitur. In vetustioribus quidem et

correctioribus chartis, in epistolis maxime quas A sancti Augustini ibidem præfectum, nominis similicoævo prope charactere scriptas deprehendimus nomen suum ipse, ut conjicere licet, frequentius expressit scribendo vel Albinus vel Alchuinus, vel, dum ad Davidem suum, ad Homerum, ad Damoetam, amicos alios familiarius scribebat, Flaccus Albinus aut Albinus Flaccus. Reliquas igitur appellationes, quales a posterioribus scriptoribus exaratæ leguntur, ut Alboinus, Alkoinus, Alchwinus, Alquinus, etc., imperitia scribentium aut duræ aspirationi dictantium, credam esse attribuendas. Nimis ergo acute nonnulli hujus nominis originem per fictas prorsus derivationes et vocum compositiones inquirunt cum Heutero, qui in Eymis Alcwin interpretatur: undique rem facientem augentemque, a verbo Gwin, quod apud Germanos lucrum significat. Cæterum, Alcuin seu Alchuin nomen patrium Germano-Saxonicum fuisse videtur, quod posthac meliore et Latino vocabulo Albinus, efferre voluit; prout fecisse apparet in epistola ad Elipantum scripta, qui in sua Responsoria ad nomen istud alludens insigni scommate ipsum vocat Albinum nigredine teterrimum.

H. Pronomen Flaccus, quoi nonnunquam ante vel postposuit, e baptismate hausisse el. Quercetano in præfat. num. 2 visum est. Vero tamen similius est, nomen hoc esse ascititium, quo beatus Alcuinus inter familiares, quos in artibus liberalibus ac scientiis excolendis socios habuit, uti consuevit, ex more scilicet sui temporis, de quo in epistola 184 (nunc 125) ad Gundradam, cognomento Eulaliam ita scribit:

Sæpe familiaritas nominis immutationem solet facere, sicut ipse Dominus Simeonem mutavit in Petrum, et filios Zebedæi, filios nominavit tonitrui quod etiam in antiquis vel his novellis diebus probare poteris. Flaccus ergo nomen fuit Alcuino ascititium, vel ab ipso electum; Alcuinus vero seu Alchuinus primævum et proprium. Quapropter loco inscriptionis Operum illius, qua cl. Quercetanus, auctoritate Sixti Senensis et aliorum quorumdam deceptus, primo, ut ipse fatetur num. 2 præfat. usus est, ponendo: Albini Flacci Alchuini, nos ubique posuimus: Flacci Albini seu Alcuini; in contextu vero nostro semper Alcuinus scribimus, quod et frequentius fieri ab eruditis comperimus. Verum in his diutius immorari operæ pretium non est.

III. Sollicite verò cavendum est ne hic noster Albinus seu Alcuinus confundatur vel cum Albino abbate Cantuariensi, a ven. Beda in prologo et lib. v Hist. Angl., cap. 21, laudato, et ad quem ejusdem Bedæ exstat epistola Analect. Mabillonii novæ editionis pag. 398, vel cum Albino Leonis III papæ cubiculario, cujus meminit Eginhardus in Annalibus ad annum 799, vel demum cum Albuino monacho Hersfeldensi. De duobus quidem posterioribus pauciores sunt, qui se in errorem hujus confusionis induci passi sunt; de priori vero Albino, cujus ven. Beda meminit, plerique paulo recentioris ætatis scriptores hallucinati sunt: et quidem Clemens Reynerus, vir alias apprime doctus, Apostol. Benedict. in Anglia tract. I, sect. 1, pag. 34 seqq., multis contendit, eumdem esse Albinum Bedæ, quem vocat, discipulum et Caroli Magni magistrum; hancque ait esse communem historicorum traditionem; nec repugnare existimat ætatem Bedæ et Alcuini (quam difficultatem D. Quercetanus obmovebat), quoniam, ut credebat, Alcuinus ætatem centum annorum attigit vel etiam superavit, quippe qui in epist. 38 (nunc 43), ad Carolum, se senem valde annosum esse indicat.

IV. Verum hanc Reyneri opinionem solide reprobat R. P. Michael Alfort Annal. Eccles. Britan. tom. II, ad annum 710, num. 4 et seqq., demonstrans, traditionem historicorum quæ prætenditur, nec communem esse, nec talium virorum, qui vetustatis haberent sigillum, sed quorumdam mediæ ætatis, qui ad pauca respicientes facile pronuntiant. Istis ergo qui putant Alcuinum Cantianum fuisse, et cœnobio

C

D

tudo, et temporum aliqua vicinitas imposuit, ut scribit Harpsfeldius sæc. ix, c. 14, apud eumdem Alfortum 1. cit. num. 8. Et sane, si scriptores illi narrationem ven. Beda de Albino suo accuratius expendissent, suum errorem facillime deprehendissent. Narrat enim in libri v cap. 21 Albinum jam anno 710 in regimine monasterii sancti Augustini Cantuariensis Adriano successisse: et in prologo laudat illum tanquam abbatem reverendissimum et doctissimum, non a se, sed a beatæ memoriæ Theodoro archiepiscopo et ab Adriano abbate in illa ecclesia Cantuariensi, ubi Beda nunquam munus docendi obivit, institutum fuisse. Insuper ven. Beda Albinum illum sui opusculi Historiæ gentis Anglorum auctorem ante omnes et adjutorem laudat, cujus opera et consilio in illa Historia concinnanda se usum fuisse profitetur. Quæ omnia profecto Alcuino nostro convenire haud posse, quisque vel parum attentus facile perspicict. Consule, si placet, que contra Reynerum solide disputat Alfortus 1. cit. Inferius pariter monstrabimus, beatum Alcuinum nunquam fuisse ven. Bede discipulum. Anastasius Bibliothecarius in Vita Adriani I papæ mentionem facit cujusdam Albini, quem vocat regis Caroli deliciosum, qui cum Georgio episcopo et Gulfardo abbate missus sit a rege bellum Longobardicum suscepturo ad sedem apostolicam anno 775. Verum hic Albinus deliciosus alius est ab Alcuino nostro, qui illo anno Eboraci adhucdum residens, necdum in Galliam transmigraverat. Vocatur tamen et ipse noster Alcuinus deliciosus regis Caroli a Sigeberto Gemlacensi, Trithemio et aliis, quorum testimonia suo loco inferius afferemus. Vide Mabil. libr. XXIV Annal., num. 45, pag. 226.

V. De hujus ergo nostri Flacci Albini seu Alcuini nunc patria et parentibus paucis, quantum ex certis monumentis elicere potuimus, disseramus. Illum in Scoticis Britanniæ partibus natum fuisse quidam Scotia historici existimarunt, inter hos Buchananus, lib. v. Hist., non a familia, sed a gente Scotorum, qui se Albinos sua lingua vocant, nomen suum traxisse contendit. Alios quoque, ut hic D. Quercetanus notavit, reperire est qui illum in comitatu Midlesexiæ, non procul a Londino oriundum dixerunt. Verum nihil est quod in unius alteriusve partis patrocinium ex monumentis vetustatis possit adduci : illorum ergo scriptorum sententia unice probanda est, qui beatum Alcuinum ex proprio ipsius testimonio Eboraci in Northumbriæ regno natum fuisse affirmant; ita enim ipsemet scribit in epist. 5 (nunc 6), ` ad Eboracenses: Vos fragiles infantiæ meæ annos materno fovistis affectu; et lascivum pueritiæ tempus pia sustinuistis patientia, et paternæ castigationis disciplinis ad perfectam viri edocuistis ætatem. › Enimvero an non ibi natus censeatur, ubi non tantum in virum excrevit, sed et pueritiam, imo et infantiam exegit? sed crebra forte, quam beatus Alcuinus in suis epistolis facit, Nordanhumbrorum mentio, qui regiones Scoticas usque ad Edinburgi fretum possidebant, prædictis scriptoribus rerum Scolicarum ansam dedit, inquit D. Quercetanus, ut in Scotia procreatum eum suspicarentur. Legi quoque de hac quæstione meretur Richardus Smitheus Florum Hist. eccles. Anglorum libro 11, cap. 12, sect. 3, num. 2.

VI. Non eadem certitudine constat quo genere beatus Alcuinus, aut quibus parentibus fuerit oriundus: quod quidem ipsemet ferme tacuit, et nullus actuum illius aut Vitæ scriptorum prodidit. Auctor Vitæ ejus initio cap. 1, nobili illum gentis Anglorum prosapia exortum asserit. Et rursum num. 7 ejusdem cap. indicat, tyrones scholæ Eboracensis, inter quos et Alcuinus numerabatur, e classe nobilium fuisse : erat, inquit Ecgberio præsuli, cujus disciplinæ puer quoque Alcuinus traditus fuerat, ex nobilium filiis grex scholasticorum. Haec generis beati Alcuini nobi

« PoprzedniaDalej »