Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

HONORATISSIMO ET SPECTATISSIMO DOMINO,

FREDERICO DOMINO NORTH,

UNIVERSITATIS OXONIENSIS CANCELLARIO, &c. &c. &c.

LITERARUM OPTIMARUM

CULTORI, PATRONO, VINDICI,

HANCCE SACRORUM EVANGELIORUM

VERSIONEM SYRIAC A M,

NUNC PRIMUM SUB AUSPICIIS ACADEMIÆ SUÆ

EDITAM,

SUMMA CUM OBSERVANTIA DICAT CONSECRATQUE

JOSEPHUS WHITE.

[ocr errors][ocr errors]

PR Æ FATI O.

V

IR I eruditi per plurimos anteactos annos strenuam navarunt

operam in Codicibus MSci Novi Testamenti, quotquot reperiri poterant, conferendis ; etiam minima quæque fragmenta perscrutari, et ad examen revocare non gravati sunt, eo scilicet consilio, ut genuina Sacrorum Scriptorum verba, quantum fieri potuit, in integrum reftituerent: quod et innumeris fere in locis præstiterunt. Videmur itaque et nos etiam bonis omnibus et eruditis viris rem gratissimam facturi, quod versionem maximæ antiquitatis jam demum Typis evulgatam damus; versionem, inquam, quæ vel initium sexti seculi vetustate attingit, et quæ textum Græcum tam presse ubique fequitur, ut fere fingula quæque particula conservata sit, et tain accurate expressa, ut nullus errori locus relinquatur. In illa igitur versione Græcæ lectiones locum habeant necesse est, quas seculum quartum vel faltem quintum agnovit. Primo quidem, cum in verfione Syriaca Simplici ubique liberior interpretatio, et fere paraphrastica, obtineret, aliam Græci Textus versionem ad literam instituit Polycarpus, anno Christi 506, auspiciis Philoxeni Episcopi Mabugensis. Pofthinc uno circiter seculo elapso, nempe anno æræ Christianæ 616, Versionem iftam Thomas Episcopus Heracleensis cum duobus accuratissimis exemplaribus, in Alexandria affervatis, conferendam curavit. Has Collationes in Textu et Margine Versionis Philoxenianæ fatis cum judicio exhibuit. Quam auro contra non carus hicce thesaurus ? Quam pretiosa Lectionum antiquarum monumenta hic deprehenduntur ? Eft autem quod hujusce operis pretium in majus amplificat; nimirum quod probatissima illa Exemplaria, cum quibus Thomas collationem instituit, postea periere,

a

« PoprzedniaDalej »